On this page
Caput 48
Caput 48
De satisfactione
TErtia poenitentiae pars est satisfactio: quam si quis malit sequelam appellare, nulla est litigandi causa. Nam quae praecedebat olim absolutionem, nunc sequi plerunque consueuit. Fit autem satisfactio peleiunia, elcemosynas, orationes, & alia pia spiritualis vitae exercitia: non quidem pro poena aeterna, quae vel sacramento, vel sacramenti voto vna cum culpa remittitur, verum pro poena temporali, quae vt sacrae literae docent, non tota semper (vt in baptismo fit) dimittitur illis, qui gratiae dequam acceperunt ingrati, spiritum sanctum contristauerunt, & templum dei violare non sunt veriti. Diximus intio quum de sacramentis agere caepissemus, quod Baptismus fidei, Confirmatio spei, Eucharistia charitatis est sacra mentum, poenitentia vero refertur ad iustitiam, maxime in ea parte quae dicitur satisfactio, quae videtur iniuriae illatae quaedam esse recompensatio. Iam enim baptizatis non perinde facilis, neque tam liberalis & gratuita via patead misericordiam diuinam, quam fuit ipsis baptismus, quem qui suscipiunt, nulla requiritur ab eis satisfactio Contra autem est in hoc penitentiae sacramento. Quanto enim grauius peccat homo fidelis per baptismum Christo semel incorporatus, tanto maior illi difficultas impendet in misericordia diuina impetranda: Vt iure merito loannes Damascenus vere laboriosum Baptismum, peniter tiam appellauerit. Iustum itaque est, vt ipse a se peccat,
poenas exigat, vt illud impleatur quod scriptum est: Pro mensura peccati erit plagarum modus. Et alio loco, Quantum se glorificauit & in delitiis fuit, tantum date ei tormentum & luctum. Si magnus est lapsus tuus, dicit Chrysostomus, maior sit lachrymarum tuarum torrens. Et aequalis eius Eusebius Emisenus: Non putemus tam facile remitti posse inusta semel crimina, & profundo vulnera in are ipsius impressa visceribus. Multo opus est fletu, multo gemitu, multo dolore cordis, ad sanandos ipsius cordis dolores. Tota insistendum est spiritus contritione, vt venista mala tanquam sagittae de conscientia euellantur. Non sufficit summis labiis dicere: Peccaui: parce, remitte. Saul dicebat, peccaui, sed non obtinuit illam veniam, qua Dauid vna penitentiae voce promeruit. Et hoc quare? Quia confessionem nuda magis verba, quam veri gemitus exprimebant. Quia non compensabat cum magnitudine criminis lenta humiliario supplicantis. Non leui agendum est contritione, vt debita illa reddimantur, quibus moraeterna debetur. Nec transitoria opus est satisfactione pro malis illis, propter quae paratus est ignis aeternus. Et iterum homilia decima, ieiunia ac vigiliae, ac sanctae afflictiones humiliata corda macerant, sed maculata corda purificant, membris subtrahunt fortitudinem, sed conscienriis addunt nitorem. Nihilominus de contritione animi redimuntur crimina voluptatum. Per durae crucis exerciria, decepta dudum carnis gaudia puniuntur. At sic mortificatione praesenti, futurae mortis sententia praeuenitur. & dum culpae author humiliatur, culpa consumitur, dumque exterior afflictio voluntariae districtionis infertur, tremen di iudicii offensa sedatur, & ingentia debita labor soluit exiguus, quae vix consumpturus erat ignis aeternus. Tractantes ergo causam salutis nostrae, faciamus intra nos quod circa nos facere solent medici, si laesura aliqua vel querela in prima corporis cute sentitur, curatio medicamenti blandioris apponitur: si vero in ossibus vulnus absconditum, aut in viscera profunda immersum est, austeriorem & fortiorem poscit vis occulta medicinam, vt vlceris magnitudo aut sectione, aut exustione supercurretur, & dolor dolore pellatur. Similis ratio est in aegritudine hominis interioris adhibenda, si leuia sunt fortasse delicta. Verbi gratia. Si homo vel in sermone, vel in aliqua reprehensibili voluptate: si oculo peccauit, aut corde, verborum & cogitationum maculae quotidiana oratione curandae, & priuata compunctione tergendae sunt.
