On this page
Caput 53
Caput 53
De Sacerdotio
VNus autem omnium excellentissimus est ordo Sacerdotum, cui reliqui omnes subseruiunt. Versatur eius officium circa corpus Christi. Est autem corpus Christi duplex.
Verum, quod a Sacerdote consecratum offertur in altari, ac sumere volentibus distribuitur. Mysticum, est Ecclesia, sicut iam antea non vno loco copiose disseruimus: Vnus enim panis, vnum corpus multi sumus, qui de vno pane participamus. Circa vtrunque versatur Sacerdotis officium, cui varia & multiplex potestas conceditur. Nam quod attinet ad verum & viuum Christi corpus, datur illi potestas consecrandi, offerendi, & iis qui sumere voluerint distribuendiidque ex institutione Christi, qui in coena illa nouissima Sacerdotes instituens secundum ordinem Melchisedech, dicens: hoc facite in meam commemorationem, potestatem hanc illis largitus est, quemadmodum vbi de sacrificio Missae sermo nobis fuit, pluribus verbis testimonio sanctorum patrum confirmauimus.
Quod vero attinet ad mysticum Christi corpus Ecclesiam, datur illis potestas baptizandi? Sic enim Christus dixit Apostolis Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris & filii & spiritus sancti: Datur potestas absoluendi quod illa Christi verba indicant, Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis: Datur potestas praedicandi, Dicit enim idem Christus. Euntes in mundum vniuersum, praedicate Euangelium omni creaturae. Paulus Apostolus vecat Sacerdotes ministros Christi, & dispensatores mysteriorum Dei. Quale sit autem Sacerdotis ministerium, docet idem alio loco, cum dicit, quod Deus nos reconciliauit sibi per Christum, & dedit nobis ministerium reconciliationis, quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, & non reputans illis delicta ipsorum: & posuit in nobis verbum reconciliationis. Pro Christo ergo legatione fungimur: tanquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Hoc legationis munus tunc mandauit Christus Apostolis & eorum successoribus, cum post iteratam salutationem Pax vobis, sicut me misit pater, inquit, & ego mitto vos, Quomodo enim vel ad quid misit filium pater, nisi vt inter Deum & homines pacem faceret? Ad hoc igitur ipsum suos in vniuersum orbem filius misit Sacerdotes & Episcopos, vt eorum ministerio reconciliarentur Deo, si qui se ab illo disiunxissent, peccatisque suis eum offendissent. Quod ergo dixit Christus: Misit me pater, idem est cum eo quod dicit Apostolus: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi.
Quod vero subiungit: ita & ego mitto vos, idem est cum eo quod idem dicit Apostolus, posuit in nobis verbum reconciliationis, pro Christo legatione fungimur, & obsecramus pro Christo reconciliamini Deo Quamobrem non contentus semel dicere, repetita vice dixit: Pax vobis, vt insinuaret & pacem se fecisse illis, & pacem se per illos mittere nobis. Ex quo loco colligitur, sa cerdotem nihil aliud esse, quam Christi legatum, qua etiam ex causa dictus est a Propheta angelus domini exercituum. Quando autem Christi legatum dicimus esse Sacerdo tem & capitis & corporis intelligi volumus. Totus enim Christus & caput est & corpus. Pro Christo capite legatione fungitur Sacerdos, quando ex loco superiore verba facit ad populum, & voluntatem eius explicat, simul obsecrat nomine Christi, vt vitia sua detestati, atque ab il lis auersi Deo reconcilientur. Pro Christi corpore, hoc est Ecclesia legatione fungitur, quando stans ad altare, eam quae per fusum pro nobis Christi sanguinem in cruce facta est reconciliationem, Deo patri offerens, atque illius cum commonefaciens, supplex rogat in persona totius Ecclesiae, vt illius reconciliationis virtute, populo suo propinus esse, ac fructum illius ad ipsum redundare velit. Hoc est quod Hieronymus Sacerdotem Dei vocat sequestrum & hominum. Hoc est quod Chrysostomus medium stare dicit Sacerdotem inter Deum & humanam naturam, il linc venientia beneficia ad nos deferentem, & nostras petitiones illuc perferentem, Dominum iratum vtrique naturae reconciliantem, & nos qui offendimus ex illius manibus eripientem. Hoc est quod idem alio loco, Sacerdotem pro vniuerso terrarum orbe legatum intercedere, deprecatoremque esse apud Deum dicit, vt hominum omnium non viuentium modo, sed etiam mortuorum peccatis propitius fiat: itaque quasi mundus vniuersus illi concreditus, atque omnium sit pater, sicque ipsum ad Deum accedere. Ac paulo post. Cum autem ille & spiritum sanctum, inquit, inuocauerit, sacrificiumque illud horrore ac reuerentia plenissimum perfecerit, communi omnium domino manibus assidue pertractato, quaero ex te, quoto illum in ordine collocabimus? Per id tempus & angeli Sacerdoti assident, & coelestium potestatum vniuersus ordo clamores excitat, & locus altari vicinus in illius honorem qui immolatur, angelorum choris plenus est. Hoc est quod Ambrosius quoque Iesum alloquens. Quoniam, inquit, me peccatorem inter te & eundem populum medium esse voluisti, licet in me boni operis testimonium non agnoscas, officium dispensationis creditae non recuses, nec per me indignum famulum tuum eorum salutis