On this page
Caput 43
Caput 43
Quemadmodum affectos ad hoc Sacramentum accedere oporteat
QValiter autem affectum esse oporteat, qui digne manducare corpus, & bibere vult Christi saguinem, indicat Paulus cum dicit: Prober autem seipsum homo, & sic de pane illo edat, & de calice bibat. Qui enim manducat & bibit indigne, iudicium sibi manducat & bibit. Quod si in veten lege, vbi figura tantum fuit, non permittebatur accedere ad altare, qui maculam haberet, quanto minus illud Iltere debet in hoc Sacramento, in quo verum corpus, & verus est Christi sanguis?
Quamobrem suam quisque conscientiam diligenter examinet, priusquam ad hanc mensam accedat, ne quod bonum est male malus accipiat. Hoc est quod fideles ad monet Augustinus. Videte, inquit, fratres, panem celesten spiritualiter manducare, innocentiam ad altare apportare pectata etsi sunt quotidiana, vel non sint mortifera Ante quam ad altare accedatis, attendite quod dicitis, dimitte nubis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris. Si dimittis, dimittetur tibi, securus accede, paniest non venenum: sed vide si dimittis: Nam si non dimit, tis, mentiris, & ei mentiris, quem non fallis. Mentiri Deo potes, Deum fallere non potes. Nouit ille quid agas, intus te videt, intus te examinat, intus inspicit, intus iudicat, intus aut damnat, aut coronat. Et alio loco, indigne dicit eum accipere, si eo tempore accipiat quo debet agere penitentiam. In summa, quisquis ad salutem vult accipere cor pus & sanguinem Christi, hoc imprimis eum contendere & elaborare oportet, vt sit membrum Christi, hoc est, vt per fidem & charitatem Christo adhaereat. Nescitis, dicit Paulus, quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. An nescitis, quoniam qui adhaeret meretrici, vnum corpus efficitur. Erunt enim, inquit, duo in carne vna. Qui autem adhaeret domino, vnus spiritus est. Ex hoc Pauli loco discimus, eius quemque membrum esse, cui adhaeret. Qui adhaeret Christo, membrum est Christiqui adhaeret meretrici, membrum est meretricis, qui adhaeret Satanae, membrum est Satanae.
Quamobrem nisi quis hoc egerit, vt sit membrum Christi, nihil est quod communicet corpori & sanguini Christi. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luciad tenebras quae autem conuentio Christi ad Belial Non est autem Christi membrum, qui plus diligit creatu ram, & ei magis adhaeret quam creatori reddemporique suo Christo. Non est membrum Christi, qui fratrem ad Christi corpus pertinentem odio habet. Non est membrum Christi, qui segregat semeripsum a corpore Christi. Denique quicunque criminis alicuius capitalis reus est, non est membrum Christi.
Quamobrem si quis eius rei sibi conscius est, non prius ad sumendum viuum & verum Christi corpus accedat, quam corporis eius mystici membrum factus fuerit, atque vnde auulsus est peccatis suis, Christi corpori se rursus inseri curauerit. Quod ita demum futurum est, si & cum Deo, & cum proximo, qui eiusdem corporis membrum est, reconciliari studuerit, & offensam ipse remittens, & remitti sibi vicissim postulans. Nam cum omni immunditia atque omni crimine vacare oporteat ad mensam hanc accessurum, nihil tamen aeque illi aduersatur, atque diuisio, atque voluntatis alienatio, atque ira, odium, aemulatio. Recte enim vocatur hoc ab Augustino Sacramentum pietatis, signum vnitatis, vinculum charitatis: Recte idem admonet, quod qui accipit mysterium vnitatis, & non ser uat vinculum pacis, non mysterium accipit pro se, sed testimonium contra se. Annuntiatur in hoc Sacramento Christi mors, dicit Paulus.
Porro Christus mortuus est, vt morte sua, nos Deo patri suo coelesti reconciliaret, vt reconciliatos vnum cum illo, vnum secum, vnum nolipsos inter nos faceret. Quisquis igitur hanc vnitatem rumpit & vel a Christo se lethaliter peccando separauit, vel ab eius corpore quae est Ecclesia, suo plus quam illius iudicio tribuendo, segregauit, vel a quocunque eiusdem corporis membro per odium & maleuolentiam se diuisit, quid aliud quam rursus crucifigit sibimet ipsi filium Dei, & ostentur habet dum eadem illa designat, propter quae Christus crucifigi & mori dignatus est: quem peccata nostra de co lo detraxerunt, ac tam acerbis illius cruciatibus causam dederunt. Atque ita sit, vt non ad vitam, sed ad mortem sumat vitam: Reus enim efficitur corporis & sanguinis domini. Quapropter quisquis vel Deum, vel proximum se offendisse sibi conscius est, non prius ad hanc mensam accedat, quam reconciliatus fuerit: ne illud ei eueniat, quod a Propheta dictum est. Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, & in tribulationem, & in scandalum. Quoniam vero reconciliatio eiusmodi, fit per poenitentiae Sacramen tum, de eo nobis dicendum deinceps restat.