Si vero quisquis conscientiam suam intus interrogans, facinus aliquod capitale commiserit, aut si fidem suam falso testimonio expugnauerit, ac sacrum veritatis nomen periurii temeritate violauerit: Si veram luptismi tunicam coeno commaculati pudoris infecerit, si in seipso nouum hominem nece hominis occiderit, si per augures & diuinos atque incantatores captiuum se diabolo tradiderit. Haec atque huiusmodi commissa, expiari penitus communi & mediocri, vel secreta satisfactione non possunt, sed graues causae, grauiores & acriores publicas curas requirunt, vt qui cum plurimorum destructione se perdidit, cum plurimorum dificatione se redimat. Homo enim seipsum decipit, si quum in medullis feruere sibi sentiat morbum, per superficiem corporis molle deducat vnguentum. Sic & The odoritus in praeclaro illo libello, quem inscripsit diuinorum decretorum Epitome. Sunt ergo medicabilia etiam quae post baptismum fiunt vulnera, medicabilia autem non vt olim per solam fidem data remissione, sed per multas lachrymas & fletus & luctus & ieiunium & orationem & laborem facti peccati quantitati commoderatum. Qui enim sic affecti sunt nec admittere quidem didicimus, nec diuina sunt eis manu impartienda. Nolite, inquit, sanctum dare canibus, nec margaritas porcis. Fit autem eiusmodi satisfactio non ad culpam vel poenam aeteriam expiandam, haec enim satisfactio soli Christo tribuenda est. Solus ille factus est propitiatio pro peccatis nostris, non pro nostris tantum, verum & totius mundi. Solus ile mortem moriendo destruxit, per eam pro peccatis nostris abunde satis fecit, per eam patri suo coelesti nos reconciliauit. Non de hac itaque satisfactione nunc loquimur, sed de ea quae in iis maxime poenitentiae fructibus consisit, quos iustitiae nomine Christus dignatur, in ieiunio, oratione, & eleemosyna, siue a nobis ea suscepta, siue per parochos nostros sacramentorumque dispensatores nobis niuncta sit: quae quum ex fide & charitate peragitur, peccatorum causas excindit, peccati reliquiis medetur, ac temporalem paenam vel tollit, vel mitigat, denique & in exemplum adhibetur. Est quidem ita, quod Christus pro peccatis nostris abunde satisfecit, pro nobis tot cruciatus, ac mortem etiam ipsam perferendo, sed non ideo passus est, non ideo satisfecit, vt nos nihil iam patiamur, nihil fadamus pro peccatis nostris, posteaquam semel a gratia illa exciderimus, quam, illi commortui, per baptisinum consequuti fueramus. Quin ille nobis exemplum dedit potius, vt eius vestigia sequamur, vt sicut ipse tulit crucem suam, carnem nostram indutus, verum ab omni peccato prorsus immunis, ita & nos tot peccatis contaminati, tollamus & ipsi crucem nostram. Hoc est quod nos admonet dicens, Si quis vult venire post me, abneget semet ipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me. Explicans illa verba Samuelis ad Saulem Gregorius: Ecce quod remansit, pone ante Remansit quidem, inquit, quia non omnia nostra Christus expleuit. Per crucem quidem suam omnes redemit, sed remansit: vt qui redimi & regnare cum eo nititur, crucifigatur. Hoc profecto residuum viderat qui dicebat: Si compatimur & conregnabimus. Quasi dicat: quod exple it Christus, non valet, nisi ei, qui id quod remansit adim plet.
Hinc beatus Petrus apostolus dicit: Christus passus, est pro nobis, vobis relinquens exemplum, vt sequamini vestigia eius. Hinc Paulus ait: Adimpleo ea quae desunt passionem Christi in corpore meo. Dicit hic aliquis: Quid ergo mihi contulit crux Chris, si nihilominus opus est assidue portare me crucem propriam, quasi illa non suffecerit? Multum adeo contulit. Nullus enim esset nostrae crucis us, neque fructum ex ea caperemus vllum, nisi Christi crupraecessisset, cuius merito valet nostra crux, quicquid valet. Ad eundem modum & satisfactionis nostrae pro peccatis nulla esset prosus vtilitas, nisi Christi satisfactio praecessisset, per cuius mortem & sanguinem efficacia redduntur, & Deo gratia quae fiunt a nobis in satisfactionem pro peccatis nostris.
Quid ergo prodest nobis nostra satisfactio, non aliter prodest, nisi virtute, merito, & efficacia Christi passionis, quae fons & fundamentum est omnium bonorum operum nostrorum, quae iam non nostra magis sunt, quam eius qui viuit in nobis, qui operatur in nobis, Christi. De quo dicit Propheta: Domine, omnia opera operatus es in robis. Hunc itaque passionis, crucis & san guinis Christi fructum habemus, quod quae opera nostra quamlibet in speciem bona, nihil nobis autem fuerant profutura, ea posteaquam Christi sanguine tincta sunt prodesse nobis incipiunt ac placandam iram Dei, & ad satisfaciendum pro peccatis nostra. Noluit Christus passionem & mortem suam operculum esse turpitudinis & asylum iniquitatis norae, vt quoniam illi satisfecit pro nobis, licere nobis existimemus, vt deinceps ventri iam libere seniamus, in omni peccatorum ceno volutemur, atque omnia quae libido no stra fert faciamus. Non propterea passus est, non propterea satisfecit pro nobis: sed sicut Petrus docet, ideo peccanta nostra, hoc est, penam nobis pro peccatis nostros debitam, ipse pertulit in corpore suo super lignum crucis, vt peccatis mortui, non modo non peccemus deinceps, verumetiam iustitiae viuamus, & exhibeamus nos Deo tanquam ex motuis viuentes, vt sicut exhibuimus antea membra nostra seruire immunditiae & iniquitati ad iniquitatem, ita dein ceps exhibeamus membra nostra seruire iustitiae in satisfactionem, ne tanti redemptoris mortem & sanguinem, quo sumus a peccatis nostris abluti, pro nihilo halbuisse videamur. Et hoc est quod nos satisfactionem vocamus, exhibe re membra nostra seruire iustitiae in satisfactionem, sicut antea exhibuimus ea seruire immunditiae & iniquitati ad iniquitatem, vt fiat illud quod est apud Prophetam, Sicut fuit sensus vester vt erraretis a Deo, decies tantum iterum conuertentes requireris cum. Hoc est enim satisfacere, quantum orendisti Deum peccando, tantum dare operam, et eum tibi placatum reddas, non tantum a peccatis absu nendo, verumetiam indebita quaedam bona opera faciem do, vt quoad eius fieri possit, infectum reddere coneris, quod perperam factum est, & praecedentis vitae studia in diuersum uiutes. Qui furabatur iam non furetur, dicit Pau lus, magis autem laboret operando manibus quod bonum est, vt habeat vnde tribuat necessitatem patienti. Non furari euin qui furatus antea fuerat, sed honestis operibus se alere, est resipiscentiae: suis vero laboribus etiam indigenti victum parari, satisfactionis est: non illius qua dominis ablata restituuntur, nam haec restitutio vocari proprie consueuit, sed huius quam verae poenitentiae partem esse dicimus.
