Text List

On this page

Caput 39

Prev

How to Cite

Next

Caput 39

Caput 39

De Sacramento Eucharistiae

CAPVT XXXIX. De Sacramento Eucharistiae.

PEr baptisinum exuto veteri homine, nouam quandam vitam ingredimur, & Christi militiae adscribi mur. Quo fortius autem ac virilius hostium impetum propulsare queamus, in sacramento confirma tionis chrismate vngimur, in quo nobis datur spiritus lanctus, qui & fiduciam ad pugnandum, & robur praestet ad hostes superandos.

Caeterum cui non modo viuendum, verumetiam pugnandum est, is alimonia si destituatur, neque viuere diu, neque vires ad resistendum ha bere potest. Quare cum & vita, quam ingressi sumus baptizati, & pugna, quam gerimus chrismatis vnctione con firmati, vtraque sit spiritualis, pater ille misericordiarum, & Deus totius consolationis, vt ne vires nostrae defice rent, de spirituali nobis alimonia prouidendum esse putauit: Qua in re singularem suam erga nos charitatem maioremque quam vt vlla vis orationis eam satis explicare queat, nobis declarauit. Neque enim vulgari aliquo & vsi tato cibi genere, sed sui sanctissimi corporis, sui pretiosissimi sanguinis alimento nos reficiendos esse putauit: quod angeli videntes tremunt, nec absque pauore propter tulgorem, qui inde resilit, aspicere possunt, eo vt aleremus nos dignos iudicauit: quo sic in vnam cum illo massam reduceremur, vnum Christi corpus omnes, vna Christi caro effecti. Quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius? Quis pastor vnquam suis membris oues suas nutriuit? Quam multas matres videmus, quae non suis vberibus quos pepererunt infantes lactauerunt, sed eos nutricibus alendos dederunt. At non ita dominus noster Iesus Christus: Nulla dilectio non dicam verbis explicari, sed neque cogitatione concipi tanta potest, quae sit cum hac illius dilectione conferenda. Proprio ille corpore suo, proprio sanguine suo nos alere, sibique coniungere & conglutinare dignatus est: illud ipsum corpus quod pro nobis in cruce pependit, illum ipsum sanguinem, qui fusus est in remissionem peccatorum nostrorum, nobis in cibum & potum dedit. Ipsum quidem, sed non eo ipso modo quo fuit in cruce: Nam neque sub illa specie visibili qua pependit in cruce, sed ipsum quidem inuisibile sub visibilibus panis & vini speciebus: neque quale fuit tum, quum esset cruci affixum, corruptioni & morte obnoxium, sed prorsus incorruptibile iam, & immortale. Christus enim resurgens a mortuis, iam non moritur, mors illi amplius non dominabitur. Illud corpus nobis manducandum dedit, quod clauso tumulo resurrexit, quod per clausas ianu as in eum locum vbi erant Apostoli, ingressum est, corpus spirituale, corpus incorruptibile, corpus glorificatum. Aliud est igitur in hoc sacramento, quod oculis cernitur, alius quod sola fide, conchenditur. Et propterea vocatur sacramentum, sacrae rei signum, & quidem efficax. Sacra res cuius est signum hoc sacramentum, est vidi & veruncorpus, est viuus & verus sanguis Domini nostri Iesu Christi, quod ita per species istas visibiles panis & vini significatur, vt simul sub illis re ipsa quamuis inuisibiliter contineatur. Est praeterea signum inuisibilis gratiae, quae confertur digne accedentibus sub istis panis & vini visibilibus speciebus: qua de re postea disseremus. Nam illud admonendum prius duximus, esse quoddam discrimen inter hoc sacramentum, & alia, quae & ipsam materiam habent sensibilem. Nam Eucharistia continet in se rem sacram absolute, nimirum Christum ipsum quo nihil magis est sacrosanctum: aqua vero baptismi continet rem sacram, quatenus ad alium illa refertur & alii communicatur: continet enim virtutem ad abluendum, ad sanctificandum, ad iustificandum. Eadem est & chrismatis & similium ratio.

Quamobrem sacramentum Eucharistiae perficitur in ipsa materiae consecratione, alia vero non perficiuntur nisi in applicatione materiae ad hominem sauctificandum. Exempli gratia: Si benedicatur aqua baptismi, manet nihilominus aqua: Neque enim fit vlla ipsius transmutatio, neque sacramentum dicitur, nisi cum nomo abluitur. At in hoc sacramento simul vt ad clemen tum panis & vini verbum accesserit, fit sacramentum, fit, et Chrysostomus dicit, transmutatio, vel vt Theophylactus, transelementatio, vel vt in magno illo concilio Lateranensi, in quo & Constantinopolitanus & Hierosolymitanus patriarchae praesentes adfuerunt, definitum est, fit transubstantiatio panis & vini in corpus & sanguinem domini nostri Iesu Christi.

