On this page
Caput 55
Caput 55
De Sacramento Matrimonii
DIximus iam quemadmodum nati mundo, per lauacrum regenerationis feiicius Christo renascimur in vitam quandam notum, qua non iam ipsi vi Quimus, verum quit in nobis Christus, quem in baptismo sumus induti. Quod autem viuimus deincerin carne, in fide viuimus filii dei, qui dilexit nos & tradidit semetipsum pro nobis: qua etiande causa fidei sacramen cum baptismus vocatur. Simul & ilud docuimus, posteaquam in baptismo semel Christo desponsi sumus, non ad fidem otiosam, sed ad pugnam periculosam nos vocatos esse. Dolet enim satanas ereptum sibi bolum e faucibus, quamobrem omni telorum genere nos oppugnat, vt a spon so nostro, cuius pretioso sanguine subarrati sumus abstra ctos, in suam nos rursus redigat potestatem. Contra quem cum perpetuo nos in acie stare oporteat, neque enim frustra scriptum est. Militia est vita hominis super terram, quo simus in praelio gerendo fortiores, signamur in fronte signo crucis, & vngimur chrismate salutis, quo signo datur nobis spiritus sanctus, qui praesto nobis adsit, pugnantibus, robur praestet, fiduciamque resistendi suppeditet.
Itaque vocatur confirmatio spei sacramentum, quod per illud in bonam spem erigimur ex hostibus victoriae deportaudae, Ostendimus postea, quandoquidem qui non modo viuunt, verum etiam pugnant, alimoniae indigere videntur, quod alioqui vires non essent suffecturae, de hac quoque prouidisse nobis patrem misericordiarum Deum. Qualis vita, qua lis pugna. talis & alimonia. Nihil in iis omnibus non est spirituale. Spiritus enim est qui viuificat, caro non prodes quicquam.
Quamobrem non ea carne quae videri, quae tangi, quaeve sensu aliquo comprehendi possit, sed ea quam fide sola complecti licet, sua ipsius vera & viua carne, suo ipsius vero & viuo sanguine nos reficere dignatur. Qua in re cum maxime sit illustris illius in nos charitas, qua nos vicissim ad amandum illum inflammamur, qui prior dile xit nos, recte dicitur eucharistia sacramentum charitatis, per quod vnum cum Christo capite, vnum etiam ipsi inter nos corpus efficimur. Illud quoque demonstrauimus, quandoquidem nostra culpa sit, vt cum hostibus dimicantes aliquando succumbamus, grauiterque sauciati prosternamur, hac quoque in parte de remedio nobis patrem nostrum coelestem pro sua ineffabili bonitate prospexisse, poenitentiaeque medicinam concessisse, qua sanati resurgere possemus.
Quoniam vero non nisi nostra culpa fit, vt victum nosti hostis potestatem recidamus, merito nobis deus irascitur. cui per hoc poenitentiae sacramentum reconciliamur: Neque tamen iam omnino gratis sicut in baptismo, sed requiritur deinceps a nobis, si redire cum Deo velimus in gratiam, vt a peccatis cessemus, vt ea defestemur, & odio habeamus, vt corde contrito & humiliato, quod Deus no despicit, non solum recogitemus in amaritudine peccata nostra, verumetiam ministro reconciliationis sacerdo ea consiteamur, & absolutionis ab eo beneficium petamus. denique vt per ieiunia, orationes, elcemosynas & alia piavitae spiritualis exercitia, dignaque poenitentiae opera satisfaciamus, non quidem pro poena aeterna, quae merito Christi passionis & mortis per sacramentum vel sacramenti votum vna cum culpa nobis remittitur, sed pro poena temporaria, quae non tota semper vt in baptismo sit, remittitur.