Quamobrem Christianus homo non solum aliena non tollere ubetur, sed & de labore suo penunam patientibus subministrare, vt bonis operibus deditus, rependat quae prius abstulerat, & de caetero thesaurizet sibi in futurum. Quid enim magnum, aut cuius meriti est ab alienis temperare? Faciunt hoc etiam ethnici viri boni: illud vero ad meritum proficit, quum quis de proprio tribuit egenis. Talis fuit satisfactio Zachaei, qui vere & ex animo poenitens dixit: Ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus, & si quid aliquem defraudaui, reddo quadruplum: quae tam grata Christo fuit, vt mox ei diceret, Hodie salus huic domui facta est. Ad talem satisfactionem inuitat nos Ambrosius, dicens: Nos quoque si tam graue peccatum fuerit, vt minime suis fletibus abluatur, addamus misericordiae oleum, acrimoniamque icius nii. Nullum enim tam graue delictum est, quod non pulgetur abstinentia, elcemosynis extinguatur. Ait enim sanctus Propheta, Sicut aqua extinguit ignem, ita eleemosyna extinguit peccata. Magna est ergo eleemosyna, quae ardentium criminum globos, beneuolenuae suae fon te refrigerat, & quodam irriguo largitatis obruit incendia delictorum, vt quamuis offensus Deus, quamuis crimi nibus prouocatus, cogatur liberare eleemosynis, quem disposuerat punire peccatis. Cogitur enim a nobis quodammodo, dum compellitur pro actibus nostris mutare sententiam, & in vno eodemque homine nunc seueritate in dicis permo acri, nunc patris pietate blandiri. Pater enim nobis Deus est quum bene agimus, iudex noster est quum peccamus. Compellitur ergo operibus nostris dominus, vt nobis misericordiam suam largiatur: atque ideo ipse in Euangelio sancto dicit, A diebus Ioannis Baptisiae regnum caelorum cogitur. Hinc perspicuum cuiuis esse potest, quan tum ei satisfactioni tribuat Ambrosius, quae fit per ieiunium & elecmosynam.
Neque vero solus ille: Nam & Basilius, Per ieiunum, inquit, satisfacite. Et Eusebius Emisenus: Omnia, inquit, quae illic finiri non potuerunt, hic tedi mi possunt, per emendationem prioris vitae, per eleemos, nas, per lachrymas, per humilitatem cordis, per corporis castitatem, per exercitia iustitiae & misericordiae. Nullus est sanctorum, qui non idem cum ipso sentiat. Est autem adinirabilis eorum caecitas, qui non verentur affirmare, per haec opera satisfactoria meritis & satisfactioni Christi derogari. Nonne sicut ille pro peccatis nostris copiose satis fecit, ita copiose quoque nos ab illis redemit, perfecte nos patri suo reconciliauit, omnia peccata nostra pertulit in corpore suo, ac ex condigno meruit omnibus vitam aeternam Atqui non obstantibus iis, fatentur isti, qui nihil iudicio suo non tribuunt, atque illud ecclesiae totius iudicio ante ponunt, nasci nihilominus paruulos irae filios, & nisi baptizati fuerint, condemnari, quin & adultos vt iustificentur, & fide & baptismo opus habere: iustificatis autem, praecepta decalogi, lapsis penitentiam interiorem esse necessariam. Si nihil derogat plenissimae Christi satisfactioni fides, si nihil derogat baptismus, si nihil derogat interior poenitentia, cur secus iuditant de exteriore poenitentia, quae interioris index est, deque iis operibus, quae Christus ipse, qui est iustitia nostra, iustitiae nomine dignatur, quibus etiam mercedem pollicetur, quae tamen & ipsa, quod iam toties admonuimus, non aliunde pretium habent, quam ex Christi sanguine, quo respersa sunt: ad quem si referantur, non possunt Deo grata non esse. Quemadmodum rursus si quis alio referat, nihil aliud sunt omnes iustitiae nostrae, quam pannus menstruatae.
Verum & illud ineptum est, quod propterea satisfactionem reiiciendam putant, quod nomen hoc in scripturis non reperiri dicant. Non dissimili ratione reiiciebant vocem homousion Arriani, quod eam in scripturis non reperiri dicerent. Ac fuit hoc proprium & perpetuum haereticorum, vt nihil reciperent, quod in scripturis non esset: quemadmodum fusius a nobis antea scri prum est. Quasi vero de nomine magis, quam de re laborandum sit.