Quamobrem audiendi non sunt, qui negant esse Christi corpus nisi cum sumitur. Fuit hic error etiam Cyrilli temporibus (cuius etiam Thomas meminit) qui scribens ad Calosirium episcopum Arsenor ten, his verbis vtitur: Audio, inquit, quod dicant, mysticam benedictionem si ex ea remanserint in sequentem diem eliquiae, ad sanctificationem inutilem esse: sed insaniunt haec dicentes. Non enim alius est Christus, neque sanctum eius corpus immutabitur, sed benedictionis virtus & viui sica gratia perpetuo manet in illa. Haec ille ante mille ducentos annos. Quae autem per Deum immortalem haec est audacia atque amentia, Christi praesentiam in sacramento temporibus & momentis circumscribere velle? denique tanquam finium regundorum sis arbiter constitutus, inter sacramentum & non sacramentum fines & terminos distinguere? Verbi gratia: Si sumpserit communicaturus, sit ita demum sacramentum, ne sit autem si non sumpserit. Quid si eo animo communicaturus accedat, vt statim summat: quo niam vero non temere dictum est illud, Multa cadunt inter calicem supremaque labra, subito ac repentino casu aliquo ne sumat impediatur, aut animi passus deliquium, aut comitiali morbo correptus, aut quicquam tandem eiusmodi eueniret, quod impedimento sit, quominus sumere que at, quid dicent isti finium regundorum arbitri a Satana constituti? continuove Christum a sacramento discedere, an expectare paulisper dum ad se redeat communicaturus, dum respiret, dum vires colligat ad sumendum?

Quod si pro sua benignitate Christus expectet aliquantisper, scilicet isti praescribent morae terminum? vt vnam horam, mediam, aut quartam communicaturum impeditum expectet, duas ne expectet. Quis est qui statuere possit, absurdane magis an impia sint haec satanistarum commenta, quae non modo cum verbo dei, verumetiam cum ipso communi sensu pugnare videntur? Et quam scripturam proferunt isti qui scripturas erroribus suis libenter praetendunt, ex quapossint ostendere non esse sub speciebus istis corpus Christi, nisi cum sumitur sacramentum? Dixit Christus, hoc est corpus meum: Nunquid addidit quando sumitur? quod certe addidisset ille qui tantopere fuit salutis nostrae sitiens, nec nos reos idololatriae fieri passus esset, si extra sumptio nem Christum in hoc sacramento adoraremus. Posset his ecte dici, quod illi populo dictum est quondam ab Elia Vsquequo claudicatis in duas partes, Si dominus est Deus sequimini eum, si autem Baal sequimini illum. Si Christum Deum agnoscitis, sequimini illum, credite illi dicenti, Hoc est corpus meum, non solum cum sumitur, sed statim etiam vt verbo dei consecratur, cuius verbi dei, non sumptionis meae aut alterius virtute, quod erat ante consecrationem panis, fit corpus Christi. Neque enim manducatio mea, sed sermo Christi panis & vini substantiam conuertit in substantiam corporis & sanguinis Christi. Sin autem non creditis Christo dicenti, hoc est corpus meum, quod revera facitis, cur non aperte confitemini vos Baal sequi, & illius Prophetis credere, qui dicunt, hoc non est corpus meum? non est verum quod dixit Christus: non est corpus, sed significat corpus: non est corpus, sed est figura corporis Christi. Si sic detecta persona rem ageretis, quis non statim agnosceret angelos Satanae? quis non quo summo posset studio ab illis sibi caueret? Sed verum est quod dicit scriptura: Erat serpens callidior cunctis animantibus. Nulla est asturia, quae cum illius astutia possit comparari. Intelligit ille, qui non aliunde constat, nisi ex dose & fallaciis, si se subito talem exhiberet qualis revera est, nihil se profecturum: Nam si statim prorumperet per membra sua & diceret: Non est corpus Christi, sicut ipse dixit, sed significat modo corpus: est figura corporis: quiesset qui quos tam impiam vocem proferre audiuisset, eos ferendos, ac non auferendos potius atque extremis suppliciis afficiendos censeret?

