Text List

On this page

Caput 52

Prev

How to Cite

Next

Caput 52

Caput 52

De sacris ordinibus, qui maiores vocantur

CAPVT LII De sacris ordinibus, qui maiores vocantur.

INter sacros ordines qui maiores appellantur, primum locum obtinet Subdiaconatus. Est autem officium Subdiaconi, aquam ad ministerium altaris praeparare, ac tantum de oblationibus in altari ponere, quantum sufficere possit populo Dei, tum Epistolam cantare: In cuius rei signum accipit patenam & calicem vacuum de manu Episcopi, & admonetur vt videat cuiusmodi ministerium sibi tradatur, atque ideo ita se exhibeat, vt Deo placere possit, Datur etiam liber Epistolarum, diciturque ei ab Episcopo, vt eum accipiat, & habeat potestatem legendi eas in Ecclesia sancta Dei, tam pro viuis, quam pro defunctis, in nomine patris & filii & spiritus sancti. Hoc oficio Dominus vsus est, quando facta coena cum discipulis linteo se praecinxit, & miuens aquam in peluim, pedes discipulorum lauit, & linteo extersit. Qui scripsit hunc ordinem, ei continentiae lex indicitur, vt impleatur illud quod a Propheta dictum est: Mundamini qui fertis vasa domini. Aequum enim est, vt seipsos exhibeant vasa in honorem non in contumeliam, atque ab omni carnis inquinamento se contineant, qui altari appropinquantes vasa illa ferunt, in quibus corpus & sanguis Domini conficitur. Meminit Cyprianis qui fuerunt in Ecclesia Carthaginensi Subdiaconorum Messiae, & Clementis, per quos ad Cornelium Papam literas dedit. Quin ipsum Cyprianum ordinasse legimus Subdiaconum Optatum. Hunc ordinem sequitur ordo Diaconorum, qui latine possunt dici ministri. Hic ordo leuitarum appellabatur in veteri Testamento. Praeceperat enim Dominus Mosi, vt post ordinationem Aaron & fliorum eius, tribus Leui ad diuini cultus ministerium ordinaretur, & consecraretur domino, & seruirent pro Israd in tabernaculo Dei coram Aaron & filiis eius. Legimus in Actis Apostolorum, septem viros boni testimonum spirtu sancto plenos ad hoc officium electos, & oratione premissa manus eis impositas esse. Fuit inter eos Stephanis prothomartyrfuit & Nicolaus author sectae vnius omnum flagitiosissimae. Inde mos inoleuit, quin etiam decetum intercessit, vt in omni matrice Ecclesiae septem Diaoni circa Christi aram sublimiori gradu tanquam colunnae septem Episcopo assistant, habitique sunt Diaconi taquam oculi Episcopi, oberrantes & circum lustrantes cum erecundia actus totius Ecclesiae: perscrutantes diligentiis, si quem videant vicinum fieri praecipitio & proximum esse peccato, vt referant haec ad Episcopum, vt commefieri ab eo possit, sicut a Clemente scriptum est: Qui cistodiebant etiam Episcopum a maleuolis hominibus, & consensum eius praebebant sacrificio. Origenes autem Sacerdotes mauult oculos Ecclesiae dicis quod specultores vocentur: Diaconos autem caeterosque ministros nauult existimari manus, quoniam per eos opera spiritualia vniuersa geruntur populum vero pedes. Temporibus Apostolorum, sicut in Actis legimus, mensis minstrabant, hoc est pecuniam dispensabant, quae dabatur Apostolis, & in pauperum vsus conuertebant, sicut exeodem Origene, Chrysostomo, & qui praecessit eum Cypriano discimus. Ordinantur autem per manuum impositionem, daturque illis Euangeliorum liber, & potestas legendi illud conceditur: Neque legendi modo, verumetiam praedicandi Quamuis aeuo suo scribat Ambrosius praedicandi potestatem Diaconis ademptam fuisse. Hos Apostolus vult esse pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpe lucrum sectantes, habentes mysterium fidei in conscientia pura, quos primum etiam probare iubet, & sic ministrare, nullum crimen habentes. Officio Diaco ni functus existimatur Christus, quando post coenam proprio ore & propriis manibus Sacramenta confecta dispensauit, & quando dormientes Apostolos ad orationem inuitauit dicens: Vigilate & orate, vt non intretis in tentationem.

PrevBack to TopNext