Atqui reperitur ipsa res. Quid enim aliud sibi volunt digni fructus poenitentiae, ad quos faciendos horta tur Ioannes? Quid aliud sibi vult, quod annuntiabat Paulus, vt poenitentiam agerent & conuerterentur ad Deum, digna poenitentiae opera facientes? Quid aliud haec significant, quam eam, de qua nunc loquimur, satisfactionem? Dignos fructus penitentiae facimus, dicit Chrysoste mus, siue quisquis ille fuit author operis imperfecti in Matthaeum, cum commissis peccatis aduersa facimus. Aliena rapuisti, incipe donare propria: longo tempore fornicatus es, a legitimo quoque coniugii vsu suspendere, ac perpetuam continentiam paucorum dierum castitate saepius meditare: iniuria vel opere quenquam vel sermone affecisti, refer benedictionis verba: conuitiis te percutientem, nunc officiis, nunc beneficiis placare contende. (Neque enim vulnerato sufficit ad salutem, spicula de corpore euellere, sed etiam remedia vulneribus oportet adhibere.) Delitiis antea & temulentia diffluebas, ieiunio & aquae potu vtrumque compensa, vt famem superes imminentem; Vidisti impudicis alienum decorem oculis, foeminam om nino iam non videas, maiore tactus cautione post vulnera. Quid autem aliud est satisfacere, quam quod his venbis exprimitur, quodque Ioannes admonuit, dignos ponitentiae fructus facere? Quem locum de hoc genere satisfactionis recte intelligi, non modo Ioannes Chrysostomus, verumetiam Basilius, Augustinus, Gregorius, Isichilus, Christianus, Ruthmarus, & alii scriptum reliquerunt Irenaeus de primo parente nostro scribit in hunc modum. Per succinctorium in facto ostendit suam poenitentiam foliis ficuulneis semet ipsum contegens, existentibus & alii, foliis multis, quae minus corpus eius vexare potuissent, condignum tamen inobedientiae amictum fecit, conteritus amore dei, & retundens petulantem carnis impetum, velut tale quid significans, quoniam quam habui a spiritu sanctitatis stolam, amisi per inobedientiam, & nunc cognosco, quoniam sum dignus tali tegumento, quod delectationem quidem nullam praestat, mordet autem & pungit corpus.
Ex quo loco licet illud colligere, etiam in paradiso quodam genere satisfactionis primum parentum no strum vsum esse. Cyprianus quoque lapsos ad satisfactionem inuitat his verbis: Ne cesset, inquit, in agenda poenitentia atque in domini misericordia deprecanda, ne quod minus esse in qualitate delicti videtur, in neglecta satisfactione cumuletur. Confiteantur singuli quaeso fratres delictum suum, dum adhuc quo deliquit in seculo est, dum admitti confessio eius potest, dum satisfactio & remissiofacta per sacerdotem, apud Dominum grata est. Conuertamur ad Dominum tota mente, & poenitentiam criminis veris doloribus exprimentes, dei misericordiam deprecemur: illi se in anima prosternat, &c. modumque satisfaciendi pluribus verbis postea persequitur.
Quod autem semel & iterum admonuimus, satisfactionem hanc non ita velimus accipi, quasi culpae propitiatoria, & aeternae poenasit abolitoria: soli Christo tribuendum est hoc, solus est ille qui delet iniquitates nostras, solus est ille qui factus est propitiatio pro peccatis nostris, solus est ille qui mortem aeternam moriendo destruxit: Sed solet Deus in hac vita temporariam poenam aeterne loco peccatis nostris infligere, sic enim ait per Prophetam: Visitabo in virga iniquitates eorum, & in verberibus peccata corum, misericordiam autem meam non dispergam ab eis. Qui locus non obscure indicat, quod quam poenam comminatus est Dominus, ea non ad internecionem, sed ad correptionem vti voluerit. Multa in scripturis eius rei exempla reperire licet. Remissum est peccatum diffidentiae Mosi & Aaron, non tamen est remissa poena temporaria: neque enim ingressi sunt in terram promissionis. Hoc de reliquo populo Israe, hoc de Maria sorore Moysi, hoc de Dauid factum legimus: quibus omnibus remissis peccatis, non sunt remissae poenae temporariae: quas effugere nobis licet, quando ieiunio, oratione, eleemosyna Deum nobis placatum reddere conamur, sicut Niniuitas, sicut Ezechiam, sicut Achab, & alios fecisse legimus. Hoc est quod ab Eucherio Lugdunensi episcopo scriptum est. Si peccatum Dauid tam detestabile dominus transtulit, quid est quod omnia quae de eodem peccato per Prophetam ei a domino dicta sunt, postmodum tolerauit? sed procul dubio dominus delet illud, sed sine vltione non deserit: aut enim ipse hoc homo in se penitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit. Nequaquam igitur peccato parcit, quod nullatenus sine vindicta dimittit. Sic enim Dauid audire post conuersionem meruit, Dominus transtulit peccatum tuum, tamen & multis post cruciatibus afflictus, ac fugiens, reatum quem perpetrauerat exoluit. Si nos salutis vnda a culpa primi parentis absoluit, sed tamen reatum eiusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus: quia delicta nostra, siue per nos, siue per seipsum resecat, etiam cum relaxat. Ab electis enim suis iniquitatum maculas stupet temporali afflictione tergere, quas in eis in perpetuum non vult vindicare. Quod iisdem prope verbis in moralibus a Gregorio scriptum legimus, qui fuisse videtur ducentis plus minus annis posterior.
