On this page
Caput 54
Caput 54
De ministro huius Sacramenti
MInister huius sacramenti est Episcopus, cuius hoc solius proprium est munus ordinare. Est autem episcopatus non ordinis nomen, quatenus ordo sacramentum est, verum dignitatis & officii. Nam quemadmodum paulo ante commemorauimus, ex presbyteris qui multi erant in vna aliqua ecclesia, vnus eligebatur, qui non reliqui magis gregiis totius, quam ipsorum etiam presbyterorum curam gereret. Ac in sacramen tis quidem conficiendis & ministrandis, excepta ordinatione & confirmatione, nihilo maior est episcopi, quam sacerdotis authoritas, nisi quod ligandi soluendique potestas tanto maior est penes Episcopum, quanto plus ad eam rem doctrinae iudiciique requiritur, quibus prae caeteris Episcopum abundare praesumitur, qui vel ipse reliquis rebus iis praestat, vel adiunctos habet saltem lateri suo viros eru ditione iudicioque praestantes, vt quod vulgus sacerdotum de grauioribus peccatis perinde facere non potest, quid ligandum quidve soluendum sit, facile discernere queat. Inde est illa casuum, vt vocant, reseruatio, quorum nonnulli ad ordinarii cuiusuis, alii vero qui sunt grauiores, non nisi ad summi Pontificis iudicium spectant: Quod ad reliqua attinet, aeque baptizat, aeque consecrat, aeque sacerdos absoluit vt Episcopus: In hoc ergo pares sunt Episcopus & sacerdos.
Caeterum quod in humano corpore fieri videmus, vt sit corpus quidem vnum, membra vero multa, omnia autem membra non eundem actum habeant, idem & in Christi corpore, quae est ecclesia, cernere licet: Multi namque corpus vnum sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Haec connexio totius corpo ris vnanimitatem requirit, sed praecipue concordiam exigit sacerdotum, quibus, vt a Leone pontifice vere maximo scriptum est, etsi dignitas non est communis, est tamen ordo generalis: quoniam & inter beatissimos Apostolos, in similitudine honoris, fuit quaedam discretio potestatis, & cum electio par esset omnium, vni tamen datum est, vt caeteris praemineret: De qua forma Episcoporum quoque est orta distinctio, & magna dispositione prouisum est, ne omnes sibi omnia vendicarent, sed essent in singulis prouinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia: & rursus quidam in maioribus vrbibus constituti, solicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad vnam Petri sedem vniuersalis Ecclesiae cura conflueret, & nihil vnquam a suo capite dissideret.
Ex quibus verbis, quae apud Iulium quoque Papam in Epistola ad Orientales scripta reperiuntur, illud discimus, qui non dissentionis, verum pacis & dilectionis Deus est, cum vt pax & vnitas in Ecclesia sua retineri possit, hanc rationem constituisse, vt non modo discretus esset ordo sacerdotum ab ordine laicorum, verum & inter ipsos etiam sacerdotes & episcopos, quamuis ordo generalis, non esset tamen dignitas communis: Non est enim alius episcoporum, quam sacerdotum or do, verum dignitas maior est Episcoporum. Inter Episcopos autem honoris quidem est similitudo, verum discretio potestatis. Idem honos, eadem est dignitas Episcopi, qui infimo loco sedet, atque vel Archiepiscopi, vel Patriarchae, vel summi etiam Pontificis, qui Papa, hoc est pater patrum appellatur, qui non magis est Episcopus, quam quiuis alius ex aliis, qui sunt extremo loco: Hoc tantum differt ab aliis, quod illi in partem sunt vocati solicitudinis, penes hunc verum est plenitudo potestatis.
Nam si ex aequo possent omnes omnia, retineri vnitas non posset. Quare, sicut antea docuimus, a Christo fuit insututum, vt de maioribus fidei praesertim causis, ad vnum illum, qui sedet in Petri cathedra, Pontificem Romanum referretur, quod ab Apostolorum temporibus ad haec vsque nostra semper quidem a Catholicis, saepe etiam fuit ab haereticis obseruatum. Si quis autem secum diligentius expendat, quam admirabili consilio hic in Ecclesia sit ordo constiturus, facere non poterit, quin dicat, a Domino factum est istud. Neque enim humani ingenii, verum diuinae res est sapientiae. Principio, nemo illud ibit inficias, res sacras non opor tere nisi reuerenter tractari. Quae autem adhiberi poterit reuerentia, si promiscue cuiuis e fece vulgi ad tractandas illas aditus patebit? si baiulis & zonariis, si carnificibus etiam, quod apud istos factum videmus, qui volunt ordinem ex Ecclesia sublatum, si denique foeminis, quas ne loqui quidem in Ecclesia permittit Apostolus, verbum Dei praedicare, baptizare, absoluere, consecrare licebit? De Marcione scribit Epiphanius, quod is mulieribus fecerit potestatem baptizandi: mox subdit: Apud ipsos enim omnia sunt ludibrio plena, & nihil aliud. Revera nihil aliud sunt apud istos quam ludibria sacramenta omnia, diuinaque omnia, dum ita peruulgantur ac profanantur, quae non nisi maxima cum reuerentia tractari oportebat. Ac recte de hoc generis haereticis scripsit Tertullianus. Ipsae mulieres haereticae quam procaces? quae audeant docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere, forsitan & tingere. Ordinationes eorum temerariae, leues, inconstantes. Nunc neophitos collocant, nunc seculo obstrictos, nunc apostatas nostros, vt gloria eos obligent, quia veritate non possunt. Nusquam facilius proficitur quam in castris rebellium, vbi ipsum esse illic promereri est, & laicis sacerdotalia munera iniungunt.
