On this page
Caput 56
Caput 56
De impedimentis matrimonii
SVnt quaedam de essentia matrimonii, sunt alia quae sicut in caeteris Sacramentis, ita & in hoc magis ad solennitatem quandam pertinent. Quae sunt posterioris generis, contrahendum quidem impediunt matrimonium, sed non dirimunt contractum: quae vero prioris, non solum impediunt contrahendum, verumetiam dirimunt contractum: De vtrisque quo facilius memoriae commendari possent hos versiculos ante aliquot secula conscriptos legimus.
Ecclesiae vetitum, nec non tempus feriatum Impediunt fieri, permittunt iuncta teneri Error, conditio, votum, cognatio, crimen Cultus disparitas, vis, ordo, ligamen, honestas, Si sis affinis, si forte coire nequibis. Haec socianda vetant coniugia, facta retractant. Nobis de duobus tantum dicere nunc est propositum, de quibus hoc tempore controuerti maxime videmus, de voto & de ordine. Venerem nocte fuisse incontinentiae fae minam, adeo peruulgatum est apud omnes, vt inde nomen etiam traxerit omnis obscoenitas & libido. Haec prima fuisse dicitur in Cypro author mulieribus, vt vulgo quaestum corpore facerent. Quod ideo scribit eam imperasse Lactantius Firmianus, ne sola praeter alias mulieres impudica, & virorum appetens videretur. Huius exemplo duo Martini, quo & ipsi possent inter haereticorum nomina referri, nominis huius aestro perciti, violato iureius rando quod praestiterunt, vt incesiam libidinem suam explerent, non quibusuis mulieribus, verum eiusdem, cuius & ipsi fuerant ordinis, hoc est, Nonnis, siue quis Sanctimoniales appellare malit, quasi matrimonio coniuncti, authores fuerunt omnibus, qui corpora sua domino consecrassent, & perpetuam professi continentiam, se voto castitatis obstrinxissent, quo & ipsi contra iurisiurandi sui religionem perfractis pudoris repagulis, ac ruptis pudicitiae claustris, eadem se nefaria turpitudine contaminarent. Quamuis autem non par crimen, non omnino tamen dissimilis causa fuisse videtur Imperatoris Valentiniani, qui quum alteram vxorem duxisset priore superstite, nec repudiata, quo leuius videri possit facinus a sipatratum, si plures eiusdem culpae affines facti essent, legem tulisse, ac eam promulgari passim iussisse legitur, per quam cuiuis simul duas vxores habere licet. Martinorum itaque sacrilega audacia factum est, vt in dubium illud reuocari coeptum sit, liceat ne voto se castitatis obstringere, aut si quis obstrinxisset se, matrimonium nihilo minus contrahere. Quamuis autem nemini, qui catholicae fidei est dubium sit, quin & licitum sit vouere castita, tem aut continentiam, & quod semel quis vouerit; id ab eo praestari oporteat. Quo tamen magis id persuasum esse queat, etiam his, qui vacillare nonnihil videntur, paucis de eo disserendum esse putauimus. Quod est vouere pium, & quod voueris praestare necessarium sit, apertiora sunt scripturae testimonia, quam vt negari possit. Sic enim per Prophetam Deus loquitur: Vouere & reddito domino Deo vestro. Et iterum: Cum vorum voueris domino Deo tuo, non tardabis reddere Quod autem coelibatus votum, pium Deoque gratum sit, vel ex eo cuiuis perspicuum esse potest, quod & a Christo laudantur Eunuchi, qui se propter Dei regnum castrauerunt. Et apud Esaiam sempiternum se illis daturum nomen Deus promisit, quod non peribit. Et de virginibus consilium dat Paulus, qui simul indicat ad Timotheum scribens, quod quae viduae & Ecclesiae stipe alebantur, voto se perpetua continentiae obstringebant. Et Philo testatur (quanquam Iudaeus) qui fuit Apostolorum aequalis, fuisse tum inter Christianos, qui suam Deo castitatem desponderent.