Verum & Augustinus contra Faustum scribens in eadem est sententia. Qui recte colligit, si dimissa culpa nullus reliquus esset ad paenam reatus, quod neque mortuus Addam, neque fuisset aliis miseriis & huius vitae calamitatibus obnoxius futurus, posteaquam, teste Salomone, eduxit eum Deus a delicto suo. Quin & nos morti & multis aliis erumnis huius vitae subiecti non essemus, posteaquam originale peccatum nobis in baptismo remissum est, si omnes in vniuersum paenae inflictae pro peccatis simul cum culpa delerentur.
Caeterum videre licet, quod ipsi sibi non constant, quodque ipsi secum pugnant, qui vosunt dimissa culpa simul dimitti paenam omnem etiam temporariam. Cum enim agunt de peccato originali, quod aliena voluntate contraximus, sic nobis illud remitti per baptismum asseuerant, vt concupiscentia carnis, quae paena ipsius est, semper nihilominus in nobis manet, neque vlla satisfactione, etiam Christi, possit impediri, quominus proprie sit peccatum. Interea tamen illi ipsi ex his sceleribus & flagitiis, quae re ipsa voluntarie patrantur, nullum sequi reatum contendunt, qui non simul cum ipsis per satis factionem Christi deleatur, vno actu fidei peccatoribus apblicatae. Quid autem hoc est aliud quam peccatum originis gra uius facere, quam actuale? & penitentiam vel fidem magis efficax remedium ad abolenda peccata existimare quam baptismum? Quae quam sint absurda, quis est qui non videat: Indicat hoc etiam ille Pauli locus: quod si nosmet ipsos diiudicaremus, non vtique iudicaremur, ita demum fore, sicut etiam ab Ambrosio traditum est, vt nobis parcat deus si nobis ipsi non pepercerrimus. Hoc Tertullianus quoque testatur dicens: Inquantum non peperceris tibi, intantum tibi Deus (crede) parcet. Et qui fuit propemodum eius sequalis Origenes. Non expectes, inquit, vt humiliet te Chusarsaton, & inuito necessitas extorqueat penitentiam, sed ipse praeueni tortoris manus: quia si te ipse emendaue ris, si te ipse correxeris, pius est Deus & misericors, qui vin dictam temperet ab eo qui illam penitendo praeuenit. Ac qui fuit eiusdem cum Tertulliano gentis Augustinus, In hac, inquit, penitentia maiorem in se seueritatem vnus quisque debet exercere, vt a seipso iudicatus non iudicetur a Deo, sicut Apostolus ait, Si enim nos iudicaremus, a domino non iudicaremur. Ioannes quoque Chrysostomus eundem illum locum adferens, si nos ipsos diiudicarenus, non vtique iudicaremur. Vides, inquit, quomodo hic inflicta pena, liberat a paena quae illic est. Et in ea homilia quae proxinte sequitur, post adducta eadem illa verba, vt gitur, inquit, neque puniamur, neque paenas demus, in suam quisque conscientiam ingrediatur, vitamque explicet, cunctisque commissis diligenter excussis, condemnet animam quae haec patrauit, puniatque cogitationem, affligat, crucietque suam ipsius mentem, suppliciumque a seipso exigat pro peccatis, per condemnationem, per diligenter factam penitentiam, per lachrymas, per confessionem, per ieiunium, per eleemosynam, per continentiam & charitatem, vt possimus omnes omni modo hic depositis peccatis multa cum fiducia illuc proficisci. Bernardus quoque. Vnum est, inquit si nosmet ipsos iudicauerimus, non vtique iudicabimur. Bonum iudicium quod me illi districto diuinoque iudicio subducit & abscondit prorsus horreo incidere in manus dei viuentis volo vultui irae, iudicatus praesentari, non iudicandus: spi ritalis homo omnia diiudicat, & ipse a nemine iudicatur. Iudicabo proinde mala mea, iudicabo & bona: mala melioribus curabo corrigere actibus, diluere lachrymis, punire ieiuniis, caeterisque sanctae laboribus disciplinae: in bonis de me humiliter sentiam, & iuxta praeceptum Domini seruum me inutilem reputabo, qui quod facere debui tan tum feci. Dabo operam nec lolia pro granis, nec paleas cum granis offerre. Scrutabor ego vias meas, & studia mea, quo is qui scrutaturus est Hierusalem in lucernis, nihil inscrutatum in me siue indiscussum inueniat, neque enim iudicaturus est bis in idipsum. Ex iis & aliis multis, quorum verba longum foret recensere, colligere licet, remissa culpa superesse adhuc reatum ad poenam temporariam, Quamobrem recte Sapiens admonuit. Fili peccasti, ne ad iicias iterum. Et ne hoc solo securum se quisquam esse putaret: & de pristinis, inquit, deprecare, vt tibi dimittantur. parum esse iudicans recedere a peccatis, si praeterita curare neglexerimus.
Neque vero poena tantum remanet dimissa culpa, verum & ipsa culpa non ita per poenitentiam aboletur, vt non illius aliquae maneant reliquiae quibus poenadebetur. Hoc Dauid exemplo discimus, cui dixerat quidam Nathan, Dominus transtulit peccatum tuum, sed quia remisso peccato reliquiae peccati remanserant, orat nihilominus Deum Dauid, vt secundum multitudinem miserationum suarum deleat iniquitatem eius, atque amplius la uet eum ab iniquitate, & a peccato mundet. Non satis ha bet curatum esse vulnus (ait Chrysostomus) etiam cicatricem sanari, pristinum etiam decorem restitui perit. Quod fieri videmus in baptismo, vt remisso originalis peccati reatu, reliquiae tamen eius maneant, fomes ille concupiscer riae, quem tota vita piis exercitiis oportet mortificare, hoc & in poenitentiae sacramento euenit. Manet quasi fomes quidam quaedam reliquiae peccati quas purgare satisfactione salubri necesse est: Quum praesertim praeteritum peccatum in consuetudinem abiit, quod quanto fixerat radices altius, tanto maiore & longiore purgatione opus habet. Nam lauari quidem cito possumus, dicit Bernardus, ad sanandum vero opus est curatione multa. Athanasius hoc interesse scribit inter baptismum & poenitentiam, Quod quum poenitet homo, cessat quidem a per cando, sed habet vulnerum cicatrices.
