On this page
Caput 34
Caput 34
De Baptismo
AC primum quidem locum inter sacramenta baptissimus obtinet, quem fidei sacramentum esse dixi mus, quod in eo Christianam fidem profitemur. qua etiam ex causa, fidei sigillum vocatur a Basilio. Haec est ianua sacramentorum omnium, in quorum communionem non admittuntur nisi baptizati: hoc est no strae iustificationis exterius ac visibile principium. Nam pebaptismum incipimus esse membra Christi & corporis eius ecclesiae, quae est congregatio fidelium: & illius virtute pri mo fides datur omnibus. Est in hoc sacramento visibile signum, aqua, materiae locum obtinens: quod accedente verbo, Ego te baptizo in nomine patris, & filii, & spiritus sancti, quod verbum forma est huius sacramenti, fit signum sacrae rei, hoc est inuisibilis gratiae, quae non modo significatur, verum etiam confertur multiplex per aquam baptismi, fit sicut etiam varia est & multiplex aquae proprietas. Ac prima quidem gratia, quae & confertur & significatur per aquam baptismi est haec, quod qui nati eramus mundo, renascimur caelo: qui nati eramus serui peccati, renascimur liberi iustitiae: qui nati eramus filii irae, filii diaboli, filii gehennae, renascimur filii gratiae, filii dei, haeredes regni coelorum. Hoc est quod Paulus baptismum vocat lauacrum regenerationis, dicens: Non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum misericordiam suam saluo, nos fecit per lauacrum regenerationis & renouationis spiritus sancti, quem effudit in nos abunde, per Iesum Christum Dominum nostrum: vt imusicati gratia ipsius, haeedes simus secundum spem vit aeternae. Quibus verbis indicat simul Paulus & causam nostrae salutis, & rationem, & modum, & finem. Causam esse dicit spiritum sanctum. cui regenerationem hanc attribuit: sic enim edoctus erat a Christo, qui dixit. Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non introibit in regnum dei. Quem locum explicans Cyrillus Gregorii Nazianzeni sententiam sequuntus: Cum non simplex, inquit, sit homo, sed compositus ex corpore sensibili & intellectuali anima, duplici quodam ad generationem indiget modo, qui duplicitate sua ad vtrunque possit accommodari. Spiritu enim sancto, spintus hominis, aqua vero corpus sanctificatur. Quemadmo dum enim viribus ignis intensius aqua calefacta, non aliter quam ignis vrit, sic spiritus sancti operatione ad diuinam aquae reformantur virtutem, qua baptizati corpus abstergunt. Quae ergo gratia est in aqua, non ex natura aquae, sed ex praesentia spiritus sancti: qui tamen non ita causa est regenerationis & renouationis nostrae, vt non simul causa eius & pater & filius, quum inseparabilia sint opera trinitatis. Et ideo tres personas hoc loco ponit Apostolus, in quarum vno nomine baptizat sacerdos: Non enim dicit in nominibus, sed in nomine patris, & filii, & spiritus sancti, vt quorum vna est diuinitas, vna esse largitio, nomenque trinitatis, vnus esse Deus intelligatur: tres enim personae Deus vnus est. Ac singulis quidem personis sua quasi propria tribuuntur: aliter enim causa est pater, aliter filius, ali ter spiritus sanctus. Pater est causa efficiens principalis qui saluos nos fecit: filius meritoria, nam per sanguinis ac mortis eius meritum saluos nos fecit: per cum spiritum sanctum in nos effudit, misit eum in corda nostra, clamantem Abba pater. Huic ergo Paulus tribuit regenerationis & renouationis beneficium, cuius causa est spiritus sanctus, ex quo & ex aqua renascimur. Deus itaque trinus & vnus, ipse est qui nos saluos fecit. Quibus autem rationibus adductus est, vt saluos nos faceret? Non ex operibus iustitiae quae fecimus nos, dicit Paulus, sed secundum misericordi, am suam saluos nos fecit. Sic ad Israel dixit Moses: Scito quod non propter iustitias tuas Dominus Deus tuus dederit tibi terram hanc: Quid enim opera quae fidem praecesserant, nisi poenas ignis aeterni merebantur? Facti eramus vt immundi omnes nos, & quasi pannus menstruat, vniuersae iustitiae nostrae, vt recte cum Propheta nobis dicere licuerit: Misericordiae Domini quia non sumus consumpti quia non defecerunt misericordiae eius.
