Text List

On this page

Caput 37

Prev

How to Cite

Next

Caput 37

Caput 37

De ritibus et caeremoniis baptismi

CAPVT XXXVII. De ritibus & caeremoniis baptismi.

ADhibentur autem huic Sacramento quaedam ceremoniae, non illae quidem adeo necessariae, vt sine illis baptismus perfici non possit, sed quas tamen peccet si quis nulla vrgente necessitate solo contemptu praetermittat, cum earum vsum antiquissimum esse constet: vt si quis ab ipsis Apostolis per longam Episcoporum & Sacerdotum successionem nobis per manus esse traditas affirmauerit, minime a vero aberrasse videatur: Meminerunt enim earum antiquissimi quique scriptores Adhibentur autem ij ritus, maioris cuiusdam solennita tis & decoris gratia, tribus potissimum ex causis. Primo, vt tanto maiore pietate ac reuerentia ad Sacramentum hoc accedatur, neue communis ablutio quaedam esse putetur, si citra solennitatem vllam fiat, atque ita Sacramentum hoc contemni incipiat. Deinde, vt per benedictiones, orationes, & alia id genus vis daemonis arceatur, qui nihil non facit vt impediat quominus fructum huius Sacramenti baptizandus percipiat. Postremo, quo per haec exteriora qui sunt ex fidelibus rudiores, diligentius instruantur aut saltem excitentur ad hoc, vt instrui desiderent, quid sibi ri tus isti velint, atque ita quae gerantur in baptismo cognoscant: nihil enim eorum vacat mysterio singulari. Quam uis autem haec persequi non est praesentis instituti, quoniam tamen instigante Satana factum videmus, vt & ceremoniae vetustate consecratae a plerisque contemnantur. breuiter quid sibi nonnullae earum velint explicabimus. Principio non statim baptizandus templum ingreditur. neque enim se dignum iudicat, qui domum illam ingrediatur, quam decet sanctitudo, cum non modo sit expers om nis sanctitatis, verum adhuc diaboli potestati subiectus, omni sit spurcitia plenus. In hunc pro foribus templi constitum insufflat Sacerdos: neque id sine exemplo Christi, cuius personam gerit, cuius virtute Sacramentum id confert: qui & ipse insufflasse in discipulos legitur, Spiritum sanctum eis daturus. Propterea autem exuflantur paruuli & exorcizantur, dicit Augustinus, vt pellatur ab eis diaboli potestas inimica, quae decepit hominem, vt possideret hominem, vt possideret homines. Quam alio loco priscam esse traditionem scribit: Ac recte: cum & Dionysius Areopagita Pauli discipulus exufflationis & exorcismi meminerit. Insufflatione facta, Sacerdos exorcizat: cum ius moris meminit etiam Chrysostomus. Est autem exocizare, nihil aliud, quam per diuina verba spiritum immundum adiurando expellere: quod Apostolorum quod temporibus factitatum legimus. Dum exorcizatur baptizandus, signat eum Sacerdos signo sanctae crucis in fronte primum, vbi sedes est pudoris, deinde in pectore, vt in telligat diabolus, expelli se virtute eius, qui in cruce pepe dit, vnde suam virtutem crux contra eum accepit: neque impedimento sit quominus qui baptizatur, & corde credaad iustitiam, & ore confiteatur ad salutem. Quantum autem exorcismo & catechismo, qui baptismum praecedunt sancti patres tribuerint, vel ex eo Chrysostomi loco perspicuum esse cuiuis potest: vbi quae praecedunt baptismum vocat archana verba & metuenda, ac horribiles Canone dogmatum de caelo transmissorum. Talia visa sunt priscis temporibus viris grauissimis: Nunc non desunt homines impii, qui cachinnis etiam ea prosequi non verentur. Post exorcismum leguntur super baptizandum orationes, vt fiat catechumenus, hoc est vt edoceri possit mysterium sacrae fidei, quae cum Dei solius donum sit, ab illo petendam eam esse docemur, qui & adiuuat incredulitatem nostram, & fidem adauget: qui nisi docuerit intus, frustra vox hominis docentis foris perstrepit. Recte autem atque ordine sit, quod praecedit catechismum exorcismus: prius enim eripi vasa necesse fuit iniusto possessori diabolo, at ita de mum in possessionem victoris illius transferri, qui captiuam duxit captiuitatem.