Caeterum qui batizatur, veterem quidem hominem exuit, renouatur auem vt denuo renatus per spiritus gratiam. Et Basilius in milia de poenitentia. Est spes etiam post peccatum, est natio etiam post vlcus, sed manet cicatrix. Et his omnius vetustior Origenes: Transi nunc ab ista legis vmbra Id veritatem eius, & intuere quomodo anima quae peccali vulnus accepit, etiam si curetur, tamen habet in loco cilatricem vulneris residentem, quae cicatrix non solum a Deo videtur, sed ab iis qui acceperint ab eo gratiam, per quam videre possint animae languores, & discernere quae ut anima ita curata, vt omni genere vestigium illati vulperis abiecerit: & quae curata sit quidem, sed ferat adhuc eteris morbi ipso vestigio cicatricis indicia. Et Cypriabus: Quam necessaria, quam benigna est diuina clemenlia, quae cum sciat non deesse satis quaedam postmodum uulnera, dedit curandis sanandisque denuo remedia salutatia. Gregorius Nazianzenus in actione qua ad baptismum cohortatur: praesertim cum alia non detur regeneratio, neque refectio, neque pristinum in statum restitutio, licet ta maximis gemitibus & lachrymis, ex quibus vt ego qui dem sentio atque statuo, vix cicatricis obductio sequitur, inquiramus.
Neque vero tantum in viuentibus, verum tiam in vita functis manent & cicatrices quaedam ac matulae peccatorum per ignem purgandae, & poenae per quas pro peccatis satisfit, venialibus tantum, pro quibus debia penitentia in hoc seculo peracta non est. Quorum vtrumque necessario credi oportere, grauissimis rationibus discimus. Primum enim illud constat, quod illa cum Chrito triumphantium ecclesia, sicut Apostolus testatur, sine macula est & ruga: de qua scriptum etiam legimus, quod non intrabit in eam aliquid coinquinatum. Nam & illud ad eam referri potest, quod via sancta vocabitur, nec transibit per eam pollutus.
Quamobrem purgari necesse est citatrices & maculas peccatorum, priusquam ad Ecclesiam Illam, quae est sine macula & ruga, peruenire liceat. Quod ex illo Esaiae liquet loco: Abluet Dominus sordes filiarum Sion, & sanguinem Hierusalem lauabit de medio eius, in spiritum iudicii & spiritu ardoris. Et ex altero Malachiae loco: Ecce venit, dicit Dominus omnipotens, & quis sustihebit diem introitus eius? aut quis ferre poterit vt aspitiat eum? ipse enim quasi ignis conflans, & quasi herba fullonum, & sedebit quasi conflans & emundans argentum, & purgabit filios Leui, & colabit eos, quasi aurum & quasi argentum, & erunt Domino offerentes sacrificia in iustitia. Ex vtroque hoc loco recte id colligit Augusinus. Qui simul ex illis verbis, vbi dicitur, peccatum in spiritum sanctum non dimitti neque in hoc seculo, neque in futuro, docet esse quaedam peccata, quae si non in isto, tamen remittantur in futuro seculo, quod non tam de poena peccati, quam de ipso peccato recte intelligi, quum ipse Augustinus, tum sequuti illum Gregorius, Beda, & Bernardus, atque alii complures, authores sunt.
Deinde vero ita miso ricors est Deus, vt sit iustus nihilominus: neque boni quid quam est, quod non remuneretur, neque mali, quod poena aliqua non prosequatur. Remittit itaque poenam aeternam pro sua misericordia, sed exigit nihilominus temporalem pro sua iustitia, ne sit malum prorsus impunitum.
