Text List

On this page

Caput 44

Prev

How to Cite

Next

Caput 44

Caput 44

De Sacramento Poenitentiae

CAPVT XLIIII De Sacramento Poenitentiae.

PEr lauacrum regenerationis nouam quandam vitam ingredimur. Non in eo vetus homo noster cru cifigitur, neque viuit iam in nobis, nisi is qui propter nos & propter nostram salutem homo fieri digna tus est, Deus & dominus noster Iesus Christus, quem baptizati induimus. Ingredimur autem in hanc vitam, non totio vacemus & deliriis, sed vt contra mundum, carnem, & diabolum in acie semper stemus. Ad quos hostes nostros superandos datur nobis in Sacramento confirmationis adiutor sanctus spiritus, cuius virtute facilius impetum eorum propulsare possimus. Datur etiam ad sustentandos nos in Eucharistia, non quiuis cibus, sed pretiosi corporis & sanguinis domini nostri Iesu Christi. Fit nihilominus. quod in praeliis vsu venire solet, vt saepe grauiter ab hostibus nostris sauciari corruamus, & quam per lauacrum regenerationis adepti vitam fueramus, eam morte commutemus. Sed ne sic quidem oblitus est misericordiae suae pater ille misericordiarum, & Deus totius con solationis. Ipse enim est qui alleuat omnes qui corruunt, & erigit omnes elisos: Cuius tanta est benignitas & clemen tia, omnem vt humanam affectionem longo interuallo superet. Magna est matris erga puerum suum infantem benignitas, sed hanc superat patris nostri coelestis bonitas. Quod haec ipsius per Prophetam loquentis verba testantur. Nunquid obliuisci, inquit, poterit mulier infantem suum, vt non reminiscatur filii vteri sui etsi illa oblitafuerit, ego tamen, inquit, non obliuiscar tui. Non vult ille benignus & misericors, patiens & multae misericordiae, & praestabilis super malitia, quenquam de venia lapsum desperare, sed huic quoque rei remedium instituit, poenitentiae Sacramentum, per quod lapso resurgere liceret.

Quamobrem sicut Baptisinus intrantium, confirmatio pugnantium, Eucharistia vires resumentium: sic hoc resurgentium Sacramentum esse dicitur, cuius virtute fit, vt cum corruerimus eleuemur, vt si in ista colluctatione, quae nobis est aduersus principatus & potestates tenebrarum harum, nos prostemi contigerit, non propterea statim animum abicere, verum ad hoc poenitentiae remedium confugere nooporteat, per quod erigi prostrati, ac vires ad pugnandum recuperare possimus. Nam qui non venit vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam, non vult mortem impii, sed magis vt conuertatur & viuat. Sic enim per Prophetam loquitur. Nunquid voluntatis meae est mors impii & non vt conuertatur a viis suis & viuat? Ac paulo post, Conuertimini & agite poenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, & non erit vobis in ruinam iniquitas. Prolicite a vobis omnes praeuaricationes vestras, in quibus praeuaricati estis, & facite vobis cor nouum & spiritum nouum. Et quare moriemini domus Israel? quia nolo motem morientis dicit dominus Deus, reuertimini & viuite Adeo ipse nos inuitat pius & misericors pater, & reuertamur potius & viuamus, quam vt in peccata prolapsi, de illius benignitate desperemus. Pronior est ad miserendum. quam nos ad misericordiam ab eo petendam. Iucundius enim dat Deus, ait Gregorius Nazianzenus, quam alii ac ceptant. Simul vt dereliquerit impius viam suam, ac vir injuus cogitationes suas, ac ad dominum conuersus fue obuiis, quod aiunt, manibus eum ad se reuertentem exapit. Estque majus gaudium in coelo super vno peccatore po nitentiam agente, quam super nonaginta nouem iustis.

PrevBack to TopNext