Quod vero sal in os infantis imponit Sacerdos, quod aures & nares postea sputo linit; aurium linitio significat receptionem doctrinae fidei, narium approbationem: sal missum in os, confessionem. Apperiuntur aures ad audienda mandata Dei, nares ad percipiendum odorem notitiae eius, labia ad respondendum Sacerdoti de fide interroganti. Facit autem & haec Sacerdos ad imitationem Chris, quem legimus liniuisse lutum su per oculos caeci, & iussisse abire vt ablueret: misisse deinde digitos in auriculas surdi, dixisseque Ephpheta, quod est adaperire: expuentem etiam tetigisse linguam muti. Huius autem linitionis minime recentem vsum esse vel ex Ambrosii scriptis videre licet. Legitur autem dum catechizatur baptizandus Euangelium: admonentur postea susceptores siue patrini, vt manus imponant capiti paruuli baptizandi, ac eius nomine profiteantur symbolum & orationem dominicam. Tenentur autem susceptores dare operam, vt instruantur paruuli, cum ad vsum rationis peruenerint, de iis quae ad fidem pertinent. Quos & Augustinus in sermone quodam admonuit his verbis. Admoneo fratres charissimi, quicunque viri, quaecunque mulieres de sacro fonte filios spiritaliter exceperunt, agnoscant se pro ipsis fideiussores apud Deum extitisse, & ideo semper illis sollicitudinem verae charitatis impendant.

Quod autem bene dictiones cum impositione manuum inter catechizandum fiunt, causa haec est, vt qui semel per exorcismum pulsus iam est diabolus, ei reditus praecludatur. Introducitur postea baptizandus in Ecclesiam, ac interrogatus a Sacerdote, respondet per susceptores suos: nisi forte sit adultus, tum enim ipse loquatur necesse est, abrenuntiare se satanae, & omnibus operibus eius, & omnibus pompis eius, ac Christo se coniungi velle, in cuius etiam rei signum, ad singulos articulos fidei, de quibus interrogatur per Sacerdotem, credere se respondet. De hac abrenuntiatione ita scribit Augustinus. In veritate & non in falsitate potestas diabolica exorcizatur in paruulis, eique renuntiant, quia per sua non possunt, per corda & ora gestantium, vt eruti a potestate tenebrarum, in regnum sui domini transferantur. Idem ad Valenum scribens: Antiquissimam Ecclesiae traditionem esse dicit, qua exorcizantur & sufflantur paruuli. Ioannes Chrysostomus nihil hac voce scribit esse tutius: Abrenun tio tibi Satana, si ipsam per opera exhibeamus. Haec enim, inquit, vox, confederatio cum domino est, & sicut nos seruos ementes ipsos qui venduntur prius interrogamus an nobis seruire velint, ita facit & Christus, quando debet te in seruitutem capere, prius interrogat, an velis illum crudelem tyrannum dimittere & immitem, & a te foedera susci pit, non enim coactum est ipsius imperium. Hortatur itaque non modo cum in forum prodimus, verumetiam cum fuerimus egressi ianuae vestibulum, iis prius verbis vtamur: Abrenuntio tibi Satana, & coniungor tibi Christe: nec vnquam absque hac voce exeamus. Haec sit nobis baculus haec armatura, haec turris inexpugnabilis. Posteaquam abre nuntiauerunt diabolo, & Christo nomen dederunt, vngit eos Sacerdos oleo, more athletarum, qui stadium iam ingressuri sunt, vt futuri iam Christi athletae designentur, quibus colluctatio futura est, non aduersus carnem & san guinem, sed aduersus Principes & potestates, aduersus mundi Rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus. Qua de re ita scribit Augustinus Christi nomen a Chrismate dictum est, Chrisma autem graece, latine vnctio nominatur. Ideo autem nos vnxit, quia luctatores contra diabolum fecit.