Quamobrem pedetentim callidissima bestia in mentes hominum illabendum, ac per gradus quosdam ad extremam hanc impietatem eos adducendos esse putauit. Principio verbi dei speciem praetexens (neque enim ad homines decipiendos alia magis apta & expedita via est) de speciebus huius sacramenti dif ceptationem induxit, vt sic, cuius rei symbolum est hoc sa cramentum, charitatem ex animis hominum tolleret, vnanimitatemque scinderet. Deinde corpus exangue dari nobis ad manducandum, neque verum sanguinem, sed cruo rem dari bibendum persuadere conatus est, affirmando sub specie panis & corpus tantum sine sanguine, sub specie vini sanguis tantum sit sine corpore. Hac ille arte cum effecisset, minus vt iam reuerenter ad hoc sacramentum homines accederent, quod frustra ab eo vita expectetur, in quo vita non est, progressus est vlterius: neque tamen sta tim negauit esse corpus Christi, sed panem in sacramente simul esse cum corpore Christi docuit, iampridem sopitam Ioan. Viclessi, & Ioan. Hussi haeresim renouans: cum tamen Christus non dixerit, hic panis est corpus meum, sed hoc est corpus meum. Explicans August. illam inscriptionem palmi, palmus Dauid, cum mutaret vultum coram Abimelech, & dimisit eum & abiit: ac locum illum ex libris Regum, secundum editionem septuaginta, pertractans, Ferebatur in manibus suis: Hoc vero fratres, inquit, quomodo possit fieri in homine quis intelligat? quis enim portatur in manibus suis? Manibus aliorum portari potest homo, suis manibus nemo portatur. Quomodo intelligatur in ipso Dauid secundum literam non inuenimus, in Christo autem inuenimus: Ferebatur enim Christus in manibus suis, quando commendans ipsum corpus suum ait: Hoc est corpus meum, Ferebat enim illud corpus in manibus suis. Seipsum itaque ferebat Christus in manibus suis, quando dixit, hoc est corpus meum, non panem cum corpore, quod nunc per membra sua falso docet satanas? Qui posteaquam id persuasit hominibus manere panem cum Christi corpore, neque parum veneri tionis huic venerabili sacramento falsa hac doctrina sua detraxit, serpit bestia longius: Neque tamen adhuc audes profiteri quod sentit, verum concedit esse ibi corpus Christi, sed non alio tamen tempore, quam quo sumitur: qui vero extra sumptionem adorauerit, eum idololatriae reum pronuntiat. Hoc posito & concesso, tollit sacerdotium, tollit sacrificium, omnem Christi beneficiorum memoriam prorsus obliterare conatur, atque omni ratione diligenter cauet, ne qua in ecclesia Dei summi illius & immensibeneficii, quo semeripsum Christus dedit redemptionem pro nobis, fiat repraesentatio. His ex animi sui sententia confectis, tum demum eo peruenit quo tendebat initio, vt dicat impius, dicat insipiens in corde suo, non est Deus Non est Deus in hoc sacramento, non est in eo corpus Christi, merus est panis pistorius, cui diuinos honores tribuere, est idololatram esse. Hoc si callida & truculenta illa bestia statim initio per membra sua dixisset, nullo negotio, semota quauis cunctatione fuisset obstructum os loquentium iniqua, neque facile quenquam in nassam suam pertraxisset, vt tam impiae voci auscultaret, eique fidem haberet: verum, vt dictum est, paulatim irrependum in animos hominum, atque iis gradibus, qui iam enumerati sunt incedendum esse putauit, quod sciret extreme impiam doctrinam non ita subito Christiano homini persuaderi posse.

Quamobrem quicunque catholicam & orthodoxam fidem amplectitur, diligenter sibi caueat ab his serpentis insidiis, qui nunquam calcaneo nostro insidiari cessat. Cauendi autem haec est ratio, si omnem disputationem fugerit de hoc sacramento, in quo stultam Deus fecit sapientiam huius mundi. Nusquam enim Dei maior est tentatio, quam in hoc sacramento, in quo tentat nos Deus, vtrum credamus illi. Noluit Adam credere Deo dicenti: In quacunq; die comederitis ex hoc ligno, morte monemini: cre didit serpenti decipienti cum diceret: Aperientur oculi vestri, & eritis sicut Dii. Credidit quod non videbat: nam in illo fructu ligni virtutem tantae rei effectiuam, quam serpens promisit, oculis non cernebat. Credidit serpenti diabolo non credidit creatori suo Deo, quo illius peccato facti sumus omnes rei mortis aeternae. Sacrilegium illud per istud eucharistis sacramentum emendari Deus voluit, vt fine vlla dubitatione crederemus filio dicenti: Accipite & comedite, hoc est corpus meum: non autem crederemus serpenti dicenti, hoc non est corpus Christi, sed figura eius. Sicut cibum a Deo vetitum Addam gustando e vita beata excidit, sic nos qui Christus praecepit cibum manducantes, & verbo eius credentes, ad vitam per illum amissam redire oportet.

