On this page
Caput 47
Caput 47
De Confessione et quae illi respondet absolutione
CAeterum penitentia hominis Christiani post lapsum, non solum a peccatis cessatio continetur, & eorum detestatio, aut cor contritum & humiliatum, verum etiam eorundem sacramentalis confessio, saltem in voto suo tempore facienda: & sacerdotalis absolutio. Nam cum sacramentum hoc medicina sit a summo medico Christo instituta, qui sanitatem quidem ipse confert, sed in ea conferenda sacerdotis vtitur ministerio, quemadmodum etiam Origenes admonet, oportet nos morbum nostrum coram eo, quo ministro Deus in curando eo vtitur, non celare. Fortassis enim, inquit, sicut ii, qui habent intus inclusam escam indigesim humoris vel flegmatis, stomacho grauite & molesti imminentia, fixo mucrint, releuantur: ita etiam ii qui peccauerunt, siquidem occultant & retinent intra se peccatum, intrinsecus vrgentur, & propemodum suffocantur a flegmate vel humore peccatorum. Si autem ipse sui accusator fiat, dum accusat semet ipsum & confitetur, simul euomit & delictum, atque omnem morbi digerit causam. Ac ne quis hoc de ea accusatione confessioneque dictum interpretaretur, quae coram Deo fit, subdit mox. Tantummodo circunspice diligentius, cui debeas confiteri peccatum tuum. Proba prius medicum, cui debeas causam languoris exponere qui sciat infirmari cum infirmante, flere cum flente: qui & condolendi & compatiendi nouerit disciplinam, vt ita demum si quid ille dixerit, qui se prius & eruditum me dicum ostenderit, & misericordem; si quid consilii dederit, facias & sequaris. Si intellexerit & prouiderit talem esse languorem tuum, qui in conuentu totius Ecclesia exponi debeat & curari; ex quo fortassis & caeteri aedifiri poterint; & tu ipse facile sanari, multa hoc deliberatione, & satis perito medici illius consilio procurandum est. Neque dissimilia sunt quae scribit Hieronymus, ilud enarrans ex Ecclesiaste. Si momorderit serpens in silentio, non est amplius habenti linguam. Si quem, inquit, serpens Diabolus occulte momorderit, & nullo concio eum peccati veneno infecerit, si tacuerit qui percus sus est, & non egerit poenitentiam, nec vulnus suum fratri & magistro voluerit confiteri, magister qui linguam habet ad curandum, facile ei prodesse non poterit. Si enim erubescat aegrotus vulnus medico confiteri, quod ignorat medicina non curat. Et aequalis eius Augustinus.
Quomodo potest medicos vulnus sanare quod aegrotuostendere erubescit? Deus confessionem nostram desyde rat, vt iustam habeat cognoscendi causam. Ante quem
etiam Basilius. Confessio, inquit, peccatorum hanc habet rationem, quam habet vulnus aliquod corporis vel passio, quae medico demonstranda est. Si ergo non omnibus
qui vitia vel vulnera corporis sui reuelat, nec quibuslibet. sed iis tantummodo summae peritiae testimonium habent. & curae ac medelae disciplinam, ita confessio pectatorum fieri debet apud eos tantummodo, qui curare haec praeualent, & emendare secundum quod scriptum est: Vos qui fortiores estis, infirmitatem infirmorum portate, hoc est auferte & exportate per curationem. Et in eodem libro aliquanto ante. Necessarium, inquit, videtur iis quibus dispensatio mysteriorum Dei commissa est, confitenda esse peccata. Sic enim & ii, qui antiquitus poenitebant, inueniuntur apud sanctos confessi esse peccata sua. Scriptum est in Euangelio, Quia Ioanni Baptistae confitebantur populi peccata sua: & in Actis Apostolorum Apostolis in qui baptizabantur. Ex quibus verbis colligere licet, quata sit confessionis antiquitas, quam a domino institutam esse scribit Tertullianus, ac Ecclesiae consensus obtinet. Videtur autem illis verbis instituta, quibus Petro caeteris Apostolis ligandi soluendique, remittendi retinendique pecata, potestas a Christo concessa est. Qua vti quemadmo dum potuerint Apostoli, vel etiam nunc possint eorum successores, intelligi non potest, nisi prius cognouerint, cuius generis ea peccata sint, & quae medicina sit illis adhibenda. Recte dicitur a Sapiente: Qui iudicat quod nouit, iustitiae iudex est.