Quare sacramentum hoc ad eam virtutem refertur, quam iustiam vocamus: iustum enim est, vt qui gratiae quam acceperat ingratus, spiritum sanctum contristauit, & templum dei violare non est veritus, non sine aliqua satisfactione reconcilietur. Illud praeterea planum fecimus, quod non alio tempore grauius & periculosius certamen instat quam cum graui morbo conflictatis ex hac vita migrandum est. quodque ne tum quidem deesse nobis dignata est dei benignitas, deditque sacramentum vnctionis, quam extremam vocant, quo vires tam corporis quam animi refocillari possint, vt ad congrediendum cum tam potenti aduersario illius gratia adiuti non omnino impares esse possemus. Hoc sacramen tum ad fortitudinem refertur, cuius pars est perseuerantia, quam huius vnctionis beneficio consequimur, fortes in pugna perseuerantes, ac sumpto scuto fidei, omnia tela nequissimi ignea extinguentes. Declaratum est & illud, quando sine ministris vita constare non potest, etiam de illis Deum Ecclesiae suae prouidere voluisse, non sine quo dam ordine, qui non solum ad decorem facit plurimum, verum etiam ad concordiam & vnitatem retinendam. Dedisse minores quosdam, Ostiarios, Lectores, Exorcistas, Acolythos. Dedisse maiores quoque ministros, Subdiaconos, Diaconos, Sacerdotes. Quia vero sicut praeclare dictum est a Chrysostomo, vbi honoris est aequalitas, aut omnes principatum gerunt, ibi nunquam poterit esse pax, dedisse quosdam etiam qui cum quadam in Ecclesia potestate versarentur, non solum cognoscendi de iis quae ad forum Ecclesiasticum pertinent, praecipue vero de doctrinae genere, verum etiam flagitiosos coercendi, & eos qui doctrinam impiam sectarentur ab Ecclesiae septis arcendi, ac ex piorum coetu exterminandi. Hos ordines per Paulum significatos putat Ambrosius quum dicit. Et ipse dedit quos dam quidem Apostolos, quosdam autem Prophetas, alios vero Euangelistas, quosdam vero pastores & magistros ad con summationem sanctorum in opus ministerii. Apostoli, inquit, Episcopii sunt. Prophetae vero explanatores sunt scripturarum: Euangelistae Diaconi sunt, sicut fuit Philippus: quamuis non sint Sacerdotes, Euangelizare tamen possunt sine cathedra: pastores sunt lectores, qui lectionibus saginent populum audientem: magistri vero exorcistae sunt, quia in Ecclesia ipsi compescunt & verberant inquictos. Refertur autem hoc Sacramentum ad prudentiam, quandoquidem fidelem esse seruum & prudentem oportet, quem constituit dominus super familiam suam, vt det illis cibum in tempore. Atque haec quidem dicta iam a nobis sunt.
Quoniam vero cum vnius hominis aetas longa non sit, breui defuturi erant, qui per baptisinum renati, Christi se militiae adscriberent, etiam huic rei Deus remedium prospexit, ac matrimonii Sacramentum in ipso Paradiso instituit, & quo noui Christi milites conscriberentur: si modo, quod fieri dubitandum non est, non alia veluntate liberos parentes procrearent, quam vt per baptismum ex membris primi hominis in membra Christi translati, in eiusdem Christi militum album referrentur, atque iis qui vita functi essent, noui semper succederent. De hoc itaque Sacramento nobis nunc dicendum est, quod antequam peccasset Addam, in officium tantum & ministerium, post admissum vero peccatum iam non in officium tantum, verumetiam in remedium est institutum. Quapropter ad eam virtutem refertur, quae temperantia dicitur, vt esset incon rinentiae remedium. De hoc Sacramento sic scribit Paulus. Mulieres viris suis subditae sint sicut domino, quoniam ricaput est mulieris, sicut & Christus caput Ecclesiae: Ipse est Saluator corporis eius. Sed vt Ecclesia subiecta est Christo, ita & mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite vxores vestras, sicut & Christus dilexit Ecclesiam, & seipsum tradidit pro ea: vt eam sanctificaret, mundans lauacro aquae in verbo vit: vt exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid huiusmodi, sed vt sit sancta & immaculata. Ita & viri debent diligere vxores. suas vt corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit Nemo enim vnquam carnem suam odio habuit: sed nutrit & fouet eam, sicut & Christus Ecclesiam: quia membra sumus corpo ris eius, de carne eius, & de ossibus eius. Propter hoc relinquet homo patrem & matrem suam, & adhaerebit vxori suae: & erunt duo in carne vna Sacramentum hoc magnum est ego autem de co in Christo, & in Ecclesia.