Quamobrem non quaerat nomo christianus cum Capharnatis, quomodo hic potest nobis carnem suam dare ad manducandum? sed captiuet intellectum suum in obsequium Christi. Dicat quicquid velit: omnis homo mendax, nos credamus ei qui solus est verax, Deo. Ipse dixit & facta sunt. Ipse dixit, hoc est corpus meum: ipse dixit, Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Credamus veritati de veritate sui corporis nos admonenti, nec deinceps quaeramus quomodo. Non est im possibile apud Deum omne verbum. Etiamsi angelus de aelo nobis aliud annuntiaret, quam quod Christum Dei fili dicentem audimus, anathema sit: non ei credamus. Non po test mentiri veritas. Verbum domini manet in aeternum. Sensus nostri falli possunt, Christus qui est veritas neque falli potest, neque fallere. Viderat Petrus Christum in mon te transfiguratum, audiuerat vocem de caelo allatam, Hic est filius meus dilectus in quo mihi bene complacui, ipsum au dite, & tamen habemus, inquit, firmiorem propheticum semonem. Certius illi visum est & firmius, quod a Propheta scri ptum legerat, quam vox de coelo allata, quam auribus audierat. Si propheticus sermo tam illi certus visus est, quanto nobis certior videri debet Christi sermo, qui Prophetas inspirauit? Qua de re sic aliquando scripsit Ambros. Sermo Christi conficit hoc sacramentum. Quis sermo Chrisu Nempe iis, quo facta sunt omnia. Iussit damus, & factum est caelum: iussit dominus, & facta est terra: iussit dominus, & facta sunt maria: iussit dominus, omnis creatura generata est. Vides ergo quam operatorius sit sermo Christi? Si ergo tanta vis est in sermone damni Iesu, vt inciperent esse quae non erant, quanto magis operatorius est vt sint quae erant, & in aliud commutentur? Coelum non erat, mare non erat, ter ra non erat: sed audi dicentem: Ipse dixit & facta sunt, ipse mandauit & creata sunt. Ergo tibi vt respondeam: Non erat corpus Christi ante consecrationem, sed post consecrationem dico tibi quod iam corpus est Christi. Ipse dixit & factum est, ipse mandauit & creatum est. Et alio loto. Forte dicas: aliud video, quam tu mihi asseris quod Christi corpus accipiam? Et hoc nobis iam superest vt probemus. Quantis igitur vtimur exemplis vt probemus non hoc cise quod natura formauit, sed quod benedictio consecrauit, maioremque vim esse benedictionis quam naturae? quia benedictione etiam natura ipsa mutatur. Virgam tenebat Moses proiecit eam & facta est serpens. Rursus apprehendit caudam serpentis, & in virge naturam reuertitur. Vides igitur prophae ita gratia bis mutatam esse naturam, & serpentis & virgae Ac post multa alia exempla eius generis ex veteri Testamento producta, subiungit: Quod si tantum valuit humana benedictio vt naturam conuerteret, quid dicemus de ipsa consecratione diuina, vbi verba ipsa domini salua toris operantur? Nam sacramentum istud quod accipis, Christi sermone conficitur. Quod si tantum valuit serme Heliae, vt ignem de coelo deponeret, non valebit Christi ser mo vt species mutet elementorum? De totius mundi operibus legisti: quia ipse dixit & facta sunt, ipse mandauit & creata sumt. Sermo ergo Christi qui potuit ex nihilo face re quod non erat, non potest ea quae sunt in id mutare quod non erant. Non enim minus est nouas rebus dare, quanmutare naturas.