Quamobrem summa quadam, neque humana sed diuina ratione institutum est, vt ecclesiae ministrorum ordo distinctus esset a Laicis. Iam inter ipsos Ecclesiae ministros & hoc prudenter admodum est excogitatum, vt ne derepente cuiuis ad sacerdotii gradum prosi lire liceret: Prius in minoribus exercebatur, ad ostia stabat aliquandiu, quo munere cum recte functus esset, daba tur ei potestas legendi prophetias, ac paulo post daemonia expellendi. In quibus officiis cum diligenter versatus fuisset, iam admittebatur intra cancellos vbi mysteria per agebantur, non excludebatur cum caeteris: quin Episcopis & presbyteris praesto semper aderat, & eos continue sequebatur, qua etiam ex causa Acolythos dictos existimant. Posteaquam vero ex diuturna cum Sacerdotibus consuetudine, ritum sacrorum peragendorum aliqua ex parte cognouisse visus est, tum primum ad ordines, qui sacri vocantur promoueri licebat. Neque sic tamen statim sacerdos ordinabatur, verum Subdiacono facto, dabatur ei tantum potestas vasa sacra, calicem, & patinam contrectandi, & ad sacerdotis vsum ferendi, ac epistolam cantandi. Ad Euangelium vero cantandum & praedicandum non admittebatur, nisi prius Diaconus esset ordinatus: Cum vero Lector in scriptis Prophetarum, Subdiaconus in epistolis Apostolorum, Diaconus autem in Euangeliis legendis iustum tempus potuisset, ac per suprascriptos gradus omnes ritum omnem sacrorum peragendorum diligenter inspexisset, tum primum ad conficiendum & offerendum Christi corpus & sanguinem, ad verbum eius an nuntiandum, & ad sacramenta fidelibus ministranda admittebatur. Atque ita omni ex parte perfectus tandem est ordo, quatenus est sacramentum, nondum tamen perfectus est, quatenus facit ad vnitatem Ecclesiae tuendam & conseruandam, quae sine ordine constare non potest.
Nam si par esset sacerdotum omnium authoritas & potestas, effugere schisma non liceret: Futurum enim esset, quod hoc infelici seculo nostro euenisse videmus apud eos, qui semet ipsos segregantes, Euangelici quam Christiam dici maluerunt, vt secundum suum quisque sensum scripturas interpretaretur, suo quisque iudicio atque arbitrio sacrorum peragendorum ritus veteres abrogaret, ad nouos institueret, atque ita non esset iam Ecclesia terra vnius labii & sermonum eorundem, sed futura esset Babylon quaedam, confusis praedicantium linguis, vt non audiat vnusquisque vocem proximi sui, qualis reuera est apud eos, apud quos omnis Episcoporum iurisdictio & authoritas est abrogata. Miserandum ibi videre licet Ecclesiae faciem, non solum quod secus in vna ciuitate docetur quam in alia, quodque fidibus luditur, non fides vna retinetur, verumetiam quod in vna & eadem ciuitate aliud hic in templo, aliud ille e loco superiore denotat: Huic ille Suermerus, ille contra huic haereticus est, atque ita praeclarum istud, si diis placet, Euangelium secum ipsum pugnat. Interea vero, scinditur incertum studia in contraria vulgus: Hic dicit, ego sum sancti Lutheri, alius, ego vero sancti Zuinglii, alius, ego vero sancti Caluini, alius, ego vero sancti Balthasaris Anabaptistae, alius, ego vero sancti Schuencfeldii, alius, ego vero sanctorum omnium Suermerorum. Sic huic sanctum videtur quod Lutherus, illi quod Caluinus, vel alius quisquam haereticorum scripsit, neque minus habere id vult authoritatis, quam ipsum Apostolorum symbolum: neque iam scripturarum canonicarum, sed alicuius ex haereticis authoritate sententiam suam confirmare conatur. Quid hic aliud expectandum est in hac ipsorum inter se, qui se a Christi corpore auulserunt, dimicatione? quam quod a Propheta dictum est, Diuisum et cor eorum, nunc interibunt. Vtinam autem saluis iis qui errauerunt primo quoque tempore error ipse intereat. Huius itaque generis schismata ne orirentur in Ecclesia, aut si quae orta essent, vt priusquam radices altius agere caepissent, extirpari tempore possent, prouidere volens spiritus sanctus, posuit Episcopus regere Ecclesiam Dei, quam acquisiuit sanguine suo: qui ex eo nomen sortiti sunt, quod omnes inspiciant, cunctaque speculentur, ac diligenter attendant non modo de populo, verumetiam de clero, quomodo vitam quisque suam instituat: ac inprimis de doctrina cuius. que accuratius inquirant, quae si sana non sit, nihil vita proderit quamlibet laudata. Nam sicubi fidei firmum & stabile fundamentum iactum non est, quicquid superstruxeris, corruet.
Quamobrem haec prima & praecipua Episco porum cura est & esse debet, sana vt in Ecclesia doctrina conseruetur, neque fas cuiquam sit somnia sui capitis pro Euangelio populo venditare. Planum id antea fecimus. verbi ministerium peculiariter ad Episcopos pertinere, qua re non est cuiquam licitum illud sibi sumere, nisi mandatum ab Episcopo fuerit. Neque enim alicuius profani magistratus munus est arbitratu suo verbi ficrorumque ministros instituere, multo minus autem vulgi, de quo praeclare scripsit quidam, quod non est in eo consilium, non ratio, non discrimen, non diligentia: semperque sapientes ea quae fecisset populus ferenda, non semper laudanda duxerunt, ad solos Episcopos ea cura proprie pertinet. Legimus Timotheum & Titum a Paulo confinitos Episcopos. Tit. vero mandatum ab illo fuisse, vt ipse, non vt populus, qui docendus non sequendus est, aut polanus magistratus aliquis constitueret per ciuitates preibyteros. Legat qui volet & acta, & epistolas Apostoloren omnium, nusquam reperiet quod quicquam in hac parte sibi iuris vel populus, vel profanus magistratus vsurpauerit.
