Text List

On this page

Caput 41

Prev

How to Cite

Next

Caput 41

Caput 41

Quod hoc sacramentum recte dicatur sacrificium

CAPVT XLI Quod hoc sacramentum recte dicatur sacriftium.

INter omnia Sacramenta nullum est hoc vno Eucharisiae Sacramento excellentius: quam etiam ob causam a Dionysio Sacramentum, Sacramentorum & ho sua vocatur hostiarum. Nam cum ta sunt, quibus rite Deus colitur, fides, spes, & charitas, baptismus fidei, ab coenim fideles appellamur: confirmatio spei, per illud enim erigitur spes nostra, tutore nobis dato spiritu sancto: Eucharistia vero charitatis est Sacramentum, quod in eo recolimus, quanta fuerit charitas Dei & domini nostri Iesu Christi erga nos, qui dilectam animam suam dedit in ma nus inimicorum suorum, ac semet ipsum tradidit oblationem & hostiam Deo patri pro nobis, vt sanguine suo nos emundaret ab operibus mortuis, ac vicissim charitate erga tam pium & beneficum seruatorem nostrum accendimur, omnia & facere, & pati parati, dum gratos nos & memores tanti beneficii praestare possimus. Quare quanto est excellentior charitas, quam sit fides & spes, tanto praestat hoc Sacramentum aliis omnibus, quod non modo significat & confert gratiam sicut alia Sacramenta, sed eum ipsum, qui fons est & largitor omnis gratiae vere in se continet, dominum nostrum Iesum Christum. Intelligit hoc Satanas, quod nullius Sacramenti dignitas maior est vel vtilitas: proinde nusquam etiam grauius quam in hoc Sacramento fideles tentat, quod aut sublatum ex om ni hominum memoria, aut certe debito honore spoliatum ac prorsus contemptum esse cupit. Qua tamen in re, vt paulo ante diximus, nihil agit festinanter, sed illud molitur ante omnia, vt a Christo, & ab eius corpore Ecclesia segreget homines, quo segregatos facilius eo quo cogitat perducat.

Itaque primum iniicit altercationem de speciebus, vt persuadeat hominibus, non hoc amplectendum esse, quod visum est Ecclesiae vniuersae, neque illius, sed priuato sensu scripturas interpretari oportere: quod postea quam obtinuit, iam reliqua minore negotio persuadet, Nihil autem aeque conatibus eius obstat, atque iugis recordatio sacrificii illius, quo semet ipsum patri suo coelesti Christus in ara crucis hostiam obtulit pro peccatis nostris: videt illius virtuti se resistere nequaquam posse, quamobrem illud oppugnat maxime: Neque tamen aperte, verum astute prorsus & callid. Praedicationem illius permittit, a reprae sentatione tamen abstineri prorsus vult, quod ea sublata, fore intelligit, vt praedicatio quoque succedente tempore languescat.

Quamobrem hic neruos suos omnes exerit: neque satis habet omnia dixisse, quibus persuadeat non esse: Christo aut Sacerdotium, aut sacrificium vllum institutum, verum affingit Ecclesiae multa, quasi ea sentiat & doceat de hoc tremedo sacrificio, quae ne cogitare quidem illi in mentem venit vnquam. Quare quae sit Ecclesiae hac de re sententia, & quam multa, quam falso illi per membra suam Satanas impingat, de eo nonnihil disserendum esse putauimus. Illud itaque scire inprimis oportet, quod cum diuersae sint res, quarum per hoc Sacramentum admonemur, diuersae sunt etiam illius appellationes. Nam quorum admonemur, partim praeterita sunt, partim praesentia, partim fu tura Admonemur praeteritae Christi passionis, quae fuit longe gratissimum Deo sacrificium, quo nos illi Deo patri suo reconciliauit, pro peccatis nostris morte sua satisfe scit, ac non modo remissionem peccatorum nostrorum nobis meruit, verumetiam dignos nos fecit in sortem partis sanctorum, dignos fecit, qui in filios eius & haeredes ad optaremur. Atque hac ratione vocatur hoc Sacramentum sacrificium. Sic enim a Cypriano dictum est. Passio Christi, est sacrificium quod offerimus. Vocatur etiam Eucharistia hoc est gratiarum actio, quod in hoc sacrificio grata quadam recordatione prosequimur, cum alia omnia, tum praesertim immensum illud redemptionis nostrae beneficium. Admonemur praesentis vnitatis, quam hoc Sacramentum efficit, atque ita vocatur Synaxis graece, latine communio, quod per illud, sicat a Damasceno traditum est, Christo communicamus, carnis eius & diuinitatis participes efficimur, ac sicut cum illo, ita ipsi etiam inter nos vnum reddimur, vt simus omnes vnum corpus sub vno capite Christo, iuxta illud quod a Paulo dictum est: Vnum corpus, vnus panis multi sumus, qui de vno pane participamus. Admonemur postremo eius quod futurum est, quod sicut in hoc Sacramento Christo coniungimur & eo fruimur, non in sua, sed in panis & vini specie, ita posteaquam qui non ha bemus hic manentem ciuitatem, verum aduenae sumus a peregrini, ex huius vitae diuersorio in coelestem illam patriam, ad quam anhelamus, peruenerimus, non iam amplius per speculum & in aenigmate, sed facie ad faciem videbimus eum sicuti est, atque illius aspectu satiabimur, iux ta illud quod scriptum est, Satiabor cum apparuerit gloria tua. Hac ratione vocatur viaticum, quod viam nobi praebet eo perueniendi, quandoquidem in se vere continet cum, qui via nostra est, dominum nostrum Iesum Christum: Qui etiam est ostium illud, per quod solum & non per aliud, ad coelestem illam gloriam ingressus nobis patet. Vt autem intelligi possit qua ratione sacrificium vocetur, paucis non capitis nostri somnia, neque cordis nostri visiones, verum quae doctissimis grauissimisque viris iam inde a tot seculis ea de re visa sunt, enarrabimus. Inter quos quum Principem locum teneat Augustinus, is vbi sacrificium definit, in haec verba scribit: Sacrificium visibile, inuisibilis sacrissen Sacramentum, id est sacrum signum est.

Quoniam vero erant ipsius quoque seculo, qui nullum externum & visibile sacrificium esse oportere in Ecclesia Dei dicerent, contra hos quoque his verbis loquitur: Qui vero putant haec visibilia sacrificia diis aliis congruere, illi vero tanquam inuisibili inuisibilia, & maiori maiora, meliorique meliora, qualia sunt purae mentis & bonae voluntatis officia: profecto nesciunt haec ita esse signa illorum, sicut verba sonantia signa sunt rerum. Quocirca sicut orantes atque laudantes, ad eum dirigimus significantes voces, cui res ipsas in corde quas sig nificamus offerimus: ita sacrificantes non alteri visibile sacrificium offerendum esse nouerimus, quam illi, cuius in cordibus nostris inuisibile sacrificium nos ipsi esse debemus. Ac paulo post, de nostro sacrificio mentionem fa ciens: Verus, inquit, ille mediator (in quantum formam serui accipiens mediator effectus est Dei & hominum homo Christus Iesus) quum in forma Dei sacrificium cum patre sumat, cum quo & vnus Deus est, tamen in forma serui sacrificium maluit esse, quam sumere per hoc & Sacerdos est, ipse offerens, ipse & oblatio: cuius rei Sacramen tum quotidianum esse voluit Ecclesiae sacrificium: quum ipsius corporis ipse sit caput, & ipsius capitis ipsa sit corpus, tam ipsa per ipsum, quam ipse per ipsam succus of ferri. Huius veri sacrificii multiplicia vanaque signa erant sacrificia prisca sanctorum, cum hoc vnum per multa figuraretur, tanquam multis verbis res vna diceretur, vt sine fastidio multum commendaretur. Huic summo veroque sacrificio, cuncta sacrificia falsa cesserunt.

Ex his Augusti ni verbis docemur, quale sit hoc Ecclesiae sacrificium, de quo nunc disserimus. Est enim Sacramentum, hoc est sacrum signum, illius nunc quidem nobis inuisibilis sacrificii, quo Christus in cruce semet ipsum visibiliter obtulit hostiam Deo in odorem suauitatis. Hoc est quod apertius alio loco scribit idem Augustinus: Hebri, inquit, in victimis pecorum, quas offerebant Deo, multis & variis modis sicut re tanta dignum erat, prophetiam celebrabant, futurae victimae quam Christus obtulit: vnde iam Christiani, peracti eiusdem sacrificii memoriam celebrabant, facrosancta oblatione & participatione corporis & sanguinis Christi. Ac apertius etiam paulo post, discrimen ostendit inter sacrificia Iudeor, & quod in cuice Christus obtulis. & quod ex illius institutione nunc offertur in Ecclesia: Loquens enim de eo: Huius, inquit, sacrificii caro & sanguis ante aduentum Christi per victimas similitudinum promittebatur, in passione Christi per ipsam veritatem reddebatur: post ascensum Christi per Sacramentum memoriae celebratur. Quod ergo per figuras fuit significatum & promissum, & naturae & legis tempore, hoc in cruce redditum in altari nunc repraesentatur, & oculis nostris subiicitur, vt iugis tanti beneficii fit memoria. Sacrificia priscorum figura tantum fuerunt & adumbrario quaedam: in cruce vera fuit in mortem oblata pro nobis victima nostra, Domi nus noster Iesus Christus: qui posteaquam in caelum ascen dit, nihil nunc aliud fit in Ecclesia, quam illius oblationis quae in cruce facta est, memoria quaedam & repraesentatio.

Hinc intelligimus quale sit sacrificium hoc de quo nunc agimus. Est enim sacrum signum quo admonemur illius sacrificii, quod non videmus, quod in cruce pro nobis peractum est. Docemur praeterea ex iis, quae ex Augustino adduximus, quod ita demum sacrificium hoc visibile recte Deo offertur, cum illius in cordibus nostris inuisibile sacrificium ipsi facti fuerimus. Qua de re, qui fuit quadrinventis plus minus annis Augustino posterior Amalarius Treucrensis Archiepiscopus, his verbis admonet. Illud intendendum est, inquit, in omnibus officiis immolationis tali nomine censendum esse visibile altare, quale est cor offerentium. Quare falsum est quod fingunt inimici crucis Christi, docere ecclesiam, quod ceremonia missae ex opere operato sine fide nos Deo reconciliat. Quin quod a Bu cero scriptum fuit aliquando priusquam segregasset semetipsum, id docuit, docet, & docebit semper Ecclesia, quod missa ex opere operato, id est, ex eo quod institum domini est, id quod geritur, non ex opere operantis, hoc est ex merito ministri prodest, sed his qui in illa communieant per fidem & charitatem. Hoc est quod ex Augusti no adduximus, Sacramentum quotidianum in cruce per acti sacrificii, esse sacrificium ecclesiae, cum ipsius corporis pse sit caput Christus, & ipsius capitis ipsa sit corpus, tam ipsa per ipsum, quam ipse per ipsam suctus offerri. Quo in loco non obscure illud indicat, & ecclesiam per Christum: & Christum offerri per ecclesiam: quae nisi capiti suo Christo fide sit & charitate connexa, ex ea oblatione cuius repraesentatio fit in altari, fructus percipi potest nullus, Sacrificium itaque nostrum non est aliud quam illud, de quo dicit Paulus. Pascha nostrum immolatus est Christus Nam quod Paschae nomine non solum illa dici solennitas, verum & agnus ille significatus fuerit, qui tum iuxta ritum legis immolabatur, & immolatus manducabatur. indicare videtur ille Marci locus, vbi vis eamus & pare mus, vt manduces pascha? Et alius apud Lucam, Venit dies aximorum, in quo necesse erat occidi pascha. Pascha itaque nostrum est ipsemet Dei filius: Hic est ille agnus, de quo dixerat Hieremias: Ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: de quo praedixerat Esaias: Sicut ouis ad occisionem ducetur, & sicut agnus coram tondente se obmutescet, & non aperiet os suum: Hic est ille agnus quem venientem ad se quasi digito Ioannes Baptista demonstrabat dicens: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Hic est ille agnus immaculatus, cuius pretioso san guine nos redemptos esse scribit Petrus: quem in Apocavpsi ab origine mundi occisum esse legimus. Quotquot enim ab origine mundi salutem consequuti sunt, quotquot deinceps etiam ad finem vsque seculi salutem consequentur. non per alium consequuti sunt & consequentur, quam per agnum hunc pro nobis immolatum, qui peccata nostra ipse perrulit in corpore suo super lignum. Agnus innocens pro nocentibus, iustus pro iniustis fudit sanguinem suum, crudelemque & ignominiosam crucis mortem obiuit, atque isto corporis & sanguinis sui sacrificio mundum Deo reconciliauit. Hoc est illud sacrificium, illud inquam vnicum & singulare sacrificium, quod adumbrabant, cuius figuram gerebant, varia illa patrum sacrificia, quae & naturae, & le gis tempore fuerunt, incipiendo ab Abel iusto, deinde per Noe, Melchisedech, Abraham, ad sacrificia legalia Aron & filiorum eius transeundo: quibus non aliud actum est, quam vt fixum hoc in hominum memoria permaneret, quod a mundi exordio nulli salus aliter. quam per huius hostiae, quam illa sacrificia figurabant, fiduciam, contigerit. Sicut autem illa sacrificia Deus patribus tradiderat, vt per ea magni huius quod futurum expectabant, sacrificii memoriam in animis suis renouarent, fidem confirmarent, & credendo atque orando fructum eius in se transferrent, ac per eorum oblationem Dei beneficia, grata recordatione persequerentur: sic ecclesiae suae Chistus mundam & salutarem sui corporis & sanguinis oblationem sub speciebus panis & vini commendauit, quae corporis eius in cruce pro nobis appensi & effusi sanguinis memoriam in animis nostris subinde renouaremus, & fructum illius oblationis in cruce factae perciperemus, eam nobis applicantes.