Sed quid argumentis vtimur? suis vtamur exemplis, incarnationisque astruamus mysterii veritatem, Nunquid naturae vsus praecessit, cum Iesus dominus ex Maria nasceretur? Si ordine quaerimus viro mixta foemina generare consueuerat. Liquet igitur, quod praeter naturae ordinem virgo generauit: & hoc quod conficimus corpus ex virgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse dominus Iesus factus ex virgine? Neque dissimilia iis apud Ioannem Damascenum in quarto libro de fide orthodoxa reperire licet. Sed & August. in sermone quoddam: Hoc accipietis, inquit, in pane, quod pependit in cruce: & hoc accipietis in calice quod effussum est de Christi latere. Erit enim illi mors & non vita, qui mendacem putauerit vitam. Neque multo seculoannes Chrysostomus, qui fuit Augustini aequalis Num vides, inquit, panem Num vinum? Num sicut reliqui ciin secessum vadunt? Absit ne sic cogites. Quemadmodi enim, si caera igni adhibita illi assimilatur, nihil substantia remanet nihil superfluit: sic & hic puta mysteria consumi, corporis substantiae. Atque Ioannes Damascenus cum pleraque scripsisset in eandem sententiam, sicut ex Ambrosio citauimus, subiungit postea. Non est figura panis & vini corporis ac sanguinis Christi, absit enim hoc, sed est ipsum corpus domini deificatum, ipso domino dicente: hoc est meum, non figura corporis, sed corpus: & non figura sanguinis, sed sanguis: Et ante hoc, ipsis Iudaeis, quoniam nimanducaueritis carnem filii hominis, & biberitis eius sanguinem non habebitis vitam aeternam. Caro mea vere est cibus, & sanguis meus vere est potus. Et rursus. Qui manducat me, viuet. Ac Damasceno posterior Theophilactus. Attende, inquit, quod panis qui a nobis in mysteriis man ducatur, non est tantum figuratio quaedam carnis domini, sed ipsa caro domini. Non enim dixit, panis quem ego dabo, figura est carnis: sed caro mea est. Transformatur enim arcanis verbis panis ille per mysticam benedictionem & accessionem sancti spiritus, in carnem domini. Et hoc aliquot seculis posterior vir doctissimus Rupertus abbas Tuitiensis, qui vixit ante annos quadringentos. Nonne hic idem uangelista Ioan. dicit in Apocalypsi?

Si quis apposuerit ad haec, apponat super illum Deus plagas scriptas in libro isto. Et si quis diminuerit de verbis prophetiae libri huius, auferat Deus partem eius de libro vitae. Nunquid vero minus timenda est hic illa maledictio, vt non detrahamus vel apponamus quicquam verbis dicentis, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur? Hic est sanguis meus? Cum enim illo dicente, hoc est corpus meum nos subauditionem apposuerimus, dicentes figuranuum, vel per similitudinem dictum, cum inquam illo dicente hoc est corpus, nos dixerimus hoc significat corpus, nonne multum est quod apponimus, vel parua demutatione detrahimus, & sensum generamus que tantus author Deus & homo nunquam est loquutus, nec ascendit vnquam in cor eius? Nempe cum obiicit quis suisque scriptitat in schedulis, quod itidem dixerit eadem veritas, Ego sum viris, tam audacter quam imperite in argumentum mendosum illud attrahit: cum statim subsequentia verba dicentis, sicut palines non potest fructum ferre a semeripso, nisi manserit in vite, sic nec vos nisi in me manseritis, manifeste per similitudinem dictum compellant intelligi, praesentim cum non signanter dixerit, ego sum haec vitis, sicut signanter dixit, hoc est corpus meum, hic est sanguis meus, apposita proxime descriptione verae proprietatis de copore inquiens quod pro vobis tradetur, de sanguine autem, qui pro multis effundetur. Igitur ne veniant super nos plagae nouissimae, neque apponimus, neque diminuimus quicquam diuine definitioni vel descriptioni, quae incarnatum verbum ore proprio deprompsit. In quia perfecta charitas foras mittit timorem, non tam plagarum timore, quam veritatis amore confitemur, quod panis iste corporeus postquam signauerit eum pater, & vinam hoc expressum acinis praesentibus, mox vt eodem signo signatum est per manus Ecclesiae dicentis, vt nobis corpus & sanguis satid. lectissimi filij tui domini nostri Iesu Christi vsque, in mei memoriam facietis, corpus & sanguis eius, qui huius tractationis author est, & hoc sacrificium ipse Christus est, cuius passione & sacrificium fieret a Deo patre in veritate signatum est. Docet idem, tres modos esse essentiae, quibus Christi corpus est in eucharistia, quarto autem differre. Est enim nomine, re, atque effectu. Est nomine, quia summus coelorum pontifex, qui cum sit ipsa veritas, nomina non vana rebus imponere solet, adeo fortiter hoc nomen impressit, vt non solum diceret hoc vocetur corpus meum, hic vocetur san guis meus, sed hoc est, inquit, corpus meum: hic est sanguis meus. Est etiam re, quia nimirum sanctum sanctorum est quam vera in illa specie qua traditus & lanceatus est, ipse sanctus sanctorum est. Est nihilominus effectu, quia qua vere in illa specie qua pependit in cruce, remissionem pecatorum operatus est omnibus, qui illam expectabant ab origine mundi cum fide, sine legalibus fidei sacramentis a iusto Abel vsque ad latronem, quem in cruce confitentem suscepit: tam vere in iisdem speciebus panis & vini eandem remissionem operatur omnibus qui sunt ingressi vel ingre diuntur ad eam fidem, posiquam illa species hinc transiuit, & in coelum sese recepit. Quarto idem specie differt, quod & plurimum prodest: non modo ne color & sapor humani sanguinis horrorem sumentibus illum faciat, sed vt con petenti antidoto nimia parentum nostrorum curatur credulitas. Crediderunt enim deceptori diabolo in eo quod non videbant, videlicet quod illi signo consequendae diuinitatis effectiua virtus inesset, & comedentes mortui sunt, Credamus econtra fideli saluatori Deo, in eo quod non videmus, scilicet panem & vinum in veram corporis & sanguinis transiuisse substantiam: vt comedentes atque bibentes viuamus in aeternum. Ac reperiuntur quidem veteres, figuram, signum, similitudinem, exemplar, sacramentum hoc appellasse: verum non ita vt ideo veritatem in eo cor poris & sanguinis Christi negarent. Nam & Faulus quod Christus a morte ad vitam resurrexit, nostri a morte peccati ad vitam gratiae resuscitationis similitudinem esse vult. Nunquid ideo veram fuisse mortem, veram Christiresurrectionem negauit. Dicit idem Paulus de Christo, quod sit in similitudinem hominum factus, num ideo non eum verum hominem esse dicimus? Vocat idem Chrisium imaginem inuisibilem Dei, & figuram substantia patris, erit autem quisquam tam excors, vt proptera Christum Deum inuisibilem, & eiusdem esse cum patrubstantiae negare audeat?

