Text List

On this page

Caput 42

Prev

How to Cite

Next

Caput 42

Caput 42

De effectu Sacramenti Eucharistiae

CAPVT XLII. De effectu Sacramenti Eucharistia.

CVm esu ligni vetiri parens noster prolapsus esset in mortem, quam vna cum peccato propagauit ad vniuersum genus humanum, seipsum Chritus in nouissima cana cibum delibus instituit, per quem in vitam resurgere, & illam amissam recuperare liceret, vt quemadmodum per vetitum cibum lethaliter sumus sauciati, ita per hunc nobis praeceptum sanaremur, & vnde vulnus est ortum, inde medicina prodiret: vnde subrepsit mors inde vita veniret. De illius cibi gusto dicitur: Quacunque die comederitis, morte moriemini contra ve ro de hoc. Si quis comederit ex hoc pane, viuet in aeternum, Hoc ergo primum nobis praestat hoc sacramentum, vt viuamus. Vita porro duplex est. Est enim vita gratiae, quae nobis re ipsa confertur eucharistiam sumentibus: est vira gloriae, quam spe quidem consequimur, manducantes corpus & sanguinem domini, re ipsa vero non prius adipisce mur, quam corruptibile hoc induerit incorruptionem, & mortale hoc induerit immortalitatem. De vita gratiae dicit Christus: Qui manducat me, viuet propter me De vita gloriae. Qui manducat meam carnem, & bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam. Tanta est igitur huius cibi vis, vt si quis eum digne manducauerit, non spiritali modo coniunctione rerumetiam naturali qua dam & ea arctissima Christo compuletur, particeps effectus vere viuificatricis, quae verbi propria, facta est icarnis, & pretiosi sanguinis Christi quae sumpta faciunt, vt & Christus in nobis sit, & nos in Christo, non animum tantum reformante, sed carnem etiam nostram ad vitam, incorruptionem, & immortalitatem praeparantes sicut & ab Hilario, & a Cyrillo ante mille ducentos annos traditum legimus. Hoc ergo prior est vita, quam qui vita nostra est Christus, qui praesens adest in hoc sacramento; sub alia quidem forma, sed in propria tamen substantia nobis confert, cum corpus illius & sanguinem digne sumpserimus, etiam viuamus propter Christum, hoc est, vt mortui peccatis, viuamus deinceps iustitiae, quae Christus aestivt cum Paulo dicere possit vnusquisque nostrum, Mihi quidem vt uere Christus est, mon autem lucrum Vio autemiam non ego, viuit vero in me Christus. Hanc vitam posteaquam consequuti fuerimus per Dei gratiam (illius enim donum est) fieri non potest, quin qui viuis in nobis Christus, cuius spiritu agimur, posteaquam bonum certamen in hoc seculo censuerimus, cursum constimauerimus, fidem seruauerimus, concedat nobis corona solo vitam gloriae, ut ipsi tanquam ei, qui natura est thus dei, uigni coelestis redditas deberueam nos ex tanus vrae auersorio migrantes per adoptionis gratiam consequamun Atque ad primus est effectus huius sacramenti.

Quoniam vero quum illud summus, Christi passiorus & motis recordanus sumus, fit vtiquem illa toti mundo fructum attulit, eius per sumptionem Eucharistiae participeefficiamum usus enim est de Christi latere cruce pendentis sanguis in remissionem peccatorum nostrorum Hanc nobis confert istud sacramentum.

Quamobrem enarrans illum lonium Ioannes Chrysostomus, connuo exiuis sanguis & aqua Sciunt, inquit, hodiniam per aquam mum vegenerati, sanguine & carne nutritia: hinc mysteriae ortum habuerunt, vt quoties ad admirandum calicem accedis, tanquam ab ipso latere haurienccedus, Neque tansen, quod de remissione peccatorum diximus id ita aque velitus, quas bendem effectum functoris quem baptismi & potentia sacramento, totamus, Remittuntur quidem in eo pectata, sed velutantum Cum enim ituros factabentur insignis illuc histhutas ante culo musmus suborum, qua abancastel psum redemptionem dedit pro nobis, fit vt vicissim erga illum charitate inflammemum, quae operit multitudinem peccatorum: Charitas autem cum peccato mortaliconsistere non potest.

Quamobrem prius id expiatum oportet penpoenitentiae sacramentum, quam ad mensam hanc terribilem accedatur: ad quam si quis venerit criminis alicuius capitalis reus, non vitam, sed mortem habebit aeternam, reus erit, vt dicit Apostolus, corporis & sanquinis domini. Quare monet ille, vt probet seipsum homo, & sic de panc illo edato & de calice bibat: Qui enim manducat & bibit indigne, iudicium sibi manducat & bibit, non dijudicans corpus domini.

