On this page
Caput 49
Caput 49
De sacramento extremae Unctionis
MEdiator Dei & hominum, qui cum venisset saluum facere quod perierat, dedit semet ipsum redemptio nem pro omnibus, non solum Iesus, verumetiam Christus vocari voluit. At illud quidem nomen inde sortitus est, Matthaeo etiam Euangelista teste, quod ipse saluum facturus esset populum a peccatis eorum. Neque enim est nomen aliud sub caelo datum hominibus, in quo nos fieri saluos oporteat, praeter nomen Iesu. Christus vero ex eo appellatus est, quod cum regia simul & Sacerdotali dignitate fungeretur, vnctus erat non ab hominibus, verum ab ipso Deo, non confecto oleo, sed diuino spiritu. Sic enim dicit de eo Propheta: Spiritus damni vnxit me.
Neque vero propterea tantum Christus nominari voluit, quod vnctus ipse, verumetiam quod vnctionis gratiam in alios diffusurus esset, Legimus Dauid regem tribus vicibus vnctum esse. Primum in domo patris sui. Haec vnctio significabat illam, quae fit in baptismo, quae & ipsa signum est, futuros nos regni illius participes quod expectamus, regni sempiterni, regni cusus non erit finis, regni quod parauit nobis Deus a constitutione mundi. Secundo vnctus est in Hebro, vt regnaret super domum Iuda, post quam vnctionem mala & aduersa multa passus est. Haec significabat vnctionem in Sacramento confirmationis, per quam nobis confertur spiritus sanctus ad resistendum diaboli tentationibus, qui nos per omne vitae nostro tempus grauiter oppugnare nunquam intermittit, nihil vt aliud sit vita hominis super terram, quam militia. Tertio iteri vnctus est in regem super omnem Israel. Post hanc vnctionem in pace regnauit. Haec significabat vnctionem istam extremam de qua nobis nunc sermo est. Post hanc enim superatis hostibus diuino beneficio nobis datur, vt in regno illo, ad quod in baptismo inuncti sumus & inaugurati, pace fruamur sempiterna. Quemadmodum autem baptismus est intrantium, sic hoc extremae vnctionis Sacramentum est ex hac vita mortali exeuntium. Nam cum calcanco nostro serpens callidissimus insidietur maxime neque vllo alio tempore nos oppugnet grauius, quam cum ex hac vita migrandum est, quod eam etiam ob causam agon vocatur, quod tum pugna validissima, tum certamen instat grauissimum, noluit Christus in extrono periculo nostro sua nos ope destitutos esse, verum Sacramentum hoc extremae vnctionis instituit, per quod non solum ad sustinendos, verumetiam ad propellendos daemonis impetus firmiores efficeremur.
Quamobrem sut poenitentia ad iustitiam, sic hoc extremae vnctionis Sicramentum ad fortitudinem refertur, quod in eo & animae & corporis robur nobis confertur: Nam vtriusque morbus propulsatur, animae cum peccata remittuntur, quibus nulli possunt esse morbi grauiores, corporis cum alletiatur homoquod tamen non semper euenit. Recte igitur inter Sacramenta hoc quoque extremae vnctionis numeratur. Est enim sacrae rei signum efficax: est visibile signum nuisibilis gra tiae, nimirum peccatorum remissionis, quae corfertur in hoc Sacramento, cuius principalis iste fructus es, vt auferatur peccatum eius, qui sacro oleo inungitur: Sedindarius autem est corporis quoque sanitas. Legimus apud Marcum, quod exeuntes discipuli praedicabant, vt ponitentiam agerent, & daemonia multa eiiciebant, & vngebint oleo mul tos aegros, & sanabantur. Quem locum explicans Bedaadducto Iacobi quoque ea de re testimonio, inde patet, inquit, ab ipsis Apostolis hunc sanctae Ecclesie morem esse traditum, vt Energumeni, vel alii quilibet aegroti, vngantur oleo pontificali benedictione consecrate. Theophyla ctus quoque locum eundem enarrans: Quod vnxerant, inquit, oleo Apostoli, solus Marcus narrat. Quod & frater domini Iacobus in Catholica Epistola dicit. Infirmatur quis inter vos, inducat presbyteros Ecclesiae, & orent super illum, vngentes eum oleo. Est igitur oneum & ad labores vtile, & lucis fomentum, & hilaritas effectiuum, significatque Dei misericordiam, per quam a labore liberamur, & lucem ac gaudium, ac hilaritatem spiritualem accipimus. Expressius autem Iacobus effectum huius Sacramenti demonstrat, cuius haec verba sunt. Infirmatur quis in vobis, inducat Presbyteros Ecclesiae, & ount super eum vngentes eum oleo in nomine domini, & cratio fidei saluabit infirmum, & alleuiabit eum Dominus: etsi in peccatis sit, remittetur ei.
