Text List

On this page

Caput 40

Prev

How to Cite

Next

Caput 40

Caput 40

De materia huius Sacramenti

CAPVT XL. De materia huius Sacramenti.

MAteria huius Sacramenti panis est & vinum aqua mixtum. Neque enim aliter illud conficere licet, cum ita sit institutum a Christo, cuius institutionem ab homine violari fas non est. Quam etiam ita firmiter obseruauit semper & obseruat etiamnum Ecclesia Dei, nunquam vt ab ea sibi discedendum esse putauerit.

Quamobrem mec licuit per eam aliquando, nec licebit cuiquam aliter: auit consecrare, aut post consecrationem offerre, aut oblatione facta sumere: nihil vt sit, quod arguere quisquam Ecclesiam institutionis Christi violatae iure possit.

Verum hic videre licet miram serpentis calliditarem, qui cum intelligat inuictam esse rem concordiam simul iunctam, omnia facit vt illam rumpat, vt vnitatem scindat, vt coniunctos diuidat ac separet, quod non aliter suis insidiis cos opportunos fore perspicit. Nam castrotum hanc adem ordinatam perrumpere nulla ratione potest: sed qui deseruerint ordines, in his debellandis nihil est ei negotii. Huc ergo vt adducat homines, quo segregent semetipsos, nihill curae, diligentiae, laboris praetermittit.

Quamobrem non statim orditur ab eo, quod solum habet maxime propositum, vt Christum tollat ex Eucharistiae Sacramento, vt corporis eius & sanguinis veritatem negare doceat: neque enim non intelligit versipellis ista bestia, quod hac ratione facile deterreret omnes.

Quamobrem cantat initio beneuolentiam, cum sit in artis Rhetoricae praeceptis diligenter exercitatus: fingit se Christi causam agere, illius iniuriam dolere: queritur huc audaciae progressos homines, vt illius institutioni denegare, vt contra illam plebi calicem adimere veriti non sint: Esse diser ta Christi verba, Bibit ex hoc omnes contra haec verum esse, cum populo calix est subtractus. Non esse ferendam tyrannidem hanc Pontificum, qui tantum sibi licere volunt, vt Christi etiam institutionem violent. Vides lupum, a quo vt caueremus monuit Christus, vestimentis ouium indutum? vides Satanam in angelum lucis transfiguratum? Dolet scilicet iniuriam Christi, qui studium suum omne in hac vna re consumit, vt Christum tollat, non ex hoc modo Sacramento, verum ex omni etiam hominum memoria. Quid nos ad haec? Vellera quibus obuoluit se lupus, hoc est e lege Dei prolatam sententiam, libenter amplectimur: grata nobis est lanarum haec mollicies, verum interea cauendum nobis est ab aculeis dentium lupi ferocis. Diximus hac de re non pauca, cum de Ecclesia sermo nobis esset.

Quoniam vero temporum horum peruersitas hoin primis postulare videtur, inculcandum est etiam diligentius. Libet autem hic adscribere grauissimi doctissimique viri, cui perpetuum fuit cum haereticis certamen, sen tentiam. Memento, inquit, neminem haereticorum esse, qui se nunc non secundum scripturas praedicare ea, quae blasthemat, mentiatur. Hinc enim Marcion verbum dei cum legit nescit: hinc Photinus hominem Iesum Christum cum loquitur ignorat: hinc & Sabellius dum quod ego & pater vnum sumus non intelligit, sine Deo patre, & sine Deo filio est: hinc & Montanus per insanas foeminas suas Paracletum alium defendit: hinc & Mannicheus & Marcion lege odit: quia litera occidit, & mundi Princeps Diabolus est. Omnes scripturas sine sensu loquuntur, & fidem sine fide praetendunt. Scripturae enim non in legendo sunt, sed in intelligendo: non in praeuaricatione sunt, sed in charitate Ex his Hilarij verbis illud discimus, vt non statim qui quid verbum esse Dei praetenditur, id verbum esse Dei credamus. Non enim quod scriptum in libris Canonicis reperitur, sed quod sane in illis intellectum est, hoc verbum Dei censendum est. Diximus de Arrio, quod scripturam protulit, Pater maior est me: sed quo sensu ille protulit non erat verbum Dei.

Neque vero solus id Arrius: Omnes propemodum haeretici scripturarum testimoniis ad errore, suos confirmandos vsi sunt. Nulla enim est ad fallendum via facilior, quam si vbi nefarii erroris subinducitur fraudulentia, ibi diuinorum verborum praetendatur authoritas Scripturam proferebat Nouatus, Impossibile est eos, qui semel sunt illuminati, gustauerunt etiam donum coeleste & participes facti sunt spiritus sancti, & prolapsi sunt, rursus renouari ad poenitentiam: Si hoc sensu protulisset, negari vt diceret per haec verba secundum baptisinum, quod sicut ab Ambrosio, & Augustino animaduersum est, ipsum etiam renouationis verbum satis indicat, quae in baptismo non in poenitentiae Sacramento confertur