Verum qui diues est in inisericordia, propter nimiam charitatem qua dilexia nos, misit Deus filium suum vnigenitum, vt siscut per Moosen exaltatus est in deserto serpens, sic ille exataretur in cruce, vt omnis qui credit in ipso, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Neque tamen satis esse voluit credere, sed adipiscendae salutis, & ad vitam aeternam perueniendi ac in dei regnum introeundi nobis modum hunc praescripsit, vt fide suscepta renascamur ex aqua & spiritu. Regenerationis itaque nostrae causam instrumentalem aquam esse baptisimi voluit, quod ad illam repraesentandam nihil aptius aqua reperiri potuit, cui generandi vis conuenire maxime videtur. Nam & semina ex quibus generantur omnia, non ipsa magis animantia quam plantae, humi da sunt & ad aquam pertinent. Qua etiam ex causa non defuerunt Philosophi quidam, qui rerum omnium principium aquam esse dicerent.
Quare cum aqua baptizatur ho mo, non modo significatur, verumetiam confertur ei regenerationis gratia: vt qui natus fuerat filius irae, ex aqua & spiritu remascatur filius gratiae. Vim autem hanc regenera tiuam & purgatiuam aquis tactu suae mundissimae carnis Christum contulisse, testatur Augustinus, & cum sequutus Beda. Saluatoris enim baptismo purgata sunt potius fluenta, quam vt ipsa purgarent: ac nouo sanctificationigenere Christum non tam lauit vnda, quam lota est: atque ex quo tempore se in aquam mersit, ex eo gurgitum omnium tractus, cunctorumque fontium venas mysterio bap tismatis consecrauit, vitalemque gratiam, non corpus ex flu mine, sed flumen mutuatum ex eo corpore: Qua de re sic a Leone quoque pontifice traditum legimus. Terra carni humanae, quae in primo fuerat praeuaricatore maledicta, in solo beatae Virginis partu germen edidit benedictum, & a vitio suae stirpis alienum: cuius originem spiritualem in regeneratione quisque consequitur, & omni homini renascenti aqua baptismatis instar est vteri virginalis, eodem spiritu sancto replente fontem, qui repleuit & virginem, vt peccatum quod ibi vacuauit sacro conceptio, hic mystica tollat ablutio. Et proxime insequenti sermone: Nisi verbum Dei caro fieret & habitaret in nobis, nisi in communionem creaturae creator ipse descenderet, & vetustatem humanam ad nouum principium sua natiuitate reuocaret, regnaret mors ab Adam vsque in finem, & super homines insolubilis condemnatio permaneret, cum de sola conditione nascendi vna cunctis esset causa pereundi. Solus itaque inter filios hominum Dominus Iesus in nocens natus, quia solus sine carnalis concupiscentiae pollutione susceptus, factus est homo nostri generis, vt nos diuinae naturae possemus esse consortes. Originem quam sumpsit in vtero virginis, posuit in fonte baptismatis: dedit aquae, quod dedit matri virtus enim altissimi & obum bratio spiritus sancti, quae fecit vt Maria pareret Saluatorem, eadem fecit vt regeneret vnda credentem. Haec est itaque prima gratia, cuius signum efficax est, quamque nobis reipsa confert aqua baptismatis, regeneratio spiritualis qua ustificati haeredes efficimur secundum spem vitae aeternae qui finis est regenerationis huius, quam praecedit ablutiopeccatorum, quae & ipsa est inuisibilis gratia, cuius visibile signum & quidem efficax est baptismus: Propterea vocatur a Paulo lauacrum, non hoc tantum loco quem nunc explicauimus, verumetiam cum ad Ephesios scribens dicit de Ecclesia, mundans eam lauacro aquae in verbo vitae. Haec est aqua illa, de qua Propheta praedixit, Effundam su per vos aquam mundam, & mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. Hic est ille fons, de quo narrat alius Propheta. In die illa, erit fons patens domui Dauid in ablutionem peccatoris & menstruatae. Huic ablutioni significandae quid esse potuit magis accommodum quam aqua, per quam sordes corporis abluuntur? Datur itaque baptismus in ablutionem, remissionem, & indulgentiam omnium peccatorum. Quod ita intelligi vult Augustinus, vt auferre credatur crimina, non radere. Nec vt omnium peccatorum radices in mala carne teneantur, quasi rasorum in capite capillorum vnde crescant iterum resecanda peccata.