Verum tamen & vos singuli vnusquisque vxorem suam sicut seipsum diligat: vxor autem timeat virum suum. Nullum est e septem, de quibus nobis nunc sermo est, cui sacramenti nomen in scripturis Canonicis tribui legamus, praeter vnum hoc quod non modo sacramentum, verumetiam magnum sacramentum vocat Paulus. Neque desunt tamen, qui inter sacramenta matri monium numerari nolint. Nam a Paulo qui Graece scripsit, non sacramentum sed mysterium vocari dicunt. Quasi vero aliud sonet Graecis mysterium, quam quod Latini vocant sacramentum. Cyprianus, Cyrillus, Chrysostomus eucharistiam saepe vocant mysterium, nunquid ideo sacra mentum non est? Ac late quidem patet mysterii nomen, sicut & sacramenti, verum & ea significatione qua nunc vtimur, sacramentum appellari matrimonium a Paulo dubitandum non est, quandoquidem ita multis & disertis verbis omnia illi competere ostendit, quaecunque ad sacramenti rationem (quomodo nunc de eo loquimur) pertinent. Quid est enim aliud sacramentum, nisi sacrae rei signum? Docuimus autem antea tria esse signorum genera. nam & praeteritarum, & praesentium, & futurarum rerum per ea admonemur. Omnium, harum rerum nos admonet signum huius sacramenti, siue quis materiam aut elementum vocare malit, quae est visibilis illa coniunctio, quae fit stipulatione verborum, data arra, iunctis dextris, aliisque solennibus ceremoniis. Primum adine net praeteritae mysticae conglutinationis diuinae & humanae naturae, Christi sponsi & Ecclesiae sponsae; quomodo dominus noster Iesus Christus reliquit, patrem suum Deum, posteaquam exinaniuit semet ipsum formam serui accipiens: reliquit matrem suam synagogam, ex qua secundum carnem natus est: reliquit domum suam: dimisit haereditatem suam dedit dilectam animam suam in manus inimico rum suorum. Quam tandem ob causam? Vt adhaerere vxori suae Ecclesiae, quam ex gentibus sibi copulauerat, vt quam foedam inuenerat ac omni turpitudinis genere pollutam, eam sanguine suo ablutam sanctificaret, ac exhibe ret sibi gloriosam Ecclesiam, non halentem maculam neque rugam. Huius praeterit rei futuros coniuges primum admonet signum istud visibile. Admonet autem non in hoc tantum vt mirentur, verumetiam vt imitentur viri diligant vxores suas, sicut & CHRISTVS dilexit Ecclesiam, vt neque patris neque matris amorem illius amori anteponendum esse putent: vt sicut Christus tradidit semet ipsum pro sponsa sua Ecclesia, ita vir pro vita, pudicitia, rana vxoris suae non dubitet, vitae quoduis discrimen adire Sicut Christus adamauit immundam, & acerbissima quaeque passus est, vt mundam & incontaminatam redderet, sic & vir si non vsquequaque munda sit vxor, si qua sit vel corporis vel animi infirmitate praedita, non statim abiiciendam existimet, verum infirmus infirmam toleret, atque omnia & facere & pati in animum inducat, quo vel corporis vel animi illius morbo mederi possit. Huius rei coniunctionis Christi sponsi cum sponsa Ecclesia sic signum est visibilis coniunctio viri cum foemina, vt eius admoneat tantum. non autem eam efficiat, Caeterum admonet praeterea praesentis rei, praesentis gratiae, quam in hoc Sacramento con fert Deus, qui quod iubet non modo verbo, verumetiam exemplo, idem etiam dat pro sua bonitate. Siquidem visibilis ista compulatio quae fit datis arris, iunctis dextris, admonet inuisibilis gratiae, quam largitur Deus. Nam simul vt ad elementum visibile accesserint verba, quae praeeunte Sacerdote profert vterque coniunx, sit Sacramentum, perquod peculiare donum spiritus infunditur, quo & firmiores redduntur ad perpetuam concordiam, & robusnores ac pariter toleranda huius vitae incommoda, & instructiones ad sobolem piis moribus educandam. Quod quidem donum sic demum infunditur, si quemadmodum oportet ita Sacramentum hoc susceptum fuerit.