Dei verbum erat, neque fas esset cuiquam homini Christiano contradicere: Quoniam vero non secundum baptismum per haec verba, sed lapsis negari poenitentiam intelligi voluit, tuum hoc verbum erat & satana per Neuatum loquentis, non erat Dei verbum. Nunquam enim quo dictante scripsit haec Apostolus, spiritus sanctus, qui summa bonitas est, qui spem in nobis erigit, hoc sensu verba haec accipi voluit, vt omnem veniae spem praecideret, si post baptismum in peccatum prolapsi essemus. Profertur & munc scriptura. Qui crediderit & baptizatus uerit, saluus erit. Euntes docere omnes gentes, baptizan tes eos, &c. Si hoc sensu profertur, vt quicunque rationis compos est, cum ad baptismum accesserit, fidem adferat sine qua impossibile est placere Deo, quam nisi attulerit, salutem consequuturus non sit, Dei verbum est, omni veneratione amplectendum. Sin autem per haec verba paruulos a baptismi Sacramento velis exclusos, quod ii fidem non habent quae est ex auditu, tuum est hoc verbum Satana, qui saluti mortalium inuides, & quibus potes modis eam impedire conaris, non est verbum Dei: Nam qui vult omnes homines saluos fieri, qui gustauit mortem pro omnibus, qui sanguinem suum aeque pro paruulis fudit, latque pro adultis, nunquam eos exclusos a regno suo voluit, ad quod extra baptismum aut baptismi votum aditus mortalium patet nulli: cum praesertim etiam in terris versatus, testatam omnibus voluntatem ea de re suam fecerit, dicens: Sinite paruulos venire ad me. Et: Nisi conuersi fueritis & efficiamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum coelorum. Quanuis illi suam fidem propriam ad baptismum non afferant, sufficere tamen illis voluit benignus & misericors Dominus Ecclesiae fidem, in qua cum baptizantur quoniam fidei Sacramentum baptismus est, ha bitum in eo fidei consequuntur, & iam deinceps fideles vocantur & sunt, vt si eo ipso momento quo baptizati sunt decesserint, in fide & confessione Christi nominis decessisse credantur. Nam etsi propter defectum rationis actu fidem adhuc exercere non possunt, si tamen vita suppeditauerit, cum ad vsum rationis peruenerint, exercebunt. Profertur ab aliis quoque scriptura. Non in manu facta sancta Iesus introiuit exemplaria verorum: sed in ipsum coelum, vt appareat nunc vultui Dei pro nobis. Neque vt saepe offerat semetipsum, quemadmodum Pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno (alioqui oportebat eum frequenter pati ab origine mundi.) Nunc autem semel in consummatione seculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit. Et quemadmo dum statutum est hominibus semel mori, post hoc autem iudicium: sic & Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Et iterum: Hic autem vnam pro pecatis offerens hostiam, in sempiternum sedet in dextera Dei: de caetero expectans, donec ponantur inimici eius scabellum pedum eius. Vna enim oblatione consummauit, in sempiternum sanctificatos. Si, quae scripta sunt ab Apostolo sic accipiantur, vt visibiliter & sensibiliter semel tantum Christi corpus in ara crucis oblatum fuisse dicatur, eo genere oblationis, quo inspectante populo vniuerso mon tem pro nobis oppetere dignatus est, quodque deinceps eius dem generis alia oblatio non sit expectanda (nam neque necessaria est, cum ad redimendum genus humanum vniuersum, ad abluendos omnes a peccatis, ad sanctificandos ad iustificandos omnes, vna illa hostia abunde suffecerit, Dei verbum est, certum enim est & indubitatum, quod Christus resurgens a mortuis, iam non moritur, mors illivltra non dominabitur. Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel.

Sed si ita haec verba interpreteris, vt incruentum illud sacrificium (sic enim, non a Gregorio modo Nazianzeno, verum & a patribus in sacrosancto concilio Ephesino congregatis appellari legimus) in quo memoria sit & repraesentatio sacrificii pro nobis in cruceperacti per Pontificem nostrum dominum Iesum Christum, vt illud in Ecclesia deinceps amplius non esse celebrandum existimes: tuum est hoc verbum e Satana, qui per impium Caluinum, & eiusdem farinae non paucos alios id populo persuadere conaris, non est Dei verbum. Nunquam enim spiritus sanctus, quo suggerente Paulus haec scripsit, sic ea verba intelligi voluit. Cuius rei, ne caeteros commemorem, vel solus Ioannes Chrysostomus, Pau li germanus interpres, locuples testis esse potest: qui scribens in illud caput ad Hebraeos: Quid ergo nos, inquit? Nonne per singulos dies offerimus? Offerimus quidem sed ad recordationem facientes mortis eius: Et vna haec est hostia, non multae. Quomodo vna est & non multae Quia semel oblata est, oblata est in sancta sanctorum; hoc autem sacrificium, exemplar est illius, idipsum semper offerimus. Nec nunc quidem alium agnum, crastina alium; sed semper eundem ipsum. Proinde vnum est hoc sacrificium, hac ratione. Alioquin quoniam in multis locis offertur, multi Christi sunt? Nequaquam, sed vnus vbique Christus, & hic plenus existens, & illic plenus, vnum corpus. Sicut enim qui vbique offertur, vnum corpus est, & non multa corpora ita etiam & vnum sacrificium. Pontifex autem noster ille est qui hostiam mundantem nos obtulit: psam offerimus & nunc, quae tunc oblata quidem, consumi non potest. Hoc autem quod facimus, in commemorationem quidem fit eius quod factum est. Hoc enim facite, inquit, in meam commemorationem. Non aliud sacrificium sicut Pontifex, sed idipsum semper facimus: magis autem recordationem sacrificii operamur. Quid dici potuit clarius ad quotidiani sacrificii nostri rationem explicandam & ad Pauli vel spiritus sancti potius per Paulum loquentis sententiam explanandam? Primum discrimen ostendit inter sacrificium quod offertur a nobis in altari quotidie, & quod in cruce semel est oblatum a Christo, nunquam ad eundem modum amplius offerendum: quod illud in mortem oblatum sit, hoc fiat in mortis recordationem. Deinde eandem hanc & illam hostiam esse demonstrat: idem enim verum & viuum corpus immolatur in altari, quod semel in ara crucis fuit immolatum, quanuis immolationis veritas eadem non est. Propterea sacrificium hoc vocat exemplar illius quod in cruce peractum est. Ibi enim vere oblatus, vere passus, vere mortuus est Christus: hic nihil aliud quam eorum, quae ibi acta sunt, fit repraesentatio. Docet ad extre mum, quicquid eius facit Ecclesia, eam ex Christi praecepto facere, qui quod ipse corpus suum in mortem semel obtulit, a nobis in suae mortis recordationem iugiter offerri iusserit.