Quamobrem quod asserunt castitatis hostes & continentiae, votum culibatus fieri contra mandatum Dei, tam aperte vanum est, vt refellere necesse non sit. Nullum enim Dei mandatum proferre possunt, de non vouendo continentiam, quam Deo gratam & acceptam esse, tot locis non obscure scripturae testantur. Sed hic illi aliam aeque friuolam rationem adferunt, quae votum coelibatus parum esse pium demonstret. Displicere, inquit, Deo infidelem & stultam promissionem, esse autem infidelem & stultam promissionem, vouere quod praestare non possis, cuius generis esse volunt continentiam: de qua non dubitauit alter ex eis dicere, aeque non esse arbitrii sui, vt se a foeminae commixtione seruaret, quam non est arbitrii sui, mas sit an faemina: adeo nihil puduit impudens istud os orbi toti suam incontinentiam testatam facere. Quis autem non videt, si nihil vouendum sit, quod a nobis tanquam a nobis praestari non possit, omnem iam vouendi rationem prorsus esse sublatam? Nam non modo facere, verum ne cogitare quidem aliquid ex nobis tanquam ex nobis idonei, sumus, vt recte in altero concilio Arausicano ante mille & centum annos habito scriptum sit: Nemo quicquam domino recte vouerit, nisi ab ipso acceperit, sicut legitur: Quae de manu tua accepimus, damus tibi. Locum illum ex Psalmis enarrans Augustinus, vonete & reddite, monet vt quisque quod potest voueat & reddat. Non sitis, inquit, pigri ad vouendum, non enim viribus vestris implebitis: deficietis, si de vobis praesumetis: si autem de illo cui vouetis, vouete securi, reddetis. Quo in libro cum de aliis votis, tum de voto castitatis & continentiae, tanquam pio Deoque grato copiose disserit. Quod etiam ad Pollentium scribens inter ea numerat, quae rectissime vouentur. Ac intecaetera: Non eos, inquit, terreat sarcina continentiae, leuis erit si Christi ent: Christi erit si fides aderit, quae impetrat a iubente quod iusserit. Non eos frangat quod videtur eorum continentia necessitatis esse non volunta tis, quia & illi qui eam voluntate delegerunt, fecerunt eam esse necessitatis, quoniam vani sine damnatione ab ea deuiare non possunt, & qui in eam necessitatem contrusi sunt, faciunt eam esse voluntatis, si non de seipsis, sed de illo a quo est bonum omne confidunt. Qui etiam in confessionum libris ad Deum orationem conuertens, ait: Tota spes mea in magna valde miseratione tua: da quod iubes & iube quod vis. Imperas nobis continentiam. Et cum scirem, ait quidam, quia nemo potest esse continens nisi Deus det, & hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum, adii dominum & deprecatus sum illum. Qui vero sequutus est Augustinum, Faustus, Ordinatio nuptialis, inquit, ex benedictione caepit. Interim nuptiarum munus adhuc in Paradiso a creatore concessum, & earum vsus extra Paradisum iam sumpsit exordium. Peccatum in medio fuit inter generationem & concupiscentiam. Quicquid praeceptio diuina constituit, hoc laudo: quicquid hu mana praeuaricatio adiecit, hoc reprobo. Quomodo si ali quis atro inquinamento candorem vestis aspergat, non displicet factura sed macula, vestimenti non amisit vsum, etsi perdidit dignitatem, futura enim erat indubitanter casta & syncera generatio, si non intercessisset inimica trangressio. Sed immaculatos thoros caro maledictioni addicta maculauit, & per superbiae spiritum, simplicem corrupit affectum. Et sicut immortalitatis Priuilegium, ita donum perdidit puritatis. Non in querelam vocatur nuptia lis gratia, sed obscoenae passionis iniuria. Non aurum in culpam venit, sed quicquid auro obriso adulterinum, fraus iniquitatis admiscuit.