pereat pretium, pro quibus victima factus, salutaris dignatus es esse redemptio. Hoc est quod Gregorius quoque Narianzenus scribit, esse speciale Sacerdotis officium populmediatorem apud Deum effici. Qui & Basilium vocat mediatorem inter Deum & hominem. Et eius cognominis Gregorius Romanus Pontifex: Quid antistes, inquit ad dominum, nisi pro delictis populi intercessor eligitur Et qui fuit his omnibus vetustior, quartus a Petro Pontifex Romanus Anacletus: Sicut, inquit, ipse filius Demediator fuit Dei & hominum, ita & vos eius vice in Ecclesia estis constituti, vt inter deum & homines legatione fungamini. Haec ille scribens ad Episcopos per diuersas regiones constitutos. Hoc est quod a Celestino quoque primo scribitur: Cum sanctarum plebium praesules mandata sibi legatione funguntur, apud diuinam clementiam humani generis agunt causam, & tota secum congemiscente Ecclesia postulant & precantur, vt infidelibus donetur fides, &c. Et a Cypriano multo ante scriptum est: Sacerdotibus maior labor incumbit in asserenda, propitianda, & procuranda Dei maiestate. Sacerdos igitur nihil aliud esse videtur, quam, sicut Paulus dicit, reconciliationis minister. Fungitur autem hoc ministerio, primum quando annuntiat populo per Christum in cruce pro nobis mortuum remissionem peccatorum nobis obtentam, ac Deo patri nos esse reconciliatos. Deinde cum eum admonet, quandoquidem facta iam sunt per Christum omnia, quae ad reconciliandum Deo patri genus humanum pertinerent, nihil vt ex illius parte desiit hominibus ad salutem consequendam, vt ne sibi deesse ipsi velint, sed pro se quisque reconciliari Deo conetur. Neque enim existimare quenquam oportere, quod hoc solum sufficiat scire & credere, quod cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem filii eius; verum necesse est, vt ipsi quoque adferamus, aliquid ad reconciliationis illius in cruce factae fructum in nos transferendum, vt peccata detestemur, quae diuiserunt inter nos, & inter dominum Deum nostrum, quae no bis illum offensum reddiderunt, atque ab illis auersi, conuertamur ad dominum Deum nostrum in toto corde nostro, illi nos credamus, in illo spem & fiduciam nostram omnem collocemus, illius amore inflammemur, ac per fidem viuam & per Sacramentorum susceptionem, quae ab illo sunt instituta, tanquam instrumenta quaedam salutis nostrae, denique per orationem ardentem, ac passionis & mortis illius iugem commemorationem; cuius in altari per Sacerdotem sacris operantem repraesentatio sit, illud efficere conemur, vt quem fructum vniuerso mundo mors Christi attulit, eius participes esse queamus.
Quamobrem non solum cum praedicat Euangelium Sacerdos, minister est reconciliationis, verumetiam cum baptizat, cum poeni tentem absoluit, cum Eucharistiae Sacramentum porrigit, cum orat pro peccatis populi, cum corporis & sanguinis Christi sacrificium offert, in omnibus iis nihil aliud est, quam reconciliationis minister, quam non modo verbis praedicat, verumetiam habitu & actione repraesentat, ac quemadmodum ea facta sit in cruce sub aspectum astantis populi subiicit, atque omnia facit, vt fidei suae commissus populus reconciliationis in cruce factae fructum consequi possit. Quam ad rem non alio vtitur mediatore, quam ipso Christo, Illius enim corpus, illius sangi inem offert Deo patri, ac tanti pretii, quo redemptus & reconciliatus est ei mundus, ipsum commonefacit, Ecclesiaeque totius momine supplex perit, vt propter fusum filii sui sanguinem, cuius rei commemoratio fit in altari, oculis clementiae suae eam respicere atque reconciliationis in cruce factae fructum ad eam redundare velit. Qua tamen in re nihil aliud, quam minister est sacerdos. Nam verus sacerdos, verus mediator & reconciliator non est, nisi ille, cui dictum est. Tuus es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech: ille de quo scriptum est, quod factus est propitiatiopro peccatis nostris: ille est qui baptizat, ille est qui peccata remittit, ille est qui reconciliat, ille est qui interpellat pro nobis, ille est qui docet, ille est qui consecrat eucharistiam, il le est qui porrigit sumere volentibus, ille est qui offert corporis & sanguinis sui sacrificium in altari, ipse & sacerdos & sacrificium, vnum cum eo cui offertur, vnum pro iis quibus offertur. Sicut igitur in praedicando euangelio no est sacerdotis nisi ministerium, non enim sacerdos est qui loquitur, sed spiritus patris celestis qui loquitur in illo Quod etiam testatur Paulus dicens: An experimentum quaeritis eius qui loquitur in me Christi? sicut in baptizan do non est sacerdotis nisi ministerium: solus enim vere baptizat, & a sordibus abluit peccatorum, de quo dictum est in euangelio, Hic est qui baptizat, Dominus noster Iesus Christus: quod & Paulus indicat, cum reprehendens eos qui baptisinum ex ministrorum dignitate metiebantur, dicentes, Ego quidem sum Pauli: alius autem, Ego Apollo: Quid igitur est, inquit, Apollo? quid vero Paulus? Ac mox subdit: Ministri eius cui credidistis, & vnicuique; sicut dominus dedit. Ego plantaui, Apollo rigauit: sed Deus incrementum dedit.
Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Sicut in remittendis peccatis, non est sacerdotis nisi ministerium, Recte enim illi dixerunt, Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? sicut in aliis quoque functionibus non est sacerdotis nisi ministerium: nam quod virtutis est & efficaciae, non praestat nisi solus Deus: sic in consecratione, sic in oblatione, sic in eucharistiae distributione, non est sacer dotis nisi ministerium. Testatur hoc Chrysostomus quoque, qui posteaquam duriter eos increpauerat, qui post admissa peccata non contriti, neque confessi ad eucharistiam accedebant, (quod tamen ita faciendum esse docent nostri temporis haeretici) cum illa verba dixisset, Daemonium patiente prior est, qui posquam peccauit accedit: Verum & laice, inquit, cum sacerdotem videris offerente, ne vt sacerdotem esse putes hoc fadentem, sed Christi ma num inuisibiliter extensam. Sicutenim cum baptizaris ipse te non baptizat, sed Deus est qui tium caput inuisibili po tentia continet, & nec angelus, ne archangelus, nec vllus alius accedere & tangere audet, ita nunc quoque. Ac alio loco: Non sunt humanae virtutis haec opera. Qui tunc in il la coena confecit, ipse nunc quoque operatur, ipse perficit, ministrorum nos ordinem tenemus, qui vero haec sanctiscat & transmutat, ipse est. Ac rursus in suis in Paulum commentariis. Sacra ipsa oblatio siuellam Petrus, siue illam Paulus, siue cuiusuis meriti sacerios offerat, eadem est quan dedit Christus ipse discipulis, quamque sacerdotes modo quoque conficiunt. Nihil habet isti quam illa minus. Cur id? Quia non hanc sanctificant homines, sed Christus qui illam antea sacrauerat. Quemadmodum cum verba, quae loquutus est Christus, eadem sunt quae sacerdotes nunc quoque pronuntiant, ita & oblatio eadem st. Oecumenius, qui vixit ante non ingentos annos, enirrans illum Pauli locum, Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech: significat, inquit, sermo, quod licet Christus non obtulerit carentem sanguine hosiam, siquidem suum ipsius corpus obtulit, attamen quab ipso fungentur sacerdotio, quorum Deus pontifex esse ignatus est, sine sanguine offerent, nam hoc significat, iraeternum. Neque enim de ea, quae semel a Deo facta est latio & hostia, dixisset in aeternum, sed respiciens ad praeentes sacrificos, per quos medios Christus sacrificat & sacificatur, qui etiam in mysti ca coena modum illis tradidit huiumodi sacrificii.
Hinc vel caeco perspicuum esse potest, quam st eorum sacrilega audacia, qui sacerdotium, qui sacrificium ex Eclesia sublatu esse volunt, Quid enim aliud illi, quam Christi ferdotium, Christi sacrificium ex ea tollere, ac redemptonis nostrae pretium nobis auferre conantur? Manus quidem mortalis, lingua mortalis, ministerium hominis est moralis, verum consecratio, verum oblatio non est nisi aetern sacerdotis illius & immortalis, damni nostri Iesu Christi quemadmodum autem non propterea non recte diciturbaptizare minister, quia Christus ipse est qui baptizat. m propterea non recte dicitur peccata remittere minister, quia Christus ipse est qui peccata remittit: non propterea non recte dicitur docere minister, quia Christus ipse est vnus magister noster qui docet nos: non propterea non recte dicitur interpellare minister, quia Christus ipse est, cuius sanguis interpellat pro nobis: ita non propterea non recte dicitur sacerdotio fungi minister, quia sacerdotio fungitur in altari Christus, quia seipsum hostiam offert Deo patri, sacerdos ille nunc quidem nobis inuisibilis, & immortalis, secundum ordinem Melchisedech. Neque iustior est causa externum in sacrificando, quam in praedicando verbo ministerium abrogandi. Nam plures magistros prohibet scriptura: sacrificare non modo non prohibuit vnquam, verumetiam praecepit Christus dicens, hoc facite in meam commemorationem.