Verum hac de re paulo post pluribus disseremus, nam nunc ideo tantum ista commemorare visum est, planum vt omnibus faceremus, non esse statim tanquam Dei verbum accipiendum, quicquid e scripturis in prauum aliquem sensum detortum profertur: Scriptura fuit ea quoque, quam con tra Christum ipsum tentans eum satanas adduxit, Angelis suis mandauit de te, vt custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Sed quo ipse sensu produxit, non Dei, sed ipsius fuit satanae verbum, qui si se transfigurat in angelum lucis, non est magnum, si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae non est magnum si fuerunt semper & sunt etiam nunc Pseudoapostoli & operarii subdoli, transfigurantes se in Apostolos Christi. Etiam ante natum Christum non nisi sub verbi Dei praetextu Satanas per Pseudoprophetas populum seducebat. Quoties enim id apud Prophetas legimus de illis dictum: quod currebant cum eos non misisset Dominus: quod subinde vociferabantur, verbum Domini: os Domini loquutum est: Haec dicit Dominus; cum tamen haec Dominus loquutus non esset, quae ipsi dicerent. Iam qui Galatis aliud annuntiabant, quam quod a Paulo acceperant, sub Euangelii titulo doctrinam suam populo venditabant. Sic enim ad eos Paulus loquitur: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocauit in gratiam Christi, in aliud Euangelium, quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant, & volunt conuertere Euangelium Christi. Quem locum enarrans Ioannes Chrysost. Huiusmodi, inquit diaboli fraus est, haudquaquam nudos proponere laqueos, quibus venetur homines. Etenim si dixissent, desciscite a Christo, Galarae vitassent eos velut impostores & corruptores. Nunc vero, sinentes eos in fide manere, & interim fraudi praetexentes Euangelii nomen, impune summaque audacia perfodiebant domum, videlicet, iis quae dixi obtentis velamentis, per haec nomina celantibus parietum perfossores. Quoniam igitur illi suam imposturam appel labant Euangelium, ipse enam aduersus nomen repugnat, &c. Quid? An tibi non videtur iis verbis eos graphice depingere, qui Euangelium, qui Dei verbum nostro saeculo sic sibi solis arrogauerunt, vt eius possessione Christianos omnes excluderent? adeo, vt nisi Lutheri quis amplectatur imposturam (hanc enim bona pars eorum, qui discesserunt ab Ecclesia, vocat Euangelium) Christianum censeri nolint, quamlibet is Christi se doctrinam & eius Apostolorum sequi profiteatur & prae se ferat. Quibus nos recte cum Paulo dicere possumus, An a vobis Dei verbum processit, aut in vos solos peruenit?

Sed expendamus nunc & hanc scripturam, cuius gratia iam alias aliquot excussimus. Scriptum esse aiunt. Bibite ex hoc omnes. Hunc si sensum esse vis, vt quibus hoc dictum est, non licere putes Sacerdotibus aut conficere, aut offerre, aut oblatione facta Christi corpus & sanguinem sumere, nisi sub vtraque specie, Dei verbum est, quod obuiis, quod aiunt, vinis reuerenter amplectimur. Sic enim Christus instituit, sic vna, Sancta, Catholica, Apostolica semper obseruauit Ecclesia, neque faciet vnquam, vt istud Christi mutet institutum. Sin autem illud ex iis verbis colligere conaris, quod eis tanquam Christi praecepto cuncti compellantur ad vtriusque speciei communionem, quod aliter saluo esse nemini liceat, tuum est hoc verbum e Satana, qui per hanc viam & opinionum, & animorum in Ecclesia Dei dissidium excitare conaris, mon est verbum Dei. Legantur quae praecedunt veba, totus ille locus accuratius expendatur, cuiuis erit perpicuum, cum in domo Simonis leprosi, vbi Pascha cum discipulis suis Christus manducauit, alii quoque nonnulli fuerint, neminem tamen in illa cena praesentem adfuisse praeter duodecim Apostolos, ac solis illis haec verba dicta esse. Dicit Matthaeus: Vespere autem facto, discumbe bat cum duodecim discipulis. Dicit Marcus; Vespere autem facto, venit cum duodecim. Dicit Lucas: Et cum facta esset hora discubuit, & duodecim Apostoli cum eo. Pu tas ne temere factum esse, quod numerus iste duodecim ita diligenter ab omnibus Euangelistis expressus est? Praeuidebant illi spiritu sancto pleni, futuros nouissimis temporibus, qui ex verbis ipsorum tanquam a Christo praeceptum esse defenderent, quod ab ipso praeceptum est nunquam: atque ideo in exprimendo numero tam cauti fuerunt & diligentes, ad solos vt duodecim Apostolos, quos etiam tum Sacerdotes instituit Christus, verba haec pertinere demonstrarent: vt illi necessario sumerent sacris operantes, caeteri vero, quin & illi ipsi extra sacrificium, Eucharistiam sub vtraque specie sumendi, nulla essent necessitate adstricti.

Quamobrem nihil adferunt isti ad institutum suum probandum ex eo loco, vbi coena Domini describitur. Nam quod praeceperat Christus, id ab Apostolis factum est, attestante Marco, quod biberunt ex eo omnes, & fit etiam nunc ab iis, qui sacris operantur. Intellexerunt hoc, qui ante centum annos vetustum Ecclesiae morem quo sub altera tantum specie communitatur, mutantes priuata sua authoritate sibi calicem vsurparunt, ex his verbis, bibite ex hoc omnes, errorem suum confirmari non posse: quamobrem ad astruendum illum, verba potius Christi, quae sunt apud Ioannem, producenda putauerunt, Nisi manducaueritis carnem filii hominis, & biberitis saguinem eius, non habebitis vitam in vobis: Quae tamen verba, qui triginta iis annis prodierunt, de spirituali non de Sacramentali manducatione intelligi volunt; Quae etiamsi de Sacramentali manducatione accipiantur (sicut accipi recte possunt de vtraque) tamen in toto illo capite neque callicis, neque vini fit vlla mentio, magis vt ad receptum Ecclesiae morem, quam ad istorum errorem probandum, facere videantur.