Caeterum quod obiicitur ab inimicis crucis Christi, nusquam praecepisse Christum offerri, sed manducari tantum carnem, & bibi sanguinem suum iussiisse, ac idololatriam esse extra verbum & sine verbo cultus insutuere. Si verum est quod ab illis dicitur, ergo idololatra fuit Abel. Quod enim praeceptum habuit de suis primogenitis & eorum adipibus offerendis? & tamen dicit scriptura, Quod respexit Deus ad Abel & ad munera eius: Idololatra fuit Noc: Nam & ille quod praeceptum, aut quod habuit Dei verbum de altari aedificando, & holiocaustis in eo offerendis? Idololatra fuit Abranam, idololatra fuit Iob, idololatrae fuerunt & alii nonnul li, quos obtulisse Deo sacrificia, atque ea illi grata & accepta fuisse legimus. Quod dicere quam sit absurdum, quis non intelligat? Quam falsum autem est, idololatriam & impium atque ingratum Deo cultum esse, qui sine certo & expresso Dei mandato sit institurus, tam falsum est, eum cultum, quem vocamus missae sacrificium, sine verbo Dei & citra mandatum eius institutum esse: Clarum enim est & apertum Dei verbum, Hoc facite in meam commemorationem: quo non illud modo praecipit Deus, vt distribuatur sacramentum corporis & sanguinis eius, verum etiam vt benedicatur siue consecretur, ac deinde immoletur, im molatum vero manducetur. Habet autem hoc Hebraeorum idioma, vt facere pro offerre dicat: sicut etiam a Marone legimus vsurpatum. Sic facere agnos anniculos in Exodo: facere hircum pro peccato in Leuitico: facere turtures in Numeris, facere hoedum in libro Iudicum: facere holocaustum in libris Regum: facere septem arietes & septem vitulos in Ezechiele legimus. Quod vsque eo non eunt inficias illi ipsi, qui missam sacrificium esse negant, vt cum aliter elabi se non posse videant, hoc genere cauilli vtam tur. Esse quidem apud Hebraeos idem facere quod offerre, sed cum additamento, sicut dictum est, facere holocaustum facere hircum, facere hoedum: Quasi vero non legatur apud Lucam: vt facerent pro eo iuxta legis praescriptum sine additamento.

Sed demus hoc illis, quod non aliter apud Hebraeos facere significet quam offerre, cum additamento. Quid hoc ad eam rem facit, de qua nunc est sermo? Nunquid hic additamentum non est cum dicitur; Hoc facit. praemiserat: hoc est corpus meum, quod pro vobis datur, subiunxit cuestigio: hoc facit, corpus meum offerte Qua de re ergo quiritaris? cum additamentum videas Porro nemini dubium est, fuisse Christum sacerdotem secundum ordinem Melchisedech, quod & Paulus testatur, & ante illum Propheta dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Vbi autem hoc sacerdotio functus sit, in Euangelio nusquam reperimus, praeterquam in nouissima illa coena. Nam quale fuit sacerdotium, quale sacrificium Melchisedech Scribitur in Genesi quod panem & vinum obtulerat, erat enim sacerdos altissimi. Nonne Melchisedech Christum sacerdotem adumbrabat? qui & ipse sub speciebus panis & vini corpus & sanguinem suum obtulit, in qua oblatione se sacerdotem esse secundum or dinem Melchisedech declarauit. Nam in ea oblatione, quae facta est in ara crucis, magis fuisse videtur sacerdos secundum ordinem Aaron, quam secundum ordinem Melchisedechtibi enim cruentam victimam obtulit, & semetipsum vere morti tradidit: Tales autem victimas offerrebant sacerdotes secundum ordinem Aaron. At in nouissima coena eandem illam hostiam corporis sui & sanguinis obtulit, sed sub iis quae Melchisedech obtulerat antea, panis & vini speciebus. Nihil aliud Melchisedech, quam panem ipsum & vinum: at Christus corpus et sanguinein suum sub panis & vini speciebus obtulit. Et sicut in ara crucis, qui finis legis est Christus, sacrificiis quae sacerdotes Aaron os ferebant, finem imposuit, ita in nouissima coena nouum sacerdotium, nouum sacrificium instituit secundum ordinem Melchisedech. Constat etiam, quod in illa crna pascha cum uis discipulis manducabat: pascha autem non veruecinum, sed multo praestantissimum: Quemadmodum etiam Tertullianus testatur dicens: Professus, inqua, Christus se concupiscentia concupisse edere pascha vt sium, indignum enim vt quid alienum concupisceret Deus: Acceptum panem & distributum discipulis, corpus suum illum fecit. Si autem quod in confesso est pascha cum sus discipulis cele brabat, proculdubio, qui non venerat soluere legem sed implere, iuxta ritum legis celebrabat, iuxta quem immolabatur prius agnus, deinde comedebatur. Quare vt figurae veritas responderet, necesse fuit vt quod pascha cum discipulis fuis manducaret Christus, prius offerret corpus suum & sanguinem Deo patri, postea vero manducandum traderet. Nam & illud certum est & indubitatum, agnus ille paschalis in veten lege figura fuit agni incontaminati domini nostri Iesu Christi, qui semet ipsum in ara crucis oblaturus erat hostiam Deo patri.

Atqui ea figura non omni ex parte respondet rei gestae in ara crucis, sed magis ei quae gesta est in caena. Nam agnum ab Hebraeis immolatum legimus in reconciliationem eius beneficii, quo liberatus erat populus Israel de seruitute Pharaonis, & eductus de Aegypto: ac immolatio agni innaculati, qua semet ipsum obtulit hosciam pro nobis in ara crucis, non fuit facta in recordationem alicuius beneficii, sed fuit ipsum beneficium, fuit ipsa liberatio a peccatis: fuit ipsa redemptio de duris, simo iugo diabolicae captiuitatis.

Quamobrem necesse fuit, vt per illam immolationem agni paschalis, alia quaedam praeter illam in cruce peractam immolatio significaretur, quae per Christum in nouissima caena facta est, quam etiam a sacerdotibus fieri deinceps in suam commemorationem, in passionis & mortis recordationem instituit. Praecepit Deus, cum essent agnum illum immolaturi Iudaei, filios vt suos doceret, quid sibi vellet haec immolatio. Cum dixerint, inquit, vobis filii vestri, quae est ista religio? dicetis eis, Victima transitus domini est, quando transiuit super domos filiorum Israel in Aegypto, percutiens Aegyptios, & domos nosuas liberans. Huius beneficii sui perpetuam memoriam in immolatione illa celebrarii Deus voluit. Non dissimile quoddam fit in hoc altaris sacrificio. Nam & hic interrogentur filii Isiael (non secundum carnem, sed secundum promissionem) quaenam est ista religio? quid sibi vult quod sacrosanctum corpus & sanguis Christi sub pa nis & vini speciebus offertur in Missa? recte respondere possunt? Grata quaedam fit commemoratio immensi illius bo neficii, quo Dei filius homo factus, corpus suum ex virgine assumptum pro nobis in mortem tradidit, sanguinem suum in cruce fudit, vt mundum vniuersum a peccato, & ab aeterna damnatione liberaret. Hic videre licet agni immolationem, magis repraesentare eam quae fit in altari, quam quae facta est in cruce. Nam sicut in paschate Iudaeorum, ita & hic praeterite redemptionis fit recordatio. Quod etiam Chrysostomus indicat, enarrans illa verba, Hoc facite in meam cominemorationem. Vides, inquit, quomodo ab Iudaicis abducit & auocat moribus? Nam sicut illud in rememorationem miraculorum, quae in Aegypto patres vestri viderunt, faciebatis, sic & hoc in meam facite commemorationem.

Quamobrem cum & mandatum Christi habeamus dicentis, hoc facite in meam commemorationem, & constet Christum sacerdotem fuisse secundum ordinem Melchisedech, neque reperiatur in scripturis, vb sit fructus hoc sacerdotio, praeterquam in coena: illud praeterea manifestum sit, quod in illa coena pascha cum discipulis manducauerit, quod offerri priusquam manducari iuxta ritum Iudaeorum consueuerat, quis est qui dicere iam audeat, sine Dei verbo cultum hunc institutum esse? quem non in his modo scripturae testimoniis, verumetiam Prophetarum oraculis astrui legimus. Apud Malachiam Prophetam ad sacerdotes Iudaeorum loquitur Dominus Non est mihi voluntas in vobis, & munus non suscipiam de manu vestra: ab ortu enim solis vsque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus: & in omni loco sacrificatur & offertur nomini meo oblatio munda. Quibus in verbis tria nobis consyderanda veniunt. Primum, quod abolitum Deus voluerit vetus illud sacerdotium, quod erat secundum ordinem Aaron, quo solus vtebatur popu lus Israel. Deinde, quod illi succedere voluerit nouum & aeternum sacerdotium secundum ordinem Melchisedech non ex vna Aaron familia, sed ex omnibus gentibus eligendum. Tertio, quod oblatio per sacerdotes nouos of ferenda, futura erat munda, & quae in omni orbis totius loco offerretur.

Si quis prophetae locum hunc ad eam, quae in cruce facta est, oblationem referre velit, constat, nec inter gentes, nec in omni orbis loco, sed in vna Iudaea Christum in mortem semetipsum obtulisse: vt hic sensus ei prophetae loco quadrare non possit. Si autem de contriti & humiliati cordis sacrificio, deque purae mentis & bonae voluntatis officiis intelligendum existimet, quae in omni obis loco offerri Deo dubium non est: ne id quidem procedet. Etsi enim dubium non est, huius generis sacrificia Deo accepta esse, quis tamen erit, qui gloriari possit se mundum cor habere, atque illius oblationem mundam esse? cum om nes iustitias nostras esse dixerit alius propheta velut pannum menstruatae, nulla vt alia munda oblatio recte intelligi possit, praeter illam quae semel in cruce oblata est, cuius in ecclesia iugis fit commemoratio. Deinde cordis con riti sacrificium non magis huius ecclesiae quae sequuta est Christi passionem & mortem, quam illius quae praecessit, proprium esse videtur, vt aeque in lege atque nunc offern potuerit. Quin etiam non ad sacerdotes magis eiusmodi platio pertinet, quam ad alios cuiuscunque tandem ordinis fideles. Iam & iuge sacrificium illud, quod nouissimis temporibus per Antichristum sublatum iri Daniel praedixit, quid aliud intelligi recte potest, quam istud Christi corporis & sanguinis sub speciebus panis & vini sacrifitium? quod vsque ad consumationem seculi duraturum esse, dubitandum non est, quantumlibet nunc etiam illud per uos praecursores oppugnare conatur Antichristus. Habemus itaque iam ita clara & aperta scripturae testimonia, de quotidiano hoc Christi corporis & sanguinis sub panis & vini speciebus Ecclesiae sacrificio, nihil vt magis perpicue dici scribiue potuerit. Facit nihilominus omnia Satanas, vt clarum etiam scripturarum intellectum obscuret, ac pretium redemptionis nostrae ex omni hominum memoria deleat. Ac primum quidem quod ad Melchisedech attinet, aiunt ministri Satanae, Apostolum, vbi de sacerdo tio illius tractat, singula accurate ac propemodum scrupu lose excutere: nomen hominis: sedem regnis perpetuitatem vitae: nus decimarum: benedictionem persequi, in quibus omnibus minus momenti sit, quam in oblatione panis & vimi, de qua tamen verbum nullum fecerit. Nunquid existimandum sit obliuione lapsum esse Dei spiritum, vt dum rebus minutis immoratur, quod erat praecipuum, & ad causam maxime valebat, id omiserit? Quam ineptum autem hoc est argumentandi genus? non scripsit Paulus, ergo non est? Non scripsit in tota illa epistola esse Christum concoeptum de spiritu sancto, esse natum ex Maria virgine, nunquid ideo negabimus ita esse? Non est obliuione lapsus Dei spiritus & Satana, quin eo potius vsus est consilio, quo Christus olim, cum diceret: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis ea portare modo. Clare hoc ipsa Pauli verba indicant, statim enim vt fecit Melchisedech mentionem: De quo nobis, inquit, giandis sermo, & ininterpretabilis ad dicendum, quoniam imbecilles facti estis ad audiendum. Illorum itaque imbecillitas in causa fuit, quod lacte adhuc opus habebant, nec solido cibo vti poterant, quod non omnia ea praesertim quae captum illorum excedebant, de Melchisedech, Apostolus fuit persequutus. Quod etiam testatur his verbis Hieronymus: Super quo multus nobis sermo est & ininterpretabilis. Non quia Apostolus ron potuerit id interpretari; sed quia illius temporis non fuerit. Hebraeis enim, id est Iudaeis persuadebat non iam fidelibus, quibus passim proderet sacramentum. Verumetiam, si vas electionis stupet ad mysterium, & de quodisputat meffabile confitetur, quanto magis nos vermicul & culices, solam debemus sententiam inscitiae confitem, & amplissimam domum paruo quasi foramine ostendes: vt dicamus duosacerdotia inter se ab Apostolo comparari, prioris populi, & posterioris: & hoc agit tota disputatione, vt ante Leui & Aaron sacerdos fuerit Melchisedech ex gentibus, cuius tantum praedicat meritum, vt futuris sacerdotibus Iudaeorum lumbis benediceret Abraham, totumque quod sequitur in landes Melchisedech ad Christi typum referri, cuius profectus ecclesiae sacramenta sunt. Extat oratio Gregorii Nazianzeni, digna quae teratur manibus omnium, in qua praeclare de eo dissent, quod non om nia, nec omnibus, nec ab omnibus, nec omni loco & tempore dici oporteat. Tum enim vnaquaeque res bona dicitur, si bene fiat. Neque tam est rectum aliquid, quod si desit prudentia, non aeque pernitiosum euadat; atque sapienter administratum futurum fuerat salutare. Docere nos hoc vel Christi potest exemplum: qui de sua morte, qua vna re nihil esse potuit humano generi vniuerso salubrius, verba facturus, eam cum discipulis tantum scorsum communicandam esse putauit, quod vulgo mysterium hoc recte committi non possit. Permultum in eo positum est, quam opportuno loco & tempore fiat aliquid: cum etiam Deum ipsum si quis consyderet diligentius, opportunitatem quandoque spectasse videamus, praesertim dum se mortalibus aperire, dum luce suae veritatis mentes eorum illustrare conatur. Nonne vetus Testamentum patrem aperte praedicauit, de filio vero loquue tum est obscurius? At non lex Deum filium palam est professa: sancti vero spiritus diuinitatem non ita late patentibus argumentis explicauit: quae postea tamen intellecta & ipsa est.