Quare minus etiam ferendi sunt, qui sacrificandi, quam qui praedicandi Euangelii ministerium externum abolitum cupiunt: Habent enim ii, quas errori suo praetendant scripturas. Nolite plures magistri fieri, vnus est enim magister vester: Non necesse habetis, vt aliquis doceat vos, vnctio eius docet vos. Non docebit vnusquisque proximum suum, & vnusquisque fratrem suum, dicens, cognosce dominum, quia omnes scient me minore vsque ad maiorem. Has illi cum scripturas proferant tam apertas, habere tamen videntur aliquem erroris sui praetextum, quum & illud prae se ferant, pati se non posse, vt obscuretur Christi gloria, vt illius qui verus est magister noster dignitati derogetur, quasi parum idoneus ille sit ad docendos nos, neque citra ministerium hominis id praestare queat. Isti vero quam scripturam proferunt, qua sit sacrificium abrogatum? Certe Paulus non sublatum, sed translatum esse dicit sacerdotium. Sic enim loquitur: Translato sacerdotio, necesse est vt & legis translatio fiat. Christus autem dicit, se non venisse legem soluere, sed adimplere. Ad eundem modum, non venit facedorium abrogare, sed consummare: Venit quod erat imperfectum perficere. Quid enim fuit sacerdotium Iudaeorum? quid aliud quam vmbra quaedam & figura. Quid autem Christi sacerdotium secundum ordinem Melchise dech, quo nunc ille fungitur in Ecclesia, sacerdos aeternus & immortalis per ministros suos mortales? quid nisi corpus ipsum & veritas: Vmbrae corpus, figurae successit veritas. In vmbratico illo sacerdotio & sacrificio fusus victimarum sanguis, fundendum pro nobis Christi sanguinem in ara crucis significabat. In hoc autem vero sacerdotio & sacrificio verum corpus & sanguis Christi fidelium oculis sub panis & vini specie bus exhibetur, ac quemadinodum corpus illud in crucenactum, quemadmodum de pendentis latere sanguis in remissionem peccatorum nostrorum fusus fuerit repraesentatur. Non igitur sublatum sacerdotium, sed translatum: non abrogatum, sed consummatum, sed in aliud multo augustius & excellentius est mutatum, crassa vt sit eorum impudentia, qui ex Apostoli verbis illud colligere conantur, ac omne sacerdotium & sacrificium funditus ac radicitus euersum & euulsum cupiunt, nullum vt inter laicos & sacerdotes discrimen esse velint, quod quicumque in Christo baptizari sunt, eos esse sacerdotes dicant.
Neque vero desunt illis diuinae legis oracula. Scriptum est enim, aiunt, & ad om nes in Christo credentes dictum. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Et rursus: Qui dilexit nos, & lauit nos a peccatis nostris in sanguine suo, & fecit nos regnum & sacerdotes Deo. Et iterum apud eundem: Redemisti nos in sanguine tuo, ex omni tribuu, & lingua, & populo, & natione, & fecisti no Deo nostro regnum, & sacerdotes, & regnabimus super terram. Adeo non desunt Satanae diuinae legis oracula, non tam de abrogato, quam de exaequato & profanato ac in ordinem redacto sacerdotio, quibus in prauum sensum detortis, tenebras offendit imperitis, vt in errorem inducat si fieri possit etiam electos. Sed nunquid in veteri quo que lege scriptum non est, & ad filios Israel dictum. Vos eritis mihi regnum sacerdotale, & gens sancta?
Atqui num ideo nullum fuit sacerdotium secundum ordinem Aaronnum ideo nullum fuit inter plebem & sacerdotes discrimen? Quamobrem sancta quidem sunt scripturae verba quae adferunt, nihil eis certius, nihil est eis verius. Coelum & terra prius pessum ierint, quam vel apex vnus ex illis pereat: Sed si hoc ex illis colligere vis, ex aequo sacerdotes esse omnes, aeque baptizare, aeque praedicare, aeque absolue re posse mulieres, pueros, adde etiam psitacos & graculos atque pontificem quemuis aut sacerdotem, tuum est hoc verbum e Satana, non est dei verbum. Tu enim ille es, qui diuina cum humanis confundere, qui caelum terrae, qui sacra profanis, qui sursum & deorsum miscere conaris om nia.
Quoniam vero conatibus iisce tuis opponit se castrorum acies ordinata, quae non alio nomine tibi magis terribilis est, quam quod est ordinata, in hoc totus es, in hoc omnes curae & cogitationes tuae consumuntur, vt ordine ex ea tollere possis, vt ne sit illud quod Paulus praecepit, omnia honeste & secundum ordinem fiant in vobis.
Atqui non hoc per Petrum, non haec loquitur per Ioannem spiritus sanctus quod tu vis, non hoc dicit, quod cuiuis de fece vulgi, quod cuiuis baulo, zonario, quin etiam camifi ci, quod apud istos, qui haec a te docti tradiderunt, vsu venisse scimus, praedicare, consecrare, baptizare, absoluere, sacris operari, & quocunque alio reconciliationis ministerio fungi liceat, verum illud iis verbis significare voluit, qui Christo nomen dederunt, atque illius corpori per baptismum insiti sunt, eos rectius vocari genus electum, & regale sacerdotium, quam Hebraeos, qui non aliunde magis gloriari solebant, quod secundum carnem ex Abraham essent propagati, qui neque rex fuit, neque sacerdos, quum nos in Christum credentes, qui & sacerdos, iuxta ordinem Mel chisedech dictus est, & rex mansuetus, iustus, & saluos faciens, multo rectius id nobis vendicare possimus, sacerdo ris illius & regis membra facti, quando per lauacrum regenerationis corpori eius sumus insiti. Sic Dydimus, si Basilius, sic Occumenius, sic Augustinus, sic qui libente, eum sequitur Beda, sic qui non multo fuit illo posterior Rabanus, scripturarum haec loca interpretantur. Ac libet Augustini verba adscribere: sic enim scribit.