Quamobrem certo persuasum esse debet piis omnibus restare post hanc vitam poenas ignis purgatorii, quibus expiantur leuiora peccata eorum, qui dum viuerent ipsi ponas de illis sumere conati non sunt. Hic est ille ignis, de quo dixisse Apostolum, saluus erit tanquam per ignem, vetustissimus Origenes, & eum sequuti Augustinus, atque Gregorius memoriae prodiderunt. Hunc esse carcerem, de quo Christus loquitur, non exibis inde, donec reddas nouissimum quadrantem, intelligi vult Ambrosius. Iam illa Apostoli verba, vt in nomine Iesu omne genu flectatur, cae lestium, terrestrium, & infernorum. Et illa rursus ex Apocalypsi, quod nemo inuentus est, nec in coelo, nec in terra, nec subtus terram, qui dignus esset aperire librum, nunquid non aperte purgatorium indicant? Cui enim dubium esse potest, qui subtus terram in gehenna sunt, eos in Iesu nomine genua non flectere, quem iugiter potius blasphemant? sed nec aperiendi libri vlla de eis est probabilitas. vt non de aliis intelligi locus hic possit rectius, quam de iis, quorum in purgatorio delicta expiantur. Sed & ex illo Machabaeorum libri loco, sancta & salubris est cogitatio pro defunctis exorare, vt a peccatis soluantur, recte colligi potest, esse quaedam abdita receptacula, in quibus eorum animae detinentur, qui cum signo fidei in confessione Christi nominis ex hac vita decesserunt. Nam pro his qui sunt in coelo nihil attinet Deum precari, qui cum sum ma beatitudine perfruantur, gratiae potius agendae sunt Deo, qui tantae beatitudinis eos participes facere dignatu est, quam vt orare pro illis necesse sit. Iniuriam facit martyri, dicit Aug. qui pro illo orat. Qui vero sunt ignis aeter hi suppliciis destinati, pro eis superuacanea est omnis oratio. Nam in inferno nulla est redemptio. Si itaque salubris sen cogitatio pro defunctis exorare, neque necesse est orare pro iis, qui sunt in caelo, quo nulli pater aditus, nisi prius omni peccati reatu sit solutus, superuacaneum autem sit pro iis orare qui sunt in gehenna, quid restat aliud nisi tertium esse locum aliquem, in quo poena quadam temporapia purgentur ii, qui non satis purgati ex hac vita migrauerunt? Legimus in Genesi flammeum gladium atque versati lem ante paradisum esse collocatum. Quid autem sibi vult flammeus iste gladius? nisi quod quicunque deinceps admit tendi sunt, illos transire per examinatorium ignem opor teat, sicut Ambrosius, & eum sequutus Rupertus, locum hunc interpretantur. Quod si scripturis etiam probari purgatorium non posset, quum tamen vnanimes vno ore sancti doctores omnes a Christo nato ad haec vsque nostra tempora, vel paenarum ignis purgatorii, vel orationum & sacrificiorum pro defunctis meminerint, cum plerique eo rum, nominatim vero Augustinus & Ioannes Damascemus etiam libros de cura pro mortuis gerenda conscripserint, quis est qui dubitare queat Apostolicam hanc esse traditionem, quae tanto omnium consensu tot seculis in Ecclesia semper fuit obseruata. Cui qui contra dixit Aerius ante mille ducentos annos, pro haeretico habitus est, quod superuacaneas esse diceret orationes & oblationes pro de functis, sicut apud Philastrum, Epiphanium, August. legimus. Ante quadringentos etiam annos fuerunt Henriciani quidam & Petrobrussiani, qui cum ad eundem lapidem offendissent, per Petrum Cluniacensem, & Bernardum Abbatem Clareual lensem confutati sunt.
Verum nobis de hoc propositum non est hoc argumenti genus tractare, obiter tantum illud significandum esse duximus, si volumus paenas effugere temporarias, vel in hoc vel in futuro seculo pro peccatis nostris nobis infligendas, opus esse vt ipsi nos iudicemus, vt ipsi supplicium de nobis summamus, vt per ieiunium, orationem, & eleemosynam peccata nostra expiantes, Deum nobis placatum reddamus, vt cum ipsi nobis non pepercerrimus, parcat ille nobis, atque a paenis quas longe grauiores eramus commeriti, nos liberet. Atque haec est satisfactionis ratio, quae inter partes siue actus poenitentiae tertio loco numeratur, quae tollitur tamen nonnunquam per indulgentias, quae & ipse valent ad peccatorum remissionem. Quo magis autem intelligi possit quae sit indulgentiarum vis, sic accipi rem oportet. Dominus noster Iesus Christus, sicut ab Augustino traditum legimus, vnus est homo cum capite & corpore suo, saluator corporis & membrorum coporis, duo in carne vna, & in voce vna, & in passione vna, & quum transierit iniquitas in requie vna. Passiones itaque Christi non in solo Christo, imo passiones Christi non nisi in Christo. Si enim Christum intelligas caput & corpus, passiones Christi non nisi in Christo si autem Christum intelligas caput tantum, passiones Christi non in solo Christo. Si enim passiones Christi in solo Christo, siue in solo capite, vnde dicit quoddam membrum eius Paulus Apostolus, vt suppleam quae desunt passionem Christi in carne mea? Nunquid aliquid passionum deerat in Christo capite? an non passus est quicquid pati debuit? nonne ipse dixit, Consummatum est? Quibus verbis significauit iam de mensura passionum suarum nihil deesse, quia omnia quae dicta de se fuerant, completa essent. Ni hil ergo deerat passionibus Christi, quatenus caput est, sed restabant adhuc & restant Christi passiones in corpore, in eo corpore, de quo dixit alibi Paulus: Vos estis corpus Christi, & membra de membro. In huius ergo corporis membris, hoc est, in piis hominibus, qui tanquam caput semel passus est, passus est saepe, & patitur Christus, Nam vnusquisque piorum pro modulo suo exoluit quod debet, & pro posse virium suarum quasi canonem passionum infert, quarum non erit finis, nisi cum seculum finitum fuerit. Sic patiebatur Christus a Saulo, quando dixit illi Saule, Saule quid me persequeris? Membra persequebatur, & tamen se in membris suis pati Christus interpretabatur. Quomodo solet lingua dicere calcato pede, calcas me Linguam nullus tetigit, compassione clamat, non attritione, Ita Christus, si quis membro suo faciat iniuriam, si quis illud persequatur, sibi fieri, quicquid illi fit, imputat. Hanc qui capitis cum corpore coniunctionem intelligit, facile perspicere potest, quae sint Christi capitis, quae sint corporis & membrorum eius merita. Nam sicut viuit Christus in membris suis, ita patitur in membris suis, ita meretur in membris suis, ita satisfacit in membris suis. Hoc est quod dicit Paulus, adimplere se quae desunt Christi passionum in carne sua: non quod congeries Christi passionum, quas tanquam caput pertulit, non fuerit sufficiens ad exolutionem poenarum, quae totius ecclesiae peccatis debebantur, sed quod multa pars passionum eius adhuc corpori eius, quae est ecclesia, deest, priusquam persequutionum Christi sit finis, quia vsque in finem saeculi patitur Christus in suis membris.