Quamobrem non modo non impossibile, verum etiam facile, iucundum, suaue nobis futu rum est continere, illo adiuuante qui dixit: iugum meum suaue est, & onus meum leue. Verum est quod dixit Comicus: Nihil est tam facile quin difficile fiat, si inuitus facias. Sed & illud verum est, quod a Ioanne Chrysostomo scriptum est: Nihil est quod non superet amor cum desiderio: neque potest tam esse quicquam difficile, tam durum, tam molestum, quod non facile, iucundum, & suaue sit amanti. Sicubi vera est fides, non illa sola quae triginta his annis praedicari coepta est, quam Iacobus vocat mortuam: sed illa de qua dicit Paulus, quo per charitatem operatur, nihil credenti & amanti difficile, atque adeo nihil non erit cumprimis leue & suaue. Qui Pythia cantat, scripsit quidam, abstinuit Venere & Baccho.
Deinde vero, qui ferarum capiendarum desiderio tenentur, & eorum quanta saepe sit abstinentia, vel Hypoliti docemur exemplo. Postea vero, quam iidem in frigore & aestu perferendo patientes sunt? quae non adeunt vitae pericula? Ab equis, a fossis, a praecipitiis, a fluminibus, a ferris, quibus aliquando temere sese committentes, immaturam quandoque mortem obeunt, nullam tamen ex eo sentiunt molestiam, quin magis voluptatem maximam. Quae vero faciendae rei tenet studium, dum impiger extremos currit mercator ad Indos per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes, nonne & illius videre saepe licet abstinentiam singularem? qui plurimis praeterea vitam suam exponit periculis & molestiis. Si tantum potest amor & desiderium pecuniae cu mulandae, quam tamen relinquat homo necesse est, cum ex hac vita migrauerit, sicut scriptum est: Dormierunt somnum suum, & nihil inuenerunt viri diuitiarum in manibus suis: non multo poterit amplius amor & desiderium illius, qui vita nostra est, & quidem vita sine fine beata; Quo cum essent inflammati sancti Apostoli & martyres, non ab vxorum complexu tantum abstinuerunt, verumetiam cum caesi essent ibant gaudentes a conspectu concilii, quia digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Quibus vsque eo durum non fuit, aut, quod isti volunt, impossibile, suaue iugum Christi in continendo, vt non modo carnis concupiscentias frenarent, verumetiam vltro pro Christo mori expeterent. Sic Andreas cum crucem sibi paratam esset conspicatus exclamasse legitur: O bona crux diu desiderata, & iam concupiscenti animo praeparata, securus & gaudens venio ad te, ita & tu exultans suscipe me, discipulum eius qui pependit in te. Sic Laurentius vltro Sixto commori cupiens: Quo progredieris, inquit, sine filio pater? quo Sacerdos sine ministro properas? cumque extrinsecus arderet beatus martyr tyranni saeuientis incendiis, maior enim intrinsecus Christi amoris flamma torrebat, & quamuis rex improbus ligna subiiceret, ac grauioribus incendiis cruciaret, tamen sanctus Laurentius has flammas fidei calore non sensit, & dum Christi praecepta cogitat, frigidum est ei omne quod patitur. Sic Paulus cum quinquies quadragenas a Iudaeis accepisset, ter virgis caesus, semel la pidatus esset, quis ergo nos, inquit, separabit a charitate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, arpericulum, an persecutio, an gladius? Sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die, aestimati sumus sicut oues occisionis: sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim, quia neque mors, neque vita, neque Angeli, neque Principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo. neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in CHRISTO IESV domino nostro. Hic mihi respondeant isti delicati martyres, qui siue animi, siue corporis aliquo morbo labo rent, nullum sciunt aliud remedium, praeter foemineas canes, aut quadrupedum & volatilium: vtrum sit difficilius, vtrum