Verum est & illud, quod ex Hiero nymo proxime citauimus, quod ignorat medicina non curat. Cum itaque sacerdos & iudex vice Christi sit, & medicus ab ipso constitutus, quomodo aut iudicabit de incognitis, aut morbum, quem cuiusmodi sit ignorat, curabit?
Deinde vero non sola remittendi, verumetiam retinendi, neque sola soluendi, verumetiam ligandi potestas illi data est. Quid autem retinere, quid remittere, quid ligare, quid soluere debeat, quis scire poterit, si non fuerit illi vulnus indicatum, si peccatum non fuerit manifestatum? Ac fatendum quidem est, quod ab ignotis etiam nonnunquam sacerdos absoluit, sed non ab his tamen, quae sciens aliquis proferre nolit, verum ab iis, quae vel peccata esse nescit, vel eorum reminisci non potest.
Verum est enim quod ait Propheta: Delicta quis intelligit? Neque raro fit, vt etiam grauia peccata per ignorantiam committantur Quin & illud ab eodem Propheta non sine causa dictum est: Ab occultis meis munda me.
Quamobrem ad ea manifestanda quae vel esse peccata nescimus, vel memoria non tenemus nemo fuit vnquam obligatus. Non est itaque dubitandum, quin sicut absolutio a Deo instituta, ita & con fessio, quae fit per peccatorum enumerationem, Dei ministro sacerdoti factam. Quae duo ita sibi mutuo respon dent, vt vbi non est confessio, ibi nulla esse possit absolutio. Sed si quis alium scripturarum locum a nobis exege rit, vbi Christus confessionem praeceperit, praeter ea quae per nos adducta sunt, ad Petrum & ad reliquos Apostolos dicta, ab eo vicissim exigere licebit, vt & ipse locum ostendat, vbi primum ecclesia confessionem praeceperit. Quod cum graue multis onus videatur, certe nemine praecipiente susceptum a fidelibus vltro fuisse, verisimile non est. Quin & illud difficile est creditu, hominis alicuius authoritate ad hanc rem tam grauem fideles adigi potuisse.
Atqui oster di non potest, quod ea fuerit ab ecclesia instituta, cum ab ipsis Apostolorum temporibus ad haec vsque nostra in vsi semper fuerit. Ex quo colligere licet, quod viua voce proculdubio fuerit a Christo tradita, cuius multo maxima dictorum & factorum pars mandata scripturis non est. Clemens Petri successor, hanc Petri doctrinam fuisse refert, quam illum a magistro suo Christo accepisse dubium non est: vt si forte alicuius cor, vel liuor, vel infidelitas, vel aliquid malum letanter irrepserit, non erubescat qui animae suae curam gerit, confiteri haec ei qui praeest, vt ab ipso per verbum Dei & consilium salubre curetur. Quo facilius autem perspici possit, eum de occultis peccatis loqui, subiungit haec verba. Abiicienda prorsus e corde est omnis intrinsecus latens amaritudo peccati, si qua forte ex desideriis iniquis velut ex cibis noxiis congregata est. Iam illis verbis, Confitemini alterutrum peccata vestra, non tam institutam a Iacobo & praeceptam sacramentalem confessionem, quam eam quae pridem instituta esset & praecepta promulgatum, recte viri quidam pii & docti existima uerunt. Neque mouere quenquam debet vox haec alterutrum, vt putet eam ad sacramentalem confessionem quae sacerdoti fit referri non posse. Vir fuit excellens & doctrina & vitae sanctimonia Hugo de sancto Victore Bernardi aequalis: is cum adduxisset hunc Iacobi locum. Quid est, inquit, alterutrum? Ac mox respondet: non solum homo deo, sed inter vos alter alteri, homines hominibus, oues pastoribus, subiecti praelatis, ii qui peccata habent, in qui peccata dimittere potestatem habent. Et certe communis hoc loquendi mos obtinet, vt dicatur aliquando ab Episcopo, siue eius Vicario, Confiteare cui vis. Quae tamen
verba non ita accipiuntur, quasi non sacerdotibus etiam consitendi potestas permissa sit: verum illud concedi verbis lis videtur, vt non proprio sacerdoti cui lure tenetur, verum cuicunque velit alii, modo sacerdoti confiteri possit. Inter opuscula quae adscribuntur Augustino, extant etiam duo de visitatione infirmorum. In eorum altero scribit his verbis. Sunt quidem qui sufficere sibi ad salutem autumant, si soli Deo, cui nihil occultum est, quem nullius latet conscientia sua confiteantur crimina. Nosunt enim aut erubescunt siue dedignantur ostendere se sacerdotibus, quos tamen inter sepram & lepram discer nere per leginatorem constituit Dominus. Sed nolo