Sed fuit aliquam do penes populum electio. Fuerit: verum hoc nunquam fuit, vt ipse sibi constitueret sacerdotem aut Episcopum: ostendebat quidem quem sibi dan vellet, verum institutio sacerdotis non fuit nisi penes Episcopum, Episcopi vero penes Romanum Pontificem. Meminit Chrysostomus electionis quae fiebat per populum, verum ita, minime vt laudandam quin reprehendendam potius existimaret: his enim verbis vtitur: Ito iam hinc ae publica festa spectato, ea dico, in quibus dignitatum Ecclesiasticarum electio nes de more fiunt, & tam multis debis ibi criminationibus lacerari Episcopum quantae tota illa subditorum multitudo, quibus eligendi poterae concessa est. Hos om nes tam in multas factiones scindi, neque inter se consentire, neque cum eo, cui sorte Episcopatus delatus est, conuenire videas, sed vnusquisque asis vnius partibus star, alius hunc, alius illum eligens: cuius rei causa haec est, quod idipsum non spectant, quod solum spectandum fuerat, nempe animi virtutem, sed aliae fit causae, quibus honor is conciliatur. Verbi gratia: Hic quod claro genere natus sit in Episcopatus, inquit, ordinunco optetur: ille quod opibus abundat, neque indiget alimentis ex Ecclesiae prouentibus quaesitis: alius quod ab aduersariis ad nos transfugerit: alius sibi genere opinquum ac necessarium, alius adulatorem caeteris ueponere mauult: Nemo est qui eum qui idoneus su spectare velit, aut animi partes explorare curet. Hac fuit eligendi per populum ratio Chrysostomi temporibus. Neque diuersa fuit Augustini seculo. Qua etum ex causa faciendum putauit, vt quemadmodum ipse ton successerat, sed accesserat Valerio, sic viuens Ecclesiae suae de successore prouideret, quod sciret per ambitiosos & contentiosos homines Ecclesias perturbari solere. In quadam ad Cornelium Epistola Cyprianus de Episcopi electione mentionem faciens, diuini primum iudicii, deinde populi suffragii, postremo coepiscoporum consensus meminit. In cavero quae proxime sequitur, de vniuersae fraternitatis sus fragio, deque Episcoporum qui in praesentia conuenerant iudicio, Sabino delatum episcopatum scribit: Neque dubium est, quin quo tempore vigebat persequutio Christianorum, cum episcopatum desiderare nihil tum fuerit aliud, quam velle martyrem fieri, & ambitio minor, & in eligendo maior fuerit populi grauitas & constantia. Posteaquam vero secundis Christianorum rebus paulatim irrepsit ambitio, corrupto iam Ecclesiae statu, commutata fuit ea ratio, ita vt sacerdorum quidem electio, fidelis vero populi consensus tantum adhiberetur, quemadmodum ex Stephani, & Nicolai pontificum Epistolis docemur, ita tamen vt penes pontificem Romanum, Episco pum aut certe Metropolitanum constituendi potestaesset, qui nisi quid impediret, non inuitus celeri plebisque consensum & desiderium sequebatur. Morem hunc describit Leo Pontifex his verbis: Vota, inquit, ciuium, testimonia populorum, honoratorum arbitrium, electio clericorum, in ordinationibus sacerdotum constituantur. Origenes requiri scribit in ordinando sacerdote & praesentiam populi, vt sciant omnes & certi sint, quia qui prae stantior est ex omni populo, qui doctior, sanctior, qui in omni virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium, & hoc astante populo, ne qua postmodum retractatio cuiquam ne quis scrupulus resideret. Sic in veteri quoque lege coram omni synagoga iubet Deus constitui sacerdotem. Hoc est, inquit Cyprianus, instruit & ostendit, ordinationes sacerdotales non nisi sub populi assidentis conscientia fieri oportere, vt plebe praesenti vel detegantur malorum crimina, vel bonorum merita praedicentur, & sit ordinatioiusta & legitima. Quamuis autem hoc nostrum seculum sit longe corruptissimum, obseruari tamen etiam nunc vi demus, vt ordinationes fiant praesente populo, cuius etsi sufragia non requiruntur, admonetur tamen is, vt si quid habeat quod obiicere possit contra ordinandum, dicat intrepidus.
Quod si tacuerint, omnes sensisse iam in ordinandum videntur. Quod autem attinet ad aliquem huic vel illi Ecclesiae praeficiendum, non tam imperiitae mul titudinis, quam patronorum voluntatis & desiderii rationunc habetur, Hi quem dignum esse censuerint ad gerendum in Ecclesia sacerdotium, offerunt Episcopo, qui si cognouerint idoneum, nihil iam impedit quominus ipsius authoritate Ecclesiae illius ministerio fungatur. Si fieri videmus, vt de minoribus Ecclesiae ministris penes Episcopos, de Episcopis vero constituendis iudicium & potestas penes eum sit, qui pater est patrum, Romanum Pontificem. Sic vnitas in Ecclesia retinetur, sic schismatibus obuiam itur, sic vt idipsum sapiant, id ipsum dicant, idem sentiant omnes, prouidetur, dum vnius diceceseos vnus est Episcopus, cui tanquam patri non reliquus modo grex a Deo sibi concreditus, verum & sacerdotes omnes dicto sunt audientes. Omnium autem Episcoporum in omnibus totius orbis Christiani prouinciis, vnus tanquam communis pater est Romanus Pontifex, ex quo pendent, cuius authoritatem sequuntur, ad quem de causis maioribus omnibus referunt omnes. Hac ratione visum est spiritui sancto concordem in Ecclesia Dei doctrinam conseruare.
Nam si vel magistratui, vel populo cuiuscunque ciuitatis aut oppidi, iu dicio suo, non relata prius re ad Episcopum, citra ipsius authoritatem constituere sibi presbyteros liceret, tot essent schismata, quot sacerdotes, ad sua quisque desideria coaceruarent sibi magistros prurientes auribus: cum praesertim idem nunc de plerisque in prouincia hac nostra dici possit, quod de Atheniensibus in Actis Apostolorum scriptum legimus, quod ad nihil aliud vacant, quam aut dicere, aut audire aliquid noui. Iudicium itaque de verbi ministris, deque doctrina eorum, non aliorum esse quam Episcoporum adeo certum est & indubitatum, vt illi ipsi, qui non tam eorum, quam Christi suaue iugum per eos ecclesiam suam regentis excusserunt, in confessione sua Augustana diserte scripserint, hanc Episcoporum esse iurisdictionem, de doctrina cognoscere, & doctrinam ab Euangelio dissentientem reiicere, simul etiam impios quorum nota est impietas excludere a communione ecclesiae. Tanta est vis ve ritatis, vt vel inuitis etiam & repugnantibus iis, qui eam oppressam cupiunt, per ipsorum nihilominus iugulum erumpat.