ab homine praestari minus queat, carnis vt stimulis resistat, an imminentiis mortis terrorem superet, ac illos cruciatus non difficulter ferat, quos tot millia sanctorum martyrum etiam ex fragili foemineo sexu, tanta animorum alacritate legimus pertulisse. Certe cessare stimulos carnis fateamur necesse est, vbi vel metus tantum grauio ris alicuius periculi impendet, adeo motus huius est & impulsio vehementior. Et tamen potuerunt illi quae sunt multo grauiora, potuerunt non solum viri, verum etiam foeminae & sexus & aetatis tenerioris: potuerunt autem in illo, qui confortat omnes in se sperantes, Christo. Qui cum viuat in nobis, cum operetur in nobis & velle & perficere, quid est quod illo faciente vt faciamus facere non possimus? Ipse enim est qui in pugna nostra congreditur. Consydera, inquit Chrysostomus, praesente Deo te cum hoste pugnare, fauet ille vt vincas, fauet vt obtineas. Ac paulo post: In tua pugna Dominus congreditur, Dominus dimicat, Dominus praeliatur, & victoria tibi adscribitur: certamen tuum, Dei certamen est: praelium tuum, Christi praelium est. Quid trepidas? Quid formidas? quasi tua virtute deuincas. Prehende arma, procede in bellum, fortiter dimica, vt dimicanti adsit ille qui vinci non potest. Quem sequutus Augustinus: Non enim, inquit, non habes vnde pugnes, Deus tuus in te est, spiritus bonus datus est tibi, spiritus Dei est, qui pugnain te aduersus te: aduersus illud quod est in te contra re Hunc igitur quum habeamus qui adiuuet infirmitatem nostram, confidenter dicat quilibet homo Christianus, claraque voce pronuntiet, omnia possum in eo qui me con fortat. Continentiam iubes Christe? da quod iubes, & iu be quod vis. Iubes vt non modo carnis, verumetiam oculorum concupiscentiam superem? da quod iubes, & iube quod vis. Iubes vt a fastu quoque me contineam? da quod iubes, & iube quod vis. Iubes vt cruciatus pro tuo nomine perferam, vt vitam etiam cum sanguine profundam? da quod iubes, & iube quod vis: Pone me iuxta te, & cuiusuis manus pugnet contra me. Si consistant aduersum me castra, non timebit cor mem. Si exurgat aduersum me praelium, in hoc ego spero: Omnia possum in te, qui confortas me. Sic dicat, sic faciat strenuus Christi miles: neque cum in acie fuerit, contra hostem collocatus, simul vt leuis aliqua impressio facta fuerit, abiecto fidei scuto, statim fugiat & clamet: non possum, non habeo Dei donum. Mulier quaedam filium in praelium euntem dato illi clipeo, sic adhortata legitur: Fili, aut hunc, aut super hunc, Laconica breuitate filium instruens, ita rem in bello geren dam, vt aut victor clipeum referret, aut mortuus in eo do mum reportaretur. Hoc sibi quoque Christi miles, contra carnem, contra mundum, contra diabolum praelium initurus dictum existimare debet, vt aut cum fidei scuto vincat hostes, aut in fide moriatur intrepidus: neque dicat, non possum, sed Christo dicenti credat, omnia possibilia suecredenti; & iterum atque iterum repetendo dicat cum Paulo, claraque voce pronuntiet, omnia possum in eo qui me confortat. Neque dispiciat in qua re confortetur a Deoqua non impium est hoc de Deo cogitare, quod aut nolit is, qui fons est totius bonitatis & liberalitatis, omnes in omnibus aeque confortare, aut non possit, quem omnipotentem in fidei nostrae symbolo profitemur. Omnibus ad omnia semper praesto adest gratia Dei Saluatoris nostri, qui dat donum castitatis coniugibus, qui confortat eos, vt quo se Sacramento inuicem obstrinxerunt, id inuiolatum obseruent, etiamsi vel per absentiam, vel per aduersam valetudinem alter alterius corporis potestatem habere non possit: idem & coelibatum professis con tinentiae donum dat, & aduersus carnem pugnantes confortat, modo postulent ab eo qui dat omnibus affluenter, postulent autem in fide nihil haesitantes.