Quod autem quum dixisset, in istis secunda mors non habet potestatem, adiunxit atque ait, sed erunt sacerdotes dei & Christi, & regnabunt cum eo mille annis: non vtique de solis Episcopiis & presbyteris dictum est, qui proprie iam vocantur in Ecclesia sacerdotes, sed sicut omnes Christianos dicimus propter mysticum chrisma, sic omnes sacerdotes, quoniam membra sunt vnius sacerdotis: de quibus Apostolus Petruus, plebs, inquit, sancta, regale sacerdotium. Quibus in verbis duo nobis consyderanda veniunt, primum, quod quum vocat nos Petrus regale sacerdotium, non hoc vult quod omnibus reconciliationis ministeriis aeque cuiuis e plebe fungi liceat, atque iis, qui legitime sunt ad eam rem ordinati, sed illud modo indicat, omnes in Christum credentes fieri per baptismum vnius sacerdotis Christi membra: deinde quod non alii proprie vocentur sacerdotes, quam episcopi & presbyteri, ad quos proprie ministeria reconciliationis pertinent, cum aliis e vulgo haec appellatio non conueniat, nisi per metaphoram quiandam. Tractat hac de re Hieronymus quoque contra Luciferianos scribens, quaerit enim, quare laicum venientem ab Arianis recipiat, Episcopum non recipiat? Respondet Luciferianus, recipio laicum, quia errasse se confitetur. Huero nymus contra Recipe & Episcopum, quia errasse se confitetur. Ad haec Luciferianus. Si errasse se consitetur, cur Epi scopus perseuerat? deponat Sacerdotium, concedo veniam petenti. Hieronymus vero. Respondebo tibi, inquit, & ego sermonibus tuis. Si laicus errasse se confitetur, quomodo laicus perseuerat? deponat Sacerdotium larcu, id est baptisinum, & ego do veniam poenitenti. Scriptum est enim: Regnum quippe nos & Sacerdotes Deo patri suo fecit. Et iterum: Gentem sanctam, regale Sacerdotium, populum acquisitum. Hic quoque non obscure significat. His cronymus, longe diuersum esse Sacerdotium, de quo Petrus & Ioannes loquuntur, ab eo quo presbyteri funguntur & Episcopis loquuntur enim illi de Sacerdotio laico, quod est baptisinus. Nam simul vt quisque baptiatus est, ex irae filio Dei filius efficitur, inde fiduciam accipit orandi, ac leuandi puras manus ad Deum, vt praeceptis salutaribus monitus, ac diuina institutione formatus, dicat confidenter, Pater noster qui es in coelis, ac exhibeat corpus suum hostiam viuentem, sanctam, deo placentem, in odorem suauitatis. Atque hoc est Sacerdotium laici, non aut praedicare, baptizare, absoluere, consecrare, & sacris operari, quae ad solos pertinent Episcopos & Presbyteros.
Caeterum quis est qui non intelligit, si ita sint accipienda scripturarum ista verba, vt quotquot baptizati fuerint, veri sacerdotes censeri debeant omnes, futurum vt illud necessario sequatur, reges quoque vt sint omnes. Nam qui dicti sunt Sacerdotium, idem & regnum, & reginaturi dicuntur. Erunt itaque Reges omnes, neque subiectum esse quenquam cuiquam oportebit. Hoc est quod maxime laborat Satanas, vt sublato ordine, quam maxime fieri possit perturbet omnia.
Neque vero non pulchre illi processerunt consilia sua apud vicinos nostros a quibus simul vt persuasit nihil Pontifici, nihil Episcopis & sacerdotibus esse tribuendum, quod omnes regale sumus Sacerdotium, exculso iugo Pontificis & Episcoporum, quandoquidem non Sacerdotes modo, verum & Reges esse omnes eadem scriptura docet, facile persuasit, vt Prin cipum quoque legitimaeque suae potestatis iugum excuterent, sseruili bello concitato, neque multo post eo quoque perduxit amentiae miseros, vt Christianissimi Imperatoris iugum excutere molirentur, quem iam scriptis suis de Impemo deturbatum, non amplius Imperatorem, verum Carollum a Gandauo appellare ausi sunt. Sic illi nihilo fuerunt mitiores erga legitimum dominum suum, virum inter alias heroicas virtutes quibus excellit, incredibili sumul erga Deum pietate religioneque praeditum, verbique illlius propugnatorem acerrimum, quam antea fuerant erga Romanum Pontificem, caeterosque Episcopos & sacerdotes. Adeo videre licet, quod mutuo sibi cohaeret vtraque dignitas, regalis & sacerdotalis, ruere vt altera non possit, quin eodem motu labefactata concidat altera. Naeque alios in Regum & Principum fama libellis, quos flammosos vocant, proscindendis magis audaces esse, quam qui prius in laceranda pontificum & sacerdotum existimatione calamos suos & linguas exacuerunt, dubium erat nemini, si modo rem diligentius explorare velit. Hi sunt praeclari scilicet fructus isuus quemadmodum ipsi vocant, Euangelii. Si Turcae Germaniam quamlibet numeroso exercitu peruasissent, maiorem cladem & exitium adferre non potuissent, quam quantum cacangelium istud attulisse videmus. Cognitos habebat istorum mores vir excellenti doctrina & singulari quadam dicendi suauitate praeditus, Erasmus Roterodamus, vt qui complures annos inter eos fuerat commoratus. Is in libro quom scripsit in hos Pseudocuangelicos, hoc de illis praebet testimonium: At iste, inquit, populus tam Euangelicus, etiam Turcarum Principi dicitur detestabilis, quem ait seditioni natum, quos subinde tumultus excitat? quoties quam leuibus de causis procurrit ad arma non suis quidem Ecclesiastis satis obtemperans, nisi dicant blanda auribus: profligandi etiam, si liberius in vitam eorum inuchantur, aut ab opinione dissentiant. Initio tantum non Deus erat illis Lutherus, nunc iisdem prorsus delirat, quod nouum de Eucharistia dogma non recipiat. Nouam vero libertatem Euangelicam, impune facere, sentire quod cuique libitum est. Huc nimirum tendunt artes Satane, vt rupta acie ordinata, perturbationem inducat, vt fiat illud quod scriptum est in libro Iudicum, In diebus illis non erat rex in Israel, sed vnusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat. Vult vt simus sine lege, sine rege, sine sacerdotio, sine sacrificio: quod cum perfecerit, simul & illud nullo negotio perfecerit, vt simus sine Deo. Nam vbi non est sacerdos & sacrificium, ibi nullus Deus agnoscitur: sicut antea quoque copiosius de eo disseruimus. Ac sa tis iam planum fecisse videmur, quandoquidem est dei cul tus in Ecclesia, esse in ea sacerdotium, esse & sacrificium.