Caeterum quamuis, vt idem ait Augustinus, omnia peccata baptismus abluat, & quidem prorsus omnia, dictorum, factorum, cogitatorum, siue originalia siue addita, siue quae ignorantur, siue quae scienter admissa sunt, non tamen aufert infirmitatem cui regeneratus resistit, quandiu bonum certamen certat: consentit autem, quan do sicut homo in aliquo delicto prae occupatur. Delata est igitur per baptismum iniquitas, sed manet infirmitas, Porro infirmitas haec, est concupiscentia camis, quae dimittitur quidem in baptismo, verum non ita vt non sit, sed vt in peccatum non imputetur. Nam cum sine aduersario marcescat virtus, in hoc relinquitur, vt habeat homo baptizatus materiam, virtutem suam exercendi. In huius figura dictum est in libro Iudicum: Hae sunt gentes quas dominus dereliquit, vt erudiret in eis Israelem, & postea discerent filii corum certare cum hostibus, & haberent con uetudinem praeliandi. Vocatur autem haec concupiscentia peccatum, non vtique quia peccatum est, sed quia peccato primi hominis facta est: sicut scriptura manus cuiusque dicitur, quod manus eam fecerit: siue etiam quod peccandi delectatione moueatur, & si ei vincente delectatione iustitiae non consentiantur.
Quamobrem & Paulus de hoc peccato scribens, non dixit, non sit, sed non regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quia quandiu corpus nostrum mortale, hoc est necessitati morti addictum est, fieri non potest, quin sit in illo fomes concupiscentiae, qui minus quidem proprie, sed peccatum tamen vocatur.
Quoniam vero per baptisinum, in quo vetus homo noster simul crucifixus est, vt destruatur corpus peccati, virtus pec cati sic est debilitata, regnum vt illius prorsus esse sublatum videatur, monet Paulus, vt omni cura prouideamus, ne quod semel amisit, regnum recuperet. Nam quod habemus concupiscentiam, nihil ex eo nobis damnationis est caeterum si seruiamus illi, si regnum illius feramus, ca demum res reos nos facit aeternae damnationis.
Quamobrem haud aliter se habet baptismus ad refrigerandum aestum concupiscentiae, quam se habet aqua ad calorem nimium temperandum: vt apte admodum & apposite huius quoque rei sacrae, hoc est inuisibilis gratiae visibile signum aqua esse baptismi dicatur, & quidem signum efficax. Remissis autem peccatis, a quibus abluimur per aquam baptismi, consequens est simul vt remittatur poena quae peccatis debetur: quod & ipsum fit per aquam baptismi. Situt enim elementum aquae flammas huius ignis temporalis extinguit, sic & illa delet incendium ignis aeterni Hoc enim persuasum esse debet omnibus in Christum credentibus, quod a Paulo scriptum est: In baptismo Christo nos commori, atque haud aliter passionis eius & mor tis participes fieri, quam si passi ipsi & mortui essemus.