Verum hic isti causificantur, esse plerosque indoctos Episcopos, vt de sana doctrina iudicare non possint. Quid si causificatores isti, nihil non suo iudicio tribuentes, multo ipsi sunt indoctiores? Neque enim nescimus, qui sint isti, qui res nouas in hac prouincia moliuntur, adeo literarum omnium rudes plerique omnes, vt vix etiam paulum aliquid vltra prima elementa progressi videantur. Est autem, Deo gratia, cuius hoc est solius beneficium, quod nullum fuit vnquam tempus, ex qua lux Euangelii nobis affulsit, quo non habuerit Episcopos haec nostra prouincia viros & prudentia, & doctrina insignes.
Verum demus hoc illis, reperiri nonnunquam inter eos aliquem non doctissimum: atqui prouidit huic quoque rei spiritus sanctus: magna enim ex parte ita videre licet ecclesias dotatas, vt minime desint Episcopis facultates, quibus viros doctos in comitatu suo alere queant.
Deinde vero sunt in vnaquaque Cathedrali ecclesia sacerdotum collegia constituta, quos Canonicos vocant qui sunt a consiliis Episcoporum, in quibus & ipsis reperiuntur saepe non pauci doctrina praestantes.
Quamobrem sicut Moses cum solus haberet potestatem praeesse populo, septuaginta presbyteros elegit. quibus cum populum iudicaret: sic Episcopus quamuis principem in ecclesia locum teneat, adsciscit tamen & ipse presbyteros, quoties de re aliqua grauiore suscipi deliberationem oportet, sine quorum consilio etiam nihil agi fuisse solitum in ecclesia scribit Ambrosius. Sed tanta nunc est morum in quibusdam peruersitas, vt cuiusuis potius quam Episcopi sui iudicium de doctrina requirant. Aquae furti uae dulciores, & panis absconditus illis est suauior. Sit alius quispiam neque doctus, neque virtute vlla praeditus, quin ex omni vitiorum genere conflatus, modo noui proferat aliquid, quod cum sanctae catholicae Ecclesiae recepta doctrina pugnet, statim audiunt, & in oculis ferunt quamli bet improbum & indoctum.
Atqui non hoc habet Augustana confessio, quam isti se tanquam Christianam amplecti non obscure ferunt, & in eam se nonnulli conceptis vebis iurasse profitentur: quae certe iurisdictionem concedit Episcopis de doctrina cognoscendi, & doctrinam ab Euan gelio dissidentem reiiciendi, Atque hic necessario & iure diuino debere dicit eis Ecclesias praestare obedientiam, iuxta illud, Quis vos audit me audit.
Verum dissidet, aiunt, Episcoporum doctrina ab Euangelio. Quam autem sibi is non constant, quamque secum ipsi pugnant. Docent Episco pis iurisdictionem competere de doctrina cognoscendi, & interea doctrinam eorum tanquam ab Euangelio dissidentem reiiciunt & condemnant. Estne hoc de doctrina iudicium Episcopis permittere, ac non tibi potius hanc authoritatem arrogare, tu vt iudices illum, cuius de iudicio subiectum, quem haud aliter quam seipsum te Deus audire voluit? Vnde autem schismata & haereses oborta sunt & oriuntur, Dicit Cyprianus, nisi dum Episcopus qui vnus est, & Ecclesiae praeest, superba quorundam praesumptione contemnitur, & homo dignatione Dei honoratus, ab indignis hominibus iudicatur? Quis enim hic est superbiae tumor, quae arrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam propositos & sacerdotes vocare, ac nisi apud te purgati fuerimus, & sententia tua absoluti, etiam sex annis nec fraternitas habuerit Episcopum, nec plebs praepositum, nec grex pastorem, nec Ecclesia gubernatorem, nec Christus antistitem, nec Deus sacerdotem? Subueniat Pupianus & sententiam dicat? Iudicium Dei & Christi in apertum referat, nec tantur fidelium numerus qui sub nobis accersitus est, sine spe salutis & pacis exisse videatur, ne nouus credentium populus nullam per nos consecutus esse baptismi gratiam & spiritus sancti iudicetur, ne tot lapsis & poenitentibus pax data, & communicatio nostra examinatione concessa iudicii sui authoritate saluatur. Annue aliquando & dignare pronuntiare de nobis, & Episcopatum nostrum cognitionis tuae autoritate firmare, vt Deus & Christus eius agere tibi gratias possint, quod per te & antistes & rector altari eorum pariter & plebi restitutus sit, Apes habent regem & iudicem, & ei fidem seruant. Latrones mancipi obsequio pleno humiliatis obtemperant. Quanto simpliciores & meliores vobis brutae pecudes, & muta animalia, & cruenti licet ac furentes inter gladios atque inter arma praedones? Praepositus illic agnoscitur & timetur, quem non sententia diuina constituit, sed in quem factio perdita & nocens caterua consensit. Quod Pupiano sanctus Pontifex & martyr Cyprianus, hoc sibi quoque dictum sibi isti putent, in quibus tantus est superbiae tumor, tanta animi arrogantia, tanta mentis inflatio, vt ad cognitionem suam Episcopos vocare audeant, ac nisi apud eos purgati, ac eorum sententia sint absoluti, non sex, quemadmodum scribit Cyprianus, sed sexcentis annis, neque Sacerdotes, neque Episcopos, neque sanam Euangelii doctrinam Polonia habuerit, neque Christum vnquam agnouerit. Non fuerit episcopus Adabertus, non fuerit Stanissus, qui Christi Euangelium sanguine suo signatum nobis reliquerunt. Quid autem aliud illi docuerunt? quam quod successores eorum docuerunt, quod nunc etiam docent illi, qui loca eorum tenent, nimirum de quo initio scripsimus Iesum Christum & hunc crucifixum. Hunc non modo sermonibus & scriptis, verum & certorum dierum obseruationibus, & signis, & imaginibus, & habitu, & gestu, actione, variisque ceremoniis, denique omni quacunque fieri potuit ratione, non tantum animis fidelium infigere, verum & rudium oculis ingerere conati sunt, vt si quis mente comprehendere non posset, vel manibus ei contrectare liceret. Istorum ne doctrina dissidet ab Euangelio, ac non vestra potius? qui sicut antea per nos fuit demonstratum, Christi crucilixi memoriam omnem ex omnium animis cuellere, sempiternaque obliuione obruere nixi estis, externis illis signis quibus ea rudiorum animis insculpebatur abolendis: vnde etiam ansa data est aliis, quandoquidem externa omnia in contemptum adduxistis, externum etiam verbi ministerium abrogandi. Quid autem aliud est ab Episco po se segregare, nouamque sibi cathedram constituere, quam a Christi corpore, quae est Ecclesia separari? Recte enim praeclarus idem Pontifex & martyr Cyprianus, Illi sunt, inquit, in Ecclesia, & plebs sacerdoti adunata, & pastori suo grex adhaerens. Vnde scire debes, Episcopum in ecclesia esse, & ecclesiam in Episcopo, & si qui cum Episcopo non sint, in ecclesia non esse.