Sed & ante eum Cyprianus. Vngi quoque necesse est cum, qui sit baptizatus, vt accepto Chrismate & vnctione, esse vnctus Dei, & habere in se gratiam Christi possit. Quin & vetustissimi Dionysius & Tertullianus vnctionis meminerunt. Vngitur autem & in pectore, vt intrepidus Diabolo resistat charitate erga deum inflammatus, cui nihil est difficile: & inter scap las, vt ad suaue iugum dini ferendam tanto fiat robustior. Vncti one facta baptizatur, ac ter immergit: Quae trina immer sio, vt est apud Damasc. tres dominicae dies sepulturae reprisentat, vel etiam trinitatem personarum. Ante Damascenum autem idem a Leone quoque pontifice annotatum est: sepulturam, inquit, triduanam imitatur trina demersio: & ab aquis eleuatio, resurgentis ad instar est de sepulchro.

Neque vero id ita fieri necesse est, vt non vna immersione baptismus absolui possit, qua & vnum esse Deum, qui trinus est in personis, & semel tantum mortuum, nec deinceps amplius moritu rum significetur. Quod etiam in concilio quodam Toletano in detestationem erroris cuiusdam ita constitutum esse legimus, vt vna tantum fieret immersio. Quin & ipsa immersio praetermitti recte potest, ac vel sola aspersio, veperfusio, qua multi nunc vtuntur, sufficit, quemadmodum Cypetiam testis est. Baptizatum puerum signat cruce cum chrismate in vertice capitis sacerdos super cerebrum, vt hoc signo illum admoneat, quandoquidem vetus homo crucifixus in illo est, atque cum Christo consurrexit, vt in nouitate vitae ambulet, quae sursum sunt quaerat, vbi Christus est in gloria Dei sedens, quae sursum sunt sapiat, non quae super terram: quandoquidem ex terreno coelestis, ex Adae filio, Dei filius factus est, vt iam non ad aliam illi magis, quam ad coelestem haereditatem aspirare fas sit. Postea dat illi vestem candidam, vt sit indicium, quemadmodum scribit Ambrosius, quod exuerit inuolucris peccatorum, & induerit innocentiae casta velamina. Meminit etiam Socrates post Dionysium in Ecclesiastica Historia candidae vestis huius, quae dabatur baptizatis. Quin & adhuc durat nomen dominicae in albis. Nam in primitiua Ecclesia fuit mos, vt non baptizarentur nisi in vigilia Paschae, & Penecostes. Qui itaque baptizabantur in vigilia Paschae, incedebant velte candida induti per octo dies, ac vocabantur albari, atque octauo demum die vestem albam deponebant: vnde tractum nomen dominicae. Quod autem susceptores, quos Patrinos vocant, adhibentur in baptismo, qui quasi sponsores paruulorum voluntatis esse videntur, atque instruere baptizatos de iis quae ad fidem pertinent obsticti sunt, est & hoc, sicut Dionysius testatur, Apostolicae tra ditionis. Contrahi autem cognationem ex baptismo, recens non est. Antiquissimus Origenes huius cognationis meminit, explicans illum Pansi locum, Lucius, & lason, & Sosipater, cognati mei: Hanc, inquit cognationem vel consanguinitatem, arbitror esse ex baptisino contractam. Datur extremo baptizato cereus ardens, vt meminerit, quandoquidem sponsauit eum sibi Christus in fide, cum venerit Christus sponsus ad nuptias, quo se praeparead occurrendum ei cum lampade non extincta, sicut fatuae illae virgines, sed ardente, hoc est cum fide, non illa mortua, sed quae igne charitatis accensa, otiosa esse non potest. Hic perspicere licet, quam nihil non sacrum, nihil non veneratione dignum sit in iis ceremoniis, in quibus recondita sunt mysteria multa homini Christiano cognita cumprimis necessaria, quae vt scrutetur diligentius per exteriora haec excitari videtur. Non sunt itaque temere praetermittendae, quas ipsis etiam Apostolorum temporibus obseruatas, ac deinceps longo seculorum tractu nunquam intermissas, ad haec vsque nostra tempora ex vetustissimis quibusque scriptoribus abunde liquere potest. Verum hos reliquae persequamur.

PrevBack to TopNext