Quod si non im petrant, non Deo culpam assignent, quasi vel noluerit is, vel non potuerit, cum & velit omnia, nostra causa, & possit omnia, sed se potius non eam fidem ad postulandum attulisse putent, quae potuerit impetrare. Paulus cum hanc materiam tractaret, noluit dicere: Qui non possunt continere nubant, sed qui non continent: idque Christi exemploqui & ipse non dixit: non omnes possunt capere, ne quis fati rem esse putaret, sicut Origenem secuti, Hieronymus & Chrysostomus annotarunt, sed non omnes capiunt verbum hoc. Possumus enim in eo qui nos confortat, sed non volumus omnes, non adhibemus illud studium quod opor tet, non accedimus ea fide qua oportet, ad eum precandum, cuius hoc misericordia possumus. Non enim sumus sub lege bonum quidem iubente, non tamen dante, sed su mus sub gratia quae id quod lex iubet faciens nos amare potest liberis liberare. Gregorius Nazianzenus explicans illum locum, Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est, adde, datum quidem his qui volunt & qui assentiuntur. Quem praeceptorem suum secutus Hieronymus. datum est, inquit, his qui petierunt, qui voluerunt, qui viacciperent laborauerunt. Omni enim petenti dabitur, & quaerens inueniet, & pulsanti aperietur. Omni inquit, petenti non coniugato tantum, sed & caelibi cuiuscunque sexus, cuiuscunque sit ordinis, omni petenti dabitur. Ac ne quis putaret hoc aut illud petenti datum iri, dicit alio loco: Quod cunque volueritis peretis, & fiet vobis. Quodcunque petieris patrem in nomine meo, dabit vobis. Omnia quaecunque orantes petitis credite quia accipietis, & euenient vobis: nihil prorsus excludendo, cum omnia quae habemus dona sunt illius, neque boni quicquam nisi dona illius habere possimus. Etiam pudicitiam coniugalem Dei donum esse beatissimus Paulus ostendit, vbi de hac re loquens, ait, volo autem omnes homines esse sicut meipsum, sed vnus quisque proprium donum habet ex Deo, alius quidem sic alius vero sic Ecce & hoc, inquit Augustinus, donum esse dixit a Deo, & si inferius quam illa continentia, in qua vole bat omnes esse sicut seipsum, tamen donum a Deo. Vnde in telligimus, cum haec praecipiuntur vt fiant, nihil aliud ostendi, quam inesse nobis oportere ad haec accipienda & habenda, etiam propriam voluntatem. Non solum carnis desideria frenare, sed oculorum etiam concupiscentiam domare, fastum quoque calcare, denique a quocunque alio crimine abstinere Dei donum est.