Quamobrem non modo praeceptum vbi dari iusserit, sed nec exemplum vbi de derit sub vtraque specie Christus aliis quam Apostolis, quisquam in scripturis reperiet, cum ostendi econtra possit a nobis, qui non erant ex Apostolorum numero, duobus illis in Emaus euntibus, hoc sacramentum sub altera tantum specie datum esse. Nam quem illis fregerat panem Christus, non simplicem panem, sed sacramentum fuisse corporis & sanguinis Christi testantur vno ore Chrysostomus, Augusti nus, Beda, Theophylactus. Quin & Hierosolymis vnius tantum speciei communionem in vsu fuisse, ex his, quae de fractione panis in Actis Apostolorum scripsit Lucas, discimus Totum praeterea Ioannis caput sextum, sicut paulo ante commemorauimus, nullum neque calicis, neque vini facu mentionem: nec obscure indicat, sufficere solam speciem annis, cum dicit, Qui manducat panem hunc, viuet in aeternum.

Quod si spectes figuras, quibus hoc sacramentum in ege fuit praesignatum, agnum illum Paschalem, & manna quod de caelo Iudaeis fuerat suppeditatum, figuram illius gessisse reperies: De iis comedebant omnes, de liquore venum nullum. Quin illud in Leuitico potius legitur, quae libamina iuxta ritum illius temporis oblata, consistebant in liquidis, in vsum Sacerdotum omnino cessisse, neque sibi portionem eorum aliquam offerentes laicos vsurpasse: vt haec quoque figura ad eum, quem retinet Ecclesia Catholica, morem confirmandum pertinere videatur. Ad quem abrogandum non modo nihil profertur e scripturis, verumetiam ex iis sane intellectis cuiuis perspicuum esse po test, vtramque speciem ab iis tantum qui sacris operantur alteram extra sacrificium ab omnibus recte summi. Quid ergo quiritaris & Satana praeceptum Christi violari, quod hac quidem de re nullum esse constat? Quid si ille ipse quo tu quasi flabello quodam vsus es ad istos in Ecclesia dei ventos & tempestates excitandas, cuius opera tam multos a Christo, & a corpore eius ecclesia segregasti, testimonium contra te feret, nihil esse de vtraque specie sumenda a Christo praeceptum? Lege quae scripserit ad Boemos nondum in reprobum sensum datus, haec illius verba reperies Quoniam pulchrum quidem esset vtraque specie eucharstiae vti, & Christus hac in re nihil tanquam necessarium praecepit, praestaret pacem & vnitatem, quam vbique Christus praecepit, sectari, quam de speciebus sacramenti contendere. Lege quae scripsit idem in Eucharistiae declaratione lon dixi, inquit, neque consului, neque est intentio meavt vnus aut aliquot Episcopi propria authoritate alicui in cipiant vtramque speciem porrigere, nisi ita constitueretur & mandaretur in concilio generali. Sic ille non prorsus adhuc odio erga Catholicam Ecclesiam excaecatus Sed & postquam argumenta illi per te Satana suppeditata sunt, quibus sacrosanctum missae sacrificium euertere, atque ita redemptionis nostrae per Christum in cruce factae memoriam omnem abolere penitus conaretur, scripsit his verbis in libro, qui de formula missae inscribitur: Si quo casu concilium statueret, minime omnium nos velle nus vtraque potiri: & plane eos anathema habere, quicunque authoritate talis concilii potirentur vtraque. Haec iuratus ille tuus, aestro tuo percitus, in cuius scriptis, vt facicile mendacem agnoscere liceat, vix vlla pagina reperitur, in qua secum ipse non pugnet. Quum itaque scripturae pro recepto magis Ecclesiae more, quam contra illum facere videantur, causae nihil est, quamobrem tanta contentione cali nunc exigatur.

Sed fuit, aiunt, eius vsus in primitiua Ecclesia Fuit, sed non in vniuersa. Dedit vtramque speciem Corinthiis Paulus: dedit alteram tantum Hierosolymitanis Iacobus: Qua de re nullum extabat Christi praeceptum, abundabat vnusquisque in sensu suo Etiam infantulis mox vt lauacro regenerationis sanctificati sunt, Eucharistia dabatur in Ecclesia primitiua, sicut sex Dionysio Arcopagita, Cypriano, Augustino, Innocen tio, & Soximo Pontincibus abunde liquet. Neque id sine obtentu verbi dei fiebat. Nam siue illud proferas: Bibit sex hoc omnes, si ad alios etiam, quam ad quos dictum est Apostolos, referendum existimas: siue illud, nisi manducaueritis carnem filii hominis, & biberitis sanguinem eius, non habebitis vitam in vobis, vtrunque aeque ad paruulos atque ad adultos pertinere videtur. Nam qui dicit omnes, neminem excludit: exclusi sunt nihilominus infantes ab vtriusque specici, vel potius ab ipsius corporis & sanguinis Christi sacramentali participatione, neque tamen quisquam est ex nouatoribus istis, qui propterea coelum terrae miscendum putet. Quid autem causae est, quamobrem qua authoritate fecit Ecclesia, vt ab omni sacramentali Christi corporis manducatione paruulos exscluderet, eadem authoritate non liceat illi iustis & graui bus ex causis, non ab ipsius Christi corporis & sanguinis, sed a speciei tantum alterius vsu, eos, qui sacris non opeantur, arcere, cum sub vna aeque sit integer Christus, atque sub vtraque? neque sit in specie salus, sed in eo, qui sub specie continetur, domino nostro Iesu Christo, extra cuius nomen aliud non est, in quo nos fieri saluos oporteat, neque vel de altera, vel de vtraque specie extra sacrificium sumenda, Christi praeceptum extet vllum, verum Ecclesiae potestas concessa sit, quod ratio temporis postularet, ea de re statuendi. Quanquam & eius rei licet exempla proferre, vbi cum ratio postulabat, non modo ventum est, sine peccato contra dei praeceptum, verumetiam illud ipsum sine expresso dei mandato est abrogatum. Circuncisio & sabparum, quin a Deo praecepta sint, inficias ire potesinemo, & tamen etiam sub lege, & circuncisio in deserto, & sabbati sanctificatio bello ingruente sine peccato fuit a Machabaeis intermissa: Quum etiam vtrunque fuit paulo post quam Christus fuit mortuus Ecclesiae auctoritate abrogatum: Non quod vtrunque obseruare malum esset, sed quod solicita de salute nostra mater Ecclesia, nihil nobis cum Iudaeis esse commune voluit.