Neque vero non maxima ratione id ita factum est: sicut a Gregorio quoque Nazianzeno legimus annotatum. Nam nondum patres diuinitate confessa, ma nifeste filium Deum praedicare: ac rursus nondum Deo filio declarato, spiritui sancto diuinitatem aperte tribuere, quid futurum erat aliud, quam infantibus lacte alendis solidum cibum manducandum dare? fecit itaque Paulus quod Propheta faciendum admonet, disposuit sermo nes suos in iudicio, vt ea tantum proferret, quae profututa putaret. Caetera quanuis cognitu dignissima atque adeo accessaria in tempus aliud magis opportunum reseruaret. Quod idem fecisse legitur, cum sermonem apud Athenienses habuisset. Neque enim statim a primo destruendas putauit ceremonias idolorum, statim nanque ser nonem eius aures gentilium respuissent: verum ab vno Deo operatore mundi incipit dicens: Deus qui fecit mundum, & cuncta quae sunt in co. Negare non potuerant vnum operatorem esse mundi, vnum Deum, vnum omnium creatorem. Adiunxit eo quod coeli & terrae Dominus in manufactis non dignetur habitare. Deinde quod intra auri argentique cassam materiam, nequaquam verisimile sit artificio hominis vim diuinitatis includi: erroris remedium docens esse studium penitendi. Tunc venit ad Christum, nec tamen Deum maluit quam hominem nur cupare, dicens: In viro quo definierit omnibus fidem, suscitans eum ab inferis. Qui enim tractat, inquit Ambrosius, debet audientium consyderare personas, ne prius irrideatur quam audiatur. Quando enim Athenienses crederent, quia verbum caro factum est, & de spiritu virgo concepit, qui irridebant quia resurrectionem audierant mortuorum? Tamen & Dionysius Areopagites credidit, & alii credide runt in virum, vt in Deum crederent. Qui interest quo quisque credat ordine? Non in principiis perfecta quaeruntur, sed de principiis ad ea quae perfecta sunt peruenitur.

Neque vero Paulus modo, verum & alii Apostoli, sicut a Basilio scriptum legimus, mysteriorum reuerentiam & authoritatem silentio conseruandam esse putauerunt, ne si vulgo essent omnibus cognita, in contemptum venirent. Inde etiam vocata sunt mysteria, quod ea occulta esse, neque in vulgus prodi oporteret. Quae etiam causa fuit, quod literis non mandabantur, sed per manus tantum tradebantur: sicut de hoc ipso sacrificio loquens dicit Basilius. Inuocationis, inquit, verba, dum Eucharistiae panis ostenditur & poculum benedictionis, quis sanctorum scripto nobis reliquit? Quin etiam illum locum explicans, Tu es sacerdos in aeternum, Augustinus: Vident Iudaei periisse iam sacerdotium secundum ordinem Aaron, & non agnoscunt sacerdotium secundum ordinem Melchiisedech. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech Fidelibus loquor: si qui non intelligunt cathecumeni, auferant pigritiam, fesunent ad notitiam. Non ergo opus est mysteria promere: scripturae vobis intiment, quid est sacrificium secundum ordinem Melchisedech. Si Augustinus non putauit omnibus prodenda mysteria, quo tempore terrarum orbis magna ex parte Christum agnoscebat. quantominus id factum oportuit a Paulo, quum ad eos qui recens ad fidem Christi conuersi fuerant, neque tanta mysteria capere adhuc poterant, scriberet. Non recte itaque colligitur, non meminit sacrificii panis & vini Paulus, male igitur ad Christi sacrificium refertur. Quod vero dicunt, Melchisedech panem & vinum obtulisse non Deo, sed Abraham, & comitibus eius ad eos reficiendos, Hebraeorum opinionem sequuti: si fidem illis habendam putant potius, quam toti coetui sanctorum Ecclesiae doctorum, qui Deo dicunt oblatum in sacrificium, non Abrahae in refectionem: credant eisdem affirmantibus, quod Abraham susceperit a Melchisedech decimas diuitiarum eius, non Melchisedech ab Abraham decimas spoliorum: & incogitantiae damnent Dei spiritum, a quo non fuit hoc animaduersum. Saltem verisimile aliquid comminiscerentur: Nam quod aut Abraham post deuictos hostes & opima spolia deportata, necesse habuerit pa nem & vinum mendicare, vt se suosque reficeret, aut sacerdos Melchisedech tantum panis & vini in promptu habuerit, quantum ad alendos trecentos decem & octo sufficere posset, nullam habet verisimilitudinem.

Quamobrem commentum hoc non succedit, Quemadmodum nec illud, quod adferunt ex epistola ad Hebraeos. Neque vt saepe offerat semetipsum, alioqui oportebat eum frequenter pati: semel oblatus est ad exhaurienda multorum pecata: vna oblatione consummauit in aeternum sanctificatos Nam quod a Paulo dictum est, libenter accipimus: quod vero per haec verba Satanas intelligi vult, reiiciendum esse putamus. Quotquot enim sanctifican & iustificansunt aut erunt, per vnam oblationem illam in ara crucis factam, sanctificatos non obscure ferimus: quin illi veterum omnia sacrificia cessisse, quae typum huius immolationis gesserunt, & vmbram eius fuisse, ab Ecclesia docti confitemur. Siquidem oblatione, hoc est morte sua Chri tus illud ipsum perfecit & consummauit, quod hostiae, victimae, sacrificia veterum promittebant. Promittebant au tem fore, vt aliquando Dei filius in assumpta carne morte sua & profuso pretioso sanguine suo, genus humanum redimeret: quod vna illa oblatione perfectum est, quae quanuis peracta semel, semper viget nihilominus: adeoque perpetua est, quo ad efficaciam, atque illius virtute nunquam excidit, aeternum Chrisi sacerdotium, quo ministros etiam suos fungi voluit, fulcitur.

Quamobrem cum Ioanne Chrysostomo vnam hanc esse dicimus hostiam cum illa quae in cruce peracta est: vnum sacrificium & no aliud, nisi quod offerendi modus non est idem. Ibi facta est oblatio in mortem, hic fit in mortis recordationem: il a fuit immolatio sanguinea, haec vero est incruenta, sienim appellatur non modo a Gregorio Naxianzeno, Cyrillo in interpretatione anathematismi decimi, Eusebio, Athanasio, verumetiam a patribus in sacrosancto concilio Ephesino congregatis, tum ab Ischirione diacono in Chalcedonensi concilio. Quod si quid loquantur vetusti scriptores, ministri satanae morari se negant: minus morari nodebemus, quid ipsi heri & nudiustertius, quod aiunt, nari bli terrent.

Neque vero secus August. sensit Latinus, quam Chryso stomus Graecus, Cuius haec verba legimus: Saepe ita loquimur, vt pascha propinquante dicamus, crastinam vel perer dinam esse domini passionem, quum ille ante tam multos annos passus est, nec omnino nisi semel illa passio facta sit, Nempe ipso die dominico dicimus: Hodie Dominus resurrexit: quum ex quo resurrexit, tot anni transierint. Cur nemo tam ineptus est, vt nos ita loquentes arguat, esse mentitos? nisi quia istos dies secundum illorum, quibus haec gesta sunt, similitudinem nuncupamus, vt dicatur ipse dies, qui non est ipse, sed reuolutione temporis similis eius: & dicatur illo die fieri propter sacramenti celebrationem, quod non illo die, sed iam olim factum est, Nonne semel immolatus est Christus in seipso? & tamen in sacramento non solum per omnes Paschae solennitates, sed omni die populis immolatur: Nec vtique mentitur, qui interrogatus responderit eum immolari. Paschasius inquit: Iteratur autem haec oblatio in conspectu patris, intercessione pro peccatis nostris filii eius, summi ad veri pontificis, quotidie: licet Christus semel passus in cane, per vnam eandemque mortis passionem semel saluauerit mundum, ex qua morte idem resurgens ad vitam, iam non moritur, mors illi vltra non dominabitur. Quia profecto sapientia Dei patris pro multis causis necessarium hoc prouidit. In eandem sententiam scripsit propemodum aequalis Paschas, vel qui paulo eum praecessit Rabanus quique subsequutus est postea Algerus. Ex eo facile colligimus, quale sit hoc sacrificium de quo tractamus. Est enim idem cum eo, quod in cruce peractum est, nisi quod non eodem modo fit: In cruce cruento modo oblatus est Dominus noster Iesus Christus: in altari incruento: Ibi passi bilis & mortalis: hic impassibilis & immortalis: ibi visibilis, hic inuisibilis: ibi in humana specie, hic sub speciebus panis & vini: ibi oblatus, credentibus omnibus remissionem peccatorum, & plenam redemptionem obtinuit, hic non vt peccatorum remissionem, & animarum salutem iam primum ex eo quod per sacerdotem fit promereamur, sed vt pridem promeritam per Christum in cruce pendentem. per hoc sacrificium quod passionem & mortem eius repraesentat, ac memonam eius nobis refricat, fide & deuotione nobis applicemus.

Quamobrem extremo hoc, quod in Ecclesia celebratur, sacrificio non modo non obscuratur illud quod in cruce peractum est, verumetiam illustra tur magis. Neque enim alio confugimus, quam ad vni cum illud, quo defunctus est pontifex noster Christus in cruce, quo corpus suum tradidit in mortem, per quam nos, qui inimici eramus, Deo patri suo reconciliauit: quo sanguinem suum fudit in remissionem peccatorum nostrorum. Hic iterum obganniunt isti, Si credis te reconciliatum, peccataque tibi per sacrificium in cruce peractum esse remissa, quid ergo denuo te reconciliari, peccataque tibi remitti postulas, ac Deum iratum fingis, quem credere potius oportuit filii morte placatum? an illa tibi parum sufficiens videtur oblatio: aut de promissis Christi dubitas? Minime vero dubitamus: quin illud potius libenter cum Paulo confitemur, quod omnis homo mendax, Deus autem verax, atque adeo veritas ipsa: Neque potest quicquam esse certius, quam quod ab illo dictum aut promissum est.

Caeterum qui dixit, hoc est corpus meum quod pro vobis tradetur, nimirum in redemptionem vestram: idem dixit, Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. Quoniam vero conscii nobis sumus nos ea saepe transgressos esse facie peccatorum nostrorum non est nobis pax, & a fade irae eius spiritum timoris concipimus, & cum Propheta a iudiciis eius timentes, qui reddit vnicuique iuxta, opera sua, etiam de verbo otioso rationem exacturus, illireconciliari postulamus per Iesum Christum, quem posuit propitiatorem pro peccatis nostris per fidem, in sanguine eius.

Quamobrem profusi sanguinis illius & corporis pro nobis traditi memoriam subinde renouamus: ac quam ille obtulit in cruce hostiam, eam patri sistimus, suplices orantes, vt illius contemplatione nobis placatus & propitius esse, suaeque promissionis, ac fructus illius quem illa mundo attulit vniuerso, nos participes esse velit. Scilicet ignorabat Christus remissionem omnium totius mundi peccatorum sacrificium illud crucis allaturum? & tamen, etiam post obtentam illam suae mortis beneficio, cun ctos orare docuit, Dimitte nobis debita nostra. Quod quorsum attinebat petere secundum istos, quandoquidem semel illam per sacrificium crucis remissio nobis est obtenta?

Deinde vero, ignorabat Paulus per sacrificium illud in ara crucis oblatum, esse mundum Deo reconciliatum? & tamen clamat ad Corinthios, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. An ille parum illi in cruce factae reconciliationi fidebat? Imo vero fidebat plurimum sicut & nos omnem & fiduciam nostram non alia in requam in vnica illa oblatione collocamus, per quam Deo mundum Christus reconciliauit.

Caeterum intelligebat ille spiritu Dei plenus, adferri aliquid a nobis oportere, quo fructum illius consequi possemus. Quamobrem non sunt audiendi, qui dicunt: oblatus est semel Christus ad exhaurienda peccata nostra, & fuit illa oblatio sufficiens pretium redemptionis nostrae, non est igitur vlla in ecclesia deinceps oblatio facienda. Nam ad eundem modum argumentarii licebit. Orauit pro nobis Christus, & fuit eius oratio sufficiens ad obtinenda omnia ad salutem nobis necessaria, nam exauditus est pro sua reuerentia, nihil itaque necesse est nos orare: tulit crucem Christus pro nobis, nihil opus est vt nos crucem feramus. Quae quam sit absurda collectio, quis non intelligit?

Verum vt planum fiat omnibus, quid illi semel in cruce peracto, quid huic quotidiano sacrificio tribuat ecclesia, paucis de eo disseremus: Sic enim rem accipi volumus. In CHRITo latere, quod in cruce pro nobis apertum est, fontem esse aquae vitalis salientis in vitam aeternam. Ex hoc fonte quisquis haurit, quisquis aqua illius abluitur, ab omnibus iniquitatibus suis mundatur: per hunc enim fontem abluti, per hunc sanctificari, per hunc redempti, per hunc vitam aeternam sumus consequuti.