Caeterum quam graue sit crimen ab Episcopo se velle secernere, docet idem alio loco Cyprianus, (Libenter enim sanctissimi martyris vtimur testimonio) cuius haec verba sunt Auersandus talis, inquit, atque fugiendus quisquis fuerit ab ecclesia separatus. Peruersus est huiusmodi, & peccat, & a semet ipso damnatus. An esse sibi cum Christo videtur, qui aduersus sacerdotes Christi facit? qui se a cleri eius vel plebis societate secernit? Arma ille contra ecclesiam portat, contra Dei dispositionem repugnat: Hostis altaris aduersus sacrificium Christi rebellis, pro fide perfidus, pro religione sacrilegus, in obsequens seruus, filius impius, frater inimicus, contemptis Episcopis & Dei sacerdotibus derelictis constituere audet aliud altare, precem alterant illicitis vocibus facere, dominicae Hostiae veritatem per falsa sacrificia prophanare, nec scire quoniam qui contra ordinationem Dei nititur, ob temeritatis audaciam diuina animaduersione punitur. Sic Chore & Dathan & Abiron, qui sibi contra Mosen & Aaron sacerdotem sacrificantes licentiam vendicare conati sunt, poenas statim pro suis conatibus penderunt. Terra compagibus ruptis in profundum sinum patuit, stantes atque viuentes recedentis soli hiatus absorbuit. Nec tantum eos qui autores fuerant, Dei indignantis ira percussit, sed & caeteros ducentos quinquaginta participes eiusdem furoris & comites: qui coagulati cum iisdem simul ad audaciam fuerant, exiens a domino ignis properata vltione consumpsit, admonens scilicet & ostendens contra Deum fieri, quicquid improbi fue rint ad destruendam ordinationem Dei humana voluntate conati. Sic & Ozias rex, cum turibulum ferens, & contra legem Dei sacrificium sibi violenter assumens, resistente sibi Azaria sacerdote, obtemperare nollet & cedere, diuina indignatione confusus, & leprae veritate in fronte maculatus est, ea parte corporis notatus, offenso Domino, bi signantur, qui Dominum promeretur. Augustinus grauius esse censet chrismatis quam idololatriae crimeninde argumento sumpto, quod multo de chrismatis sumptum est supplicium atrocius, quam de quibuscunque aliis, quibuscunque tandem flagitiis & sceleribus coopertis. Tempore, inquit, illo, quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cauenda monstrauit, & idolum fabricatum atque adoratum est, & propheticus liber ira regis contemptoris incensus, & schisma tentatum: Et idololatria gladio punita est, exustio libri bellica caede, & peregrina captiuitate: schisma hiatu terrae, sepultis autoribus viuis & caeteris coelesti igne consumptis. Quis iam dubitauerit hoc esse sceleratius commissum, quod est grauius vindicatum? Vel hinc discant, quanto se scelere obstringant, quamque grauiorum suppliciorum se debitores constituant, qui discessione facta a pastore suo, & a reliquo grege illi adhaerente, altare contra altare crigere, nouamque sibi cathedram constituere conantur.
Verum hic dicit aliquis. Quid tu Nunquid Episcopos non esse putas homines, qui & errare possint, & docere nonnunquam quae cum Euangelio palam pugnare videantur? Quam multos autem non tantum Episcopos, verum & primi nominis patriarchas commemorare licet, qui in haeresim lapsi discesserunt a fide? Nonne hoc Con itantinopolitano, nonne Hierosolymitano, nonne Antio cheno, nonne Alexandrino Patriarchis euenisse legimus? num igitur si quis talis contingat Episcopus, eius mihi nihilominus error sequendus, num eius doctrinae adhaeren dum est? Est ita vt dicis, homo est Episcopus, eadem infirmitate qua caeteri mortales praeditus, vt & errare ipse, & alios in errorem inducere possit: Ac vidimus nostra quoque aetate quosdam Episcopos a fide discessisse:
Verum, quod antea demonstrauimus, non sine causa constituta sunt collegia sacerdotum, ad quae de doctrina, si quae parum sana propagari videtur, referre licet: quae videmus ali cubi puram Euangelii doctrinam retinuisse, quam Episco pus fraudibus haereticorum seductus deseruerat. Deinde sunt synodi dioecesanae, est Metropolitanus Episcopus quem Archiepiscopum vocant, sunt synodi prouinciales, est postremo pater patrum omnium Romanus Pontifex, sunt concilia Oecumenica, adeo multa remedia Deus instituit ad quae confugere liceret, si doctrina Episcopi alicuius suspecta haberetur.