Nam si secus factum sit, sicut in aliis Sacramentis, ita & in hoc ira paratur pro gratia. Infunditur autem hoc donum ex pacto diuino, qui promisit hoc ita futurum dicens: Propter hoc relinquet homo patrem & matrem suam, & adhaerebit vxori suae. Quod saci amentum etsi in viro quoque & in muliere esse dicit Paulus, majus tamen esse vult in Christo & in Ecclesia. Quod autem ad virum quoque & mulierem pertineat mysterium hoc siue Sacramentum, testatur Chrysostomus, eum locum enarrans, his verbis: Revera namque revera inquam mysterium est, & magnum mysterium: relicto parente eo qui genuit, eo qui aluit, etiam ea quae peperit, quae misere & cum labore parturiuit, illis videlicet desertis qui tanta beneficia praestiterunt, quibus cum con suetudo tracta est, adhaerere virum illi, quae antea neque visa sit, neque aliud commercij cum illa habuerit, atque hanc etiam omnibus praeferre: vere mysterium est. Et parentes etiam cum ista fiunt non offenduntur, sed magis offenduntur ac doleant cum non fiunt, expensis quoque pecus ac sumptu facto laetantur. Magnum revera iuxsictium & ineffabilem quandam sapientiam habet. Istud supra praefatus dixit in Christo & in Ecclesia, veruntamen non propter ipsum solum ita dictum est: sed quid? vt vxorem scilicet tanquam propriam carnem foueat, quemadmodum & Christus Ecclesiam: vxat vero & reuercatur virum. Neque dissimilia scribit Augustinus quoque, cuius haec sunt verba. Quoniam non tantum foecunditas cuius fructus in prole est, nec tantum pudicitia, cuius vinculum est fides, verum etiam quoddam Sacramentum nuptiarum commendatur fidelibus coniugatis, vnde dicit Apostolus: Viri, diligite vxores vestras, sicut & Christus dilexit Ecclesiam. Huius proculdubio Sacramenti res est, vt mas & foemina connubio compulati, quamdiu viuunt, inseparabiliter perseuerent, nec liceat, excepta causa fornicationis, a coniuge coniugem dirimi: hoc enim cusioditur in Christo & Ecclesia, vt viuens cum viuente in aeternum nullo diuortio separetur. Cuius Sacramenti tanta obseruatioest in ciuitate Dei nostri, hoc est in Ecclesia Chritii quibusque fidelibus coniugatis qui sine dubio membra sunt Christi, vt cum filiorum procreandorum causa vel nubant foeminae, vel ducantur vxores, nec fierilem coniugem fas sit relinquere vt alia foecunda ducatur.
Quod si quisquam fecerit, non lege huius seculi, vt interueniente repudio sine crimine conceditur cum aliis alia copulare connubia, quod etiam sanctum Moysen dominus propter duritiam cordis eorum Israelitis permisisse testatur, sed lege Euangelij reus est adulterii, sicut etiam illa, si alteri nupsit: & vsque adeo manent inter viuentes semel inita iura nuptiarum, vt potius sint inter se coniuges qui ab alterutro separati sunt, quam cum iis quibus aliis adhaeserunt. Ac aliquanto post, adducens illa verba, Relinquet homo patrem & matrem. Quod magnum, Sacramentum dicit Apostolus in Christo & in Ecclesia. Quod ergo est in Christo & in Ecclesia magnum, hoc in singulis quibusque viris atque vxoribus minimum, sed tamen coniunctionis inseparabile Sacramentum. Ad eundem modum scripserunt Ambrosius quoque, Theophilactus, Leo Pontifex, & alii nonnulli, qui omnes eadem ratione qua septem reliquis, huic quoque Sacramenti nomen tribuunt. Duplicis itaque rei signum esse docuimus hoc Sacramentum, praeteritae coniunctionis Christi cum Ecclesia, & praesentis granae quae nobis confertur: cinus non admonet modo, verumetiam causa illius est, & eam efficit hoc Sacramentum. Est etiam tertiae rei signum: admonet enim ista coniunctio visibilis matrimonio copulandos. futurae coniunctionis cum sponso nostro Christo, quandoquidem per vas suum electum loquutus est spiritus sanctus, quod saluabitur mulier per generationem filiorum, si permanserint in fide & dilectione & sanctificatione cum sobrietate. Eucunt apud gentes quoque matrimonia, qui lege quadam naturae menti diuinitus insita sanctam esse rem matrimonium, & majus quiddam, quam vt humanum inuentum existimari posset intelligebant, atque ideo vagos concubitus arcebant, ac de iis qui stuprum aut adulterium commisissent, poenas capitis legibus sumebant, matrimonii tamen Sacramentum apud eos non fuit, cum liceret eis etiam nulla causa matrimonium rescindere.
