Text List

On this page

Caput 46

Prev

How to Cite

Next

Caput 46

Caput 46

De Contritione

CAPVT XLVI De Contritione.

COntritionem recte dixerimus iustum esse dolorem de peccatis conceptum, cum eorum detestatione. Dolere autem de peccatis nemo potest, nisi prius ab illis cessauerit. Propterea monet scritura, Peccasti, quiesce. Et in alia scriptura prius illud legitur, Derelinquat impius vias suas, & vir iniquus cogitationes suas: postea adiicitur, & reuertatur ad Dominum. Atque apud eundem Prophetam: Quiescite agere peruerse: deinde: Discite benefacere. Paulus etiam cum esset hortatus Romanos vt induerent arma lucis, prius admonuit, vt abiicerent opera tenebrarum. Et Ephesios prius deponere iussit secundum pristinam conuersationem veterem hominem: deinde dixit: Renouamini spiritu mentis vestrae, & induite nouum hominem. Qui reconciliari vult amico, quibus eum antehac iniuriis afficiebat, ab iis deincepsiam abstinet, quo facilius redire possit in gratiam. Quae autem est alia poenitentis ratio, quam vt recon ciliemur Deo, remissione peccatorum nostrorum impetrata

Cessemus itaque a peccatis necesse est, in quibus quandiu perstat aliquis, dolere de illis, eaque ex animo detestari non potest. Primum itaque cessandum est a peccatis: quod tamen solum non sufficit. Doleamus insuper oportet, quod ea patrauerimus aliquando: ac sicut ea placuerunt antea, sic deinceps detestemur & odio habeamus. Est quidem ita, quod optima penitentia est, noua vita, verum & illud verum est, quod ab Augustino dictum existimatur. Neminem nouam vitam inchoare, quem veteris non penituerit. Qui namque fieri potest, vt proponat deinceps aliquis, nihil se nisi benefacere velle, cui quae praeterierunt malefacta non displicuerint? Quam Latini poenitentiam, eam Graeci vocant Metaneam quae latine dici potest mentis mutatio siue resipiscentia: ipso etiam Tertulliano teste, qui scribit in Graco sono penitentiae nomen non ex delicti confessione, sed ex animi deinutatione compositum esse. Quae autem esse potest animi demutatio, vbi quae prius placuerunt, ea deinceps non displicent? Quomodo mutasse priorem affetionem anima dici poterit, cui placet aliena rapuisse? verum in posterum nihil eiusmodi patrare deliberatum habet.

Quamobrem vel communis ipse sensus indicat, ad nouam vitam inchoandam opus esse detestatione vitae prioris & displicentia. Etiam homini si quis reconciliari vult, ostendit sibi displicere quod eum aliquando offenderit. Quod si delectari se offensionibus istis indicauerit, atque eo nomi ne sibi placuerit, tantum abest, vt in gratiam redeundi potestas illi fiat, maiorem etiam vt iram sibi cumulet. Si ad hunc modum agi par est cum homine, aeque vt nos montali, quo ore ad Desi accedemus? qua fronte ei reconciliari postulabimus, nullum de eo quod offenderimus, quodque iustam illius contra nos irram prouocauerimus, dolorem prae nobis ferentes? Quamuis autem ineptum sit ad hunc modum colligere, non est scriptum, ergo approbandum non est: tamen & res & nomen ipsum contritionis e scrituris ostendi potest. Nam quod vnus ex Prophetis auersionis ab impietate meminit, quid aliud significare vult hoc nomine, quam odium eorum & displicentiam, quae prius placuerunt? Nam quae odimus, ab eo libenter nos auertimus.