Verum hac de re conpiosius in proxime sequenti capite disseremus. Tertius effectus huius sacramenti est, quod summentes verum & viuum Christi corpus, efficimur & ipsi corpus Christi mysticum, de quo dicit Paulus: Vos estis corpus Christi, & membra de membro. Ac significantius alio loco: Vnus panis & vnum torpus multi sumus, qui de vno pane participamus. Hujus rei quaedam indicia sunt species illae, sub quibus latet hoc sacramentum, sicut & ab Augustino, & ante eum a Cy priano scriptum legimus. Nam dominus noster corpus & sanguinem in iis rebus commendauit, quae ad vnum aliquid rediguntur. Nam panis ex multis granis in vnum constat, & vinum ex multis racemis in vnum confluit, vt vel ex hoc quid significet hoc sacramentum admoneri possimus. Significat eum quod & nos ad eundem modum cum simus multi, vnumtamen corpus sumus in Christo, singu li autem alter alterius membra.

Neque vero significat magis, quam efficit hoc ipsum. Haec est enim huius sacramenti virtus & efficacia, si digne sumptum a nobis fuerit, vt vnum cum capite nostro Christo, vnum etiam ipsi inter nos effciamur. Quod enim ex hoc mundo migraturus patrem suum coelestem precatus est Christus, vt quos dederat sibi, eos seruaret, vt omnes vnum essent, sicut pater in ipso& ipse in patre, vt & ipsi in vtroque vnum essent, hoc perfici tur in hoc sacramento. Vnum enim efficimur cum Deo patre, cui voluntate adhaeremus: vnum cum Christo, cui tanquam vnius corporis membra capiti connectimur. Ipsum enim dedit Deus caput super omnem Ecclesiam, quae est corpus ipsius vnum etiam ipsi internos quum simus menba multaq quae corpus vnum efficiunt, cuius caput est Christus. Ad hoc autem Christi corpus non ii modo pertinent, qui sunt in hac vita superstites, verum & pi om nes, qui celestibus iam gaudiis perfruuntur, & ii simul qui felicitatem quidem eandem expectant, sed quoniam purgationis indigent, abditis adhuc receptaculis continen tur, ex quibus nisi purgatis illis egredi, regnique celestis quo nihil coinquinatum introibit, potiri non licet. Quae causa est, quod cum tremendum illud corporis & sanguinis Christi sacrificium peragitur, quo facilius obtineri possit quod illius immolationis merito quae in cruce facta est, concedi nobis petimus, corpus hoc vniuersum simul quasi congregatur. Adest enim in eo caput huius corporis Christus, vnum cum illo manens cui offertur, vnum ipse faciens, pro quibus offertur, vnus ipse qui offert & quod offertur: ipse & sacerdos & sacrificium. Cuius passio & mors in altari repraesentatur, quam ille propterea dignatus est oppetere, vt filios dei, qui erant dispersi, congregaret in vnum. Est itaque inter alios fructus, quos nobis attulit Christi mors, etiam hic, quod per illam congregamus in vnum.

Quamobrem congregantur in hoc sacrificio, non modo qui corporibus praesentes adsunt, & hac vira mortali fruuntur: verum & ii qui iam in caelis cum Christo triumphant, & qui purgatione adhuc opus habent, su perstitum precibus adiuuantur, quo celerius ad illorum societatem peruenire possint. Terribilis est haec quasi castro rum acies ordinata, Satanae. Videt enim praesentem in altari Christum cum omnibus corporis sui membris, cuius ipse caput est: quare cum aperto Marte nihil sibi profici pose intelligat, quibuscunque potest artibus & insidiis, vt solui possit haec acies contendit & elaborat. Ac primum quidem caput ipsum perit: quod quanuis adesse in altari non gnoret, aliud tamen persuadere membris suis conatur, vt aut esse omnino neget, aut non alio tempore, quam quo manducatur esse concedat: oblationis etiam nomen ipsum ferre non potest.

Deinde vero nec membris parcit, quae & ipsa grauiter oppugnat. Diximus hoc antea quoque quod nihil obstat aeque conatibus eius, atque vnitas. Quare sicut Christus omnia fecit, ac mortem etiam acerbam & ignominiosam oppetiit, vt congregaret dispersos: sic iste contra nihil non facit, vt congregatos dispergat. Vult ab isto corpore, quod in terris adhuc militat, diuisos & segregatos eos, qui quum & ipsi membra sint eiusdem corporis, deuictis hostibus nostris sempiternis, carne, mundo, & diabolo, iam cum Christo triumphant in caelis. Vult & eorum memoriam prorsus abolitam, qui quamuis in fide & confessione Christi nominis obdormiuerint, non ita tamen in hoc seculo vixerunt, vt statim ex eo migrantes, ad sedes beatorum recipi mererentur.