Quod vero isti dicunt, nusquam reconciliationis ministros in libris noui Testamenti Sacerdotes appellari, sed Presbyteros tantum, demus hoc illis. Fien enim potest quandiu durabat sacerdotium Iudaeorum, vt ne quid cum illis habere commune Christiani viderentur, quod suos appellari Sacerdotes noluerint, sed Presbyteros, hoc est antiquiores, siue digniores, vt augustius quoddam Christianorum quam Iudaeorum sacerdotium esse demonstrarent, & cuius maiorem haberi rationem aequum foret. Hoc enim Graeci Presbyteron, Latini vocant antiquius. Quod autem hoc est collectionis genus? ministros reconciario nis siue presbyteros non reperimus in nouo Testamento vocari sacerdotes, ergo non sacerdotes? Nonne ad eundem modum argumentari vicissim licebit? Nomen persone non modo in noui, sed ne in veteris quidem Testamenti libris de Deo dictum reperimus, non sunt ergo tres personae Deus vnus: Quin & ipsum trinitatis nomen in scripturis nusquam inuenitur, non est ergo sancta Trinitas Quis non videt quam haec absurda sint? Sit ita, non fuerit appellatio sacerdotum inter Christianos ante cuersum Hierosolymam, & prorsus abolitum Iudaeorum sacerdotium, ac simul vt illud est deletum, statim a Clemente Petri successore, a Dionysio Areopagita Pauli discipulo, ab Ignatio, & deinceps ab omnibus aliis ad haec vsque nostra tempora sacerdotum nomen in Ecclesia frequentarii coepit. Cum autem Esaias futurum praedixit, vt ex gentibus assumeret Dominus sacerdotes & Leuitas, qui quomodo solebant filii Israel dum eorum staret religio, & templi ceremoniae seruarentur, offerrent victimas cum palmis in domo domini, nonne clare de Christi sacerdotibus est iquutus?
Verum quorsum attinet de vocula disceptare? Vbi fuit sacrificium, ibi sacerdotium quoque fuisse nemo sanus dubitat: nam haec duo sic inter se coniuncta sunt, vt ab inuicem separari non possint: neque sacerdos sine sacrificio, neque sacrificium esse potest sine Sacerdote. Fuisse autem sacrificium Apostolorum temporibus si quis ambigit, vel ille in Actis locus omnem illi dubitationem addemerit. vbi scribitur: Sacrificantibus illis domino, & ieiunantibus, dixit illis spiritus sanctus &c. Quanuis enim vulgata interpretatio habeat ministrantibus, Erasmus tamen quod est in Graeco Liturgouton, significantius vertit cum sacrificarent. Siquidem Liturgos non simpliciter sonat, ministrum, sed plerumque sacrorum ministrum, & qui fungitur officio Sacerdotis pro aliis: & Liturgie in non simpliciter ministrare, sed sacrum ministerium peragere, sacris operari, siue sacrificare: & Liturgia non quoduis ministerium, verum illud vocatur, quod nos Messiam vocamus. Hinc est quod Basilius & Chrysostomus Missas suas inscripserunt Liturgias. Sic autem appellatur Missa Catexochin tanquam vnum omnium excellentissimum Deoque gratissimum ministerium, qua ratione Tullius orator, Aristoteles philosophus, Paulus vocatur Apostolus: ad hunc modum Sacerdos quoque minister: & sacrificium quod offert vocatur ministerium, Non quod alii quoque non recte ministri dicantur, nam & Principes Dei sunt & Ecclesiae ministri, sic enim de illis Paulus loquitur. Ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum seruientes, sed quod illud longe praestantissimum omnium est ministerium, quo funguntur Sacerdotes. Quod autem Liturgia sacrum ministerium siue sacrificium significet, indicat ille locus apud Lucam: vt impleti sunt dies officii eius. Liturgiam transtulit interpres officium, nihil aliud intelligere volens quam sacrificium loquitur enim de Zachariae sacerdotis officio. Pontifices autem & Sacerdotes ex hominibus assumptos, pro hominibus constitutos veteri lege fuisse in his quae sunt ad Dedi, vt offerrent dona & sacrificia pro peccatis, cum a Paulo scriptum sit, nemo est tam proterue improbus, qui negare audeat (quanquam illud temere nonnulli negant) ad nostri quoque temporis Sacerdotes haec Pauli verba recte referri posse.