Iam vero ille locus: Postquam con uertisti me egi poenitentiam, & postquam ostendisti mihi, percussi cor meum: confusus sum, & erubui, quoniam sustinui opprobrium adolescentiae meae: nonne apete vim contritionis demonstrat: in quo conteritur & percutitur cor, sitque vt confundamus & rubescamus de his, quae patrata sunt per nos. De hoc genere confusionis dicit Augustinus. Est quaedam confusio temporalis, vtilis perturbatio animi respicientis peccata sua, respectione perhorrentis, horrore erubescentis, crubescentia corrigentis: Vnde dicit Apostolus: Quam enim gloriam habuisus tunc in iis, quibus nunc erubescitis? Ergo erubescere eos dicit iam fideles, non de praesentibus donis, sed de praeteritis peccaris. Hanc confusionem non formidet Chnstianus, uno si hanc non habuerit, aeternam habebit. Neque minus clarus & manifestus est ille locus, quo Dominus non contentus dixisse. Conuertimini, ad me in toto corde vestro: ad dit insuper, in ieiunio, in fletu, in planctum, & scindite con da vestra, & non vestimenta vestra Quando flere, quado plangere, quando scindere cor iubet, quid aliud quam contritionem praecipit, sine qua in toto corde nostro tom uerti ad Deum non posse videmur? Sed non hoc modo quod significatur eo nomine, verum ipsum etiam contei tionis nomen in scripturis reperire licet. Quod aperte illa verba indicant: Sacrificium Deo spiritus contribulatus cor contritum & humiliatum Deus non despicies. Et illa alterius Prophetae: Ad quem respiciam, nisi ad paupercu lum, & contritum spiritu, & trementem sermones ineos Et apud eundem alio loco Euangelicare pauperibus hisit me, sanare contritos corde. Ex quo vel solo discere possumus, qui sanari vult per penitentiam, eum contrito corde esse oportere. Sanctorum vero doctorum vix quisquam est, qui ad contritionem compunctionemque cordis non in uitet. Inter Augustini opuscula, etiam vnum illum inscritum videre licet, de contritione cordis Certe Cyprianus grauiter eos obiurgat, qui poenitentiae partem hanc sublatam voluerunt Agite, inquit, poenitentiam plenam doloris, ac lamentantis animi probate mostitiam: Neque vos quorundam moueat aut error improuidus, aut stupor vanus, qui cum teneantur in tam grandi crinne, percussi sunt animi caecitate, vt neque intelligant delicta, noque plangant. Ac aliquanto post. Qui poenitentiam criminis tollunt, satisfactioni viam praecludunt: ita sit, vt dum temeritate quorundam promittitur salus falsa vel creditur; spes

verae salutis adimatur. Sod & vetustior Cypriano Tertullianus, scripsit librum de poenitentia, in quo inter caete ra de exomologesi in hunc modum loquitur. Exomologesis prosternendi & humilificandi hominis disciplina est, conuersationem iniungens misericordiae ilicem: de ipso quoque habitu atque victu mandat. Sacco & cinere incubare, corpus sordibus obscurare, animum mororibus deiicere, illa quae peccauit tristi tractatione mutare.

Caeterum pastum & potum pura nosse, non ventris scilicet, sed animae causa. Plerunque vero ieiuniis preces alere, ingemmiscere, lachrymari, & mugire dies noctesque ad dominum Deum tuum: presbyteris aduolui, & aris Dei adgeniculari: Scripsit Ambrosius quoque de Poenitentia libros duos. Et inter Augustini libros recensentur, vnus de vtilitate poenitentiae, alius de medicina poenitentiae. Chrysostomi vero complures de ea sunt Homiliae: de com punctione vero cordis libri duo: ac itidem etiam eadem de re libri beati patris Ephem, quem ad tantam venisse daritudinem scribit Hieronymus; vt post lectionem scripturarum, publice in quibusdam ecclesiis eius scripta recitarentur: qui de poenitentia quoque libros duos, & sermonem vnum conscripsit: neque alia in re magis occupatur, quam in mentibus hominum ad compunctionem excitandis. Cuius etiam haec verba sunt. Proiice abs te onera peccatorum, offer munera obsecrationum, suppone lachrymas in putredine vulnerum. In tantum enim coelestis medicus bonus est, vt lachrymis & gemitibus, donet vulneribus sanitatem. Accede peccator, & procidens huic benignissimo medico offer lachrymas, quae ad huiusmodi medicamentum proficiunt. Sic enim vult coelestis medicus, sanare vnumquemque, medicamentum diligens lachry marum. Nihil est enim quod non cedat & sanetur medicamento poenitentiae. Hoc enim medicamentum non vsquequaque detinet aegrotum, sed statim sanat. Expectaergo medicus videre lachrymas tuas accede, noli timere, Ostende ei vulnus, & offer medicamentum lachrymarum & fletum. Ecce enim apertum est ostium poenitentiae. Festina peccator priusquam claudatur. Et alio loco: Beastus homo qui habet compunctionem iugiter secundum Deum. Compunctio fratres sanitas animae est, illumi natio mentis est: compunctio fratres remissionem delictorum nobis conquit: compunctio fratres Iesum vnigenitum facit in nobis habitare, cum eum desyderamus & quaerimus. Volo vobis fratres enarrare potentiam laschrymarum. Anna per lachrymas a Deo Samuelem prophetam accepit, sed sublimitatem & gloriationem anima suae. Mulieris etiam peccatricis debita in domo Simonis a Christo domino dimissa sunt, quae lachrymis pedes eius rigabat, & cine tergebat. Grandis virtus est lachrymarum, multumque praeualent lachrymae, quae secundum Deum sunt, fiduciam domini semper acquirunt lachrymae, sordidas cogitationes expellunt, nec proximare eas permittunt animae compunctionem cordis habenti. Gre gorius quoque Nazianzenus vocant poenitentiam Baptisimum lachrymarum.