Caeterum qui vult hoc fonte irrigari, & quae salus ex eo permaneat ad omnes, eius particeps fieri, ad eum accedat necesse est. Pater hic quidem fons omnibus, & est ita copiosus, vt ad abluendas sordes omnium, ad salutem omnibus conferendam abunde sufficiat. Sed nisi accedas ad illum, nisi haurias ex illo, nihil est quod alicui vsui fore tibi speres. Quam multi sunt Turci, quam multi haeretici & infideles, quam multi mali Christiani, quos neque abluit fons iste, neque salutem illis adfert.

Atqui apertus est omnibus. Gustauit enim Christus mortem pro omnibus: dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus: factus est saluator omnium: factus est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris au tem tantum, sed etiam pro totius mundi: Interea tamen pereunt multi, non solum infideles, verumetiam mali fideles, qui confitentur quidem se nosse deum, sed factis ab negant, Vident mensam apparatam: vident delicatissimis epulis instructam: vident fontem aquae salientis in vitam aeternam, fame nihilominus & siti moriuntur. Quam eius rei causam esse dicemus? quam aliam? Nisi quod non attingunt id quod non vident, non eo fruuntur.

Quamobrem confitemur, & quidem libenter cum ecclesia dei confitemur, quod solus Christus per illud in ara crucis oblatum sacrificium Deo patri suo cumulate satisfecit: peccatorum nostrorum remissionem: cum Deo patre reconciliationem filiorum eius adoptionem: regni celestis haereditatem no bis sufficienter promeruit. Addimus & hoc, quod ad haec omnia denuo promerenda, nullis sacramentis, nullis sacri ficiis, nullis operibus nostris opus nobis est: quod haec om nia, tradens semet ipsum pro nobis hostiam & oblationem Deo in odorem suauitatis, abunde nobis Christus prome ruit: Haec est clara & aperta confessio nostra. Dicet hic aliquis e Satanae ministris. Ergo tu sententiam nostram con firmas: neque vlla est eius pro quo tantopere pugnas sacrificii vtilitas? Absit a nobis vt impiam Satanae & ministrorum eius sententiam confirmemus: verum hoc dicimus: Non in hoc aut sacramentis, aut hoc tremendo sacri ficio nos vti, quod noui aliquid nos promereri per hunc vsum persuasum habeamus: verum vt quod pridem promeruit Christus in ara crucis, id in nos transferre, & eius fructum nobis applicare possimus. Hanc ad rem opus est nobis operibus: ocius est nobis sacramentis: opus est nobis quotidianno sacrificio quod in ecclesia celebratur. Quo magis autem intellligi possit quod dicimus, exemplo id illustrabimus. Esst fons in medio ciuitatis collocatus, omnibus expositus, a quo nemo arcetur quin eo libere vti possit: tam est autem copiosus & redundans, vt ad sordes omnium abluendas, ad sitim omnium sedandam, ad reliquas neces sitates omnium explendas, abunde sufficiat. Num ideo tu sitim tuam expleuisti, aut sordes abluisti, quod hic fons est in medio omnibus expositus tam copiosus? Certe nisi ad eum accesseris, nisi ex eo hauseris, neque sordes ablueris, neque sitim sedaueris, neque vllum ex eo fructum perceperis, quamlibet sit copiosus & redundans. Proinde qui vult ex eo fonte fructum capere, non spectat illum otiosus, ac illlius tantum copiam & abundantiam admiratur. verum illlud agit, vt quod videt omnibus communicatum, eius ad se quoque partem aliquam deriuet: fistulas admouet. siue tubos aut canales, per quas communem aquam in suum quoque priuatum & proprium vsum transferat. Non dissimilus est ratio fontis huius vitae perennis, qui in latere Christi in cruce pendentis apertus est. Est fons perennis, fons copiosus & redundans, qui ad abluenda totius mundi peccata ad salutem omnibus mortalibus conferendam prorsus sufficit.

Sed si vis vsum aliquem huius fontis habere, si vis fructum ex eo consequi, necesse est vt ad Christi latus in cruce pendentis fistulam applices, & per eam qui solus peccata nostra abluit, salutemque nobis confert. Christi sanguinem ad te deriues atque attrahas: vt per eum ablutus & sanctificatus, aeternam beatitudinem adipisci queas: non ipsius fistulae siue canalis, verum Christi sanguinis te per canalem irrigantis, virtute. Hinc videre licet, quod omnia quaecunque ad salutem nostram pertinent, non nisi illi soli sacrificio in cruce peracto, non nisi fonti qui apertus est in Christi latere, tribuuntur: verum fructum ex illo fonte capere non possumus, nisi qui fusus est ex Christi latere, sacrosanctus Christi sanguis, eum per instrumenta, & quasi canales quasdam ad nos deriue mus. Ejusmodi canalis est baptismus: eiusmodi canalis est quotidianum hoc sacrificium, quam vocamus Missam, per quam illius in cruce peracti sacrificii, & fusi pro nobis pretiosi sanguinis fructum in nos transferimus, nobis applicamus & appropriamus. Falso itaque nobis impingunt Satanae ministri, quod per quotidianum hoc satrificium, illud in cruce peractum obscuretur, quum illustretur magis. An non absurde facere censeretur, si quis baptizare se volentem insimularet, quod is per baptismum obscurare velit redemptionis beneficium in cruce nobis obtentae? & redemptionem suam in aqua baptismi collocare potius, quam in Christi sanguine, quo solo redempti sumus? cum baptismo nihil aliud agatur, quam vt redemptionis in cruce nobis obtentae particeps fieri qui baptizatur, & eius fructum in se transferre queat.

Atqui non minus absurde faciunt qui nobis obiiciunt, quod per quotidianum istud sacrificium, illud quod in ara crucis peractum est, obscuremus, & eius dignitati ac incrito detrahamus: cum nihil aliter agatur, nihil aliud quaeratur a nobis in hoc quotidiano sacrificio, quam vt quod Christus nobis promeruit vnica illa oblatione in cruce facta, id in nos transferre, & eo ad salutem nostram vti queamus.

Caeterum ne quis existimet nos cordis nostri visiones loqui, quae fuerit patrum de hoc sacrifice sententia, paucis adscribendum esse putauimus. Ac primum quidem, quod his verbis, hoc facite in meam commemorationem. Christus hoc in Ecclesia fieri sacrificium praeceperit, testatur Ioannes Chrysostomus, epistolam ad Hebraeos enarans, quemadmodum antea commemorauimus. Ac vetustior etiam illo Cyprianus. Si Iesus Christus, inquit, dominus & Deus noster ipse est summus sacerdos dei patris, & sacrificium Deo patri ipse primum obtulit, & hoc fieri in sui commemorationem praecepit, vtique ille sacerdos vice Christi vere fungitur, qui id quod Christus fecit, imitatur. Et sacrificium verum & plenum tunc offert in Ecclesia Deo patri, si sic incipiat offerre, secundum quod ipsum Christum videat obtulisse. Ac vtroque vetustior Irrenaeus. Suis, inquit, discipulis dans consilium primitias Deo offerre ex suis creaturis, non quasi indigenti, sed vt ipsi nec infructuosi, nec ingrati sint, cum qui ex creatura panis est accepit, & gratias egit dicens, hoc est meum con pus: & calicem similiter, qui est ex ea creatura, quae est secundum nos, suum sanguinem confessus est, & noui Testamenti nouam docuit oblationem, quam Ecclesia ab Apostolis accipiens, in vniuerso mundo offert Deo, ei qui alimenta nobis praestat primitias suorum munerum in nouo Testamento: de quo in duodecim prophetis Malachias sic praesignificauit. Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, & sacrificium non accipiam de manibus vestris: quoniam ab ortu solis vsque ad occasum nomen meum glorificatur inter gentes, & in omniloco incensum offertur nomini meo, & sacrificium purum: quoniam magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens: manifestissime significans per haec, quoniam prior quidem populus cessauit offerre Deo: omni autem loco sacrificium offertur ei, & hoc purum. Eusebius quoque Post omnia quasi mirabilem quandam victimam sacrificiumque eximium patri suo operatus, pro nostra omnium salute obtulit, eiusque rei memoriam vt nos ipsi Deo pro sacrificio offerremus instituit. His autem omnibus pau lo posterior Leo: Iesus, inquit, discumbentibus secum discipulis ad edendam mysticam caenam corporis & sanguinis sui ordinans sacramentum, docebat qualis hostia debere offerri Deo. Et qui sequutus est eum Theophylactus, manifestum esse scribit, quod Christus tunc immolauerit seipsum, ex quo tradidit discipulis corpus suum: tunc enim functus est sacerdotio secundum ordinem Melchisedech Testatur hoc Hieronymus, dicens: Postquam typicum pascha fuerat impletum, & agni carnes cum Apostolis comederat, assumit panem qui confortat cor hominis, & ad verum Paschae transgreditur sacramentum: vt quomodo in praefiguratione eius Melchisedech summi Dei sacerdos panem & vinum offerens fecerat, ipse quoque veritatem sui corporis & sanguinis repraesentaret: Testatur Augusti, nus cum ait: Tunc benedictus est a Melchisedech, qui erat sacerdos Dei excelsi, de quo in episiola, quae inscribitur ad Hebraeos, multa & magna conscripta sunt. Ibi quip pe primum apparuit sacrificium, quod nunc a Christianis offertur Deo toto orbe terrarum: impleturque illud quod longe post hoc factum per Prophetam dicitur ad Christum, qui fuerat venturus in carnem, Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech: non scilicet secundum ordinem Aaron, qui ordo fuerat auferendus, illucescentibus rebus, quae illis vmbris praenotabantur. Complura sunt autem Augustini loca, in quibus figuram fuisse docet Mel chisedech sacrificium, eius quod nunc offertur in ecclesia Verum adducere singula longum foret, neque necessarium. Vtroque autem vetustior Eusebius: Et sane oraculi exitu admirabilis, ei qui contempletur, quemadmodum saluator noster Iesus, qui est Christus Dei, ipsius Melchisedech ritu, ea quae ad sacerdotium in hominibus gerendum spestat, per suos ministros perficiat. Nam quemadmodum ille qui sacerdos gentium erat, nusquam videtur sacrificiis corporalibus functus, sed vino solo & pane dum ipsi Abraham benedicit: ita sane primus ipse saluator ac dominus noster, deinde qui ab ipso profecti sunt sacerdotes in omnibus gentibus, spirituale secundum Ecclesiasticas sancti ones sacerdotii munus obeuntes, vino ac pane & corporis illius, & salutaris sanguinis mysteria repraesentat: quae sane mysteria Melchisedech tanto ante spiritu diuino cognouerat, & rerum futurarum imaginibus vsus fuerat. sicut etiam Moysi scriptura testificatur, vbi ait: Et Melchi sedech rex Salem protulit panem & vinum: Erat autem sacerdos Dei altissimi. Vide eundem libro octauo, capite secundo. Epiphanius. Visum est vt in veteri sacerdotio sacerdotalis dignitas ne constituatur, verum ad id, quod ante Leui, & ante Aaron fuit secundum ordinem Melchisedech sacerdotem transferatur: quod sane nunc in ecclesia viget a Christo & hucusque Ioannes quoque Chrysostomus Melchisedech typum gessisse scribit nostri sacerdotii Ioanne. Damascenus. Pane & vino suscepit Melchisedech Abraham ex caede alienigenarum reuertentem, qui erat sacerdos Dei altissimi: illa causa, hanc mysticam praefigurauit mensam: sacerdos ille, Christi veri sacerdotis figuram prae se ferebat & imaginem. Tu es, inquit, sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Arnobius ante milletrecentos annos, explicans illum locum, Tu es sacerdos in aeternum, ita de Christo loquitur. Hic qui per mysticam panis ac vini sacerdos factus est in aeternum secundum ordinem Melchisedech, qui panem & vinum solus obtulit in sacerdotibus, dum Abraham victor reuerteretur de praelio. Qui vero praecessit hos omnes Cyprianus: Significata, inquit, olim a tempore Melchisedech prodeunt sacramenta, & filiis Abrahae facientibus opera eius, summus sacerdos panem profert & vinum. Hoc est, inquit, corpus meum: Ex recentioribus Rupertus. At vero Christus rex Salem, id est pacis, rex inquam idemque Pontifex magnus, il lorum talium hominum diebus natus, sacerdotio suo functus est secundum ordinein Melchisedech: protulit enim panem & vinum dicens, hoc est corpus meum, hic est sanguis meus: & sic obtulit semet ipsum pro fideli Abraham versacrificium. Ac ne Iudaeorum quoque testimonia deesse purentur. Ante quingentos quinquaginta annos scripsit Rabbi Samuel ad Isaac in haec verba: Secundum quod Dauid dicit de eo (Christum intelligit) ipse est ille, cuius sacerdotium in aeternum erit secundum ordinem Melchisedech, qui fuit rex & sacerdos Dei altissimi ante Aaron. Et attende domine mi, quanta sit differentia inter sacerdotium aron, & domini iusti illius. Dixit dominus domino meo, tu es sacerdos in aeternum. Sacrificium Aaron fuerunt carnes: & sacrificium istius iusti domini, fuit panis & vinum, quod est secundum ordinem Melchisedech. In quibus verbis Deus per Prophetam manifeste ostendit, quod sacrificium fineretur quando inciperet istud sacrificium in aeternum & ordinatio sacrificandi secundum ordinem Aaron ex toto cessaret, quando inciperet sacrificium in pane & vino aeternaliter duraturum. Malachiae quoque locum quem adduximus de hoc sacrificio interpretatur, praeter antiquissimum reneum, Augustinus his verbis: Haec quippe ecclesia est Is rael secundum spiritum, a quo distinguitur ille Israel secundum carnem, qui seruiebat in vmbris sacrificiorum, quibus significabatur singulare sacrificium quod nunc offert Israesecundum spiritum, cui dictum atque praedictum est, Audi populus meus, & loquar tibi, Israel & testificabor tibi, & caetera, quae iam supra commemoraui. De huius enim domo non accipit vitulos, neque de gregibus eius hircos. Iste immolat Deo sacrificium laudis non secundum ordinem aron, sed secundum ordinem Melchisedech. De eo enim dictum est, iurauit dominus, & non poenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Nouerunt qui legunt quid protulerit Melchisedech quando benedixit Abraham, & si iam sunt participes eius, vident, tale sacrificium nunc offerri Deo toto orbe terrarum: Dei autem iuratio, incredulorum est increpatio, & quod Deum non poenitebit, significatio est, quia hoc sacerdotium non mutabit. Mutauit quippe sacerdotium secundum ordinem Aaron:

Vnde alius Propheta dicit ad eum qui carnaliter est Israel. Non est mihi voluntas in vobis dicit dominus omnipotens, & hostiam non accipiam de manibus vestris, Ecce quod est secundum ordinem Aron. Cur autem hoc accipiat, addit & dicit: quia ab ortu solis vsque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, & in omni loco offertur incensum nomini meo, & hostia pura, Ecce quod est secundum ordinem Melchisedech. Eusebius. Haec om nia quae ab initio diuinitus praedicta sunt in praesenti tempore per Euangelicam Saluatoris nostri doctrinam, ab omnibus gentibus celebrantur, propheticae voci testimonium afferente veritate, per quam vocem Deus Mosaicis reiectis sacrificiis, quod futurum erat, nostrum ipsorum institutum nuntiat dicens: Quoniam ab ortu solis vsque ad occasum nomen meum glorificatum est in gentibus & in omni loco offertur incensum nomini meo, & hostia munda. Sacrificamus igitur Deo altissimo sacrificium laudis: sacrificamus Deo plenum, & odorem afferens, & sacrosanctum sacrificium: sacrificamus nouo more secundum nouum Testamentum, hostiam mundam. Ac paulo post: Sacrificamus & incendimus alias quidem memoriam magni illius sacrificii, secundum ea quae ab ipso tradita sunt mysteria celebrantes, & gratias Deo pro salute nostra agentes. Ioannes quoque Chrysostomus hunc ipsum Malachiae locum adferens: Vides quam luculenter, quamque dilucide mysticam interpretatus est mensam, quae est incruenta hostia. Ac paulo post: Vides quod vbique concessum est angelicum illud sacrificium inclarescere: vides nullis finibus circunscriptum: neque altare, neque canticum: non in omni loco thimiama offertur nomini ineo. Est igitur hostia pura prima quidem mystica mensa, coeleste summineque venerandum sacrificium. Copiosius etiam ac magis diserte in secunda contra Iudaeos oratione, cum eundem Prophetae locum adduxisset. Quando, inquit, haec euenerunt. Quando, inquit, haec cuenerunt Iudae? Quando in omni loco incensum oblatum est Deo? Quando sacrificium purum? Non possis aliud tempus proferre, quam hoc, posteaquam Christus aduenit. Quod nisi de hoc tem pore praedixit, nisi de nostro sacrificio vaticinatus est, sed de Iudaico, etiam legi repugnat prophetia Nam cum Moses vetet vllo alio in loco sacrificium fieri, praeterquam quem elegit dominus Deus, quumque ille in vnum locum sacrificia illa concluserit: nimirum Propheta dicens, quod in omni loco incensum adolendum sit, ac sacrificium purum, aduersatur ac repugnat Mosi.

Verum nulla est inter eos pugna, neque dissentio. Ille de alio loquutus est sacrificio, & hic de alio post vaticinatus est. Vnde hoc declaratur? Tum ex his quae dicta sunt, tum ex aliis plurimis signis. Ac primum ex ipso loco. Non enim in vna ciuitate, quemadmodum sub Iudaeis, sed ab exortu solis vsque ad occasum praedixit hanc culturam esse celebrandam. Prae terea ex sacrificiis modo, siquidem puram illam appelans, declarauit de qua loqueretur. Denique a personis of ferentium. Non enim dixit, in Israel, sed in gentibus. Ac ne putares, quod in vna duabusue aut tribus ciuitatibus hoc culturae genus instaurandum esset, non simpliciter dixit in omni loco: sed ab ortu solis vsque ad occasum: demonstrans quod quantum sol terrae aspicit, tantundem Euangelium esset occupaturum. Purum autem dicit sacrificium, quasi prius illud fuisset impurum, non quidem suapte natura, sed iuxta voluntatem offerentium. Et ideo dixit: Incensum abominatio est mihi. Quanquam & alioqui si quis ipsum hoc sacrificium conferat cum illo, ingens discrimen inueniet, vt iuxta comparationis rationem solum hoc purum dici mereatur. Quodque de lege & gratia dixit Paulus, ne glorificatum quidem fuit, quod erat glorificatum propter eminentem gloriam: idem & hic iure dixerimus, videlicet quod hoc sacrificium cum illo collatum solum dici debeat purum. Non enim per fumum ac nidorem, non per sanguinem ac redemptionis pretia, sed per spiritus gratiam offertur. Remigius Antisiodorensis Episcopus ante septingentos prope annos locum hunc explicans. Mundam oblationem esse dixit sacrificium, quod nunc trequentat Ecclesia. Rupertus similiter eum locum enarrans. Et offerent, inquit, nomini meo oblationem mundam, oblationem panis & vini, sacramentum corporis & sanguinis redemptoris sui. Haec oblatio sic est munda, vt exterius nullum habeat cruoris horrorem, & interius siue inuisibiliter mundet cruentam omnis peccati pollutionem.

Itaque in gentibus talem oblationem offerentibus magnum est nomen meum, &c. Rabbi Samuel ad Isaac scribens cap. xx. Timeo domine mi, quod Deus elongauit nos a se, & sacrificium nostrum: sed & acceptauit sacrificium gentium, sicut ipse dicit per os Malachiae prophetae: Non est mihi voluntas in vobis dicit Deus, neque recipiam sacrificium vestrum, quoniam ab ortu solis vsque ad occasum eius, magnum est nomen meum in gen tibus, quae offerunt nomini meo sacrificium mundum. Ergo apud Deum sacrificium gentium est mundius, quam sacrificium nostrum. Et insuper quia Deus puauit nos omni sacrificio, & mundo sacrificio, vt alios doceret Christianos, vt ipsi vitarent nos, vt non contaminarentur, sicut nos vitamus gentes omni tempore, quo sacrificium nostrum fuit mundum apud Deum & acceptum.

Sed quid opus est omnium ea de re sententias adferre? cum veterum scriptorum plenae sint omnes paginae. In sacrosancto Nicaeno concilio, simul & in Ephesino, quae non minoris authoritatis habita sunt, quam ipsa Euangelia, fieri sacrificihuius mentionem legimus. In illo enim haec verba reperiuntur: Peruenit ad sanctum concilium, quod in locis quibusdam & ciuitatibus presbyteris sacramenta Diaconi porrigant. Hoc neque regula, neque consuetudo tradidit, vt ii qui offerendi sacrificii non habent potestatem, his qui offerunt corpus Christi porrigant. Ex Ephesino vero scribunt ad Nestorium patres concilii: Annuntiantes ei sicut secundum carnem mortem vnigeniti filii Dei, id est Iesu Christi & resurrectionem eius, & in coelos ascensionem pa riter confitentes, incruentam celebramus in ecclesiis sacri ficii seruitutem: sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus, & sanctificamur, participes sancti corporis & pretiosi sanguinis Christi, omnium nostrum redemptoris effecti. Fuerunt Augustini temporibus, qui non putarent visibilia Deo sacrificia offerenda. Centum annis post fue runt haeretici, qui sacrificium hoc corporis & sanguinis Christi, quod in ecclesia celebratur, soli patri immolandum existimarent. Quorum sententiam ad Monimum scribens grauiter Fulgentius confutauit. Et qui videtur eum praecessisse Idacius Clarus aduersus Varimundum Arrianum scribens, vbi docet, quod sicut patri, ita etiam filio non solum Christianis temporibus, verumetiam a prisci temporis sacerdotibus multis variisque modis sacrificium fuerit oblatum. Prolatisque ex Daniele, ex Psalmis, & Euangelio Matthaei testimoniis, tandem ita concludit. Sacrificium itaque quod a Christianis sacris altaribus admouetur, non solum Deo patri, sed etiam filio communi deuotione of fertur, quoniam nec patri sine filio potest offerri, nec a filio sine patre sanciri. Ante quadringentos vero annos, fuerunt, quemadmodum antea meminimus, Henriciani & Petro brusiani, qui & veritatem corporis & sanguinis Christi

in Eucharistia negarent, & missam nihil esse, nec celebran debere contenderent. Contra quos quae scripta sunt a Petro Abbate Clumiacensi, viro & eruditione, & vitae sanctimonia praestanti, quoniam digna sunt quae legantur ab omnibus, visum est paulo altius repetita inserere: Loquens enim de sacrificio in cruce peracto. Hoc est, inquit, nostrum sacrificium, hoc legis Euangelicae, hoc noui Testamenti, hoc noui populi holocaustum, quod tunc semein cruce a Dei & hominis filio Deo oblatum est, & quod semper in altari ab ipsius populo offerendum, ab eodem praeceptum & institutum est. Non enim aliud tunc oblatum, aliud nunc offertur: sed quod (vt dictum est) semel Christus obtulit, hoc semper Ecclesiae suae offerendum reliquit. Et quia iam expeditior via se praebuit per quam liberior sermo ad ostendendum & confutandum stultissiinum errorem decurrat audite, non me, sed dominum: non Christianum, sed Christum non hominem tantum sed Deum: audite eum, quem qui non audierit, exterminabitur de populo suo. Dic domine Iesu, Deus noster, saluator noster, sacerdos noster, hostia nostra: die: responde aduersariis Testamenti tui, qui volunt rescindere quod statuisti, eradicare quod plantasti, destruere quod constituisti: Dic, forsan acquiescent tibi, qui ecclesiae tuae resistunt, verebuntur faciem tuam, qui tuis irreuerenter obuiant, mandatis, & si oues tuae sunt, vocem tuam audient. Ignosce & mihi praesumptuose interroganti, sed tamen pro ecclesia tua, columba tua, sponsa tua, quam isti violare conantur celanti. Plane isti redemptorem te negant, qui pretium redemptionis humanae, quod nobis & pro nobis dedisti(corpus dico tuum) redemptis auferre contendunt. Volunt rursum vincire a te olim solutum nodum captiuitastis, dum largitorem respuunt libertatis. Dic ergo domine, testator noui & aeterni Testamenti, vtrum Testamentum hoc vnius diei, sicut isti dicunt, esse volueris, an potius aeternum esse decreueris. Audiant isti, non me, sed tevt conuertantur non ad me, sed ad te.

Quid ergo? In coena vltima quam cum discipulis tuis vetus pascha nosuo commutans celebrasti, accepisti panem, gratias egisti fregisti, dedisti discipulis tuis. Sed quid dixisti? Accipite, hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur. Et quid addidisti? Hoc facite in meam commemorationem. Similiter & calicem postquam coenasti dicens: Hic est sanguis meus noui Testamenti, qui pro vobis & pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Audistis? Nolite fieri simulachra, quae oculos habent & non vident, aures habent & non audiunt. Auditis hoc non a quolibet doctore, sed ab illo, de quo pater clamans praecipit: ipsum audite. Auditis eundem dantem corpus:

Sed quod corpus? Sunt enim corpora coelestia & terrestria, & quicquid visui, auditui, olfactui, gustui, tactui hic subiacet, corpus est: vnde ne quis putare animalis cuiuslibet, aut hominis cuiuslibet hoc esse corpus, ad excludendum omne aliud sensibile vel insensibile corpus, postquam dixit, accipite hoc est corpus, adiunxit meum. Suum ergo non alterius corpus discipulis dedit. Rursum, ne forte alicui cogitatio occulta subreperet: Potuisse creare in manibus corpus quod suum quidem esset, sed tamen quod ipse erat non esset, addi dit, quod pro vobis tradetur. Ac si diceret: Nolite dubitare, nolite hoc vel illud vobis fingere, nolite illud & aliud cogitare: quia hoc est corpus, non alterum, non alterius, sed meumnon permutatum vel nouiter creatum, sed quod pro vobis tradet pro vobis crucifigetur, pro vobis morietur. Sic & de calice. Hic est, ait, sanguis. Non bouis aut arietis, non agni aut cuiuslibet hominis, sed meus: non alius, vel noua creatione productus, sed qui pro vobis fundetur, flagellis prouocatus, clauis extortus, lancea excussus. Quid ad demonstrandam veritatem corporis & sanguinis domini dici potuit clarius, lucidius, manifestius?. Nonne & longe ante passionem commendans magnificum & salutare sacra mentum discipulis & Iudaeis saepe dicebat: Nisi manduca ueritis carnem filii hominis, & biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Et: Panis quem ego dabocaro mea est. Et: Caro mea vere est cibus, & sanguis meus vere est potus. Hoc quare? Vt dum nomine corporis circa diuersa corpora cogitando vagaris, audito carnis nomine, ab innumera corporum multiplicitate reuoceris: Rursum audito nomine filii hominis, non alterius alicuius cannem existimes, nisi illius, qui cum esset dei filius, singulagratia, solitana operatione factus est hominis filius.

