Text List

On this page

Caput 38

Prev

How to Cite

Next

Caput 38

Caput 38

De Sacramento Confirmationis

CAPVT XXXVIII. De Sacramento Confirmationis.

BAptismus intrantium est, vt diximus, confirmatiovero pugnantium. In baptismo Christo nomen damus, & eius milites efficimur, atque ad ineundum

praelum cum aduersariis potestatibus praeparamur, coronam accepturi, si victores euaserimus. Neque enim coconabitur quisquam, nisi qui legitime certauerit. Est quidem ita, quod si qui baptizatur, paruulus praesertim, ex hac vita statim vt baptismum accepit migrauerit, citra vllam ubitationem, non suis, verum Christi, quem induit, cuus corpori insitus est, meritis, coronam gloriae consequitur. Sed cui iam vsum rationis adepto, post acceptum batismum vitam Deus in hoc seculo propagare dignatur. non est quod existimet is, nihil aliud sibi restare post baptismum, quam vt credat otiosus, imo persuasum sibi hoc habere debet, sed ad graue certamen vocari: quod nisi certauerit bonum hoc certamen, cursumque consumauerit, nihil est quod se iustitiae coronam, quae non est repoita nisi legitime certantibus, assequi posse speret. Neque enim perinde oppugnat homines ante baptismum satanas, atque post: Nam qui non sunt baptizati, eos pro suis habet, & omnem in eos tanquam sibi subiectos, potestatem exercet: Qui vero castra sua deseruerunt, atque ad Christi vexillum confugerunt, eos e potestate sua ereptos dolet, atque omni insidiarum genere pertrahere rursus in eam, in qua fuerunt antea, captiuitatem conatur. Ipse etiam Christus documento nobis esse potest, quem non prius aggressus est tentare satanas, quam fuisset a Ioanne baptizatus. Quam ob rem cum in baptismo non ad fidem otiosam, sed ad pugnam spericulosam vocati simus, ad quam recte gerendam vires nostrae sufficere nequaquam possunt, dare nobis remedium dignatus est Christus in sacramento confirmationis, in quo confertur nobis is, cuius ope adiuti, facile possumus & carnem, & mundum, & eum cui semel in baptismo renuntiauimus diabolum superare. Is est spiritus sanctus, qui adiuuat infirmitatem nostram: qui nisi praesto nobis adesset, turpiter nos ex acie fugere, atque hostibus nostris terga dare oporte ret, quorum maior est vis, quam vt solis humanis viribus ei resistere queamus.

Quamobrem sicut in baptismo spiritum sanctum accepimus in remissionem peccatorum, ita in confirmatione datur nobis idem spiritus sanctus in robur contra hostes nostros, quo adiuti atque animati facilius impetum eorum propulsare queamus. Sacramenti huius meminit Petri successor Clemens, ac absque eo negat aliquem perfectum Christianum esse, aut sedem habere inter perfectos posse, si non necessitate, sed incuria aut voluntate remanserit. (His enim ille verbis vtitur.) Ac mox subdit: Quod a Petro, inquit, accepimus, ac caeteri sancti Apostoli praecipiente domino docuerunt. Sententiae Clementis Cornelius quoque subscribere videtur pontifex & martyr ad Fabium scribens. cum de Nouato, qui iam baptizatus fuerat, dicit: Nec reli qua consequutus est post morbum, quae iuxta Ecclesiae Canonem consequi debebat, obsignationem videlicet ab Episcopo collatam. Cum autem illa potitus non sit, quomodo spiritum sanctum est consequutus? Quae Epistolae illius verba in libris Ecclesiasticae Historiae Eusebi legere licet. Materia huius Sacramenti est Chrisma ex oleo oliua rum & balsamo confectum. Forma est haec, quod praemisso nomine eius qui confirmatur, dicit Episcopus. Signo te signo crucis, & confirmo te Chrismate salutis, in nomine patris, & filii, & spiritus sancti, vt replearis eodem spiritu sancto & habeas vitam aetemam. Simul vt ad signum & elementum visibile vnctionis, quae fit in fronte Chrismate, verbum accesserit, fit Sacramentum, hoc est sacrae rei, nimirum inuisibilis gratiae qua confertur spiritus sanctus, signum visibile. Simul enim vt prolaris verbis vnctus fuerit confirmandus, e vestigio datur ei spiritus sanctus, qui tueatur eum aduersus insidias Diaboli, qui vires & rebur suppeditet ad omnes aduersarias potestates debellandas. Cum itaque tam sacrae rei signum sit confirmatio, & quidem efficax, nihil est quod quisquam dubitare queat ei Sacramenti nomen tribuere, cum ab ipsis Apostolorum temporibus ad haec vsque nostra fuerit inter Sacramenta numerata. Certe Augustinus vocat Sacramentum Chrismatis: quod quidem, inquit, in genere signaculorum sacrosanctum est, sicut ipse baptisinus: Non minus id quam psum baptismum sacrosanctum esse vult.