Quoniam vero passione sua Christus pro peccatis totius mundi satisfecit, posteaquam per baptismum ipsius membra facti sumus, haud aliter hac satisfactione Christiliberamur a poenis omnibus, quae peccatis nostris debebar tur, quam si ipsi poenas easdem sustinendo pro illis satisfecissemus. Quod tamen de solis aeternis ponis intelligi de bet: has enim & non alias morte sua Christus aboleuit. Famem autem, sitim, & alia corporis incommoda, quin & mortem ipsam qua separatur a corpore anima, minime su stulisse morte sua Christus credendus est: nam post acceptum etiam baptismum, aeque sumus iis malis obnoxii, atque antea fuimus. Habet hoc quoque natura aquae, clara vt sit & perspicua. Qua ratione cumprimis est idonea ad significandum splendorem iustitiae, qui baptizatis infunditur: eius iustitiae, quae virtutes in se continet omnes, qua renouatur homo, non vt iam idem sit qui prius fuit, verum a sordibus peccatorum ablutus, omnium virtutum splendore fiat illustris: quod quidem fit dono spiritus sancti, quem gratiarum & virtutum omnium largitorem ac cipimus in baptismo, remissionem peccatorum conseque ti. Quod illa Petri verba indicant dicentis: Baptizetur vnusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum, & accipietis donum spiritus sancti. Con fertur & haec in baptismo gratia, quod qui de eo egreditur, illi ianua regni celestis aperitur. Applicatur enim baptizato virtus passionis Christi, per quam quae fuit antea clausa, cunctis fidelibus ianua regni caelestis est aperta. Huic virtuti Christi passionis impie detrahunt, qui non dubitant affirmare, etiam post passum Christum & mortuum non peruenisse quenquam sanctorum ad regnum coelorum. Quod si concedi debeat, nihil nobis fructus attulisse videbitur Christi passio, si non meliore nunc sumus conditione post profusum illius sanguinem, quam fuerunt sanctae Patriarchae & Prophetae, qui passionem illius & mor tem praecesserunt. Habemus ergo iam quam varia sit & multiplex gratia, cuius aqua baptisini signum est, & quidem efficax: verum quo nobis haec ordine conferantur, breuiter explicemus. Primo, quoniam iniquitates nostrae sunt quae diuidunt inter nos & Deum, quae nos ab illo separant & elongant: Nam odio Deus habet impium & impietatem eius, reconciliari cum eo necesse habemus. Quod sit, quado pro foribus templi stantes, neque nos illius ingressu dignos iudicantes, abrenuntiamus Sathanae & operibus tius, atque nos in Christum credere, in illo fiduciam nostram omnem collocare, illi tota mente nos adhaerere velle profitemur. Qua professione facta, quo planum fiat omnibus reconciliatum nobis esse Deum, accedimus ad aquam baptismi: qua cum abluimur, indubitatum signum accipimus nos cum Deo patre per mortem filii eius reconciliatos, atque haud aliter a peccatis omnibus ablutos, quam ab iniuinamentis ablui corpus aqua consueuit: neque secus per baptismum ignis aeterni poenas, quae peccatis nostris debebantur, esse deletas, quam extingui flammarum intendia per aquam videmus, ita vt plene iam simus & culnae & poenae remissionem consequuti.