Vnde quia tenacissime recolendum, quia amice complectendum est tantum tantae misericordiae opus, tacito saepe ne mine filii dei, quod pro se est, nomen filij hominis frequentat, quod pro nobis est. Idcirco vocat carnem, ne quodlibet corpus putetur: idcirco filii hominis, ne alterius quam sua existimetur. Ac paginis aliquot interiectis, quibus transubstantiationem probat, quod panis in carnem, vinum commutetur in sanguinem, postquam de iugi quoque sacrificio multa praeclara dixerat, de iteratione illius his verbis vtitur. Iam illud quod non modo ab incredulis apponitur, sed & a fidelibus quaeritur, cur hoc sacrificium toties iteratur, quum Christus semel in cruce oblatus ad tollenda totius mundi peccata sufficiat, maxime quum non hic aliud, & ibi aliud, sed hic & ibi idem prorsus sacrificium, hoc est, idem Christus offeratur, videndum est: Si enim illud in cruce sufficit, superfluum hoc in altari videtur.

Sed non est superfluum: quia certa de causa a Dei filio, qui est iuxta Apostolum Dei sapientia, factum & traditum est, quae sapientia quia sumine rationabilis, imo totius rationis fons & perfectio est, nihil agere, nihil iubere irrationabiliter potuit. Vnde quum hoc dixit, quum hoc sacramentum suis tradidit, non absue certa ratione vt certum est fecit, quae sola omnibus ratio satisfacit, quicunque Christum huius sacramenti authorem Deum & Dei esse sapientiam credunt. Placuit tamen largitori tanti muneris causam reddere tantae largitionis, quam causam dando ipsum sacramentum aperuit. Nam postquam dixit, Hoc facite, statim addidit, in meam commemorationem. Haec est ergo causa sacramenti, commemoratio Chrisi: Nouerat Saluator quid fecerat, quid facturus erat propter hominem: nouerat singulare opus quod gesserat induendo hominem: nouerat stupendum quod gesturus erat moriendo propter hominem: Sciebat se opere saluaturum hominem, sed absque huius operis dilectione nullum saluari posse hominem. Sciebat quia humanita: tis & mortis suae opus, sicut super omnia opera sua summe celebratum, sic mortalibus pro quibus fiebat, summe erat commendandum. Commendandum erat, vtpote cuius caro pro illis torquebatur, cuius anima pro isus tri stabatur, cuius nouissime mors, illorum vitae ministrabatur. Hoc certe solenniter commendandum erat, vt CMRISTVS diligeretur, dilectus haberetur, habitus nunquam perderetur.

Sed haec eius dilectio ab hominibus seruari non poterat, memoria pereunt, nec fugax memoria diu retineri valebat, nisi signo congruo apparente. Ne igitur a corde fugeret quod maxime cordi inesse oportebat, signo rei congruente, veluti fune insolubili, colligata est cordi memoria, qua fortiter vinciente, semper redemptus redemptionis pretium cogitaret, indeque redemptori agens gratias, fide quae per dilectionem operatur, nequaquam se ingratum tantae gratiae demonstraret. Et posset quidem mentibus humanis huius rei vtcunque absque signo visibili inesse memoria, sicut multarum rerum tam diuinarum quam humanarum recordatio, fama, lectione, doctrina, in eis aut gignitur, aut conseruatur sed quia iuxta quendam, Segnius irritant animos demissi per aurem, quam quae sunt oculis subiecta fidelibus: & res tanta erat, vt ad eam cogitandam, amandam, amplectendam, non segniter, sed insigniter humani animi mouendi essent, dignum & iustum fuit, vt humanitatis & mortis Christi memoria non tantum auditu per aures, sed etiam visu per oculos iuuaretur. Ea de causa signum hoc a Christo propositum est, quod ita signum est, vt sit tam idem quod signat. Hoc autem contra veteris sacrificimultiplicitatem, quae in nullo crat idem quod signabat praeter hoc, quod illud sacrificium erat, & istud sacrificium est: & illud Deo offerebatur, & istud eidem Deo offertur: Signabat vero (addo illud hoc, nostrum nostri tem poris sacrificium, sed non erat hoc, quod istud quia illud vmbra, hoc corpus: illud figura, hoc veritas: illud de cadaueribus & cruore animalium, hoc de corpore & sanguine filii Dei. Idcirco non erat idem quod signabat: sed istud nostri sacrificii signum non aliud, sed ipsum est quod signat. Ita vero est idem quod signat, vt quantum ad corpus, id est ad veritatem carnis & sanguinis Christi pertinet, sit idem quod signat. Neque enim ibi Christus vt olim dolorem & mortem patitur, quum tamen immolari dicatur. Dicitur autem immolari, quum licet inuiolabiliter in altari frangitur, diuiditur, comeditur, cum iis & quibusdam aliis signis, in quantum fieri potest, mors domini maxime repraesentatur.

Vnde, sicut dixi, quantum ad veritatem corporis & sanguinis Christi per tinet, est idem quod signat, quam tamen maxime signat, maxime autem dixi, quia hoc apertissime Apostolus dicit in versu quem supra commemoraui: Quotiescunque ait, manducabitis panem hunc, & calicem bibetis, mortem domini annuntiabitis. Quare hoc? Quare non similiter & Apostole Dei dixisti, incarnationem domini, nauitatem domini, circuncisionem domini, baptismum domini, vel quod magis videretur resurrectionem domini, ascensionem domini? Quando dixisti mortem domini quare illa quae gloriosa videntur dimisisti, & quod erat gnominiosius elegisti? Vt, inquit, ostenderem, in morte domini singulariter constare salutem mundi: vt ostenderem istud opus eius praeponderare omnibus operibus rius: vt ostenderem tormento illo requiem, ignominia illa gloriam, morte illa mortuis redditam vitam. Ita plane & iuxta Apostolum, quando manducatur panis domini, hoc est corpus domini: quando bibitur calix domini, id est sanguis domini, annuntiatur, hoc est repraeentatur mors domini, quam passa est in cruce, non alia, sed eadem quae est praesens, caro domini: qua fusus est non alius, sed idem qui sumitur sanguis domini. Quod quum sit, ad hoc vtique fit, vt mens longe vehementius excitata corporis domini susceptione, quam possit excitari verbi domini admonitione, in amorem eius, quem non tantum audit, sed etiam videt & suscipit, inardescat, & vi dens verbum carnem factum vt habitaret in nobis, habitans etiam corporaliter & in se obliuisci iam nullare nus posset, quem fide credit, amore amplectitur, manu contrectat, ore suscipit, quem quondam pro se mortuum ipsa susceptione recolens, & morte illa vitam sibi paratam agnoscens, a mortis operibus abstineat, & sic eidem Christo domino suo immortaliter iam viuenti in sempiter num conuiuat. Hoc igitur ecclesiae sacramentum, quoniam sic assidua sui repraesentatione memoriam innouat, fidem auget, spem roborat, charitatem confirmat, non superfluum sed valde necessarium est. Ea propter vt dictum est, dominus hoc in sui commemorationem fieri iussit, ea de causa mortem domini isto sacramento denuntiari Apostolus docuit, vt Christi & mortis eius memoria auelli de cordibus humanis nulla mundi inquietudine, nulla temporum prolixitate valeret. Quae memoria amorem excitans de animi recessibus mala omnia effugeret, virtutibus vniuersa repleret, sicque quotidie per hoc sacramentum innouans redemptionem, quotidianam poenitentibus peccatorum gigneret remissionem. Soluit quidem & plene collit peccata mundi agnus Dei in cruce immolatus, nec tamen idcirco, vt dixi, superfluus est in altari oblatus. Et vt in te ipso, a te ipso hoc discas, aduerte quicunque haec legis, teque ipsum interroga, quando magis mouearis (sitamen quod profiteris firmiter credis) vtrum quando dicitur Christus olim inter homines apparuit, aut quando dicitur Christus nunc inter homines conuersatur? quando dicitur, olim in cruce pependit, an quando dicitur, nunc in altan offertur? Vtrum, inquam, te magis moueat, & ad admirandum, & amandum accendat, eius praedicata absentia, an demonstrata praesentia?

Sed scio, quia non diffiteris quod verum est, magis humana corda moueri praesentibus quam absentibus rebus: mouetur igitur magis ad praesentem quam ad absentem, mouetur magis ad visum, quam ad auditum Christum, mouetur ad admirandum, moetur ad amandum, quo amore amanti generatur remissio peccatorum. Cui quantus erga Christum amor est, tanta est & indulgentia, ipso domino attestante, qui de peccatrice Maria sic ait: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam di lexit multum. Et cum rursus scriptum sit: Charitas operit multitudinem peccatorum. Quantam multitudinem peccatorum operit charitas in Christum, si tantum operit charitas in proximum? Non est ergo, vt dictum est, superfluum Christi corporis & sanguinis sacramentum, quo viuacior memoria excitatur, quo feruentior dilectio prouo tatur, quo plenior peccatorum remissio comparatur. Non est superfluum, quia non tantum per id quod Deus est, sed etiam per id quod homo est, nobiscum est vsque ad consum mationem saeculi. Non est superfluum, quia qui per corpus suum redemit nos, per idem corpus suum reficit nos, vt redempti per corpus eius, & refecti corpore eius, nutriamur & pascamur humanitate eius, donec satiemur deitate & gloria eius. Hactenus Petrus Cluniacensis. Quid autem dici potuit magis pie, magis religiose, magis etiam diserte vel ad rationem huius Sacramenti & sacrificii explicandam vel ad immensum illud redemptionis nostrae beneficium illustrandum, vel ad mentes hominum amore tam beneficii redemptoris inflammandas, quam quod ab hoc venerabili patre spiritu Dei pleno dictum est? Ex cuius nos libello propterea tam multa describenda, atque huic loco inserenda curauimus, vt quae fuerit Ecclesiae fides de hoc Sacramento ante quadringentos annos, planum omnibus fieret: simul intelligi posset, quam impudens commentum sit eorum, qui quadringentis iis & amplius annis extinctam Euangelii lucem in Ecclesia Dei, Christique beneficia omnia obseruata esse, literarum monumentis prodere veriti non sunt: Cum si vnquam antea, illo tempore vel maxime, clara, aperta, testatae fuerint omnibus: quemadmodum ex eorum scriptis videre licet, qui vixerunt illo saeculo, quod ferax doctissimorum hominum fuisse constat. Nam intra centum annorum spacium tulit aeras illa viros insignes Anselmum & Lantfrancum Canthuarienses Archiepiscopos, Guimundum Episcopum Auersanum, Algerum Presbyterum, & Petrum Abbatem in monasterio Cluniacensi, Bernardum Claraenallensem, Hugonem de sancto Victore, Richardum de sancto Victore, Petrum Lombardum fratrem eius, Gratianum, & alios nonnullos non doctrina magis, quam vitae sanctitate claros & illustres.

Atqui horum omnium, & cum ea quae praecessit, quae fuit ab ipsis Apostolis, & eorum successoribus, & cum ea quae sequuta est Ecclesia, vsque ad haec nostra tempora, cum de rebus aliis omnibus, tum de iugehoc sacrificio mirus concentus, & incredibilis quaedam est consensio. Nam quod Arnobio, Cypriano, Augustino, Fulgentio in Aphrica, idem visum fuit Ireneo, Religio Antisiodorensi, & Petro Cluniacensi in Gallia; idem patribus in sacrosanctis Niceno, & Ephesino conciliis, ex toto orbe Christiano congregaris, idem Ambrosio in Italia, Chrysostomo in Thracia, Theophylacto in Moesia, Hieronymo & Ioanni Damasceno in Syria, Cyrillo in Aegypto, Eusebio in Palestina, Lantfranco in Anglia, Epiphanio in Cypro, Amalario, Rabano, Bertramo& Ruperto Tuitiensi in Germania, Adalberto Gnesnensi Archiepiscopo, & Staniao Cracouiensi Episcopo, qui nostrae gentis Apostoli fuerunt in Polonia, qui Euange, lium sanguine suo signatum nobis reliquerunt. Quod ergo isti omnes, & qui eos vsque ad haec nostra tempora sequuti sunt, vnanimiter senserunt, praedicauerunt, literis etiam consignauerunt, atque ad nos transmiserunt, vicissim a nobis ad posteros nostros transmittendum: isti inquam omnes in tam diuersis regionibus commorati, tanto & locorum & saeculorum interuallo disiuncti, quod nos tanto consensu docuerunt, non hominum hanc magis, quam Dei per os Ecclesiae suae loquentis, doctrinam existimare debemus. Quominus ferendus est inflatus ille sensu carnis suae, qui nihil morari se scribit, quid tanto consensu loquantur vetusti scriptores. Scilicet tu ille es incircuncisus Philisteus, qui exprobrare audes aciei Dei viuentis? qui Eccleliam vniuersam, quae columna est & firmamentum veritatis, erroris arguere: qui grauissimum etiam idololatriae crimen illi impingere non vereris?

