On this page
Caput 35
Caput 35
De suscipientibus Baptismum
EX omnibus Ecclesiae sacramentis nullum est aeque cunctis necessarium atque baptismus, sine quo aut eius voto nihil est quod quisquam salutem se con sequi posse speret. Clara enim sunt & aperta verba dicentis? Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, non potest introire in regnum dei. Cuius haereditatem qui quis adire cupit, necesse est vt ab eo statu, in quo natus est filius primi Adae, transferatur in statum gratiae & adoptionis filiorum dei, per secundum Addam Iesum Christum saluatorem nostrum. Quae translatio quoniam, vt diximus In baptisimo fit, ad assequendam illam aeternam gloriam apprime cinctis est necessaria.
Quamobrem ferendus non est error hic nostri seculi Pelagianorum, qui contra clarum & apertum Dei verbum, contra communem totius Ecclesiae sensuum & consensum asseuerare non dubitant, parualos fidelium hoc solo quod filii sunt fidelium, regnum co lorum consequi: Contra quorum errorem sic iam inde a multis seculis ab Augustino scriptum est. Quisquis dixerit quod in Christo viuificabuntur etiam paruuli, qui sine Sacramenti eius participatione de vita excunt, hic profecto & contra Apostolicam praedicationem venit, & totam condemnat Ecclesiam, vbi propterea cum baptizandis paruulis festinatur & curritur, quia sine dubio creditur, aliter eos in Christo viuisicam omnino non posse.
Verum idem illi contra sanctorum Patrum omnium & Ecclesia totius receptum sensum, non verentur illa Christi verba Nisi quis penatus fuerit ex aqua, non de aquae elemento, verum de mortificatione accipi debere affirmare. Huc audaciae atque amentiae progressi sunt homines inflati sensu carnis suae, & non tenentes caput, dum sibi licere volunt iuxta priuatum spirituum suum scripturas interpretari. Sed nos repudiatis horum tam crassis erroribus, cum Christo capite nostro, & cum eius corpore ecclesia dicamus & sen tiamus, quod nisi quis renatus fuerit ex aqua visibili & spiritu inuisibili, non potest introire in regnum dei. Qua tamen de re sentiendum est & illud, quod ab Augustino scritum est: Baptisini vicem, inquit, aliquando implere passionem, de latrone illo, cui non baptizato dictum est: Hodie mecum cris in paradiso, non leue documentum beatur Cyprianus assumit: Quod etiam atque etiam consyderam inuenio, non tantum passionem pro nomine Christi id quod ex baptisino deerat posse supplere, sed etiam fidem conuersionemque cordis, si forte ad celebrandum mysterium baptismi in angustiis temporum succurri non potest. Neque enim latro ille pro Christi nomine crucifixus est, sed pro meritis facinorum suorum: nec quia credidit passus est, sed dum patitur credidit. Quantum itaque valeat etiam sine visibili sacramento baptismi, quod ait Apostolus: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem, in illo latrone declaratum est.
Sed tunc impletur inuisibiliter, cum mysterium baptismi non contemptus religionis, sed articulus necessitatis excludit. Ex quibus Augustini verbis triplicem esse baptismum patres nostri collegerunt, flaminis, fluminis, & sanguinis quem vltimum eminentiorem esse docet Origenes eo, qui per aquam traditur. Ac paruulos quidem non saluari per suasum habuerunt, nisi aut aqua, aut quod de innocentibus illis Herodis iussu trucidatis factum legimus, sanguine suo fuissent baptizati. Quae etiam res in causa est, quod foeminis baptizandi quoque potestas conceditur, si periculum sit, ne prius infans moriatur, quam copia Sacerdotis haberi queat. Ceterum si quis ex adultis, nec opinata morte praeuentus cum cuperet maxime, Sacerdotis tamen baptizantis potestatem habere non potuit, fit illud, quod ab Augustino scriptum est: Coronat Deus intus voluntatem, quum non inuenit facultatem: Sic enim voluntas prompta est, secundum id quod habet accepta est, non secundum id quod non habet. Affectum Deus pensat non effectum: Voluntas pro facto reputatur, vbi factum necessitas excludit, Quod etiam exemplo Valentiniani comprobatur, qui quamuis ex aqua & Spiritu renatus non esset, qui tamen poposcit, eo ipso quod poposcit, quam desiderauit gratiam, eum accepisse scribit Ambrosius. Fuit Bernardi temporibus, qui diceret absque actuali Baptismo saluari posse nemi nem. Cuius errorem ad Hugonem scribens grauiter confutauit. Est itaque baptismus omnibus ad salutem necessa rius, quem nisi re paruuli receperint, ab ingressu regni coelorum arcentur. In adultis tamen (modo contemptus absit) si baptizantis potestas non datur, voluntas prompta sufficit. Indulgentius autem agitur in eo cum paruulis, quam cum adultis, quod illis hoc regenerationis beneficium non solum non libentibus, verum etiam reluctantibus quandoque datur, nec fides in eis propria requiritur, sed satis ad salutem esse fides Ecclesiae creditur.