Itaque nihil impedit quo minis idem mysterium & sit veritas, vt figura dicatur. Quemdmodum pluribus id verbis Rabanus in suo libro quemle sacramento Eucharistiae inscripsit, ostendere conatui Proferunt Augustini verba Petrus Lombardus, & fater eius Gratianus & Algerus, Corpus Christi & verita & figura est. Veritas dum corpus Christi & sanguis vitur spiritus in verbo ipsius ex panis vinique substantiaefficitur. Figura vero quod exterius sentitur. Ex quibus Augustini verbis aperte videre licet id quod ipsi quoque fusus nobis renuntiant, aliud esse quod videtur, aliud qud intelligitur. Neque enim quae videtur species panis & ini, sunt ipsum Christi corpus quod sub illis realiter continetur, sed recte dici possunt figurae quaedam siue exemplara Christi corporis. Repraesentant enim nobis illud Chriti corpus exangue, quod in cruce pro nobis pependit: sinus & sanguinem qui fusus est ibidem in remissionem pecatorum nostrorum, quod exangue corpus, & cruor ab ilo separatus, nequaquam sub istis speciebus continetur, ed est ibi verus & integer Christus, cum carne, sanguine, mima, & diuinitate sua. Repraesentant praeterea istae speces mysticum Christi corpus quae est colligatio Christiaiorum ad inuicem, velut membrorum sub vno capite. Vocauit etiam Damascenus haec mysteria exemplaria futurorum, verum quo sensu ipse interpretatur, dicens: non quod non vere existant corpus & sanguis Christi, sed quod nuic quidem per ipsa participes reddimur Christi diuinitati, tunc autem videbimus eum sicuti est, facie ad faciem. Hoc & Cyprianus indicat dicens: Panem angelorum sub acramen to manducamus in terris, eundem sine sacramento manifestius edemus in coelis, non ministerio corpoli, saepe repetitis actionibus ad eundem reuertentes, sed consumma tio sacerdoti nostro, erit & permanebit perpetia & stabilis, implens & reficiens nos sufficientia, qua praeret se pa Iam absque vllis integumentis, omnibus conspicibilis, suum mi praesentia sacerdotis.

Itaque ante quadringitos etiam annos illa fuerunt Augustini verba Catholica obiecta, quae ex libro sententiarum Prosperi citant idem illi quorum supra meminimus. Sicut ergo coelestis paris qui vere Christi caro est suo modo vocatur corpus Christi, cum tae vera sit Sacramentum corporis Christi, illius videlicet uod visibile, palpabile, mortale in cruce positum est, voraturque ipsa carnis immolatio quae Sacerdotis manibus fit, Christi passio, mors, crucifixio, non in rei veritate, sed ignificante mysterio, sic Sacramentum fidei quo baptisma Intelligitur, fides est. Vnde idem beatus Augustinus ac Bonifacium, Nonne semel immolatus est Christus in seipso, & tamen in Sacramento, non solum per omnes pasche olennitates, sed omni etiam die, pro populo immolatur, nec vtique mentitur qui interrogatus, cum responderit imnolari. Si enim Sacramenta quandam similitudinem earum rerum quarum sunt Sacramenta non haberent, omhino Sacramenta non essent. Ex hac autem similitudine, pleraque etiam ipsarum rerum nomina accipiunt. Sicut enim secundum quendam modum Sacramentum corporis Christi, corpus Christi est, Sacramentum sanguinis Christi, sanguis Christi est, ita Sacramentum fidei fides est. Quibus vt in hanc sententiam respondet Algerus Notandum inquit est, immolationem quam non rei veritate dixit fieri, sola similitudine Sacramenti veram immolationem Christi repraesentantis mortem, pascionem, cru cifixionem ipso mysterio significante debere intelligisicque baptisma quod est Sacramentum fidei, non in rei veritate, sed sola similitudine fidem dici:

Quod vero veram carnem Christi suo modo corpus Christi dixit vocari. cum re vera sui ipsius Sacramentum sit, non ita intelligendum, quasi non vere dicatur corpus Christi, sed suo modo, id est, sibi singulariter proprio, quia quum omne corpus sit visibile atque palpabile, solum corpus Christi post resurrectionem mutata natura non substantia, non est corporale, sed spiritale, inuisibile, vt dictum est superius, Quod vero dixit ad Bonifacium, sicut Sacramentum corsporis Chrisi: secundum quendam modum corpus Christi est, ita Sacramentum fidei fides est, intelligendum est de forma panis & vini, quae non vere sed figurare & nunscupatiue dicitur corpus Christi. Quia igitur Augustinus ad comprobandum quod Sacramentum fidei, fides diceretur duas similitudines dedit, vna actualis Sacra menti immolationis scilicet imaginariae: altera vero realis, formae scilicet panis & vini: vt sicut immolatio imaginaria figurate vocatur, mors, crucifixio Christi, & sicut forma panis & vini figurate vocatur corpus Christi, sic Sacramentum fidei scilicet baptisina figurate vocatur fides. Notandum, quod in altera harum similitudinum coelestem panem qui vere Christi caro est, non communi sed suo & quasi proprio modo corpus Christi vocari dixit: Quia significat corpus illud non corporale sed spiritale & diuinum prae omnibus corporibus singulanter vidit. In altera autem Sacramentum corporis Christi id est for mam panis, absolute secundum quendam modum corpus Christi dixit, quia communi figura non existentium quod dicuntur, illud dici corpus Christi notauit. Quod autem inuisibile corpus Christi Sacramentum visibilis corporis Christi dixit, intelligibiliter tantum per exteriorem aliquam actionem, & non sensualiter accipiendum est. Quomodo enim more caeterorum Sacramentorum visibilium, id quod videri non potest rei visibilis esse po terit signum, nisi exterioris alicuius actionis circa se imaginem habuerit. Haec Algerus. Quimundus vero eadem Augustini verba adferens: Hoc inquit libera facultate intelligere possumus dictum esse de manna vel de pane vel vino Melchisedech, vel de aliquo veterum sacrificiorum, quae sacramenta corporis & sanguinis Christi fuerunt. Possunt enim quodammodo per figuram corporis & saguinis Christi appellari, sicut petra vocatur Christus, E ideo non satis attendit homo quid apponat, Nam si ex abundantia de Sacramentis quoque altariis nostri id velimus accipere, fidelis & facilis intelligentia patet. Cum enim Sacramenta nostra sint substantiue corpus illud quod est filii Dei proprium, sunt quodammodo per figuram ipsum corpus Christi, cuius Sacramenta sunt, id est Ecclesia Quod in expositione super Ioannem confirmat Augustinus iis verbis: Hunc itaque cibum & potum societatem vult intelligi corporis & membrorum suorum, quod est Ecclesia. Huius rei Sacramentum id est vnitatis corpori& sanguinis Christi alicubi quotidie, alicubi certis inter

uallis dierum in dominica mensa praeparatur, & de dominica mensa sumitur. Idem in quodam sermone de Sacramentis. Quia passus est inquit pro nobis commendauit nobis in isto Sacramento, sanguinem suum & corpus, quod

etiam fecit & nos ipsos, nam & nos ipsius corpus facti su mus per misericordiam ipsius, & quod accepimus nos su mus. Ecce quomodo cibum & potum altans, dixit esse