Caeterum apte atque apposite admodum etiam nunc sacrificium vocatur officium: sic enim dici solet, celebratur nunc officium. Nam cum officium recte factum dicatur, nos autem nulla recte facta proferre possimus, quae quatenus nostra sunt, ad iram dei placandam, & remissionem peccatorum obtinendam sufficere nobis queant, proferimus illud quod omnium rectissime factum est a saluatore nostro pro peccatis nostris abolendis, proferimus corpus illius & sanguinem, qui factus est nobis iustitia & sanctificatio, & redemptio, factus pro nobis obediens patri vsque ad mortem, mortem autem crucis: simul supplices deprecamur, vt auertat faciem suam a peccatis nosis, & respiciat in faciem Christi sui, pro no bis in cruce pendentis & morientis: vt non faciat nobis secundum peccata nostra, non iudicet nos secundum actus nostros, non retribuat nobis secundum iniquitates nostras, sed faciat nobis, iudicet nos, retribuat nobis secundum iustitiam filii sui, quam ille luens obedientia sua pecatum in obedientiae nostrae pro sua ineffabili misericordia nobiscum communicare, nobis impartiri, & nostram fa cere dignatus est, posteaquam semel ipsum per fidem & baptismum induti sumus. Estne quod officii nomine rectius appellari queat, quam vnum hoc? quae enim sunt officia? quae sunt recte facta nostra? quae coram oculis Dei & Domini nostri proferre, quibus illum qui iuste peccatis nostris irascitur, propitium nobis & placatum reddere possimus? Certe nisi vni illi officio, quod ille nobis pro sua immensa bonitate in cruce moriens praestitit, innitam tur, nulla sunt. Qui igitur sunt isti tam impii, tam a Christo auersi, qui nobis hoc quod solum vere dici meretur officium, eripere conantur? Qui alii quam iurati satanae mi nistri, quorum omne studium vna hac in re consumitur, vt immensum illud redemptionis nostrae beneficium, in quo solo confidimus, in quo solo gloriamur, sempiterna quadam obliuione obruatur. Nobis vero extrema quaeque perferre prius contingat, quam vt tantum hoc flagitium patrari permittamus, quod ne sol quidem ipse aequis oculis aspicere possit.
Verum iusto dolore commoti ab instituto sumus nonnihil digressi. Nunc eo vnde coepit redeat oratio. Illud enim orsi eramus dicere, quandoquidem sacrificasse constat Apostolos, quemadmodum clare liber Actorum docet, sacerdotes re ipsa fuisse: etiam si detur illud, quod propter discrimen sacerdotum legis, ante auesam Hierosolymam & extinctum Iudaeorum sacerdotium, presbyteri, quam sacerdotes appellari maluerint. Obiteautem explicauimus, quid sibi velit Liturgiae nomen: significare enim ministerium siue officium per excellentiam quandam, id quod nos Missam vocamus, siue saeficium, vnde & sacerdotes alicubi vocari officiantes audimus, quod illorum proprium est munus & officium sacris operari, hoc est Missas celebrare, quod ante mille quo que trecentos annos his verbis testatur Fabianus martyr & pontifex: Sacerdotes dominus sibi elegit, vt sacrificent, ri & offerant oblationes domino. In quam sententiam scripsit etiam pleraque Chrysostomus, epistolam ad Corinthios explicans. Nam etsi praedicare quoque praeclarum sit ac Deo maxime gratum officium, non tamen hoc sacerdotum quondam proprium fuisse videtur: quod ex Possidonio colligi potest, qui quum fuisset auditor Augustini, vitam illius conscripsit. Narrat is, Valerium Hipponensem episcopum, ordinato in presbyterum Augustino, exultasse & deo gratias egisse, suas exauditas a domino fuisse pro ces, quas frequentissime fuderat, vt sibi diuinitus homo concrederetur talis, qui posset verbo dei & doctrina salubri Ecclesiam dei aedificare, cui rei se, homo natura Graecus, minusque Latini lingua & literis instructus, minus vti lem peruidebat. Dedit igitur potestatem eidem Augustino presbytero coram se in Ecclesia euangelium praedican di ac frequentissime tractandi, contra vsum quidem & con suetudinem Aphricanarum Ecclesiarum, vnde etiam ei nonnulli Episcopi detrahebant. Clarius etiam hoc indicat Socrates in sua Ecclesiastica historia, causam etiam explicans, quamobrem verbi ministerio presbyteris funginon liceret: Presbytero, inquit, Alexandriae non committitur verbi ministerium, quod ab eo tempore coepit, quo Arrius ecclesiam turbauit.
