Text List

On this page

Caput 51

Prev

How to Cite

Next

Caput 51

Caput 51

De distinctione Ordinum

CAPVT II. De distinctione Ordinim.

DIuiduntur autem ordines in minores & maiores, Minores quatuor nominantur, Ostiarii siue lanitores, Lectores, Exorcistae, Aolythi. Maiores tres, Subdiaconi, Diaconi, Saerdotes. Praecedit autem hos omnes prima tonsura, quae non est ordo, sed magis dispositio quaedam ad suscipiendos ordines. In qua

quod capillorum in modum corone quaedam fit resectio, illud significat, eum cui capilli resecatur, in illius ministerium assumi, cui seruire regnare est, atque in regnum quoddam spirituale transferri. Ianitorum siue Ostiariorum officium est, stare ad ostia templi, quos dignos esse sciunt adinittere, quos indignos nouerit, eos repellere. Hos Ignatius custodes appellat sanctarum portarum. Censebantur autem indigni Pagani siue Ethnici, Catechumeni, Haeretici, excommunicari, Energumeni, flagitiosi, ponitentes, qui excludebantur ab adytis templorum: sicut apud Chrysostomum & Ambrosium videre licet. Videtur hic ordo etiam Apostolorum temporibus fuisse, & ab ipsis institutus esse: quandoquidem Synchronus Apostolorum Dionysius, & qui non magno interuallo cos sequuti sunt, Ignatius & Tertullianus huius ordinis meminerunt. Dantur ostiario cum ordinatur claues Ecclesiae, simul admonetur ab Episcopo, sic agat quasi rationem Deo redditurus de rebus, quae clauibus iis recluduntur. Officium hoc expressisse videtur Seruator noster, quando flagello de funiculis facto ementes & vendentes eiecit de templo: Qui etiam ostium seipsum appellare dignatus est. Per me, inquit, si quis introierit, saluabitur. Ex hoc ordine prouehitur ordinandus ad officium Lectoris, vt ex Ecclesiae traditione legat in ea Prophetias & lectiones Apostolicas. In cuius rei signum traditur illi codex diuinarum scripturarum, simul admonetur ab Episcopo, vt accipiat & sit verbi Dei relator, habiturus si officium suum impleuerit partem cum iis, qui bene ministrauerunt. Quod officium exhibuit Dominus noster in propria persona, uando in medio seniorum librum Esaiae aperuit atque in eo legit, Spiritus domini super me, &c. Functos officio lectorum legimus apud Cyprianum, Aurelium, Celerinum & Satyrum: apud Gregorium Nazianzenum, Basilium apud Socratem in Ecclesiastica Historia, Ioannem Chryostomum. Tertius est exorcistarum ordo, cuius est offitium eiicere daemones, & dicere populo, vt qui non com municat, det locum, ac aquam in ministerio fundere. Datur huic per Episcopum codex, in quo scripti sunt Exorcisni. Dicitur illi vt accipiat & commendet memoriae, & ha beat potestatem imponendi manus super Energumenos, sile baptizatos, siue Catechumenos. Hoc officio saepe Chri tum & Apostolos eius functos esse legimus, quando daenonia ex obsessis corporibus eiecerunt, Quarto loco orlinantur Acolythi, qui Latine ceroferarii, quod accensos cereos ferunt cum legitur Euangelium, vel cum offertur sacrificium: non vt propellant tenebras has visibiles, sed vt sicut lumen visibile gestant manibus, quo noctis tenebrae propulsantur, sic luceat lux illorum coram hominibus vt videant opera illorum bona, & glorificent patrem nostrum qui in coelis est. Hi cum ordinantur, accipiunt al Episcopo candelabrum cum cereo, simul ab eo audiunt, vt accipiant ceroferarium cum cereo, & sciant se ad accendenda Ecclesiae luminaria mancipatos in nomine domini Accipiunt simul vrceum ad suggerendum vinum & aquam in Eucharistiam sanguinis Christi. Hoc officium se testatur habere Dominus, dicens: Ego sum lux mundi, qui sequitur me non ambulat in tenebris. Huius officii formam illi gerebant in veteri Testamento, qui lucernas candelabri componebant, & accendebant igne coelesti ad illuminandas tenebras Aquilonares. In argumento vtriusque Epistolae ad Thessalonicenses fit Onesimi Acolythi mentio.

Vnde colligi potest fuisse hunc ordinem, sicuti de aliis quoque recte creditur, Apostolorum temporib. Exiat epist. Gaii Papae & martyris, qui vixit Diocletiam temporibi qua monet, ne aliter ordinandi ad ordines Ecclesiasticos accedant, quam vt si quis primo Ostiarius, deinde Lector, postea Exorcista, inde sacretur Acolythus, deinum Subdiaconus, deinde Diaconus, & postea Presbyter, & exinde si meretur Episcopus ordinetur. Sic gradatim ad Episcopi dignitatem proueniendum esse decreuit. Quae etiam ratio est, quod Sacramentum hoc, ordo vocatur. Aequum enim esse visum est, quod in gubernatore nauis obseruatur, id multo diligentius obseruetur in Ecclesiae naui gubernanda. Sicut enim in illa non statim alicui gubernacula creduntur, sed primum adhibetur ad remos, postea in proram deducitur, inde paulatim ad vlteriora procedit, ac vbi multarum rerum maritimarum experientiam consequutus est, tandem ad gubernacula admittitur. Sicut etiam in rebus bellicos, militis primum officio fungitur aliquis, postea decuriofit, deinde centurio, ac posteaquam ordines duxit aliquandiu, tandem si sit repertus idoneus, Dux & Imperator mi litum designatur: Ita fieri oportet in Ecclesia, vt ne

quis ad summum gradum subito prosiliat, verum in minoribus aliquandiu se exerceat, ac pedetentim ad maiores progrediatur: Quod etiam ita fieri oportere in Mo nodia Basilii docet Gregonus Naunzenus. Sosimus vero Pontifex, qui fuisse videtur Augustini Synchronus, etiam interuallum temporis describit inter vnumquenque gradum, ita vt inter lectores siue exorcistas quinquennio teneatur, exinde Acolythus vel Subdiaconus quatuor an nis, & sic ad benedictionem Diaconatus si meretur accedat, in quo ordine quinque annis si inculpate se gesserit haerere debebit: exinde suffragantibus stipendiis per tot gradus datis propriae fidei documentis, presbyterii Sacerdotium poterit promereri. De quo loco si eum exactior ad bonos mores vita perduxerit, summum pontificarum sperare debebit. Hinc videre licet, quod suo quisque fungebatur ordine in primitiua Ecclesia, & erant certo nume ro ex vnoquoque ordine constituti: Sicut etiam ab Eusebio scriptum legimus, vbi recenset Episcopum vnum, Presbyteros quadii aginta sex, Diaconos septem, Subdiaconos septem, Acolythos quadraginta & duos, exorcistas & lectores cum ostiariis quinquaginta & duos. Epiphanius vbi ordines enumerat, meminit Episcopi primo loeo, deinde Presbyteri, Diaconi, Subdiaconi, Lectorum, Laboratorum, & Ianitorum. Ignatius vero salutari iubet primum Presbyterum, deinde Diaconos, mox Subdiaconos, Lectores, Cantores, Ostiarios, Laborantes, Exorcistas, atque Confessores, extremo vero loco custodes sanctarum portarum. Caeterum ordines ii minores inter sacros non numerabantur, sed ii tres tantum ad sacros ordines pertinere creduntur, Subdiaconatus, Diaconatus, & Sacerdotium.

PrevBack to TopNext