Neque vero finibus iis clauditur diuina in nos misericordia. Non satis habet post factam reconciliationem nos a peccatis mundasse, & ea nobis vna cum poenis illis debitis clementer condonasse, verum omne gratiarum genus nobis infundens quo possimus in conspectu illius grati esse, induit eum qui baptizatur, nouum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia & sanctitate. Nouus hic homo Christus est, de quo Paulus ait: Induimini dominum Iesum Christum. Hunc induimus in baptismo, sicut idem testatur dicens: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Quid hoc est Christum induistis, Facti estis hoc quod Christus est. Quid est Christus? Est filius Dei: quod ille natura est, hoc vos per gratiam adoptionis facti estis filii Dei. CHRISTVS est haeres regni coelorum, vos quoque non vestro, sed illius merito facti estis haeredes regni caelorum. Qui veste aliqua induitur, protegit & contegitur ea, & apparet sub colore vestis eius, occultato colore proprio ad eundem modum, qui Christum induitur, protegitur & contegitur a Christo, neque iam apparet in eo peccatum, quod fuit ante, sed sola iustitia & innocentia Christi. Et sicut lignum accensum induitur gnem, & virtutis eius sit particeps, ita baptizatus in Christo, Christum induitur, & virtutum eius fit particeps. Non amplius dicitur filius Addam, neque reus est deinceps peccati eius, verum dicitur filius Dei, frater Christi dicitur haeres Dei, cohaeres Christi, dicitur sanctus, innocens, immaculatus, non suam sed Christi iustitiam indutus, hoc est non quam a seipso habet, quam ve suo merito consequutus, sed quam a Christo acceptam illius meritis est adeptus. Neque enim audiendi sunt, qui nos ea iustitia, qua Christus ipse iustus est, iustos dici vount: quin illud potius modis omnibus est tenendum, Christi quidem iustitia nos iustos esse, verum non ea, qua ipse iustus est, sed ea, quam nobis impertit, qua nos ipse iustos facit, qua donati ab eo, renouamur spiritu mentis nostrae ac non modo reputamur, sed vere iusti nominamur & sumus. Neque enim existimandum est, nihil aliud nos in baptismo, quam remissionem peccatorum consequi: renoua mur praeterea, atque vt Paulus vocat, noua quaedam creatura efficimur.
Neque vero aliud est noua creatura, quam fides charitate formata, quae, cum baptizamur, per spiritum sanctum, qui datur omnibus renatis, diffunditur in cordibus nostris, & nobis inhaeret. Quamobrem a Cypriano baptismus non modo mors criminum, verumetiam vita vocatur virtutum, quod in ea iustitia, quae virtutes in se con tinet omnes, baptizatis infunditur. Manet quidem post baptismum eadem compago corporis quae fuit ante, sed sepulta peccatorum vetustate, mens hominis renouatur, & ad integritatem naturae quodammodo redditur. Propterea Paulus hoc sacramentum vocat lauacrum regenerationis & renouationis, in quo adeo mutamur ab illis qui fuimus ante, vt veterem hominem cum suis actibus expoliantes diuinae naturae consortes efficiamur, filiique Dei nominemur & simus: si autem filii, & haeredes: haeredes quidem dei, cohaeredes autem Christi: si tamen compatimur, vt & conglorificemur. Posteaquam enim in baptismo Christum induimus, debemus sicut ipse ambulauit & nos ambulare: & cum illum oportuerit pati prius, & ita intrare in glonam suam, non debemus meliore conditione esse velle, quam fuerit ille, qui principalis est haeres, cuius merito factum est, vt & nobis eiusdem regni celestis haeredibus esse liceret, vt sine vllis operibus, sine vllo labore nostro aut molestia, haereditatem hanc assequi nos posse credamus.
Si quid autem, aut facere nobis aut pati pro Christi nomine contigerit, nemini dubium esse debet, quin id nobis iam
regeneratis & renouatis, iam Christi corporis insitis, iam in dei filios adoptatis, ad promerendam haereditatem illius aeternae gloriae, sit vel maxime profuturum: Est quidem ita, quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, sed nihilominus quod in praesenti momentaneum est & leue tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur. Tolle sublimitatem hanc, ad quam nos Deus benignitate sua prouehere dignatus est, qui nos in filiorum suorum numerum adoptauit, qui dignos nos fecit in partem sortisanctorum, qui diuinae suae naturae consortes reddidit: quis ambiget, quin omnes labores, omnes passiones & tribulationes nostrae quoniam sunt huius temporis, leues & momentaneae, neque ad futuram gloriam, quae sempiterna est, sint condignae?