Caeterum vt tu ad cognitionem tuam voces Episcopum, vt de doctrina illius iudices, vt eam priuato tuo iudicio condemnes, teque ab illo propria tua autoritate segreges, sacrilegae cuiusdam temeritatis insolentissimaeque ac minime ferendae est insaniae. Sed hic iterum vsitata illa cantilena nobis occinitur: Non fungi officio suo Episcopos, & sacerdotes: esse mores illorum perditos: esse vitam omni vitiorum genere contaminatam. Atque vtinam quam est vsitata, tam esset falsa cantilena haec, verum, proh dolor veriora sunt & omnium oculis testatiora in plerisque, quam vt negari possit. Declinatum est ab officii religione, deflexum est de recto vitae curriculo. Omnes declinauimus & inutiles facti sumus: Deque ro ordine qui vnus est omnium nobilissimus atque excellentissimus recte dici potest, Homo cum in honore esset non intellexit, & comparatus est iumentis insipientibus Neque tamen haec iusta causa est, sicut antea docuimus, propter vitia eorum qui praesident, ecclesiae communionem deserere velle. Ac responsum quidem est his, vbi de ecclesia tractauimus:
Verum hic quoque non nostris, sed vetustissimorum eorumque & doctrina & pietate excellentissimorum virorum Origenis & Ioannis Chrysostomi verbis respondere visum est. Quorum ille in Ezehielem scribens ita loquitur, explicans illum locum: Accepisti vestimenta varia & operuit illa. Varia vestis, inquit, est & hic vnus in scripturis locus, quo induimur assumentes viscera mise ricordiae, benignitatis, mansuetudinis, longanimitatis ad sufferendum inuicem. Has varias vestes & pulchros amictus, quos nobis largitus est Deus, si laceramus atque conscindimus, ac circundamus falsae doctrinae ad deceptionem hominum, non dubium est quin variis vestibus ope riamus idola. Intelliges autem hoc quod dicitur, si rem ipsam manifestius describamus. Vide mihi aliquem Macionistam, siue discipulum Valentini, aut certe cuiuslibet haeresis defensorem, & consydera, quomodo idola sua id est figmenta quae ipse composuit, mansuetudine & castitate vesuat, vt in aures audientium facilius ex vitae bonitate ornatus sermo subrepat: & cum hoc fecerit, intellige eum assumpsisse vestem variam morum, & conuersationis optimae, & idolis subiecisse quae ipse construxit. Ac iuxta mei quidem animi sensum, multo nocentior est haereticus bonae vitae, & plus in doctrina sua habet autoritatis, eo qui doctrinam conuersatione maculat. Qui enim vitae pessimae est, non facile homines ad falsum dogma solicitat, nec potest per vmbram sanctitatis audientium decipere simplicitatem: qui vero sermone peruersus est, & disciplinis saluti contrarius, mores autem compositos & ornatos habet, nihil facit aliud, nisi accipit indumenta varia instituti boni & conuersationis quietae, & circundas ea idolis suis, vt magis decipiat audiente. Idcirco sollicite caueamus haereticos, qui conuersationis optimae sunt, quorum forte vitam non tam Deus, quam diabolus instruxit. Nam quomodo quasdam illecebras escarum aucupes proponunt vt facilius aues capiant per oblectamentum gulae, sic vt audacius dicam, est quaedam castitas diaboli, id est decipula humanae animae, vt per istiusmodi castitatem & mansuetudinem, & iustitiam, possit facilius capere, & falsis sermonibus irretire. Diuersis diabolus pugnat insidiis, ve miserum perdat hominem, & bonam malis tribuit vitam ad decipiendos videntes, & malam bonis induit conscientiam. Mihi ipsi qui in Ecclesia praedico laqueos aepe tendit, vt totam Ecclesiam ex mea conuersatione con fundat, & ideo plus ii, qui sunt in medio oppugnantur ab inimico, vt per ruinam vnius hominis quae celari non potest, omnibus scandalum fiat, & impediatur fides per conuersationem pessimam clericorum. Omnia vt diximus diabolus operatur, & ea quae videntur esse bona nec sunt, & ea quae per naturam suam mala sunt, omnia aduer sus humanam commentatur animam.
Vnde qui curam habet vitae suae, neque mansuetudine haereticorum capitur ad consentiendum doctrinae eorum, neque meis delictis, qui videor in Ecclesia praedicare, scandalizabitur, sed ipsum dogma consyderans, & pertractans Ecclesiae fidem, a me quidem auersabitur, doctrinam vero suscipiet, secundum praeceptum Domini, qui ait. Omnia quaecunque vobis dicunt audite & facite iuxta opera autem illorum nolite facere, dicunt quippe & non faciunt. Iste sermo de me est, qui bona doceo, & contraria gero, & sum sedens super cathedram Mosi quasi scriba & Pharisaeus. Praeceptum tibi est popule, si non habueris accusationem doctrinae pessimae, & alienorum ab Ecclesia dogmatum, conspexeris vero meam culpabilem vitam atque peccata, vt non habeas iu xta dicentis vitam tuam instituere, sed ea facere quae loquor. Nullum imitemur, & si volumus imitari quempiam, propositus est nobis ad imitandum Christus Iesus, descripti sunt actus Apostolorum, & Prophetarum gesta de sacris voluminibus agnoscimus: illud exemplar firmum est, illud propositum solidum, quod qui sequi cupit, securus ingreditur.
Si vero quaerimus nobis culpabiles ad aemulandum, vt cum dicamus ille docet, & iis quae docet facit ipse contraria, aduersus praeceptum Domini facimus, qui mandauit doctrinas magistrorum magis consyderari debere, quam vitas Ioannes vero Chrysostomus alteram ad Timotheum Epistolam enarrans. Hoc nempe, inquit, est malorum omnium causa, quod rectorum authoritas periit, nulla illis reuerentia habetur, nullus honor, nullus metus. Obedite, inquit, praepositis vestris & subditi estote illis. At nunc peruersa & confusa sunt omnia. Neque haec praepositorum gra tia dico. Quid enim illi de nostro honore lucrantur, nisi inquantum obtemperantes habebunt, idque pro vtilitate nostra? Hi enim licet honorentur, nihil ex eo honore in futurum luciantur, maioremque damnationem inde suscipiunt. Et si patiantur iniurias, nihil ex eis detrimenti in futurum acquirunt: imo & meritorum illis accedit cumulus, atque defensio. Nostri denique causa cuncta illi faciunt. Nam siue honorantur a subditis, & hoc illis fieri iubet, quem 2. admodum dicebat Heli: Assumpsi te de domo patris tuisiue iniuriis afficiantur, hoc in se Deus ipse perpetitur, sicut ad Samuelem ait: Non te spreuerunt, sed ne.