Quod autem in hoc Sacramento spiritus sanctus conferatur, aperta sunt scripturae testimonia. Legimus in actis de Petro & Ioanne, quod imponebant manus super illos, qui Dei verbum in Samaria receperant, & erant baptizan in nomine demini Iesu, & accipiebant Spiritum sanctum. Ac rursus alio loco de Paulo: Quo facto imposuit illis manus. Nequae vero quia Chrisinatis mentio non fit, ideo pu randum est eius vsum non fuisse temporibus Apostolorum. Extat inter alia in libro conciliorum Epistola sancti Fabiani pomisicis & martyris, qui fuit a Petro decimus octasuus, quam scripsit ad Episcopos onentales, in qua disertis verbis testatur, quod postquam caenauit Dominus cum discipulis suis, & lauit eorum pedes, Chrisina conficere docuit, Sicut, inquit, a sanctis Apostolis praedecessores nostri acceperum, nobisque reliquerunt. Et subdit: Ipsa enim lauatio pedum, nostrum significat baptisinum, quando sancto Chrismatis vnctione perficitur atque confirinatur. Haec ille ante mille trecentos annos. Et eius aequalis Cyprianus lulorum etiam edidit de Chrisinate.

Sed & vtroque vetustior Dionysius Areopagita copiose de eo multa scrisit, sancti doctores passim in multis locis meminerunt. Ante mille centum annos in Carthaginensi tertio et quar to, & Toletano primo conciliis, postea vero in Anthisiodorensi & Bracarensi fuit constitutum, vt ne quisquam alius praeter Episcopum chrisina consecrare auderet. Quod etiam a Leone pontifice cautum est, dum ad Germaniae & Galliae scribit Episcopos. Est autem materia chrismatis cum primis idonea ad exprimendam significationem eius rei quae non modo significatur, verumetiam confertur in hoc sacramento: Datur enim in hoc sacramento plenitus do sancti spiritus ad robur spirituale, quod perfectae iam aetati conuenit ad quam cum peruenit homo, incipit actiones suas ad alios quoque communicare, cum antea sibi soli viueret. Cratia itaque sancti spiritus designatur oleo.

Vnde & Chrastus dicitur vnctus esse oleo letitiae, propter ple nitudinem sancti spiritus quam habuit. Admiscetur autem balsamum propter fragrantium odoris, quae redundat ad alios. Hoc est quod dicit Apostolus, Christi bonuodor sumus Quamobrem non quia non est expresse quicquam in scripturis de eo traditum, idcirco vsum eius fuisse negandum est. Recte enim ab Augustino scriptum est, Non omnia quae facta sunt ab Apostolis, etiam scripta inue niuntur, veruntamen facta esse ex caeteris documentis pro bantur. Fit autem vnctio in fronte chrismate signo crucis, quod nisi adhibeatur siue frontibus credentium, siue ipsi aquae qua generantur, siue oleo quo chrismate vnguntur, nihil eorum ite perficitur, dicit Augustinus. Fit ita video in fronte tanquam in sede pudoris, ne Chris opprobrio Chrisianus erubescat: quin illud potius prae se ferat, de illo glonetur, in illo fidat, ex illo animum sumat viriliter contra hostes pugnandi. Institutum autem est hoc sacramentum a Christo, non exhibendo, sed promittendo: Promisit enim ille cum dixit. Ego mittam promissum patris in vos. Item: Paracletus autem spiritus sanctus, quem mitter pater in nomine meo, ille vos docebit omnia: Non ille per se, sed per Apostolorum ora sacramentum hoc parefacere nobis voluit, Neque id sine causa: Nam cum sacramentum hoc contineat in se plenitudinem sancti spiritus. quae confertur omnibus qui chrismate consignantur, quandiu Christus in hoc saeculo versabatur, haec plenitudo sancti spiritus dari non debuit. Sic enim ille dixerat: Sinon abiero, Paracletus non veniet ad vos, si autem absero, mittam eum ad vos.

