On this page
Caput 36
Caput 36
De Ministro huius Sacramenti
QVod autem ad ministrum attinet, proprius est huius Sacramenti minister Sacerdos, nisi necesp sitas aliud postulauerit, quo tempore cuiuis baptizare licet. Hinc est quod de Eunucho scribit Hilarius, quod Sacramentum baptismi adeo impatientis cupiditate desiderii praeuenerit, vt a Diacono ministerium Apostolici officicii salutis suae cupidus exigeret. Baptismum Apostolici, hoc est Sacerdotalis officii ministerium vocat.
Neque vero ad integritatem baptisini quicquam refert, qua vita sit praeditus qui baptizat: Nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus: Hic est qui baptizat: huius instrumentum est Sacerdos. Caeterum qui sanctificat, qui lauacro aquae in verbo, vbi minister videtur corporaliter operari, ipse abluit, ipse mundat, non nisi Christus est. Praeclara sunt Ambrosii verba. Non mundauit Petrus, non mundauit Ambrosius, non mundauit Gregorius, nostra enim seruitia, sed tua sunt sacramenta. Neque enim humani operis est diuina conferre, tui domine munus & patris est, qui loquutus est per Prophe tas dicens: Effundam de spiritu meo super omnem carnem, Et qui fuit aequalis Ambrosiii Gregorius Nazianzenus. Ita consydera, inquit: sint annuli duo: aureus hic, ferreus alius, vterque eadem regia imagine sculptus, cerae ambo imprimantur, quid inter signum hoc & illud intererit? nihil. Discerne materiam in cera, etiamsi sapientissimus existas, dio quodnam ferri, quodve sit auri signaculum? Sed quo pacto num est, quia inter materiam non characterum est diuersitas: ita & tibi sit omnis baptizator, qui tametsi conditione excellat, aequalis tamen baptismatis vis est, ac vnusquisque tibi aequalis sit expurgator, qui fide eadem est formatus. Et ad Anastasium Augustum scribens Anastasius Papa: Baptismum quod procul fit ab Ecclesia, siue ab adultero, siue a fure fuerit datum, ad percipientem munus peruenit illi barum, qua vox illa, quae per Columbam sonuit, omnem maculam humanae pollutionis excludit, qua declaratur & dicitur: hic est qui baptizat. Nam si visibilis Solis istius radii cum per loca foendissima transeunt, nulla contactus inquinatione maculantur, multo magis illius, qui istum visibilem fecit, virtus ministri indignatione constringitur Quamobrem siue a fideli, siue a perfido dispensatore baptisimi Sacramentum aliquis perceperit, spes connis in Christo esse debet, cuius baptismum percipit, non in homine a quo percipit. Nam maledictus homo qui spe suam ponit in homine, & ponit carnem brachium suum. Benedictus vir qui confidit in domino, & erit dominus fiducia eius. Quid Ioanne Baptista fuit sanctius, cui propter singularem virtutem & sanctimoniam hoc a Christo tributum clogium legimus: quod inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista? Quid contra Iuda proditore sceleratius? Et tamen post Ioannis baptismum baptizasse Paulum scribitur: post Iudae baptisinum baptizasse quenquam non comperimus. Quid ita? Quoniam ille baptis mus hominis erat Ioannis, per hominem autem gratia remissionis peccatorum & renouationis, quod Christi munus est proprium, conferri non potuit. Quo vero baptiza uit Iudas, fuit baptismus Christi, agni illius immaculati, qui tollit peccata mundi.
Porro Christi baptismum cuius cunque tandem ministerio semel datum iterari fas non fuit, adeo vt etiam si ab haeretico datus esset, eum repeti non liceret: quodque majus est, etiamsi non baptizatus baptizasset, modo formam debitam obseruasset, valere baptismum, nec cum iterandum esse visum est.
Verum illud interea scire oportet, baprisimum esse quidem extra Ecclesiam posse, prodesse non posse. Ecclesia enim paradiso comparata, sicut ab Augustino scriptum est, indicat nobis, posse quidem eius baptismum homines etiam foris accipere, sed salutem beatitu dinis extra eam neminem vel percipere, vel tenere. Nam & flumina de fonte Paradisi, sicut scriptura testatur etiam foras largiter manauerunt: nominatim quippe commemorantur per quas terras fluant, & quia extra Paradisum constituta sunt, omnibus notum est. Nec tamen in Mesopotamia, vel in Aegypto, quo illo flumina peruenerunt, est se
licitas vitae, quae in Paradiso commemoratur: ita sit, vt cum Paradisi aqua sit extra Paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra Paradisum. Sic ergo baptismus Ecclesiae potest esse extra Ecclesiam, munus autem beatae vitae non nisi intra Ecclesiam. Et sicut in arca Noe, quae & ipsa figura est Ecclesiae, non alia sed eadem aqua in arca positos saluos fecit, & extra arcam positos interemit: sic non alio, sed eodem baptismo & boni Catholici salui fiunt, & mali Catholici vel haeretici pereunt. Communis itaque no bis est cum haereticis baptismus, sicut & Euangelium cum illis est commune, verum illis extra arcam positis, & Euan gelium, & baptismus in damnationem, nobis vero vtrunque est in salutem. Quamobrem redeuntes ad Ecclesiam haere tici rebaptizandi non sunt, verum post abiuratam haeresim per manuum impositionem suscipiendi, vt quod acce perant ad perniciem, habere iam incipiant ad salutem, si cut copiose de eo contra Donatistas scribens multis in locis disserit Augustinus.