Sed qua alia ratione agnosci posset illius minister, qui dixit: In caelum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum, ascendam super a titudinem nubium, & ero similis altissimo: Qui postea ad infernum detractus est in profundum laci. Nisi quod impius hic non vult esse similis altissimo, sed vult esse supra altissimum. Altissimus enim promisit se missurum spiritum suum, qui doceret Ecclesiam suam & cum ea maneret in aeternum: & iste nescio quis Satanista audet altissimum arguere mendacii, dum tot seculis Ecclesiam spiritu Dei destitutam, ac in idololatria versatam esse impudenter asserit. Percurre Ecclesiam totius orbis vniuersam, Italiam, Hispaniam, Galliam, Germaniam, Poloniam, Vngariam, Boemiam, Insulas in mari Oceano, Angliam, Sco tiam, Hiberniam, Suetiam, Noruegiam, deinde quae sunt mediterranei maris, Siciliam, Cretam, Cyprum, Rhodum, Sardiniam, Corsicam. Adde Graecos, Ruthenos, Moschos, tametsi iam schismaticos: adde quotquot in Syria & Armenia Christi nomen profitentur: adde postremo numerosissimos Indiae populos, toto propemodum orbe a nobis disiunctos: in omnibus iis regnis & prouinciis (praeterquam si qui alicubi se viginti aut triginta his annis a Christo & ab eius corpore segregauerunt) iuge hoc sacrificium corporis & sanguinis Christi, & nunc Sacerdotes celebrare, & ex quo tempore omnes isti populi Christum cognouerunt, nunquam celebrare intermisisse reperies: quod a Christo vt diximus institutum, ab eius Apostolis per longam Sacerdotum & Episcoporum successionem, per manus traditum, & obseruatum in Ecclesia fuit ad haec vsque tempora, & non prius intermittetur, quam finis mundi aduenerit. Et huic totius orbis Christiani consensui vnius alicuius hominis fanatici, nihil sibi non arro gantis, omnia sanctis patribus detrahentis, omnem omnium conciliorum authoritatem eleuantis, sensum anteponemus? O Christe qui es via nostra, veritas nostra, vita nostra, prius fortunas nostras omnes, prius vitam hanc nostram mortalem, prius omnia quae sunt in hoc seculo mortalibus charissima nobis eripe, quam in hanc nos mentem impelli patiaris. Nullum est tantum discrimen, quod non alacriter subire: nulla tanta difficultas, quam non con stanter perferre: nullum tantum certamen, cui non intrepide nos prius offerre summus, & esse parati debemus, etiam si eundem illum gustare nos calicem oporteat, quem tu pro nobis amarissimum bibere dignatus es, te vires suppeditante non modo non fugiendum nobis, verum etiam expetendum esse putamus, priusquam id faciamus, quod nos unpii isti facere iubent, vt te redemptorem negemus, vt redemptionis nostrae pretium sacrosancti corporis & sanguinis tui iuge sacrificium per Satanam & ministros eius auferri nobis patiamur.

Verum quod saepe monuimus, nihil est hoc virulento serpente callidius. Nam verbo quidem ille redemptionis nostrae pretium auferre se negat. quin illud potius praedicari velle simulat, cum tamen re ipsa nihil agat aliud, neque alia in re curas suas & cogitationes consumat omnes, quam vt omnem tanti beneficii memoriam sempiterna quadam obliuione prorsus obruat. Contendere quidem primum illud modo videtur, vt ne sit externum vllum sacrificium: scriptum est enim: Vna oblatione consumauit in aeternum sanctificatos.

Verum posteaquam hoc obtinuerit, serpet euestigio longius, simul & praedicationem externam abolendam esse docebit. Scriptum est enim in eadem epistola, & ex Propheta citatum, Non docebit vnusquisque proximum suum, & vnusquisque fratrem suum, dicens, cognosce dominum: quoniam omnes scient me, a minore vsque ad maiorem. Sed fanatici tibi videntur, qui per hunc scripturae locum externum verbi ministerium abolere conantur?

Atqui eadem hoc authoritate, qua tu, faciunt, & aeque tu fanaticus videri debes, qui per ea, quae & in hoc & in proxime insequenti capite scripta sunt, & Sacerdotium, & sacrificium externum abrogare niteris: vnde occasionem isti sumpserunt, idem de externa quam vos in Ecclesia solam esse vultis praeditatione sentiendi. Qui magis autem vobis vestro, quam illis, quos merito fanaticos vocatis, suo iudicio scriptura, interpretari licebit? Estis autem vtrique fanatici, qui vos a Christo & ab eius corpore Ecclesia segregastis, atque ideo tanta errorum caligine oppressi estis.

Verum est enim quod vt diceres dum fanaticos istos insectaris, ipsa abs te nuito veritas extorsit, sanae intelligentiae lucem Ecclesiae promitti ac recte admones peculiariter id notandum esse Non est enim extra illam sanae intelligentiae scripturarum lux, cui promissus & missus est spiritus sanctus, a qua cum ultro ipse te praecideris, mirandum non est, si sanae intelligentiae lux a te recessit. Scit satanas, quemadmodum ab Augustino quoque scriptum legimus, extremum sacrificium Deo deberi, atque hoc vno signo diuinam seruitutem ab humanis obsequiis discerni. Nam obsequia caetera quae diuinitati debentur, ausi sunt sibi etiam superbiae fastu homines arrogare, rarissimi autem commemorantur, qui sibi vt sacrificaretur, cum potestate possent, ausi fuerint imperare: quicunque tamen ausi sunt, per hoc se deos haberi voluerunt.

Quamobrem vt ne quod esset discrimen inter diuinam maiestatem, & inter mundi principes, vt nullus peculiaris illi cultus tribueretur, hoc summo studio contendit & elaborat, vt externum tollat sacrificium, quo nulsa vnquam aetas ab orbe condito caruit, etiamsi nunc apud plures, nunc apud pauciores vsus eius fuerit: quo sic tandem dicat impius, dicat insipiens in corde suo, non est Deus Hic est scopus ad quem tendit Satanas, cuius si nouam hanc doctrinam de externo sacrificio abrogando, (quod pro sua misericordia procul Deus auertere dignabitur) mundus exaudiat, faciet, quod nunquam fecerat, & more capti uitati illius populi sedebit absque Lege, absque Rege, absque Sacerdotio, absque Ephot & Theraphin: cumque Deo sacrificare cessauerit, & ipse Dei esse cessabit. Erit iis temporibus gratiae, quod nunquam fuit nec tempore irae, vt Christianis Deo sacrificare cessantibus, cultus qui semper in mundo fuerat, omnino de mundo pereat: & qui Deum ritu suo colens, Deo subditus esse probatur, cultum eius abiiciens absque aliquo Deo prorsus esse videatur. Cum itaque detectae iam sint satanae fraudes, cum quorsum ter dat serpens hic astutus planum & manifestum factum sit neque enim aliud illi propositum est externo sacrificio abolendo, quam vt redemptorem, vt redemptionis nostrae pretium auferat, denique vt nos sine Deo esse faciat, viriliter illius conatibus resistamus, ac quanto magis ille cultum hunc Deo debitum, & ab ipso Deo institutum oppugnare fuerit adortus tanto nos eum maiore pietate frequentemus, tanto crebrius iuge sacrificium hoc, per quod reconciliationem in cruce factam, & peccatorum nostrorum remissionem ibidem nobis obtentam, in notransferre conamur, in Ecclesia celebremus. Neque moueat quenquam, quod non ea lingua peragatur, quae ab omnibus intelligi possit. Iam enim anter satis docuisse videmur, non in eo quantum intelligamus, sed in eo quam pie Deum colamus, salutem nostram positam esse. An existimandum est, intellexisse pueros Hebraeorum quid agerent, cum in templo clamarent, sanna filio Dauid:

Atqui adeo non fuit haec eorum quamlibet imperitorum pietaingrata Christo adeo non aspernatus est non intelligentium laudem, vt cum Principes Sacerdotum & Scribe indignati dixissent, audis quid isti dicunt? non obscure tulerit, se laude eorum delectari, ac iam pridem a propheta fuisse praedictum admonuerit: Ex ore infantium & lactentium perfecisti laudem. Qui vel solus scripturae locus docere nos potest, non quae ab eorum supercilio proficiscitur, qui sibi nihil non arrogant, sed infantium & lactentium laudem gratam esse Deo.

Iam vero quotusquisque fuit in populo Israel, qui quid sibi vellent ritus, ceremonia; sacrificia veteris legis erspectum habere? Certe praeter Sacerdotes, Scribas, & Pharissos, vix millesimus quisque, quid ca sibi vellent assequebatur, vt non temere dictum fuerit a Phariseis: Turba haec quae non nouit legem, maledicti sunt. Et tamen ex hac turba quae legem ignorare visa est, non ex sapientibus secundum carnem, elegit Christus, per quos Euangelii sui luce mundum illustraret: cum interea qui de verbo Deide scripturarum, de legis peritia tantopere gloriabantur, & sibi solis earum intelligentiam arrogabant, sibi cum sua arrogantia relicti, filii gehennae facti sunt. Non sciscitabantur curiose qui fuerant e turba, quid in sacrificiis istis fieret illud scire contenti erant, venturum aliquando mediatorem, per quem salutem ipsis consequi liceret: illum expectabant, illum coli, & adumbrari sacrificiis istis persuasum habebant. In caeteris omnibus, maiorum suorum, hoc est eorum, ex quorum ore legem requirere iussi fuerant, fidem sequebantur, in qua non pauciores proculdubio ex imperita multitudine & simplici plebecula, quam ex illis, qui diuinae legis prae caeteris esse periti videbantur, salui facti sunt. Non alia ratio existimanda est eorum, qui Christum sequuti sunt, etiam si non omnia vulgus intelligat, quae geruntur in hoc altariis sacrificio, saltem nouerit Iesum Christum, & hunc crucifixum, atque illud sacrificium quo semetipsum in cruce Christus obtulit hostiam Deo in odorem suauitatis, in altari repraesentari intelligat, tum facile, ac facilius etiam in hac sua simplici fide saluari poterit, quam qui anxie disputant, vtrum ea iustitia qua Christus ipse iustus est, an ca quam nobiscum communicat, & suo modo nostram facit, nobis eam imputans, an (quae est Ecclesiae sana doctrina) ea quae Christi merito nobis communicata, nobis inhaeret, ius efficiamur. Cum locum illum produxisset Origenes ex Paulo, in quo spiritum in nobis ita orare docet, vt sensus sine fructu sit, intellige, inquit, ex hoc, quia fit aliquando noster quidem sensus fine fructu. Spiritus autem, id est, virtutes illae quae animae nostrae in adiutorium datae sunt, pascuntur & reficiuntur ex auditu animae sanctae, velut ex diuinis & rationabilibus cibis. Quid dico quia diuinae scriptura proferamus ex ore, ipse Dominus noster Iesus Christus si nos inueniat his vacantes, non solum pasci & refici dignatur in nobis, verumetiam si has epulas apud nos viderit apparatas, patrem secum dignatur adducere. Ac paucis interiectis: Etiam malignorum virtutum insidias effugari sermonibus eiusmodi docet, haud aliter atque pre cationibus sopitus serpens portatur in manibus. Si legis, inquit, scripturam quam non intelligis, interim hanc primam suscipe vtilitatem, quod solo auditu velut in cantatione quadam noxiarum virtutum quae tibi insidiantur, virtus depellitur. Et iterum post pauca: Haec idcirco diximus, ne fastidium capiamus audientes scripturas, etiam si non intelligimus, sed fiat nobis secundum fidem nostram credentibus, quia omnis scriptura diuinitus inspirata vtilis est, etiam si non sentiamus vtilitatem, credere tamen debemus quia vtilis est. Solent medici praebere interdum cibum aliquem vel potum (verbi gratia) ad discutiendam caliginem visus: nec tamen in edendo siue potando sentimus quia vtile est & prodest oculis, sed cum transierit visum, cibi illius aut potus virtus, paulatim purgat aspectum, & tum demum sentire incipimus, quia cibus ille aut potus profuit oculis. Hoc ergo modo credendum est etiam de scriptura sancta, quia vtilis est, & animae prodest, etiam si sensus noster ad praesens in telligentiam non capit, quoniam vt diximus, & bona virtutes reficiuntur, & malae torpescunt & effugantur.

Quamobrem recte populum institutum fuisse videmus. a maioribus nostris, cum Eucharistiam Sacerdos eleuat, quod est sacrificii signum (nam & in lege quaecunque sacrificabantur, eleuarii consueuisse docemur ex Leuitico) vi in genua procidentes, Christum in Eucharistia praesentem adorent: simul in memoriam redeant illius sacrificii quo ille in crucem sublatus, se pro nobis hostiam obtulit deo Recogitent etiam secum, quam acerbos cruciatus, quam gnominiosam mortem sustinuit, quodque his illius tam grauibus suppliciis non nisi peccata nostra causam dederunt. Quare iustum de commissis illis dolorem concipiant, atque modis omnibus ea sibi odio esse, seque vel maxime cadetestari declarent, & pectorum tunsionibus, & quibuscunque rebus aliis externis.

Quoniam vero tam pretiosa morte sua pro peccatis nostris omnibus Christus plene satisfecit, nulla vt esse possint flagitia tanta, quae per illam abolita non sint, concepta inde fiducia, adeant ad thronum gratiae dei, & cum nostra merita non habeamus, quae allegare possimus, allegent Christi merita, hoc ipsum corpus quod pro nobis in cruce pependit, hunc ipsum sanguinem qui fusus est in remissionem peccatorum nostrorum, Deo patri sistentes: ac supplices illum precentur qui protectonoster est, vt auertat faciem suam a peccatis suis, & respiciat in faciem Christi filii sui vnigeniti: qui cum esset speciosus forma prae filiis hominum, factus est nostra causa despectus, & nouissimus virorum, vir dolorum, & sciens infirmitatem, & quasi absconditus vultus eius & despectus; Ipse languores nostros tulit, ipse dolores nostros portauit, ipse vulneratus est, propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra ipse oblatus est quia ipse voluit, & non aperuit os suum: Sicut ouis ad occisionem ductus est & quasi agnus coram tondente se obmutuit. In huius itaque faciem respiciat, huius merito peccata remittat: atque concedat, vt quem fructum crucis illud sacrificium quod in altari repraesentatur, toti mundo attulit, eum in se trans ferre queant. Sic a maioribus nostris vulgus fuit institutum.