Quamobrem & e scriptus, & ex consensu doctorum omnium ecclesiae, pars haec poenitentiae probari potest. Quantum autem temporis ad eam requiratur, non videtur hominis esse definire. Praeclare enim scripsit Leo Pontifex, quod misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur venire moras conuersio, dicente spiritu Dei per Prophetam: Cum conuersus ingemueris tunc saluus eris. Et alibi: Dic tu iniquitates tuas vt iustificeris. Et iterum: Quia apud dominum misericordia est & copiosa apud cum redemptio. Sed & ante eum Coelestinus Papa. Salutem, inquit, homini adimit, quisquis mortis tempore penitentiam denegauit, & desperat de clemenria Dei, qui eum ad subueniendum morienti sufficere vel in momento posse non credit. Perdidisset latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens, si illum vnius horae poenitentia non iuuisset. Cum esset in poena promitur, & per vnius sermonis promissionem, habitaculum paradisi promeruit. Vera ergo ad Deum conuersio in vltimis positorum, mente potius est existimanda, quam tempore; Propheta hoc taliter asserente, Cum conuerlus ingemueris, tunc saluus eris. Et aequalis eius Augustinus: Poenitentia quamus sit exigui temporis, si inti ma cordis amaritudine agitur, non despicitur apud iudicem iustum Deum, qui cordis secreta consyderat. Non enim longitudinem temporis tantum requirit Deus, quantum affectum synceritatis poenitentis pensat. Et qui praecessit nos Ioannes Chrysostomus, cum esset hortatus populum

taberet peccata tum maxime, cum adhuc relicta esset quadragesimae pars, subdit. Hoc autem dixi, non quod solum tanto tempore opus habet, peccatorum correctiosed quia Dominum habemus misencordem & benignum, & non indigent, magno tempore, tantum magno feuore & sobrietate ad ipsum accedamus, reiectis saecularibus curis omnibus, & supernae gratiae innitamur. Nam & Niniuitae tanta peccatorum multitudine aggrauati, quia magnam & veram poenitentiam egerunt, non indigebant ampliori quam trium dierum tempore ad prouocandam Dei bonitatem, & irritandam quae aduersus se lata erat sententiam. Et quid dico Niniuitas? Latro in cruce neque vno die opus habebat, & quid dico die vno? neque breui hora, Tanta est ergo nos Dei misericordia. Nam vbi viderit voluntatis nostrae firmum propositum, & feruenti nos desiderio ad se accedere, non retardat, neque differt, sed accelerat, suamque solitam liberalitatem exhibens dicit: adhuc loquente te dicam, ecce adsum. Ac qui fuit omnibus iis vetustior Cyprianus: Sed & in eodem articulo temporis cum iam anima festinet ad exitum, & egrediens ad labia expirantis emerserit, poenitentiam clementissimi Dei benignitas non aspernatur, nec serum est quod verum, nec irremissibile quod voluntarium, & quaecunque necessitas cogat ad penitudinem, nec quantitas criminis, nec breuitas temporis, nec horae extremitas, nec vitae enor mitas, si vera contritio, si pura fuerit voluptatum mutatio, excludit a venia, sed in amplitudine sinus sui, mater chatas prodigos suscipit reuertentes, & velit nolit Nouatus haereticus, omni tempore Dei gratia recipit penitentes. Ac latronis mentionem faciens: Latrocinium, inquit, damnationem meruerat & supplicium, sed cor contritum paenam mutauit in martyrium, & sanguinem in baptismum. In momento impietas religionem, crudelitas induit pietatem, & statim consummatus ciuis sanctorum & domesticus Dei permissus est in regnum.

PrevBack to TopNext