Ex his Possidonii & Socratis verbis cernere licet, quam crassa sit istorum inscitia, qui pu tant ad hoc ordinari potissimum presbyteros, vt sint verbi ministri, quum verbi ministerium proprium olim fuerit in multis Ecclesiis episcoporum, ad quod sacerdotibus aspirare non licuerit: non quod maior in eo sit dignitas a in altaris ministerio, quod omnia alia excellere, satis id docuisse videmur: verum quod ad praedicandi munus non aeque quiuis est idoneus, atque ad sacrificandum. Nam in ordinando sacerdote non tam spectabatur excellens doctrina, quam pietas & vitae sanctimonia. In eligendo autem Episcopo minime sufficere visum est, si vitae esset inculpatae, si aetatem suam omnem sine crimine transegisset, sed requirebatur praeterea, potens vt esset exhortari in sana doctrina, & eos qui contradicunt arguere.
Sed haec de proprio Sacerdotum officio dicta sufficiant. Quod autem ordo sacerdotii sacramenum sit, vel ex eo cuiuis perspicuum esse potest, quod quaerequiruntur ad sacramenti rationem, eorum ipsi deest nihil. Est enim sacrae rei signum, & quidem efficax: est visibi signum inuisibilis gratiae. Signum autem elementum visbile, siue quis materiam dicere malit, est manuum impostio. Neque tamen ea sola, praecedat enim illam benedictio & inunctio, sequi tur autem calicis porrectio. Praecipuumtamen in hoc sacramento signum est manuum, impositio: Nam per benedictionem ordinandus diuinis officiis incipatur, per vnctionem ad Christi corpus tangendum idoneus redditur, per calicis porrectionem officii ministriique sui admonetur, per impositionem vero manuum, omnis ei gratiae plenitudo confertur, accedente verbo, quod profertur ab episcopo ordinante, quae est forma huius sicramenti. Nam simul vt accedit verbum ad elementum, fit sacramentum. ac omnis ordinando gratiae plenitudoconfertur, vt quaecunque pertinent ad officium sacerdots, ea efficaciter exqui possit omnia.
Hinc est, quod non in conferendis modo sacramentis efficax est sacerdotis ministerium, verum, etiam si prae occupatus in delictis fuerit, & oratio tamen eius magis efficax esse creditur, quam uiusuis alterius non sacerdotis, quantalibet is fuerit vitae in egritate praeditus. Etsi autem nulla sit in libris noui Tetamenti inunctionis mentio, sed solius manuum impostionis, non ideo tamen existimandum est recens hoc inuntum esse, vt ordinandi sacerdotes oleo inungantur. Apostolorum hanc es se non scriptam traditionem testis est Inacletus Petri successor. Ordinationes, inquit, Episcopiorum authoritate Apostolica ab omnibus qui in eadem prouincia fuerint Episcopis sunt celebrandae, qui simul conuenientes, scrutium diligenter agant, ieiuniumque cum omnibus celebrent precibus, & manus cum sanctis Euangeliis quae praedicaturi sint imponentes, dominica die hoc tertia orantes, sacraque vnctione, exemplo Prophetarum & regum capita corum, more Apostolorum & Mosi vngues, quia omnis sanctificatio constat in spiritu sancto, cuius virtus inuisibilis sancto Chrismati est permixta: & hoc itu solennem celebrent ordinationem. Clemens quoque. Omnis, inquit, pontifex sacro Chrismate perunctus, & in ciuitate consu tutus, scripturis sacris eruditus, charum & pretiosus hominibus oppido esse debet, quem quasi Cristi locum tenentem honorare omnes debent, eique seruire, & obedientes ad salutem suam fideliter existere: scientes, quod siue honor, siue iniuria, quae ei defertur, in Christum redundet, & a Christo in Deum. Scripsit de eo copiose Pauli discipulus Dionysius Areopagita: scripsit & Cyprianus libello de Chrismate edito: meminit Tertullianus. Neque quisquam est veterum pene scriptorum, qui non cum quadam etiam honoris praefatione meminerit. Quominus ferendi sunt, qui nostro hoc aeuo sine quadam subsannatione sacri huius vnguenti meminisse non possunt. Quod si propterea putant esse reiiciendum, quod Iudaeorum quondam fuerit ceremonia genus hoc vngendi, reiiciant & manuum impositionem, quae & ipsa traxisse videtur ab Hebreis ori ginem, quibus admodum ea fuit familiaris, cum aliquid commendabatur, aut offerebatur Deo. Sic Iacob imponit manus duobus filiis Ioseph sic super caput hostiae immolandae manus ponebatur.
Verum haec de sacramento Ordinis dicta sufinciant, quod ministrantium est, nam pertinet ad ministerium reconciliationis. Quatenus autem haec reconciliatio docendo fit aut praedicando, recte referri posse videtur ad eam virtutem, quae prudentia dicitur: quandoquidem scriptum est, quod labia sacerdotis custodient scientiam, & legem ex ore eius requirent: quem etiam in euangelio vocat dominus seruum fidelem & prudentem, quem constituit dominus suus super familiam suam, vt det illis cibum in tempore. Hoc est quod Dionysius quoque sacerdotum ordinem vocat illuminatiuum & luciducum, quod eorum proprium est munus luce doctrinae per salutis iter ducere proximos,