On this page
Caput 50
Caput 50
De Sacramento Ordinis
CVm quae sunt, a Deo ordinata sint, non alibi magis requiri videtur, vt sint ordinata omnia, quam in Ecclesia, quam a Deo esse dubium non est. Ipse enim Deus & dominus noster Iesus Christus collegit eam, & aedificauit sanguine suo, qui propterea mori dignatus est, vt filios Israel qui erant dispersi congregaret in vnum, & esset vnus pastor, & vnum ouile.
Quamobrem recte in Canticis castrorum acies ordinata vocari legitur, neque alia magis re est aduersariis potestatibus terribilis, quam eo ipso quod est ordinata. Est igitur ordo cumprimis in ea necessarius, de quo praeclare scriptum est ab Augustino. Ordo est quem si tenuerimus in vita, perducet ad Deum, & quem nisi tenuerimus in vita, non perueniemus ad Deum. Si ergo non peruenitur ad Deum nisi sit ordo retentus, omnia prius & facere & pati nos oportet, quam vt eum deseramus, ne si, quod absit, deseru erimus, eo (quod absit) nos venire contingat, vbi vmbra mortis & nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat. Recte autem ordinem, quatenus est Ecclesiae Sacramentum, de quo nunc a nobis oratio suscepta est, signaculum quoddam esse dicimus, per quod spiritualis potestas traditur ordinato, ad quam exercendam non licet cuiquam seipsum ingerere, verum vocationem expectare necesse est, quae nihil aliud esse videtur, quam ordinatio. Hoc est quod Paulus admonet. Ne quisquam sibi sumat honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aron. Et rursus alio loco: Quomodo inuocabunt in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non audierunt? quomodo autem audient sine praedicante? quomodo vero praedicabunt nisi mittantur?
Quod autem ordo, vel quod rectius dici potest, ordinatio sit Sacramentum, vel ex eo liquet, quod est sacrae rei signum efficax. Est enim visibile signum, siue forma visibilis inuisibilis gratiae, quae multiplex in hoc Sacramento confertur, cum etiam ipse sit ordo multiplex, quemadmodum paulo post docebimus. Signum seu elementum huius Sacramenti, siue quis materiam vocare malit, est in Sacerdotibus vnctio, siue manuum impo sitio, in reliquis attactus eorum quae tangenda sunt. Ad quod elementum cum accedit verbum, sit Sacramentum. Nam non significatur modo, verumetiam re ipsa confertur inuisibilis gratia, per quam sit vt tradita sibi spirituali potestate recte fungi possit ordinatus.
Quod autem conferatur in hoc Sacramento gratia, testis est Paulus, cum Timotheum suum iis verbis alloquitur. Noli negligere gratiam quae in te est, quae data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. Et iterum ad eundem dicens: Admoneo te, vt resuscites gratiam Dei, quae in te est per impositionem manuum mearum. Meminit hoc loco Paulus elementi visibilis manuum impositionis, meminit simul inuisibilis gratiae, quae per eam confertur. Quisquis enim eo quo debet affectu ad hoc Sacramentum percipiendum accedit, is virtute diuina ad ardui muneris quod ei mandatur exequutionem praeparatur & instruitur, simul etiam datur ei diuinitus authoritas & potestas, rata vt sint & efficacia, quaecunque sic ordinatus in eo quod suscepit officio iuxta Christi capitis & eius corporis Ecclesiae institutionem rite gesserit. Non enim persona Sacerdotis attendi debet, qui eadem est qua caeteri infirmitate praeditus, verum eius a quo missus est potestas, eius qui dixit, Sicut misit me pater, & ego mitto vos: qui baptizandi, qui ligandi & soluendi, qui consecrandae, distribuendae, & offerendae Eucharistiae, quique caeterorum mysteriorum suorum dispensandorum potestatem tradidit. Recte itaque inter Sacramenta ordo numeratur. Quod nomen illi ab Augustino quoque tribui legimus, cuius haec verba sunt. Nam illud quod quidam eorum veritate con uicti dicere caeperant, baptismum quidem non amittit qui recedit ab Ecclesia, sed ius tamen dandi amittit, multis modis apparet frustra & inaniter dici. Primo quia nulla ostenditur causa, cur ille qui ipsum baptismum amittere non potest, ius dandi amittere possit, vtrunque enim Sacramentum est, & quadam consecratione vtrunque homini datur, illud cum baptizatur, illud cum ordinatur, Ideoque in Catho lica vtrunque non licet iterari. Nam si quando ex ipsa parte venientes etiam praepositi pro bono pacis correcto schismatis errore correcti sunt, & si visum est opus esse, vt eadem officia gererent quae gerebant, non sunt rursus ordinandi, sed sicut baptismus in eis, ita ordinatio mansit integra, quia in praecisione fuerat vitium, quod vnitatis pace correctum est, non in Sacramentis, quae vbicunque sunt, ipsa vera sunt. Et cum expedire hoc videatur Ecclesiae, vt praepositi eorum venientes ad Catholicam societatem honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinatione Sacramenta detrahuntur, sed manit super eos.
Itaque non eis in populo manus imponitur, nenon homini, sed ipsi Sacramento fiat iniuria. Ex quo loco illud discimus, aeque ordinationem Sacramentum esse vt baptismum. Et sicut baptismus non iteratur, ita neque ordinatio, quod aeque in illa atque in baptismo character sue signum imprimitur, quo discernuntur fideles ab infidilibus, sic in ordinatione character imprimitur, quo discernuntur clerici a laicis. Leo quoque Pontifex primus eius nominis, Sacramenti nomen tribuit ordinationi dicere. Praeter authoritatem consuetudinis, quam ex Apostica nouimus venire doctrina, etiam sacra scriptura manifestat, quod cum Apostoli Paulum & Barnabam ex praecepto spiritus sancti ad Euangelium gentibus mitterent praedicandum, iciunantes & orantes imposuerunt eis manus, vt intelligamus, quanta & dantium & accipientium seuotione curandum sit, ne tantae benedictionis Sacramentum negligenter videatur impletum. His verbis docemur non modo Sacramentum esse ordinationem, verimetiam gratiam in ea conferri. Quid enim opus esset icimio, oratione, tantaque deuotione dantium & accipientium, nisi gratia conferretur? Inde illud institutum videmis, quod non ordinantur Sacerdotes, nisi praecedente ieimio, vel quadragesimae, vel eo quod vocatur quatuor temporum, quod ea etiam ex causa institutum esse videtur, vt vno animo, vnoque consensu, placato per ieiunium & eleemosynas domino, precentur Deum omnes, quod digios operarios mit tat in messem suam,