Sed ad nostra sacramenta veniamus. Nonne Christus formam baptizandi prescripsit? In nomine patris, & filii, & spiritus sancti, formam tamen hanc Apostolos non obseruasse legimus, quos in solius lesu nomine baptizasse scribit Lucas, neque tamen vocifera batur quispiam Christi institutionem violari, contraque praeceptum eius veniri. Quod apertius certe est de hoc sacramento, quam de eucharistia sub vtraque sumenda Postulabat hoc illorum temporum ratio, vt Iesu nomen & eius virtus quam maxime incalcaretur fidelium mentibus: tum & illud intelligebatur, quod solius huius nominis appellatio, totius esset deitatis confessio, sicut a Basilio scriptum & ab Ambrosio legimus repetitum. Quare non hoc ipsum cogitatur in alterius speciei ademptione? quandoquidem vnius sumptio, totius est Christi communicatio. Factum est tamen postea, vt quam Christus prescripsit formam, ad tam ecclesia redeundum esse putaret.

Deinde vero, Nonne praeceptum a Christo videtur, prius vt doceantur qui baptizandi sunt? Euntes, inquit, docet omnes gentes, bapti zantes eos. Et alio loco: Qui credident & baptixatus fuerit, saluus erit. Velle videtur, vt fides quae ex auditu est, baptismum praecedat. His scripturae locis vrgent maxime Anabaptistae, clamant & ipsi, violari praeceptum Christi baptizandis paruulis, qui doceri non possunt: Et tamen ab iis, qui malunt Euangelici quam Christiani vocari, quod cuiusuis potius quam Christi Euangelium amplectuntur, illi ipsi Anabaptistae pro haereticis habentur: Neque videtur leis, & quidem recte (nam hac in parte cum Ecclesia sentiunt) quacquam fieri contra Christi praeceptum baptizan dis paruulis, quum ad solos adultos haec verba pertineant.

Iam vero quid est baptizare? Nonne immergere, & in aquam deprimere? Quem immergendi ritum religiose tenuit, & ad posteros quam transinist Ecclesia primitiua, neque tamen continuauit posteritas. Quanta autem religione mos hic in Ecclesia primitua fuerit obseruatus, vel ex eo coligi potest, quod cum Clinici, hoc est lecto propter aegrirudinem decumbentes, aspergi siue perfundi cepissent, du nitatum est de perfusione illa, quae nunc etiam in vsu est, vtrum pro baptizatis habendi essent, qui perfusi tantum siue aspersi fuissent. Quam dubitationem discutiens Cyprianus, nihil referre scripsit, perfunderentur ne an mergerentur: quod in sacramentis salutaribus necessitate cogente, & Deo suam indulgentiam largiente, totum credentibus conferunt diuina compendia. Non putauit ille diuinam benignitatem externis rebus alligatam esse, sed fide potius excipi coelestem munificentiam. Ecce in vno baptismi sacramento quam multa mutata sunt, non dicam contra praeceptum Christi, sed quod negari certe non potest, contra scripturae verba, nullos tamen ea res in Ecclesia dei motus peperit, neque est aliquis, qui tria verba cum quoquam hoc nomine commutanda esse putet. Quae masa est haec amentia, quod de speciebus, in quibus non est salus, tanta est altercatio, quum tamen neque recens, neque perpetuum sit hoc Ecclesiae de vtraque specie summenda interdictum. Ante mille & centum annos in Ephesino concilio, quod est vnum ex quatuor illis, quae tanquam quatuor Euangelia a Christianis omnibus recipiuntur. decretum fuit, vt sub specie panis tantum a Laicis Eucharistia sumeretur. Inde traxit etiam nomen laica communio, cuius & in Sardicensis, & in Agatensis concilii decretis fit mentio. Decretum autem illud fuerat propter aboendum haeresim Nestorii, qui sub specie panis carnem sine sanguine, hoc est cadauer, sub specie vini sanguinem absque came, hoc est cruorem, contineri blasphemabat. Hic error durat etiam nunc. Scimus enim vtriusque speciei vsum permissum a Paulo tertio pontifice quibusdam, caetera Catholicis, hac vero sola in re ab Ecclesia segregatis fuisse, modo confiterentur, sub specie panis corpus & sanguinem, sub specie vini sanguinem & corpus contineri. Quorum sacerdotes cum deliberandi spacium sibi dari petiuissent, postridie in templis populum e superiore loco admonuerunt, dixisse Christum accepto pane, hoc est corpus meum, non addidisse & sanguis: accepto vero calico, hic est sanguis meus, non addidisse & corpus, hominem vero velle vt dicatur, hoc est corpus & sanguis: hic est sanguis & corpus. Quaesiuerunt deinde, vti magis credendum sit, Christo ne Deo deique filio, an homini magnosque motus excitarunt, atque irritos Pontificis conatus in reducendis illis ad vnitatem Ecclesiae fecerunt. Non videtur autem hic error esse dissimilis errori Lucianistarum, Qui quum legerent, verbum caro factum est, negabant animam in Christo fuisse, quod nude scriptum esset, verbum caro, non autem, caro & anima factum est. Quos reprehendens Epiphanius: Ecce, inquit, dicit scriptura, Formauit Deus hominem: & non dixit, fecit ipsi epar, aut pulmonem, aut toraut venas, aut neruos, aut alia quae sunt in corpore. Per hoc intelligamus, vnum quid esse ex toto fabrefactum hominem ipsum, eo quod non particulatim compositionem totius animalis scriptura explicat.