Nam quod asserunt quidam, propria fide, quam ex auditu verborum formae baptismatis concipiunt, iustificari paruulos, commentum id absurdius est, quam vt refelli oporteat: quandoquidem sensus etiam ipse communis satis refellere videtur: ac verissimum illud esse constat, quod ab Augustino scriptum est: Eius muneris merito iustificari paruulos quod eis cum profuit nescierunt. Vsque adeo autem nescierunt, vt vocibus etiam quibus possent & motibus reluctari visi fuerint. Quam etiam causam esse scribit Augustinus quod eis non imputatur, atque omnis hic eorum renisu, nihili penditur, donec in eis Sacramenta peragantur, quibus id, quod de originali damnatione tractum est, expietur. In tantum enim nesciunt quid faciunt, vt nec facere iudicentur.
Quamobrem cum fides in voluntate sit, paruuli autem rationis & voluntatis arbitrio non vtantur, portentosum quiddam esse videtur, fidem illis, quae ex au ditu est, tribuere, cum quaecunque fiunt in paruulis, in Ecclesiae non in eorum propria fide fiant. Mater enim Ecclesia, cuius brachiis ad baptismum feruntur infantes, cor maternum, vt est apud Augustinum, eis praestat, vt sacris mysteriis imbuantur: quia nondum possunt corde suo pro prio credere ad iustitiam, nec ore proprio consiteri ad salutem. Sicuit autem cor ad credendum, ita aures ad audiendum, intellectum ad capiendum, linguam accommodat ac confitendum.
Neque vero id rationi & aequitati consentaneum non est. Nam cum aliena praeuaricatione peccatum paruuli contraxerint, vt irae filii nascerentur, non iniquum visum est, vt aliena quoque fide intercedente mundarentur. quo filiae gratiae regenerarentur. Credit infans in altero, dicit Augustinus, quia peccant in altero. Enarrans illum locum Euangelistae, Beda venerabilis, vbi dixit Christus mulieri Cananitidi: Propter hunc sermonem vade, exiii daemonium a filia tua. Propter humilem, inquit, matris fidelemque sermonem, filiam deseruit demonium, vbi datur exemplum catechizandi & baptizandi infantes, quia videlicet per fidem & confessionem parentum in baptismo liberantur a diabolo paruuli, qui necdum per se sapere aut aliquid agere possunt boni aut mali. At in adultis, & propria fides requiritur, & ea poenitentiae pars, cuius causa fides est, quam contritionem vocamus. Nam per baptisinum veteri vitae peccati moritur homo, & nouam vitam inchoat: Consepulti enim sumus Christo per baptismum in mortem, vt quomodo Christus resurrexit a mor tuis per gloriam patus, ita & nos in nouitate vitae ambulemus. Is autem veteri vitae peccati mori dicitur, quem illius poenitet, quique deinceps a peccatis abstinere deliberatum habet, neque ad nouam vitam cuius principium est ipsa baptisini susceptio, nisi per veteris vitae poenitentiam cuiquam ingressus patet. Hoc est quod ab Augustino dictum est. Nullus voluntatis suae arbiter constitutus potest nouam vitam inchoare, nisi eum veteris vitae poeniteat. Propterea Petrum admonuisse baptizandos legimus, prius vt penitentiam agerent. Quod etiam ab Augustino in ca techizando factum esse diligenter videmus. Haec autem ponitentia quae requiritur in adulto baptizando, nihil eit aliud, quam odium & detestatio vitae prioris. Atque haec quidem de suscipientibus baptismi Sacramentum