Sed neque apud Iudaeos, apud quos maior etiam fuit matrimonii sanctitas, fuit matrimonii Sacramentum, eadem illa ratione qua apud nos Sacramentum est, quibus & ipsis ad duritiam cordis permissum erat vxores dimittere quamuis leuem ob causam. Solum ergo Christianum matrimonium Sacramentum recte dicitur, & est: Cuius cum tria bona recenseat Augustinus: primum dicit esse fidem, secundum prolem, tertium Sacramentum. In fide attenditur ne praeter vinculum coniugale cum altero vel altera concumbatur: Vxor enim non habet potestatem sui corporis, sed vit: Similiter & vir non habet potestatem sui corporis sed mulier. In prolo ante suscipiatur, benigne uitiatur, religiose educatur: huius enim potissimum gratia contrahi debet matrimonium. Ita enim dicit Apostolus, Volo iuniores nubere, filios procreare, matres familias esse. In Sacramenta autem, vt coniugium ne separetur, & dimissus aut dimissa nec prolis causa alteri coniungatur. Hoc enim est Christi verbum: Dictum est, quicunque dimiserit vxorem suam, det illi libellum repudii. Ego autem dico vobis, quia omnis qui dimiserit vxorem, excepta forni cationis causa, facit eam mochari, & qui dimissam duxerit, adulterat. Et rursus: Quod Deus coniunxit, homo non separet. Et sequutus magistrum suum Paulus: His, inquit, qui matrimonio iuncti sunt, pressio, non ego, sed dominus, vxorem a viro non discedere: quod si disceserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari. Quae & Christi & Apostoli verba, non alio sensu acceperunt Ambrosius, Hieronymus, Augustinus, & ante eos Origenes & Chrysostomus, ac qui sectator ipsius est Theophylacus, aliique sancti doctores, quam quod per ea significari existinarent tanti Sacramenti rem, esse foedus illud initum nuptiae, vt nec ipsa separatione irritum fiat, quandoquidem virente viro, a quo relicta est, mochatur, si alteri nupserit. Neque dispar est causa viri, quem non oportet esse meliore concitione quam sit mulier. Magna itaque est firmitas vincul coniugalis, quam non designat modo, verumetiam effuit accedente verbo visibilis illa quae fit per Sacerdotem copulatio. Confertur enim per illam donum perseuerantiae peculiare, modo quis animum habeat capacem, & eo quodebet effectu ad Sacramentum hoc accedat. Qui qualis esse debeat, docet nos oratio Sarae filiae Raguelis, quae matrimonium susceptura sic orauit: Tu scis domine quia unquam con cupiui virum, & mundam seruaui animam meam ab om ni concubitu. Nunquam cum ludentibus miscui me, neque cum his qui in leuitate ambulant me partiopem praebui. Virum autem cum timore tuocem cum libidine mea consensi suscipere. Contracturus matrimonium concipere debet animo, quantum sit hoc Sacramentum nempe quod Deo autore copulatur, neque aliter affectus esse, quam si praesentem Deum videat, vxorem sibi copulantem. Ministerium enim Sacerdotis est, Deus autem est qui nexu quodam insolubili coniungit, iuxta illud quod dictum est; Quos Deus coniunxit, homo non separet. Debet etiam animo secum reputare, quanta sit signi majestas, quod similitudinem refert coniunctionis Christi sponsi cum Ec clesia sua sponsa. Hoc affectu qui accesserit, dubitare non debet, quin gratiae quae confertur in hoc Sacramento sit particeps futurus. Qui vero profano affectu Sacramentum hoc percipiunt, tantum absunt a gratia percipienda, vt iram etiam sibi thesaurizent in die irae. Neque enim aliis ex causis contrahendum est matrimonium, quam propter sanctam societatem, religiosae posteritatis amorem, ac fornicationis odium ac detestationem, vt dicere possit vxorem ducturus cum sancto Tobia Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio coniugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in secula seculorum, amen.
Nam si qui coniugium ita suscipiunt, vt Deum a se & a sua mente excludant, & suae libidini ita vacent sicut equus & mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos: ac formidare debent, ne idem illis eueniat, quod septem illis viris, qui cum luxuriae causa Saram vxorem ducere voluissent, ordine omnes prima statim nocte propter incontinentiam suam a daemonio sunt suffocati. Libet hic adscribere sancti Pontificis & martyris Euaristi verba, de eo, quo ritu legitimum matrimonium contrahi oporteat. Legitimum, inquit, vt a patribus accepimus & sanctis Apostolis eorumque successoribus, non est matrimonium, nisi ab his qui super ipsam foeminam dominationem habere videntur. & a quibus custoditur, vxor petatur, & a parentibus, propinquioribus, sponsetur, & legibus dotetur, & suo tempo re sacerdotaliter vt mos est, cum precibus & oblationibus a Sacerdote benedicatur, & a Paranymphis vt consuetudo docet custodita & sociata a proximis tempore congruo petita legibus detur, & solenniter accipiatur, & biduo vel triduo orationibus vacent, & castitatem custodiant, vt bonae soboles generentur, & domino suis in actibus placeant. Taliter enim placebunt, & filios non spurios, sed legitimos atque haereditabiles generabunt.