Porro sublata causa, no multo post cessauit hoc interdictum, & vtraque species vsus pari rursus coepit. Qua tamen in re non idem apud omne mos obseruabatur, quod apud alios vtriusque, apud alios alterius tantum speciei fuit vsus, donec ad Gregorii tertii pontificis Romani tempora ventum est, quo ad Ecclesiagubernacula sedente, Germania Christi recepit Euangelium, ac ducentis post annis Polonia, & succedente tempore nonnullae septentrionales aliae nationes, apud quas vini vsus prorsus fuit incognitus. Nam & in Germania non multo amplius quam trecenti anni intercesserunt. cum excoli vineae coeptae sunt, quae tamen & ipsa non vbi que vini ferax est. Apud nos vero nunc quidem frequentior, parentum vero nostrorum & auorum memoria, rarus & perexiguus vini fuit vsus, ac minor iam, quo tempore primum nostris maioribus Euangelii lumen affulsit. Hoc itaque Gregorio tertio Ecclesiae vniuersali praesidente ante octingentos plus minus annos, tacito quodam populorum omnium consensu vtriusque speciei communio videtur abrogata. Nam qui vino abundabant, cum alios nuper ad Christi fidem conuersos propter vini penuriam vtraque specie vti non posse viderent, ne quid ea res pareret offendiculi, quod non vnus & idem apud omnes ritus obseruaretur in hoc praesertim sacramento, quod proprie symbolum est vnitatis, ab vtriusque speciei vsu ab stinendum sibi esse putauerunt, altera tantum contenti Ac durauit haec sub vna tantum specie communicandi con suetudo sime cuiusquam interpellatione vsque ad tempora concilii Constantiensis, quod fuit habitum ante annos centum trigintasex: in quo etiam praesentes adfuerunt ex prouincia nostra Nicolaus Archiepiscopiis Gesnensis, Andreas Posnaniensis, & Nicolaus Plocensis Episcopus qui fuit iudex commissarius ad audiendas omnes causas nomine nationis Germanicae constitutus: ex terris Brussiae Ioannes Varmiensis, Procurator Pomesaniensis, Culmensis, & Sambiensis Episcoporum. Ibi primum exortisunt qui dicerent, populum sub vraque specie, etiam sumto prandio, vel coena, suscipere eucharistiam debere. Qua de re quum esset ad patres concilii relatum, qui ex toto or ne conuenerant viri sacrarum literarum peritissimi, post maturam deliberationem habitam, decretum est, quod consuetudo ab Ecclesia & sanctis Patribus rationabiliter introducta communicandi populum sub vna specie tantum, & diutissime obseruata, habenda est pro lege, quam hon licet reprobare, nec sine Ecclesiae authoritate pro libito mutare: quodque hanc consuetudinem obseruare sit sacrilegum aut illicitum, censem debeat erroneum, & pertihaciter asserentes oppositum, tanquam haeretici sint arcen Hi. Decem & septem annis post, habitum est aliud conciium Basileae, cui & ipsi Andreas Posnaniensis Episcopus tunc a sacro concilio nationis Germanicae praesidens designatus, & Franciscus Episcopus Varmiensis interfuerunt. in quo cum itidem de vtraque specie disceptaretur, decreum est & declaratum, quod fideles laici communicantes non astringantur ex praecepto Domini ad suscipiendam Eucharistum sub vtraque specie: sed Ecclesia, quae regitur piritu veritatis, & cum qua Christus est vsque ad conummationem seculi, ordinare habet quomodo ipsis non lonficientibus ministretur, prout pro reuerentia ipsius peramenti & salute fidelium viderit expedire. Siue autem sub vna specie, siue sub duplici quis communicet (secundum ordinationem seu obseruantiam Ecclesiae) proficit digne communicantibus ad salutem. Nec vllatenus ambigendum est, quod non sub specie panis caro tantum nec sub specie vini sanguis tantum, sed sub qualibet specie est integre totus Christus. Laudabilis quoque consuetur do, communicandi laicum populum sub vna specie, ab eo clesia & sanctis Patribus rationabiliter introducta, & hactenus diutissime obseruata, & a doctoribus diuine legis, sacrarum scripturarum ac canonum multam peritiam ha bentibus, iam a longuo tempore commendata, pro lege habenda est, nec alicui licitum est eam reprobare, aut sine auctoritate Ecclesiae ipsam immutare. Ecce duorum conci liorum decreta, quibus vsus hic Ecclesiae sub vna specie communicandi confirinatus est: in quibus praesentes etiam ad fuerunt ex hac prouincia nostra Episcopi, a regno missi qui regni totius nomine ad ea quae sunt in illis constituta suum assensum praebuerunt, fingamus autem controuesum adhuc esse, num adstringamur ex praecepto, domini ad eucharistiam sub vtraque specie suscipiendam, tibi sic mihi secus videbitur: quis erit contentionis huius nostra finis? Iudex vt sit aliquis oportet. Postulari nunc a multis audimus concilium, atque id liberum: Quae potuerunt autem esse concilia magis libera: quam haec duo fuerunt in Germania congregata, in quibus ipsos etiam Pontifices loco suo motos legimus. Vt admiranda sit eorum vel inscitia, vel impudens comminiscendi quiduis audacia, qui pontificia tyrannide calicem ademptum populo voferantur, cum non modo nullum ostendere queant Pontificis alicuius de eo abrogando eo decretum, verum con trarium a nobis doceri possit. Nam post Ephesinum con

cilium, quum interdicti causa cessasse videretur, ad inter missum sub vtraque specie communicandi morem a Leone pontifice populus inuitatus fuisse videtur. Sed isti verum an falsum dicant, nihil sua referre putant, dum Pontifices quibuscunque confictis criminationibus exosopopulo reddant. Intelligit enim Satanas, quod a Cypri ano scriptum antea commemorauimus, gubernatore sub lato facilius circa Ecclesiae naufragia se grassari posse Quamobrem hoc laborat per membra sua, vt illius athoritatem eleuet, vt ab illius obedientia homines abstri hat.