Quid ergo? non posse me dicam, quia non est mihi datum? Non ergo penes me culpa erit, sed penes Deum qui mihi donum hoc non est impartiri dignatus. Huc tandem impietatis prolapsi sunt isti, vt Deum malorum authorem, quin etiam impulsorem facere non dubitent: dum nihilo plus in nobis libertatis esse asserunt, quam in stipite vel in trunco: quorum etiam haec est blasphema vox, non minus proprium pus esse Dei Iudae proditionem, quam Pauli vocationem. Sic error alius ex alio gignitur, & illa vetus ac pridem iam sopita, Simonis haeresis & Manichaei resuscitatur. Interea tamen qui haec tam impia dicere veriti non sunt, tanquam idola quaedam coluntur a multis, & quod scriptum ab illis est. quamlibet pugnat cum Euangelio, Dei tamen verbum & Euangelium vocatur, neque alio iam loco, quam quo scriptura Canonica habetur: adeo sunt, proh dolor, mentes hominum excecatae. Sed nos ad institutum redeamus. Planum iam fecisse videmur, neque aduersari Dei manda to votum coelibatus, nec esse eiusmodi quod homo Deo fretus praestare non posset. Est quidem ita, si nostras ipsorum spectemus vires, nos non posse, sed possumus, si fiduciam omnem in illo collocemus, qui paratior est ad praestandum, quam simus nos ad petendum cum vera fide Quem autem offendit quod continere facile, iucundum & suaue esse dixerimus Deo adiuuante, quid is diceret, si Chrysostomi locum illum inspexisset, vbi contra nos declamans qui similiter concubitum, voluptatis quiddam habere, continentem autem voluptatem habere non posse, vt qui bellum cum naturae tyrannide sine intermissione gererent, vociferabantur. Imo contra, inquit, res est, violentia namque & turba penes impuros est maior, tumultus ingens & qualibet tempestate seuior: sic ille habet, vt nunquam ad cupiditatis congressum consistat, victus assidue cadat, quemadmodum daemoniaci malignis spiritibus agitati. Continens autem ille, praelio victor, hanc assiduo prosternit, nobilissima & infinities praestantiore voluptate potitur, simul ipsa victoria & conscientia bona, & spler didissimis trophis perpetuo fulgens.
Itaque dici non potest, quanta continentium hominum voluptas sit, vt qui coronam sibi ipsis concinnent, & praemia, consuetudinem angelorum, & toto orbe terrarum praeconium, libertatem, spem certam & immortalem. Certe quod cum tanta voluptate coniunctum est, id non potest esse non facile, iucundum & suaue. Quid diceret si Basilium legisset his verbis ea de re disserentem? Ne dixeris, quomodo ascendam in coelum, vt virginitatis meae integritatem inde deducam? aut quomodo descendam in abyssum, vt eam dudum a Diabolo corruptam mihi ipsi recuperem? Sed quid? prope te est, inquit, & secundum naturam tibi ingeneratur virginitas: neque igitur mara transfretare, vt eam acquiras tibi opus est, neque aerem immensum peruolare, neque terrarum tractus hanc inuestigando circuire, aut e terris euolare, coelumque pro ea inuenienda lustrare, sed omissa cura superflua locorum spatia & interualla peragrandi, teipsam vt te hibeas diligentius inspice, atque hanc in te per naturam opertam abditamque reperies. Quod secundum naturam est, sicut scribit Basilius, quid in eo difficultatis, quid esse potest laboris & molestiae quid non voluptatis potius? Nos tamen quicquid esse facilitatis in ea re diximus, illius gratiae tribuimus qui adiuuat infirmitatem nostram: qui simul vt sui charitatem diffuderit in cordibus nostris, nihil potest esse tam difficile quod non facile fatim fiat, iucundum & suaue: Quam facilitatem qui nondum est consecutus, extat apud Cassianum Ioannis Chrysostomi discipulum Cheremonis consilium, quemadmodum ad eam perueniri possit, id sequatur licebit. Intenogatus Cheremon, quanto tempore possit acquiri & perfici castitas? Temerarium est, inquit, super consummatione castitatis in tanta praesertim vel voluptatum diuersitae vel virium, certam temporis definire mensuram, rationem tamen obseruanti & temporis modum quomodo eius possibilitas, agnoscatur, constantissime possumus praefine. Quisquis abstractus a cunctis otiosis confabulationibus, & mortificatus ab omni solicitudine, curaque mundana duobus tantum paximaciis fuerit quotidiana refectioni contentus, & aquae facietate subtracta, quietem somni trium, vel vt alii statuerunt, quatuor horarum spatio terminiuerit, nec tamen laborum aut continentia huius merito, sed miseratione domini eam se crediderit adepturum, quia sine hac fide vana est omnis laboris humani intentis, non amplius quam sex mensibus perfectionem ipsius impossibilem sibi esse cognoscat. Sed est ante Cheremonem Origenes: Nutrimenta spiritus sunt, diuina lectio, oratiores assidue, ser mo doctrinae: his alitur cibis, his conualesat, his victor efficitur. Quod quia non facitis nolite queri de infirmitate carnis: nolite dicere quia voluimus sed non possumus. voluimus continenter viuere, sed carnis fragilitate decipimur, & impugnamur stimulis eius. Tudas stimulos carni tuae: tu eam aduersus spiritum tuum armas, & potentem facis cum eam carnibus facias, vino nimio inundas, omni mollicie pulpas & ad illecebras nutris.