Itaque illis contumelia lucrum, honor vero onus est: non ergo haec illorum gratia, sed vestri causa dico. Qui honorat Sacerdotem, Deum quoque honorat: qui vero Sacerdotem spernit, ad id sensim prolabitur, vt in Deum ipsum aliquando contumeliosus euadat. Qui vos, inquit, suscipit, me suscipit. Et Sacerdotes, ait, eius in honore habete. Hinc Iudaei Deum aspernari didicerunt, quia Mosen contemplere: qui lapidibus illum impetebant. Nam qui pio Sacerdoti afficitur, longe maiore pietate Deum reuerebitur. Etsi enim malus fuerit Sacerdos quispiam, attendit Deus, quod sui causa illum etiam, qui dignus honore non est, obsequiis foues, ipseque tibi praemia exoluet. Si enim qui Prophetam in nomine Prophetae suscipit, mercedem Prophetae accipiet: profecto & quicedit & obtemperat Sacerdoti, mercede sua non destituetur. Nam si vbi de hospitalitate agitur tantum, vbi quem suscipis ignoras, tantum praemiorum accipis: si ei subjiciaris cui imperat Deus, non multo magis mercede donaberis? Super cathedram, inquit, Mosi sederunt Scribae & Pharisaei: omnia ergo quaecunque dixerint vobis facere, facit, secundum autem opera eorum ne faciatis. An igno ras quid sit Sacerdos? Super cathedram, vtique domini est. Non ex seipso loquitur: Si despicis, non illum despicis sed Deum, qui illum ordinauit. Sed vnde, inquies, constat Deum fuisse illius ordinationis autorem? Nempe nisi tu hanc habeas opinionem, spes tua inanis facta est. Nam si nihil per illum operatur Deus, neque lauacrum habes, neque mysteriorum particeps es, neque benedictionibus frueris, Non ergo Christianus es.
Quid ergo? Deus omnes ordinat etiam indignos? Non omnes quidem ille ordinat, per omnes tamen ipse operatur, salutem populi moliens, non illorum intuens merita. Nam si per asinae os, si per Balaam scelestum hominem populi causa loquutus est: multo magis loquitur per Sacerdotem, plebis suae gratia. Quid enim non agit Deus salutis nostrae causa? quid non loquitur? per quem non operatur? Si enim per Iudam operatus est, & per Prophetas quibus dicturus est: Non noui vos, discedite a me qui operamini iniquitatem: perque illos qui daemones in nomine suo eiecerunt: non magis per Sacerdotes diuino ministerio famulantes operabitur? Namque si praepositorum vitas discutere pergimus, ipsi doctores nostros ordinare contendimus, peruersoque ordine naturali, quae supra sunt infra esse volumus, vt superius pedes, inferius vero sit caput. Audi quid Paulus dicat: Mihi autem pro minimo est vt a vobis iudicer aut ab humano dic. Et iterum Tu quid iudicas fratrem tuum? Si fratrem iudicare non expedit, quanto minus magistrum? Nam siquidem hoc statuit Deus, bene facis, peccasque ni facias: sin vero contraria praecipit, noli praesumere, neque ea coneris quae supra te sunt. Insurrexerunt aduersus Aaron post vitul formatam effigiem, Core, Dathan, & Abiron, Quid ergo? Nonne illi periere? Quilibet, quae ad se pertinent sollicite curet. Nam si quidem fidei dogma peruertat, etiam si angelus sit, obaudire noli: sin vero recta docet, noli vitae sed verbis intendere. Habes Paulum verbis te operibusque moderantem. Non distribuit pauperibus, inquies, non bene dispensat Ecclesiae res. Vnde tibi id consiat? Noli illum culpare antequam discas. Rcatum caue. Plurima quippe ex simplici suspitione iudicantur: Imitare Deum tuum, audi ipsum dicentem: Descendens videbo, si secundum clamorem suum consummatur: sin autem, vt sciam. Quod etsi didicisti, & examinasti, & vidisti, iudicem sustine Noli praeripere Christi iudicis ordinem: illius est munus ista discutere, non tuum. Tu seruus vltimus, non dominus es Quis ipse es, pastorem noli curiose discutere, ne eius quoque criminis reus tenearis, quod illum accusare praesummis. Et quomodo inquies, id mihi dicit, quod ipse non facit? Non tibi ipse dicit: nam si illi obtemperas, mercede priuaris: Christus haec admonet. Plus aliquid dicam, ne Paulo quidem obedire oportet, si quid dixerit proprium, si quid hu manum, sed Apostolo Christum in se loquentem circunferenti. Non igitur aliena iudicemus, sua quisque discutiat, vitamque diiudicet suam. At debet ille, inquies, melior esse quam ego. Cur obsecro? Quia Sacerdos est. Et quid non habet ille amplius quam tu Non labores, non angores, non erumnas, Debet esse te melior?
Quid ergo? Nisi sit melior teipsum perdis ac perimis. Sunt verba ista plena arogantiae. Vnde enim nosti illum te non esse meliorem? Fu ratur, inquies, & sacrilegus est. Vnde hoc nosti homo Cur teipsum per praecipitia impellis? Nempe si quis dixerit, ille purpuram habet, quamuis id scias, aurem obruis: & si arguere possis, protinus resilis teque scire dissimulas, nolens gratis subire periculum. Quid erge hoc in loco periculam minime necessarium suscipiis? Noncarent reatu haec verba. Audi quid dixerit Christus: Dito autem vobis, quod omne verbum otiosum, quodcunque loquuti fuerint homi nes, reddent rationem de eo in dieiudici? Cur teipsum quouis arbitraris esse meliorem? Curno ingemiscis magis ac pectus tundis, atque in liumum respris, imitando felicem publicanum? Etsi enim melior sis, hic foeda existimatione tua cuncta perdidisti. Melior es, tae, vt persistas esse melior: quod si loquaris, omnia exinanis. Si te putas esse, desisti: si non putas, multum sane profeciti. Si enim qui peccator aduenerat vbi confessus est iustiscatus descendere meruit, qui peccator non est & esse se pitat, quid oro non lucrabitur? quantum ex ea humilitate sus adiiciet commodis, Vitam tuam diligentius discute. Fur non es? at rapis, at violas, at innumera eiusmodi perpetras Neque id vt furtum pro bem, dixerim Absit: imo illud valdi execror, & eum qui est eiusmodi defleo: nam dici non post quam sit sacrilegium malum: sed vobis parco. Nolo enim virtutem vestra alios accusando minuere. Quid, oro, pullicano deterius. At cum esset innumeris peccatis obnoxius Pharisaeusque id solum diceret, Non sum sicut Publicanus iste omnia perdidit: tu de Sacerdote dicis, non sum sicut iste sicrilegus, & non omnia prorsus amittes? Ista necessario diere, ac plurimis verbis prosequi cogor, non sacerdotum tanum gratia, sed vestri Nam vereor ne hac elatione virtus xhauriatur vestra, in iudiciumque decidatiss. Audi deniqquid dicat admonens Paulus: Opus autem suum probet nusquisque, & tunc in semetipso tantum habebit gloriam & ron in altero, Nam, die oro, si saucius proficiscaris ad medium, num omissa curvulneris tui, studiose medicum percunctaris, vulnus ille habeat necne? An vero etsi ille sit sauius, vulnus tuum idcirco non curas, dicisque, sanum illum esse portuit medicus cum fit? Quando vero sanus medicus rin est, abscedo, vulnus meum insanabile referens: Nunqua enim si sacerdos malus sit, inde solatium capiet subditus Nihil minus.