Hinc colligere licet, quod meritum passionis & mor tis Christi, ac sanctorum eius, in quibus patitur & patietur Christus vsque ad consummationem saeculi, multo fue rit & sit abundantius, quam fuerint & sint & esse possint omnia totius orbis flagitia, ad illa abluenda, pro quibus vel vna gutta sanguinis sui satisfacere poterat. Nam si potuit dicere beatus Iob. Vtinam appenderentur peccata mea, quibus iram merui, & calamitas quam patior, in statera, quasi arena maris grauior haec appareret: certe multo rectius de Christo dici potest, quod calamitas, quam pertulit iustus pro iniustis, multo grauior est si in statera appen datur, quam sint omnia peccata in vnum collecta, non vnius, verumetiam si dici possit multorum mundorum, pro quibus eam sustinere dignatus est, meritum vt illius infinitis partibus omnes iniquitates & scelera totius orbis superata videatur. Ex hac itaque superabundantia meri torum & satisfactionum Christi & sanctorum eius, hoc est capitis & corporis, pendet & constat indulgentiarum thesaurus, cuius dispensatio cum ad alios Episcopos, tum ad summum Pontificem praecipue pertinet, qui totius esclesiae sub Christo capite caput est, cui Christus ipse peculiariter claues regni coelorum commisit. Hoc est quod dicit Apostolus: Sic nos existimet homo vt ministros Christi & dispensatores mysteriorum Dei. Et iterum: Dispensatio mihi credita est. Et rursus alio loco: Cui donastis aliquid, & ego. Nam & ego quod donaui, si quid donaui, propter vos in persona Christi. Effectus ergo siue fructus indulgentiarum hic est: quod per eas illius, quae fit per opera poenitentiae, & per sacerdotem alicui in sacramento poenitentiae iniungitur & praecipitur, satisfactionis fit remissio siue condonatio.
Quoniam vero per iniunctam satisfactionem, quam vere ponitens exequitur, soluitur & aufertur poena temporalis, quae peccato, quod patratum est, ex iustitia diuina debetur, consequens est per indulgentias veluti satisfactorias poenas (tantum enim valent, modo digne ac recte administrentur ac exquirantur) tantundem remitti poenae temporalis apud iustitiam diuinam, quantum apud eam ipse, quas aliquis accipit, valent indul gentiae. Ac ne cui nouum videatur, quod etiam sanctorum passiones & merita valere dicimus ad remissionem peccatorum, libet hic adscribere, quid ea de re vetustissimus & idem doctissimus vir senserit Orige. Quod dominus noster Iesus Christus venerit, vt tolleret peccatum mundi, & morte sua peccata nostra deleret, nullus qui Christo credit ignorat. Quomodo autem & filii eius auferant peccata sanctorum.i. Apostoli & martyres, si potenmus ex scriptu ris diuinis probare tentabimus. Audi primum Paulum dice tem: Libenter enim, inquit, expendam & expendar pro animabus vestris. Et in alio loco: Ego enim iam immolor, & tempus regressionis siue resolutionis meae instat. Pro his ergo quibus scribebat expendi se & immolari dicit Apost. Hostia autem cum immolatur, ad hoc immolatur, vt eorum pro quibus iugulatur peccata purgentur. De martyribus autem scribit Ioannes Apostolus in Apocalypsi: Quia animae eorum qui iugulati sunt propter nomen domini Iesu, adsistant altari, ostenditur fungi sacerdotis officio. Sacerdotis autem officium est pro populi supplicare peccatis. Et in eodem libro. Vide, inquit, ne forte sicut Dominus & Saluator noster quasi agnus ad occisionem ductus, & in sacri ficium altaris oblatus peccatorum remissionem vniuerso praestitit mundo, ita fortassis caeterorum sanctorum ac iustorum sanguis fusus est ad expiandum pro parte aliqua populum. Ac interiectis nonnullis, posteaquam docuit, quod etiam Paulus hostiam se obtulerit iugulandam, similiter & alii sancti: Sed in his omnibus, inquit, vnus est agnus, qui totius mundi potuit auferre peccatum, & ideo cessauerunt caetere Hostiae, quia talis haec fuit Hostia, vt vna sola sufficeret pro totius mundi salute. Caeteri enim precibus peccata, hic solus potestate dimisit. Dicebat enim: Fili remissa sunt tibi peccata tua. Detrahere itaque meritis sanctorum, nihil est aliud quam detrahere meritis Christi. Christus est enim qui viuit in illis, Chystus est qui paritur in illis, Christus est qui meretur in illis, cuius fuso pretioso sanguine fit, vt illorum quoque fusus pro Christi sanguis valeat nobis ad remissionem peccatorum, quamuis haec remissio non per alium detur, quam per Christum.