Quod si nihil praeterea de hoc sacrificio intelligeret, vel hoc solum intellexisse satis illi foret ad salutem. Quoniam tamen hoc istorum temporum ratio postulat, dabitur a nobis opera, vt e superiore loco doceatur populus de omnibus iis, quae ad Missae sacrificium pertinere videbuntur. De quo conscripti sunt sermones aliquot viri cumprimis docti & pli, vereque Catholici Michaelis episco pi Mersburgensis, quos interim omnibus commendatos esse atque manibus omnium teri cuperemus, quod pro eo vt haec tempora postulabant, nemo diligentius est omnia quae ad hoc argumenti genus pertinent persequutus. Neque tamen existimet aliquis temere ac sine causa factum esse, quod vna & sola latina lingua in occidentali Ecclesia sacra peraguntur, in qua sicut vna est fides, ita visum est aequum, vt vna esset quasi Catholica lingua communis omnium gentium & nationum, qua res diuina fieret, pequam vnitas etiam fidei retineretur. Non est in orbe Christiano gens vlla, qua non multos reperire liceat, ex iis praesertim, qui sunt liberalius educati, qui linguam latinam si minus exacte, vtcunque tamen calleant. Ac si qua gens alia, nostra praecipue permultos habet eius linguae non omnino rudes: quum etiam colonos & agricolas reperire liceat in Ecclesia laudes Deo decantantes, ac verba latina vtcunque sonantes, eaque praesertim, quae cantantur in Missae sacrificio intelligentes. Quam pulchrum autem & decorum est, quum peregrinus venerit aliquis, si ea lingua sacra peragi audiat, cuius & ipse rudis non sit cum caquasi propria sit gentis Christianae: si vnanimes, vno ore, vna etiam lingua glorificantes omnes Deum & patre domini nostri Iesu Christi, si eosdem ritus, qusdem ceremonias obseruantes videat: vt vel ea res documento esse queat, totius quae est in orbe Christiano multitudinis credentium, esse cor vnum, & animam vnam: Cum longe diuersum cernere liceat apud eos, qui ab Ecclesia, discesserunt, apud quos sicut fides instabilis est neque vna, sic ritus quoque & ceremoniae, quae cum doctrina simul quotannis variantur. Neque tamen suis locis & temporibus etiam in templis vernacula lingua cantari prolubuit Ecclesia. Iam antea commemotamus, quemadmodum etiam vulgabus cantilenis, quam maxime, voluent, inculcata nobis Christi beneficia sitiens nostrae, salutis mater Ecclesia: quod in festis Christi natalitus, festis etiam Paschae, & Pentecostes dudum recepto more fieri videmus, vt hac quam noui tate mentes, hominum magis etiam excitentur ad spiritualem laetitiam, & cuius beneficii fit in Ecclesia commemoratio, eius memoria tenacius eorum animis infigatur.

Caeterum illud ferendum non est, priuatus vt aliquis, cur nulla mandata est authoritas, quin decet eum potius, et qui potestatem hanc a Deo concessam habet in omnibus dicto esse audientem, is hoc sibi sumat, aliquid vt in Ecclesia suo iudicio mutare, aut ritus nouos, nouas etiam cantilenas inducere licere sibi putet, quum ne ipsis quidem Episcopis eius rei plena potestas concessa sit. Vel Ozae regis exemplum deterrere prophanos debet, ne quid eiusmodi tibi arrogent. Longum autem foret omnia persequi, quae ad Misiae sacrificium explicandum pertinere videntur, neque est hoc praesentis instituti.

Quamobrem hic finem faciemus. Quoniam vero quaerunt hoc tempore multi, num dei verbum e superiore loco praedicantem, an sacris operantem sacerdotem audire praestet: vicissim ab illis recte quaeri potest, scire ne praestet an facere voluntatem domini? Non auditores, dicit Paulus, sed factores legis iustificabuntur. Seruus qui cognouit voluntatem domini sui, dicit Christus, & non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit plagis multis: qui autem non cognouit & fecit digna plagas, vapulubit paucis.

Porro cum sacerdotem audis e superiore loco scripturas enarrantem, fit vt intelligas quae sit voluntas Domini, vt autem facias, id ab eo praestari non potest, qui praedicat: sed neque tu quicquam potes viribus auis solius, opus est eius auxilio, a quo tanquam a fonte quodam perenni manat quicquid est rerum bona rum. Nam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Hoc est quod ille dixit Sapiens: vt sciui, quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, & hoc ipsum erat summa sapientia, scire cuius esset hoc donum, adii dominum & deprecatus suum illum. Hujus exemplum diuinitus inspirata sequi nos docuit Ecclesia, simul vt cognouissemus e superiore loco voluntatem domini, statim vt adiremus ad dominum, ac deprecaremur illum, quo tempore illius in cruce factae oblationis fit repraesentatio, vt eam explendi facultatem nobis concederet: cum Augustino dicentes, Da quod iubes, & iube quod vis: Da non nostro merito, sed eius qui corpus suum pro nobis tradere, qui sanguinem suum pro no bis fundere dignatus est, cuius rei nunc repraesentatio fit in altari. Huius meritis concede nobis, vt iuxta voluntatem tuam, quam e sacerdote verbum tuum annuntiante cognouimus, vitam nostram instituere, & quem fructum acerba mors tua toti mundo attulit, eius participes esse queamus. Sic olim factitatum est in ecclesia dei, non vt hoc infelici seculo nostro, quo simul vt audita est concio, siatim pro ruunt omnes e templo, quasi vel sufficiat nosse voluntatem deineque facere sit necesse, vel si necesse sit facere, quasi ipse ex se satis virium habeat homo ad faciendum, nec opem diuinam implorare oporteat. Libet hic adscribere verba, quae secit ad populum hac de re Ioannes Chrysostomus. Ingentem, ait, & pene inauditam hanc populi multitudinem, quae modo affluxit, tantaque cum attentione sermonem audimeum, saepenumero tempore illo perhorrendo requisiui, & tamen nunquam videre potui, atque ita me vehemens coepit suspirium, quod cum ego disputo vester conseruus, studium adhibetis & ingenium, contenditis animum, alter alterum impellit & iactat, vt ipse propius adsit, frequentes ad finem vsque dicendi patientissime perseueratis. Cum autem ipse Christus communis magister & dominus, semet in sacris mysteriis ostensurus est, vacua desertaque ecclesia redditur. Proh fidem hominum Christianorum, quo pacto isthaec veniam consequantur? Facit profecto vestra ista siue desidia, siue negligentia, vt laudem studii auscultandi illius omnem amittatis. Quis enim non tam vos, quam me damnet ac reprobet, cum fructum omnem audi endi delapsum cernat & vanidum?

Nam si cum diligentia his quae docuissem attenderitis, facto palam studium faceretis vestrum, non verbis tenus, corde habere monstrareris. Sed quod statim cum audistis disceditis, & fugam quasi vos hostis insectaretur arripitis: coniectari omnino licet, nihil vos recepisse & recondisse animo vtilitatis. Nam si quae praeposita sunt, recondita in animis vestris seruarentur: prorsus vos illa in templo tenerent, & ad rem horribi lem maiore cum deuotione hortarentur & mouerent. Nunc vero quasi fidicinam audiretis aliquam, sic omni vti litate vacui, simul ac factus finis dicendi est, disceditis. Sed o frigidam excusandi rationem, quam a compluribus red di audio. Orare vel domi possumus, dicunt, sed homiliam doctrinamque audire non nisi in Ecclesia possumus. Te homo decipis, & magno in errore versaris. Nam si & domiquoque datur orandi facultas, tamen fieri non potest, vt domi tam bene ores quam in Ecclesia, vbi tot patres, vbi clamor felici societate excitus, ad Deum immortalem refertur, non pariter exoras cum solus dominum obsecras, atque tuis cum fratribus. Est enim in hoc plus aliquid, videlicet concordia, conspiratio, copula amoris & charitatis, sacerdotum clamores: praesunt enim ob eam rem sacer dotes, vt populi orationes, quae infirmiores per se sunt, validiores illas complexae simul in coelum euehantur. Adde quod nihil fructus capi ex homilia potest, nisi oratio adiungatur.

Porro sermoni oratio debet anteire. Sic Apostoli dicunt. Nos in oratione & sermonis doctrina perseuerabimus. Sic Paulus facit, quum in exordiis suarum epistolarum oret, vt perinde quasi lumen lucernae, lux ipsa orationis regat sermonem ac dirigat. Profecto si orare cum diligentia insuescas, nihil est quod doctrinam tui conseruus desideres, quum ipse Deus sine vllo interprete, mentem tuam abunde luce afficiat. Quod si omnis oratio tantam vim habeat, longe magis eam, quae ore multorum proueniat valere consentaneum est. Plus enim neruorum in ea est, & multo audientia maior, quam in domestica illa & priuata. Vnde id constet, Paulum ipsum dicentem audis. Qui ex tantis periculis eripuit nos, & eruit, etiam speramus quod adhuc eripiet, vobis quoque in oratione pro nobis subuenientibus, vt dono in vos collato, a multis personis gratiae agantur pro nobis. Sic etiam Petrus carcerem euait. Oratio enim pro eo ab Ecclesia sedulo agebatur ad de um. Quod si Petro oratio Ecclesiae profuit, & columnam illam ac stabilimen nostrae religionis carcere liberauit: cur eius vim tu contemnis & negligis? qua re possis purgare ratione? Deum quoque dicentem audi, quam popuo cum beneuolentia inuocante placetur, & parcat. Quip pe qui se excusans apud lonam prophetam, fruticis argumento cucurbitae, verba ad hunc modum faciat: Tu doles super cucurbita, in qua non laborasti, neque fecisti vt cresceret. Ego non parcam Niniue ciuitati meae magnae, in qua habitant plures quam centum viginti millia hominum Non sine re, amplum populi numerum proponit, sed vt intelligas plurimum eam pollere orationem, quae cum con sensu agitur, & iugi concordia plurium hominum. Quod exemplo quoque rei humanae libet explanare. Nam decem ante hos annos capti nonnulli sunt, tyramidem appeten res, cuius rei vos etiam meminisse arbitror. Fuit inter eos quidam, dignitate ac principatu praeditus, qui quum dam natus capite ad supplicium duceretur, populus motus misericordia, vniuersus praetorem adiit, & deprecandi communi opera efficere potuit, vt reus ille venia nulla dignus, liberaretur ab ira Imperatoris? Quod si cum iram terreni Imperatoris velitis extinguere, vniuersi cum liberis & vxoribus festinatis: cur quoties ad coelestem illum Imperatorem platandum, reddendumque propitium ire pergitis, vt eius irae eximatis non vnum, vt tunc nec duos, aut tres, aut centum, sed omnes orbis terrarum peccantores, omnes demone agitatos, a flagello liberetis diaboli: foris sedetis, non vniuersi concurritis, & ecclesiam penetratis, vt Deus vestram reueritus atque exosculatus concordiam, & illis ponam dimittat, & vobis peccata absoluat: Si in negotiis necessariis non omni leone vehementius, disruptis omnibus vinculis, curriculo is & te confers ad supplicationem communem, quam spem habere possis salutis, ni ita facias? Tempore illo mi frater charissime, non solum homines clamorem illum horribilem reddunt, sed etiam angeli domino genu flectunt, & archangeli rogant, habent sibi tempus id idoneum, habent sacram illam oblationem in fauo re.

Itaque vt homines ramos olearum gerentes, mouere Reges consueuerunt, eoque arboris genere misericordiam commemorant & humanitatem: sic angeli tunc pro ramis oleaginis, corpus domini ipsum protendentes, rogant pro genere humano, quasi dicant: Pro his domine rogamus, quos tu adeo dilexisti, vt pro eorum salute mortem obires, animam cruce efflares: pro his supplicamus, pro quibus ipse tuum largitus es sanguinem, pro his oramus, pro quibus corpus hoc immolasti. Agitatos quoque ob eam rem Diaconus tempore illo adducit, & iubet caput inclinare. Cum eos vna cum fratribus orare non liceat, adducit eos, vt tu miseratus, & quia tam acerbe vexantur: & quia vocem reddere nequeunt, tua facultate ad eorum vtaris defensionem & auxilium. Et alio loco: Haec ego dixerim ad eos, inquit, qui sanctorum communionem & congregationem relinquunt, & sub horum terribilis mysticae mensae in vaniloquentiae conuenticulis occupati sunt. Quid facis homo? Non promisisti sacerdoti qui dixit: Surium mentem & corda, Et dixisti, habemus ad dominum? Non reuereris & erubescis? Et illa ipsa hora mendax inueniris. Pape, mensa mysteriis instructa est, & agnus dei pro te immolatur, sacerdos pro te angitur, sanguis spiritualis ex sacra mensa refluit. Seraphim adstant sex alis faciem tegentia, omnes incorporeae virtutes pro te cum sacerdote inter cedunt: ignis spiritualis de coelo descendit, sanguis in cratere in tuam purificationem ex immaculato latere haustus est. Et non erubescis? non reuereris? non confunderis? neque Deum tibi propitium facis? non conscientia tua te iudicat & homo? Centum sexaginta horas habente hebdomada, vnam & solam horam sibi ipsi segregauit Deus, & hanc in opera secularia, & in ridicula, & in con uenticula insummis: cum qua postea fiducia ad mysteria actedes? & quam polluta conscientia. Et paulo post: Quocir ta fratres oro vos & obsecro, ne absimus ab Ecclesius, neque in aliis colloquiis occupati simus. Stemus trementes & timidi, demissis oculis, renata autem anima, gementes sine voce, iubilantes corde, &c. Ante mille & centum annos in Agathensi concilio fuit sancitum, vt missas die dominico seculares audirent, & ante benedictionem sacerdo tis egredi populus ne praesumeret: Quod si fecissent, al piscopo publice confunderentur. Quod ipsum etiam in Aurelianensi Concilio tertio paulo post fuit repetitum, Ac fuerunt illo tempore & auditores & factores legis plurimi nunc auditores multos, factores raros admodum videre licet, quod ad eum non confugitur, qui solus faciendi quod audimus, vires suppeditat. Verum de his satis.

PrevBack to TopNext