Caeterum duplici ratione meritis operum, quae hunt a regeneratis & renouatis, deberi coelestia praemia dicimus: primum ex Dei promisso liberali, qui fallere nescit: deinde ex ea dignitate, quam regeneratis nobis praeter omne meritum nostrum conferre dignatus est. Christum enim induimus in baptismo: quod ille natura est, per adoptionis gratiam filij Dei facti sumus. Quare si Christum induimus, quae proficiscuntur a nobis ope ra, tanquam Christi opera placere Deo, neque secus ab illo acceptari persuasum habere debemus. Et sicut Paulus dicit: Vnuo autem iam non ego, viuit vero in me Christus: ita & nos post acceptam regenerationis gratiam dicere possumus: Operor autem iam non ego, operatur vero in me Christus: mereor iam non ego, meretur in me Christus: satisfacio iam non ego, satisfacit in me Christus. Huius enim vita viuimus, huius merito meremur. Ex quo videre licet, quemadmodum Christi gloriam obscurare, crucem euacuare, & sanguinis eius pretium imminuere conantur, qui vitae, qua viuit Christus in nobis, qui meritis operum, quae operatur in nobis, omnem dignitatem atque omne praemium ademptum cupiunt. Reuera, si ipsa opera ex se metiare, momentanea suut, leuia sunt, non sunt condigna ad futuram gloriam, quae aeterna est: Recte enim illud dictum est, quod finiti ad infinitum nulla est proportio: sed si consyderes immensum illud pretium sanguinis Christi, quo respersa sunt, ex quo meritum habent omne, illius dignitati derogaueris, quantum operibus derogaueris. Si spectes etiam ea tanquam ab Adae filio profecta, in quo mortui sumus omnes, qualibet iusta, quam libet in speciem sancta videantur, haud aliter tamen appa rebunt in conspectu Dei, quam pannus menstruatae. Si vero contempleris ea tanquam a filio Dei, tanquam ab eo profecta qui Christum induit, in quo Christus viuit, in quo Christus operatur, non iam hominis, verum Christi meritis detraxeris, si nullum eorum esse meritum dixeris. Haec nos ideo fusius aliquanto duximus explicanda planum vt omnibus faceremus, quantum sit discimen inter opera regeneratorum qui Christum induti sunt, & eius corpori insiti, atque infidelium, qui sunt adhuc filii nae, filii diaboli. Illis Deum diligentibus omnia etiam peccata coope rantur in bonum: cum enim ceciderit iustus, non collidetur, quia dominus supponit manum suam: iis contra, etiam quae recte facta videbuntur, magis adeo ad damnationem, quam ad gloriam aeternam profecerint. Nulla enim iustitia extra Christum, nulla sunt extra fidem eius recte factaabominatio sunt apud Deum quaecunque fiunt ab iis, qui non credunt in eum.
Quamobrem non mediocria bona sunt, quae nobis baptismus affert. Per illum reconciliamur cum Deo: reconciliatis & culpa & poena omnis peccatis debita remittitur: postquam remissa sunt nobis peccata, rege neramur & renouamur infusa nobis fide, spe, & charitate quae dicitur iustitia Christiana, neque iam deinceps filii Adaesed filii dei nominamur & sumus: si filii, & haeredes, haeredes autem secundum spem vitae aeternae, quam nos assequu turos certo persuasum habemus, si vel baptizati statim exhac vita excesserimus, vel post baptismum ambulauerimus digne, Deo per omnia placentes: & abundauerimus in om ni opere bono: scientes quod labor noster non est inanis in domino, cum bonorum laborum gloriosus sit fructus neque iniustus est Deus, vt obliuiscatur operis nostri & dilectionis quam ostenderimus in nomine ipsius. Atque haec quidem de eo, cuius inuisibilis gratiae visibile signum sit batismus, dicta sufficiant. Nunc de suscipientibus baptismum paucis disseramus.