Ex quibus Iacobi verbs discimus, nihil extremae vnctioni deesse, quod ad Sacamenti rationem pertinet. Est enim elementum siue simum visibile, quod materiae locum obtinet, oleum pontificali benedictione consecratum, valde accommodatum ad demonstrandum id quod perficitur in hoc Sacramento. Quod enim olei natura prae se fert, hoc in huius Sacramenti dispensatione in homine aegroto diuina virtute per fidei efficaciam efficitur. Nam sicut oleum conducit ad labores & lucis fomentum, & hilaritatem, ita extrema vnctio conducit ad liberandum hominem a labore corporis ex morbo, ex animae, ex peccatis contracto, lucemque, gaudium, & spiritualem hilaritatem confert, modo fides aegrotantis accedat. Ad hoc olei elementum cum accedit verbum, fit Sacramentum: Verbum autem est oratio fidei, quando Presbyter vngens dicit: In nomine patris, & filii, & spiritus sancti, adiunctis piis & succinctis precationibus ab Ambrosio & Gregorio compositis, vt quicquid illicito visu, auditu, caeterisque sensibus aegrotus deliquit, per huius olei vnctionem expietur, cum imprecatione pacis. Atque haec est gratia quae confertur accedente verbo ad elementum. expiatio remissioque peccatorum. Qui vero secundarius est effectus huius Sacramenti, eum quod non semper aegrotus consequitur, vel ideo fit, quod animae non semper expedit, vel quod oratio non ex firma fide proficiscitur. Vbi enim fides magna est & ardens, facile quiduis a Deo impetrat, vbi vero modica fides est aut nulla, nihil obtinet. Legimus quod in sua patria Christus nullam potuit facere virtutem, propter incredulitatem eorum.
Quamobrem non quaeuis oratio sed fidei oratio, quando quis orat in fide nihil haesitans, ea demum quiduis obtinet. Vbi ergo est oratio fidei, modo ne quid ea res aegrotantis animae saluti officiat, nihil dubitandum est, quin corporis quoque sanitatem per vnctionem hanc sit adepturus. Scribit Sulpitius Seuerus in vita sancti Martini, quod oleo sanctificato puellam quandam dira paralysis aegritudine correptam, vt iam nullo ad humanos vsus corporis officio fungere tur, sanitati restituit. Commemorat Ruffinus quoque non dissimilia de discipulis Antonii, quod multos infirmooleo perunctos curabant. Meminit huius Sacrament, Chrysostomus, vbi tractat de Sacerdotio. Meminerunt Hieronymus quoque ad Rusticum scribens, & Augustinus in locis aliquot: & eius Synchronus Innocentius Epistola prima quam scripsit ad Decentium cap. 8. vbi inter caetera scribit: Penitentibus istud fundi non potest, quia genus est Sacramenti. Nam quibus reliqua Sacramenta negantur, quomodo genus vnum putatur posse concedi? Sed iam ad Sacramentum ordinis accedamus.