Atqui non heri, quod aiunt, & nudiustertius, sed iam inde ab ipsis Apostolorum temporibus, vt & sanctorum martyrum & aliorum in Christo defunctorum in sacrificio Missae fieret memoria, per manus nobis traditum accepimus. Meminit huius consuetudinis Augustinus his verbis: Habet Ecclesiastica disciplina, quod fideles nouerunt, quum martyres eo loco recitantur ad altare dei, vt mon pro ipsis oretur, pro caeteris autem commemoratis defunctis oretur. Iniuria est enim pro martyre orare, cuas nos debemus orationibus commendari. Et rursus alio loco: Ideo quippe ad ipsam mensam non sic eos commemoramus, quemadmodum alios qui in pace requiescunt, vt etiam pro eis oremus: sed magis vt ipsi orent pro nobis, vt eorum vestigiis adhaereamus, quia impleuerunt ipsi charitatem, qua dominus dixit non posse esse maiorem. Et clarius etiam contra Faustum scribens: Populus, inquit, Christianus memorias martyrum religiosa solennitate concelebrat, & ad excitandam imitationem, & vt meritis torum consocietur, atque orationibus adiuuetur: ita tamen, vt nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum, quamuis in memorias martyrum constituamus altaria. Quis enim antistitum in locis sanctorum corporum assistent altari aliquando dixit, Offerimus tibi Petre, aut Paule, aut Cypriane? sed quod offertur, offertur Deo, qui martyres coronauit: apud memorias eorum quos coronauit, vt ex ipsorum locorum admonitione maior affectus exur gat, & in illos quos imitari possumus, & in illum quo adsuuante possumus. Colimus ergo martyres eo cultu dile ctionis & societatis, quo & in hac vita coluntur sancti dehomines, quorum cor ad talem pro Euangelica veritate passionem paratum esse sentimus: sed illos tanto deuotius, quanto securius post incerta omnia superata, quanto etiam fidentiore laude praedicamus, iam in vita felicio re victores, quam in ista adhuc vsque pugnantes: & illo cultu, qui Graece Latria dicitur, Latine vno verbo dici non potest, quum sit quaedam diuinitati proprie debita seruitus, nec colimus, nec colendum docemus, nisi vnum Deum. Quum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii, vnde idololatria dicitur eorum qui hoc etiam idolis exhibent, nullo modo tale aliquid offerimus. aut offerendum praecipimus vel cuiquam martyri, vel cui quam sanctae animae vel cuiquam angelo. Neque dissimilia scribit in libris de ciuitate dei. Atque iis verbis abunde declarat, quod sit discrimen inter cultum qui sanctis tribuitur, & eum qui Deo soli debetur. Illos enim vt pro no bis intercedant orare possumus & debemus, sacrificium autem praeterquam soli Deo offerre sas non est. Quod propterea tantopere cupit abrogatum Satanas, vt ne sit aliquod discrimen inter Deum & homines, quo sine Deo nos esse faciat.

Neque vero solus Augustinus, verum & ante eum Cyprianus commemorationis huius sanctorum quae fit ad altare per sacerdotem, mentionem facit, vt longe vetustissimum morem hunc fuisse facile cuiuis coniicere liceat. Quemadmodum & illum, quo caeterorum quoque qui in Christo defuncti sunt, fit memoria, de quo & pso iis verbis meminit Augustinus. Neque enim piorum animae mortuorum separantur ab Ecclesia, quae etiam nunc est regnum Christi: alioqui nec ad altare dei fieret eorum memoria in communione corporis Christi. Et alio loco quum protulisset illud ex Machabaeorum libris, de oblato pro mortuis sacrificio: Sed etsi, inquit, nusquam in scripturis veteribus omnino legeretur, non parua est vniue sae Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret authoritas, vbi in precibus sacerdotis, quae Domino Deo ad eius altare funduntur, locum suum habet etiam commendatio mortuorum. Chrysostomus vero Apostolicum hoc esse institutum asserit, dicens: Non frustra ab Apostolis sanctum est, vt in celebratione venerandorum mysteriorum memoria fiat eorum, qui hinc discesserunt. Nouerunt illis multum hino emolumenti fieri, multum vtilitatis. Stante siquidem vniuerso populo, manus in coelos extendente, coetu item sacerdotali, verendoque posito sacrificio, quomodo Deum non placaremus pro istis orantes?

Verum istud quidem de illis dicimus, qui in fide abscesserunt. Eadem repetit in hominis ad populum Antiochenum scriptis. Sed & ante illum idem proditum est memoriae per Dionysium Areopagitam, qui & ipse commemorationem defunctorum in Missae sacrificio Apostolicam vult esse traditionem Ioannes vero Damascenus vtroque posterior, librum etiam scripsit de iis, qui in fide hinc migrarunt, quod sacris operationibus & viuorum orationibus multum suuentur. quem Ioannes Occolampadius cum adhuc esset Catholicus, in latinam linguam transtulit. In eo, illud ipsum quod Chrysostomus, attestatur his verbis. Diui autem Apostoli discipuli Saluatoris, qui totum mundi circulum viuum repere praedicando verbum, quod suis oculis viderant, in tremediis viralibusque Sacramentis, memoriam eorum, qui fideliter obdormierunt, habendam edixerunt. Extat Missa Basilii; extat & Chrysostomi; In vtraque sanctissimae & intemerate, super omnes benedictae dominatricis nostrae Dei genitricis & semper virginis Mariae, sancti loannis praecursoris & baptistae, sancti etiam cuius dies celebratur, & omnium sanctorum, simul & dormientium in spe resurrectionis vitae aeternae, fit memoria. Hactenus de Seramenti huius effectu

PrevBack to TopNext