Caeterum dabit ille quidem scelerum suorum debitas penas dabis autem & tu tuorum criminum penas. Fenim magister solum iam ordinem implet, Erunt enim, quit, omnes docibiles Dei: neque dicent, Agnosce dominum: Omnes enim agnoscent me a minimo vsque ad maximum eorum. Cuius ergo rei gratia, inquies, praesidet? or praepositus est? Nequaeso, doctores nostros maledictis impetamus, vti ne noipsos laedamus. Nostra, vt dixi, omnia discutiamus, & neminem penitus malledicemus. Reuereamur diem illam qua illuminati ab illis sumus. Patrem qui habet, etsi mille patiatur incommoda, omnia patris reuerentia conteget. No li enim, inquiunt, gloriari in ignominia patris tui: neque enim tibi tam gloria, quam probrum est, Etsi sensum amiserit, veniam habe. Longe haec magis in patre spirituali dicenda sunt. Reuerere illum quod tibi diebus singulis diuina ministrat, scripturas relegi facit, tui gratia exornat, domum, propter te vigilat, propter te vota persoluit, pro te Deum precaturus adstat, tui causa preces exoluit, pro te apud illum religio, cultusque & obsequium est, pro te ista omnia. Reuerere haec ergo, atque consydera accede ad ea summa cum reuerentia. At malus ille est, ipse tibi magna ista & diuina largitur? Absit. Fides enim tua ad omnia valet, neque tibi iustus quispiam proderit, nisi ipse fidelis sis neque nocebit malus, si fueris ipse fidelis. Per vaccas in arca operatus est Deus, quum populum saluare vellet: num enim sacerdotis vita, num virtus tantum conferre potuisset? Non possunt quae Deus ipse largitur, veluti sacerdotali virtute perfici omnia quippe diuinae sunt gratiae. Huius tantum munus est aperire os, caeterum Deus cuncta operatur: Symbolum iste tantummodo implet. Intuere quantum inter Ioannem & Iesum interest, & audi dicentem Ioannem. Ego opus habeo a te baptizari. Et, Non sum dignus soluere ipsius corrigiam calciamenti.
Sed tamen quum tantum interest, descendit spiritus, quem non habe bat Ioannes, (de plenitudine enim, inquit, ipsius nos omnes accepimus) prius tamen quam baptizaretur, non ille descendit, neque Ioannes ipsum descendere fecit. Cur ergo istud fit? Vt scias, sacerdotem symbolum implere tantummo do. Nemo homo tantum distat ab hole, quantum a Christo loannes. Descendit tamen spiritus, vt discas Deum omnia operari, Deum omnia facere. Volo quiddam adiicere plane mirabile, & nolite mirari, neque turbemini. Quid vero istud est; Sacra ipsa oblatio, siue illam Petrus, siue illam Paulus, siue cu iusuis meriti sacerdos offerat, eadem est quam dedit Christus ipse discipulis, quamque sacerdotes modo quoque conficiunt, Nihil habet ista quam illa minus? Cur id? Quia non hanc sanctificant homines, sed Christus qui illam ante sacrauerat. Quem admodum enim verba quae loquutus est Christus eadem sunt, quae sacerdotes nunc quoque pronuntiant: ita & oblatio eadem est, eademque baptismi ratio est, adeo omnia in fide consistunt. Cornelium spiritus repente repleuit, quia prius ipse alacritatem voluntatis ostenderat, fidemque plenissimae deuotionis obtulent. Et hoc igitur Chim sti corpus & illud est: qui autem hoc illo minus aliquid habere putat, ignorat Christum esse qui nunc etiam adest atque operatur. Ista vobis non absque certa ratione diximus, sed vt sententiam vestram sensumque corrigamus, cautioresque in posterum faciamus. His Orgenis & Chrysostomiverbis abunde responsum esse videtur his, qui cum aliud non habeant quod obiicere possint, plaustris quibusdam conuitiorum in vitam & mores sacerdotum & Episcoporum inuehuntur: quorum vesana abies pios mouere non debet, etiam si vera essent quae ab illis dicuntur, quae tamen ex magna parte ficta sunt & commentitia. Parendum est nihilominus etiam iis praepositis quos iratus Deus dedit. ita populi peccatis exigentibus. Nun contemnendis illis Deus ipse contemnitur, audiendis ilis Deus ipse auditur. Si mali sunt praepositi, non vita sed doctrina eorum est am plectenda, de qua nihil est quod annoget sibi priuatus aliquis cognoscendi potestatem, quae propria est Episcorum. Vna est in vnaquaque diocoesi Christ cathedra, vnde etiam ecclesia cathedralis dicitur. Ex ea cahedra quod docetur. id reuerenter & obedienter audiensum est. Contra hanc si quis nouam sibi cathedram consituere sit conatus, etiam atque etiam videat, ne quae Core, pathan, & Abiron, ea dem illum grauia & inusitata suppicia maneant. Nullum enim facinus aeque Deus vlciscentum putauit vnquam, atque hoc quod est vnum omnium arocissimum. Sed noreliqua iam persequamur.