On this page
Caput 33
Caput 33
De numero Sacramentorum
QVod ad numerum sacramentorum attinet, sunt qui iam olim receptum, & vetustate consecratum, parum prudenter, minus ipsi prudentes institutum fuisse dicunt; atque ideo ad examen eum reuocare conantur. Quod quid aliud est, quam velle populo persuadere, non satis tuta esse ac firma fidei nostrae fundamenta? Quid autem habet ea res reprehensionis, si maioribus nostris visum fuit, sacramenta nouae legis eo numero com plecti, qui sacris literis admodum est familiaris? praesertim cum non eandem neque vim, neque necessitatem tribuant omnibus. Quid hic vel Euangelicae doctrinae ad uersatur, vel eam obscurat, si qui spiritui sancto familia ris est numerus, eo sacramenta comprehendi voluit Ecclesia? cum etiam dona spiritus sancti septem recenseantur: cum septem sigillis, quibus fuit veteris Testamenti pagina signata, quae agnus, qui habet clauem Dauid, qui aperit, & nemo claudit, reserauit, septem tubis, quibus angeli cecinerunt, septem stellis, quas habebat, similis filio hominis in dextera sua, septem panibus, quibus Dominus turbas pauit, septem oculis super vnum lapidem, septem lucernis tabernaculi, super vnum candelabrum positis, septem lotionibus Naamani, ea adumbrata esse existimentur, cum ad septem etiam virtutes animos hominum praeparare videantur. Baptisimus enim est sacramentum fidei confirmatio spei: Eucharistia charitatis: poenitentia iustitiae, extrema vnctio perseuerantiae, quae perfectio quaedam est fortitudinis: ordo, prudentiae: matrimonium temperantiae. Ad septem etiam hominum genera accommodentur. Baptismus enim est intrantium in vitam: confirmatio pugnantium: eucharistia vires resumentium: poenitentia de lapsu resurgentium: extrema vnctio ex hac vita exeuntium: ordo ministrantium: matrimonium nouos milites introducentium. Per biptismum enim spiritualiter renascimur, ac in nouam vitam ingredimur: per confirmationem augemur in gratia & roboramur in fide: renati autem & corroborati, nutrimur diuina eucharistiae alimonia: quod si per peccatum in aegritudinem animae inciderimus, praesto est penitentiae remedium, quo spiritualiter sanamur:
Porro extrema vnctio ne, non solum spiritualiter, verum etiam pro eo vt anima expedit, corporaliter sanamur: per ordinem autem Ecclesia gubernatur, & multiplicatur spiritualiter: per matrimonium augetur corporaliter. Summa itaque ratione factum est, vt septenario numero sacramenta comprehende rentur: Ad quae rite perficienda tria requiruntur: res, tanquam materia: verba, tanquam forma: & ministri sacramen torum conferentis persona, cum intentione faciendi quod facit Ecclesia. Horum trium si desiit aliquid, non perficitur sacramentum. Tria autem sunt sacramenta, quae charitatem imprimunt in anima, hoc est spirituale quoddam signum a caeteris distinctum, indelebile: Baptismus, confirmatio, & ordo, propterea iterari non possunt: reliqua vero qua uor, quoniam characterem non imprimunt, iterantur.