Caeterum quae tyrannis est tueri concili decreseque permittere quae sunt Ecclesiae totius authoritate onstituta, vt absque eiusdem authoritate abrogentur? Si quae per Principem in comitiis de cunctoum regni ordinum assensu constituta sunt, contra eoum aliquid Princeps ipse venerit, quam durum id mulis videtur? Si vero contraria consitutione aliqua, quod in maioribus regni comitiis summa voluntate omnium incitum est, id extra comitia solus ipse, paucis in consitum adhibitis, antiquare conaretur, qui non aederentur lamores? qui motus non excitarentur? Et quod Principi cere nolunt, id licebit monacho apostatae, vt excaecatus era monacham libidine, ac propterea sursum ac deorsum liscere volens omnia, tyrannidem hanc sibi vsurpet, vt uae non de vnius alicuius regni aut prouinciae, sed quae e totius orbis Christiani, de tot regnorum, prouinciarum, pulorum, nationum assensu, doctissimis, grauissimis, anctissimis viris, in consilium adhibitis, in generali conlio, & eo quidem duplici, constituta sunt, ea priuata sua uthoritate, quid dicam authoritate, quam nullam habet, uin potius affectata tyrannide quadam, abrogare coneur? Si quae paulo grauior est causa, dicitur hic esse commialis articulus, neque Principi fas esse putatur extra commi la quicquam de ea decernere: & de eucharistia statuere asculus est monachalis, vt ipse cum sua nonna decernat, tum Constantiensis & Basiliensis concilii decreta recte se habeant necne? Quae est si non est haec extrema dementia, antam aut monacho apostatae, aut rhetorculo alicui tyrannidem permittere? vt is mihi de conciliorum decretis leue sanctorum Patrum scriptis ferat sententiam: vt hoc lectum, illud minus rectum: hoc amplectendum, illud reiciendum esse pronuntiet? Certe si quis hoc de regni conitiorum statuis facere tentaret, aut pro insano haberesur, aut sibi debitas poenas non effugeret. Quid autem cautae est, cur sanctior esse debeat comitiorum quam concilorum authoritas? Cur non liceat in illa, quod licere vosunt in haec? Dicat quispiam, Legem in comitiis non reste latam esse, ac suum iudicium omnium eorum, qui legem hanc sciuerunt in comitiis, iudicio anteponendum neque enim deerunt illi rationes, modo non prorsus ingenio sit destitutus, quibus eam infirmare conetur, fortasiis etiam contra vitam & mores eorum, qui legem sanxeunt, declamabit, vero, an falso, non multum sua interesse existimans: Neque enim fuit maior vnquam modo dicendi, verum etiam mentiendi quiduis impunitas & licentia quam sub isto Euangelio, atque ita seditionem conciter num ferendus videbitur? Scilicet. Quod contra terrae alicuius comitia factum fuerit, nemo tolerandum putabit: quod vero contra totius orbis comitia factum erit, id ferri poterit? Merito commendatur ab Eusebio praeclara Pla tonis illa sententia: Vobis quidem, inquit, si recte consu tae sunt leges, vna certe lex erit praeclarissima, quae rubeat, ne quis iuuenum quaerere audeat, recte ne an contra se leges habeant, sed vno omnium ore, vnaque voce, recte tanquam a diis positas concedi praecipiat? nec vllo modo aliter pati quicquam a iuuenibus cogitari. Senem autem si quid excogitarit, Principibus & aequalibus, nemine iuue num audiente, referre. Ne quaerere quidem vir ille sapientissimus adolescentibus permittit, num Laconum, aut Ortensium lex recte se an contra habeat: seni vero non plus concedit, quam vt Principibus referat: quo si iustas & graues aliquas causas attulerit, per quos condita lex est, per eos aut declaretur, aut mutetur, aut prorsus abrogetur. Vult autem id a sene fieri, nemine iuuenum audiente, quod haec aetas affectionibus magis quam rationis magisterio gubernari consueuerit. Quam etiam ob causam Aristote tes, humanae quoque philosophiae minus eos idoneos auditores esse censet. Notum est illud quoque ex Naeuii ludo Percunctantibus enim, Caedo, qui vestram rempublicam tantam amisistis tam cito respondetur. Proueniebant ora rores noui, stulti, adolescentuli. Temeritas videlicet est florentis aetatis, prudentia senectutis. Nunc non alii de conciliorum decretis iudicant audacius, ne dicam an impudentius, quam oratores noui, stulti, adolescentuli: qui simur vt alicuius locos communes perlegerint, statim se The ologos profitentur: ac eiusmodi Theologos, vt non illud modo, super senis intellexi, verum & id quod proximprecedit, super omnes docentes me intellexi, sibi arrogaaudeant Adeo verum est quod prouerbio dicitur. Inscitia confidentiam, eruditio cunctationem parit. Dicit scriptu id interroga partem tuum, & annunabit tibi, maiore tuos, & dicent tibi. Et alio loco de Chrisij praecursores Helia propheta? Conuertet corpatrum ad filios, & corliorum ad patres. Nunc a filiis discent parentes mal edere ac nisi dicere: illos intene gant, ab illis ad tentur, & per Antichristi praecursorem corda filiorum in patres, & patrum in filios conuertuntur, vt non hoc filij quod patres quondam eorum, sed hoc credant superstites patres, quod ab imperitis saepe adolescentulis filiis suis do rentur. Quid esse potest magis absurdum ac praeposterum aconum aut Cretensium leges haberi Plato vult tanquam a Deo sancitas, vt neque mutire quisquam contra ras audeat: & quae citra omnem dubitanonem a spiritu sancto latae sunt, qui conciliis praesidet, afflatuque suo fouet ac egetat Ecclesiam, nec eam in errorem vllum labi permitit, non modo quaerere de iis, verumetiam eas conuellere labefactare velle, rerum imperito adolescenti licebit?