vt ipsa decipiaris opinione, quatenus confundariis confiteri coram Domini vicario, tabescens prae rubore, vel ceruicosus prae indignatione. Nam ipsius humiliter subeundum est iudicium, quem Dominus sibi non dignatur vicarium Ergo ad te venire roges sacerdotem, & fac ipsum conscientiarum tuarum penitus participem. Nolo seducat te somniantium illa superstitio, quae in visitando confirmat, quia saluat sacerdote inconsulto ad Deum peccatorum confessio. Nos autem non denegamus quin sit ad Deum frequenter conferenda peccatorum confessio: Beatus enim qui tenebit & allidet paruulos suos ad petram, Petra autem Christus est: sed testatur, & testatur illud sana doctrina. Ne tibi applaudentium faueas auribus, quoniam prius eges sacerdotis, qui mediator sit ad Deum tuum, salubri iudicio. Alioquin & sub lege & sub gratia, ite & ostendite vos sacerdotibus, responsum domini quomodo consum maretur? Confitemini alterutrum peccata vestra quomodo compleretur? Ergo cicatricum tuarum arbiter Dei vice presbyter adhibeatur, & reuela ei vias tuas, & ipse tibi exhibebit antidotum reconciliationis. Beda quoque diligens Augustini sectator, verba haec Iacobi itidem de sacramen tali confessione interpretatur, quam esse necessariam cum alio quodam in loco, tum in libro quinquaginta Homiliarum, testatur Augustinus dicens: Qui post vxores vestras vos illicito concubitu maculastis, si praeter vxores vestras cum aliqua concubuistis, agite poenitentiam, qualis agitur in Ecclesia. Nemo sibi dicat, occulte ago, apud deum ago, nouit Deus qui mihi ignoscit, quia in corde ago Ergo sine causa dictam est. Quae solueris in terra, soluta erunt in caelo? ergo sine causa sunt claues datae ecclesiae Dei frustramus Euangelium dei, frustramus verba Christi, promittimus vobis quod ille negat, nonne vos decipimus? Sed haec de necessitate, vtilitateque confessionis, aut re, aut saltem voto, deque eo quod a Christo sit instituta, dicta sufficiant.
Caeterum confessioni respondet absolutio. Ac illa quidem praecepta est omnibus, siue ii e clero sint siue e populo. Omnes enim peccauerunt, & egent gloria Dei. Ius autem ligandi & soluendi, sicut ab Ambrosio quoque scriptum legimus, permissum est solis sacerdotibus. Quamob rem crassus est error eorum, qui dicunt non magis absoluere sacerdotem, aut Episcopum, aut Papam, quam vel mulierem vel puerum, addere debebant quoque psitacum, nam & is aeque vt puer aut mulier doceri potest vt dicat, ego te absoluo. At non ita Ioannes Chrysostomus, vir non doctrina magis quam vitae sanctitate conspicuus, qui vel hoc nomine sacerdotii dignitatem cuiuis alteri anteferendam esse censet, quod terrestres dignitates habent quidem vinculi potestatem, sed in corpora tantum: at sacerdotum vinculum ipsam etiam animam attingit, atque ad coelos vsque peruadit, vsqueadeo, vt quaecunque inferne sacerdotes confecerint, illa eadem Deus superne rata habeat, ac seruorum sententiam Dominus confirmet: Quam potestatem non modo nullis regibus & principibus, verum ne ipsis quidem angelis aut archangelis datam esse dicit. De qua Hylarius quoque Petrum alloquens ita dicit: O in nuncupa tione noui nominis foelix ecclesia fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae infernas leges & tartari potas, & omnia mortis claustra dissolueret: o beatus coeli lanitor, cuius arbitrio claues aeterni aditus traduntur, cuius terrestre iudicium praeiudicata authoritatis fit in coelo, vt quae in terris aut ligata sint aut soluta, statuti eiusdem conditionem contineant & in coelo. Ex quibus verbis il lud simul discere possumus, quae sit absolutionis vis, neque enim hoc est absoluere, quod nonnulli somniant, absolutum ostendere, sed quod dixit Christus peccata remitttere, simul etiam a poenis quae illis debentur soluere. Quod prius in terris quam in coelis fieri etiam Cyprianus indicat dicens: Cum permiserit ipse qui legem dedit, vt ligata in terris etiam in caelis ligata essent, solui autem possent illic quae hic prius in ecclesia soluerentur. Quos sequutus Bernardus de Petro scribens, ait, quod claues regni coelorum tam singulariter accepit: vt praecedat sententia Petri sententiam caeli. Ac ipse quidem hoc authoritate sua Deus efficit, sed in ea tamen re ministerio sacerdotis vtitur.