quodammodo societatem corporis quod est Ecclesia Non quod ipse cibus & potus sit ipsa societas, sed ipsius societatis Sacramentum, Et hoc quod accepimus dixit. quodammodo esse nos, quia nostri Sacramentum. Ita erto corpus Christi proprium est quodammodo per figuam illud corpus Christi, cuius est Sacramentum, quod est Ecclesia. Nec mirum, cum ipse dominus per Prophetam dicit: Indumento iustitiae circundedit me, quasi spon sum decoratum corona, & quasi sponsam ornatam moni ibus suis. Se dicit sponsum, quia ipse sponsus est, se dicit ponsam, quia ipse est quodammodo illud corpus suum quod est Ecclesia cuius ipse est Sacramentum. Hanc intelligentiam nobis aptissime similitudo sequuta commendat sicut enim dicimus proprium corpus domini, alterius sui corporis quod est Ecclesia, Sacramentum, sic baptismum visibilem, alterius inuisibilis scilicet baptismi cognoscemus. Sacramentum. Est namque baptismus interior, fides inuisibilis animam simili modo purificans teste beato Apostoloqui ait: Fide mundans corda eorum. Et iterum, sic & nos saluos facit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum. Proinde satis conuenienti & sana fide intelligere possumus dixisse Augustinum, sicut Sacramentum corporis Christi, id est, sicut illud proprium filii Dei corpus, quod est Sacramentum corporis Christi quae est Ecclesia, secundum quendam mo dum corpus, Christi est, illud significat cuius est Sacramentum, id est Ecclesia ipse enim sponsus, ipse secundum quendam modum & sponsa: ita Sacramentum fidei, id est exterior baptisinus pro eo quod fidei signum est, secundum quendam modum fides est. Ex iis patrum sententiis cuiuis perspicuum esse potest, quae fuerit Ecclesiae catholi: scae per vniuersum orbem diffusae iam inde ab Apostolorum temporibus ad haec vsque nostra tempora constans fides de veritate corporis & sanguinis Christi: contra quam ante Beren garium qui vixit ante annos quingentos, nemo venire ausus est. Primus ille fuisse perhibetur, qui Christo aduersarii non dubitaret dicenti, hoc est corpus meum. ac figuram significationemque corporis esse affirmaret. Cuius hic error in concilio Vercellensi primum fuit condemnatus: in quo cum ipse persisteret nihilominus, quod in eo concilio praesens non adfuerat, Turonis iterum generale concilium congregatum est, in quo praesidente tunc venerabili Papa Gregorio Romano tunc Archidiacono, mnem & vinum in sacrificio domini non vmbratice, sed vere Christi carnem & sanguinem fieri, dato propria manu Sacramento, confirmauit. Sed accidit illi quod est in prouerbio: canis ad suum vomitum reuersus est, & sus lota in volutabro luti.

Itaque denuo Romae concilio congregato, cum esset apertissimis rationibus conuictus, libellos suos propria manu sub praesentia Papae Nicolai coram omni Synodo cremauit, errorem anathematizauit. & confessionem bonam, quam Turonis fecerat, praebito identidem propriae manus Sacramento renouauit, illis verbis quae in decretorum libro videre licet: ac moriturus ingentem dolorem prae se tulit, quod multos mortalium in hunc tam impium errorem adduxisset. Contra hunc extat libellus Lantfranci Episcopi Canthuariensis, & pie& docte scriptus: Guimundi Episcopi Auersani libri tres: Petri Abbatis Cluniacensis liber vnus: Sed & ante septingentos annos scripserunt de veritate huius Sacramenti non pauca Rabanus, Bertramus, & Paschasius. Sed neque sequutus postea quisquam est errorem hunc, donec ad hoc nostrum infoelix seculum ventum est, in quo nihil non audent homines, licereque sibi quisque vult quamlibet occulta fidei mysteria pertractare, ac ore in coelum posite secreta coelestia rimari. Qua vna re nihil esse potest magis perniciosum: Siquidem homini Christiano credendum est, non disputandum, non discutiendum, non quae rendum, quomodo. Iustus ex fide viuit, dicit scriptura non ex argumentis aut rationibus. Coelestibus mysteriis fidem adhibendo, fit vt ad fidei praemia perueniamus, sicut scriptum est: Credite & intelliges. Fide autem omissa in ratione comprehendendis iis, quae sensum omnem & intellectum humanum superant, frustra laboramus. Hoc est quod Sapiens nos admonet. Altiora te ne quaesiueris, & fortiora te ne scrutatus fueris, sed quae tibi praecepit Deus ea cogita semper, & in pluribus operibus eius ne fueris curiosus: Non est enim tibi necessarium ea quae sunt abscondita videre oculis tuis. Scrutator maiestatis

opprimetur a gloria. Haec de veritate corporis & sanguinis Christi in Sacramento Eucharistiae dicta sufficiant.

PrevBack to TopNext