Atqui in temporalibus etiam legibus, dicit Augustinus, quanquam de iis homines iudicant cum eas instituunt, tamen cum fuerint institutae & firmatae, non licebit iudicii de ipsis iudicare, sed secundum ipsas: Quanto magis id obseruandum est in legibus diuinis, cuius generis sunt, quae feruntur in generali concilio legitime congregato, vt neuiquam de illis iudicium permittatur. Atque haec quidem e vtraque specie. Hortamur autem, oramus, & per viscea misericordiae dei obsecramus fideles omnes in prouinia nostra constitutos, quandoquidem in hoc sacramente varia est & multiplex Satanae tentatio, fortiter vt illi restant. Neque enim aliud ille agit, quam vt hac de speciepus alteratione, a Christo & ab eius corpore Ecclesia segreget homines, quod segregatis facile se caetera quae veut omnia persuadere posse credit. Decet autem fideles om les expendere, quod sicut in hoc sacramento verum est viuum Christi corpus, sic qui volunt illud sumere ad itam aeternam & non ad mortem aeternam, eos & ipsos portet esse Christi corpus. Consyderent quid sit quod aga tur in hoc Sacramento. Quid enim aliud, nisi quod dicit aulus, mors domini annuntiatur? Quare autem mortuus st. Vt filios Israel qui erant dispersi, congregaret in vnum ipse mortuus est ideo vt congregaret, tu propterea sub traque specie sumendum asseris, vt segreges, vt diuidas, vt lispergas, quod illo pretioso sanguine suo collegit. Quid sit, si hoc non est Antichristum esse (Quid hic est nisi Saramentum pietatis, nisi signum vnitatis, nisi vinculum chaitatis? Qua tu fronte audes illud facere causam dissidii, materiam diuisionis, fomitem odii Saltem signa ipsa atende, neque aliud esse velis, quam quod per illa notatur, Neque enim sine causa Christus in specie panis hoc sacra nentum esse voluit: Vnus enim panis, & vnum corpus multi sumus, qui de vno pane participamus. Nos ergo designauit in hoc sacramento dominus, nos ad se pertine re voluit, mysterium pacis & vnitatis in hac mensa consecrauit. Qui accipit mysterium vnitatis, & non tenet vinculum pacis, non pro se mysterium, sed contra se testimo nium accipit, indigne enim sumit, ac reus erit corporis & sanguinis domini: occisor Christi reputabitur: nec minus peccabit, quam si Christum ipsum crucifixisset, si sanguinem ejus fudisset. Ex multis granis vnus efficitur panis & nos ex multis membris efficimur vnum corpus, corpus autem Christi. Hoc ergo corpus si lanias, si diuidis, quid aliud quam denuo flagellas, denuo crucifigis, denuo Christum interficis? Qua crudelitate quae potest maior excogitari?

Quamobrem iterum atque iterum obtestamur peeum ipsum, cuius viuum corpus in hoc sacramento continetur, vt ab hac tanta crudelitate sibi temperent, quin potius, quod mortis Christi beneficio facti sumus omnes, id esse & permanere velint. Fecit ille nos corpus suum, tradito pro nobis in mortem corpore suo, simus & permanea mus huius, & quidem vnius corporis membra. Erimus autem vnius corporis membra sub Christo capite, si nos ab Ecclesiastici aedificii compage auelli non permiserimus idipsum omnes dixerimus: si non fuerint in nobis schismata: si in eadem fidei regula permanserimus: si cum aliis de rebus ad fidem pertinentibus, tum de hoc venerabili sacramento vnanimes idem omnes senserimus. Quamob rem non contendamus de speciebus, in quibus nihil est quod aliquid fiduciae quisquam collocet: in illo solo spenobis est omnis defigenda, qui sub speciebus istis visibilis bus inuisibilis ipse latet vereque continetur. Neque enim quod videmus salutem nobis adfert, sed quem oculis carnis huius cernere non possumus, quem sola fide comprehendere licet, dominus noster Iesus Christus, qui sub his

quae videntur speciebus inuisibilis ipse & immortalis vercontinetur, ipse est & non alius, in cuius nomine nos om nes fieri saluos oportet. Qui cum aeque sit integer sub

vna atque sub vtraque specie, quorsum attinet de specie bus disceptare, ex quibus non est salus? Etiam atque etiam nobiscum reputemus, quid aliis acciderit, qui cum de vtri que specie prium inter se contendissent; Christum vtraque paulo post amiserunt. Neque enim credit iam bona pars eorum quicquam in hoc Sacramento, nisi merum panem, & merum esse vinum. Quae quam sit horrenda plasphemia, quis non intelligit homo Christianus?

Verum est quod dixit quidam quamuis Ethnicus. Nimium altercando veritas amittitur. Amiserunt illi veritatem, amiserunt Christum de Sacramento, dum altercationi studentes magis quam dilectioni mutuae, non credunt eritati, de veritate sui corporis diserte dicenti, hoc est corpus meum. Huc perduxit miseros priuatus spiritus, cui plus fidendum esse putauerunt, quam ci qui publice promissus & missus Ecclesiae vniuersae. Posuerunt in coelum os suum, & lingua eorum transiuit in terra.

Quamobrem cum nullum Christi institutum, nullum praeceptum videamus de calice cuiquam extra missae sacrificium dando, quum Christum etiam ipsum & Apostolos absque calice sub specie panis tantum Eucharistiam dedisse legamus; cum certo nobis persuasum sit, nihilo plus sub vtraque, quam sub vna specie contineri, sub qua aeque vt sub vtraque integer Christus accipitur, ac eadem grata confertur: non altercemur cum inimicis crucis Christi, qui quae pacificauit ille per sanguinem crucis, quae per mortem suam congregauit, ea spargere conantur non contendamus de spe ciebus, ne quod illis accidit, & ipsi Christum amittamus, verum ad quod peruenimus, iuxta Pauli consilium, in eo permanentes, idem sapiamus omnes. Ita futurum est, vt ipsi facti corpus Christi mysticum, non ad mortem aeternam corpus Christi verum summamus, sed ad vitam aeternam. Verum ad reliqua pergamus.

PrevBack to TopNext