Itaque quicquid eius sacerdos facit, non sua propria, sed a Deo sibi concessa potestate facit. Hunc errorem notasse videtur Ioannes Chrysostomus his verbis. Corporis lepram purgare, seu verius dicam non purgare quidem, sed purgatos probare, Iudaeorum sacerdotibus solis licebat. Neque nescis quanta cum ambitione, quanto cum studio ac concertatione sacerdotalis dignitas id temporis acquirebatur. At vero nostris sacerdotibus non corporis lepram, verum animae sordes, non dico purgatas probare, sed purgare prorsus concessum est. Ante quadringentos plus minus annos fuerunt, qui absoluere interpretarentur, absolutos ostendere: sed eos viri pii & docti Hugo, & Richardus de sancto Victore grauiter admodum reprehendunt. Ille qui dem his verbis: Non dicit quodcunque solueris, hoc est, vt illi aiunt, solutum ostenderis, fuit solutum, sed erit solutum: quia sententiam Petri non praecedit, sed subsequi tur sententia coeli. Ac interiectis nonnullis, de eo quod con mune fuerit hoc omnibus Apostolis & eorum successoribus, quoniam omnibus ipsis dictum est, Accipite spiritum sanctum, quorum remiseritis, &c. continenter subdit. Vb dixit si ostenderis fuit? Nusquam dixit hoc sed dixit, si foceritis erit. Richardus autem etiam acrius: Extat, inquit quorundam de potestate ligandi atque soluendi sententia, vt ridenda videatur potius, quam refellenda. Putanenim & praedicant, sacerdotes non habere potestatem soluendi & ligandi, sed ostendendi homines esse solutos siue ligatos. Sed nunquid dominus dicit, Quodcunque ligatum ostenderis, erit ligatum, & quodcunque solutum ostende ris, erit solutum, non ostendendi aliquem ligatum aut solutum, sed ipsa ligandi soluendique potestas sacerdotibus: Christo data est, quae clauium nomine appellatur. Scimus autem quod clauis instrumentum est quo ostium aperitur & clauditur. Regni autem coelorum ostium per peccatum clauditur, & quoad maculam, & quoad poenae reatum. Clauium itaque nomine potestas significatur, qua obstaculum eiusmodi remouetur. Haec potestas est in summa trinitate per authoritatem, vt recte penes illam dicatur esse clauis authoritatis: in Christo homine fuit haec potestas ad remouendum praedictum obstaculum per meritum passionis, quae etiam dicitur ianuam aperire, & ideo dicitur a qui busdam habere claues excellentiae.
Quoniam vero ex latere Christi dormientis in cruce sacramenta fluxerunt, quibus Ecclesia fabricata est, ideo in sacramentis Ecclesiae manet efficacia passionis: propterea ministris etiam Ecclesiae, qui sunt dispensatores sacramentorum, aliqua potestas ad praedictum obstaculum remouendum est collata, non pro pria sed diuina virtute, & merito passionis Christi: & haec potestas metaphorice clauis Ecclesiae dicitur, quae est clauis ministerii. Clauis authoritatis est penes Deum trinum & vnum: clauis excellentiae penes Christum hominem, cuius passionis merito, quae causa fuerat antea, nobis ianua regni celestis est aperta. Clauis ministerii est penes sacerdotes, qui potestate vtuntur ligandi & soluendi sibi a Christo concessa. Sed hac de re satis.