Quamobrem antequam in coelum Christus ascendisset, dari plenitudo sancti spiritus non de buit: quod etiam ille locus indicat: nondum erat spiritus sanctus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Neque vero propterea minoris authoritatis esse debet hoc sacramentum, quod a Christo promissum tantum, ab Aposto lis vero est exhibitum: Nam non minus ratum est, dicit Cyprianus, quod dictante spiritu sancto Apostoli addide runt, quam quod ipse Christus tradidit, & in fui commemorationem fieri praecepit. Minister autem huius sacramenti, quod vocat sacramentum manuum impositionis, Eusebius pontifex, non est nisi Episcopus, quod praeter Apostolos nemo sacramentum hoc contulisse legitur: quem ad modum etiam ab Vrbano, Damaso, Innocentio, & Leone sanctissimis pontificibus traditum est. Quin & Aurelianensi & Meldensi conciliis idem est constitutum. Quo magis autem vis huius sacramenti cognosci possit, visum est adscribere quaedam ex epistola Melchiadis papae, quam illiante mille ducentos annos ad episcopos Hispaniae conscripsit. De iis vero, inquit, super quibus rogitastis vor informari, id est, vtrum majus esset sacramentum manus impositio Episcoporum, aut baptismus, scitote vtrunque magnum esse sacramentum: Et sicut vnum a maioribus fit, id est a summis pontificibus, quod a minoribus perfici non potest, ita & maiori veneratione venerandum & tenendum est Sed ita coniuncta sunt haec duo sacramenta, vt ab inuicem nisi morte praeueniente nullatenus possint segregari, & vnum sime altero rite perfici non potest: Nam vnum prae ueniente morte saluare sine altero potest, aliud autem non potest: vnde scriptum est, In diebus illis, dicit Dominus, efundam de spiritu meo super omnem carnem. Aduertamus summas diuitias bonitatis Dei, quod in confirmandis Neophitis manus impositio tribuit singulis, hoc tunc spiritus sancti descensio in credentium populos donauit vniuersis. Sed quia diximus, quod manus impositio & confirmatioid baptisimi perfectionem pertineat, & qui iam regeneratus in Christo est, confirmare aliquid possit, forte cogitat sibi aliquis, quid mihi prodest post mysterium baptismatis, mysterium confirmationis? aut quantum video non totum de fonte suscepimus, si post fontem adiectione noui generis indigemus? Non ita dilectissimi: attendat charitas vestra, sicut exigit militaris ordo, vt cum imperator quemcunque in militum receperit numerum, non solum signet receptum sed etiam armis competentibus instruat pugnaturum, ita in baptizato, benedictio illa munitio est. Dedisti militem, da ei adiumentum militiae. Nunquid prodest si quisquam parentum magnam pupillo conferat facultatem, nisi prouidere sudeat & tutorem?

Itaque paracletus regeneratis in Christo custos, & consolator, & tutor est. Ideo dicit sermo diuinus: Nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Ergo spiritus sanctus qui supeaquas baptismi salutifero descendit illapsu, in fonte plenitudinem tribuit ad innocentiam: in confirmatione augmentum praestat ad gratiam. Et quia in hoc mundo tota aetate victuris inter inuisibiles hostes & pericula gradiendum est, in baptismo regeneramur ad vitam, post baptismum confirmamur ad pugnam: in baptismo abluimur, post baptismum roboramur. Ac si continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen necessaria sunt con firmationis auxilia. Regeneratio per se saluat, mox in pace beati saeculi recipiendos: confirmatio autem armat & instruit ad agones mundi huius & praelia reseruandos. Qui autem post baptismum cum acquisita innocentia immacu latus peruenit ad mortem, confirmatur morte, quia non potest peccare post mortem. Hic si forte illud etiam requirere velimus, post passionem et resurrectionem Christi quid Apostolis profuerit aduentus spiritus sancti? Ipse dominus eis euidenter exponit: Quae dico, inquit, vobis, non potestis ea portare modo, cum autem venerit ille spiritus veritatis ipse docebit vos omnem veritatem. Vides, qua eum spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudeniam & constantiam dilatatur.

Itaque ante discensionem spritus sancti vsque ad negationem Apostoli deterrentur, post visitationem vero eius vsque ad martyrium contempu salutis anmantur. Secundum hoc per Christum rediminur, per speritum vero sanctum dono sapientiae spirituas illuminamur, aedificamur, erudimur, instruimur, consunamur, vt illam sancti spiritus vocem audire possimus: Intellectum tabi dabo, & instruam te in via hac, qua gradiers. De spiritu sancto accipimus vt spirituales efficiamur, qua animalis homo non percipit ea quae Dei sunt: de spiriti sancto ac pimus vt sapiamus inter bonum malumque discernere, iusta diligere, iniusta respuere, vt malitiae ac supertiae repugne mus, vt luxuriae ac diuersis illecebris & foedis indignisque cupiditatibus resistamus. De spiritu sancto accipimus vit, amorem, & gloriae ardorem, vt accensi diuinus erigereterrenis mentem ad superna & diuina valeamas. Haec ideo visum est ex epistola sancti pontificis adscribere, vt & dignitas & effectus huius sacramenti iuxta eam doctrinanquae fuit ante tot saecula, cognosci posset.

PrevBack to TopNext