Verum adduci multi creduntur, vt se voto coelibatus implicent, non vt quod rouerint praestent, sed vt, cuius rei causa vouerint, honoribus & opibus potiantur. Sed hac de re solius rei iudicium est, qui scrutatur corda & renes. Vtinam autem non multi sint, de quibus id non verius quam Ecclesiae expedit, existimari possit. Vetus est autem illa Dei querela, quod nemo vel ostia claudat, vel incendat altare gratuito: Quin& quo tempore quot Episcopi & Presbyteri, tot fuerunt prope martyres, a Paulo scriptum ad Philippenses legimus his verbis: Spero, inquit, Timotheum me cito mittere ad vos, vt & ego bono sim animo cognitis quae circa vos sunt: neminem enim habeo tam vnanimem qui syncera affectione pro vobis solicitus sit, omnes enim quae sua sunt quaerunt, non quae Iesu Christi. Quod si vere dictum est illo tempore, nostro hoc saeculo multo verius dici potest, quo mercenarios multos, raros admodum pastores videre licet. Apud eos etiam, qui Euangelici malunt appellari, quam Christiani, quorumquemque reperire licet qui gratis praedicet Euangelium? Quorundam ex his tanta fuisse fertur cupiditas, vt explen non posset, quam inflammauit magis vxorum: & qui sunt ex incesto coniugio procreati liberorum frequentia, vt inter alias causas, quamobrem interdicta sunt Sacerdotibus matrimonia. videri possit, haec non postrema, ne magis etiam accenderetur auantia.
Caeterum quo quis animo Sacerdos fieri velit, aut voto se coelibatus obstringat, Dei solius est iudicium, cuius oculis nuda & aperta sunt omnia: homo videre non potest, nisi ea quae patent, Dominus autem inruetur cor.
Verum & demus hoc, esse non neminem, qui dum furiis ambitionis actus ad Sacerdotium aspirat, hac sola de causa coelibatum vouerit, num ideo tollendus est coelibatus? Etiam ad matrimonium accedunt multi, lon ge alia affectione, quam qua suscipi tantum hoc Sacra mentum oporteret: nam quotumquemque reperire licet qui illud spectet in matrimonio contrahendo quod spectari solum debet, ac non ad dotem, ad formam, aut alio quocunque respiciat: num ideo dicemus, ne sit matrimonium? Sed nequit, aiunt, praestare quod vouit. Hoc dicere Simonis est, & Marcionis, ac Manichaei haeresim profiten Christiano dicere fas non est, nisi quod dixit Christus: om nia possibilia sunt credenti: quod dixit imitator eius Pau lus, omnia possum in eo qui me confortat: Quod dixit Augustinus, lenis erit sarcina continentiae si Christi erit, Christi erit si fides aderit, quae impetrat a iubente quod iusserit.
Verum non praestant multi. Nunquid in baptismoquoque Sathanae & pompis eius non abrenuntiamus? Praestatur ne id ab omnibus? an ideo abroganda erit haec Apostolorum traditio? quae mille quingentis annis in eo clesia durasse videtur? Mosi legem nunquid omnes obser uabant Iudaei? num ideo fuit abroganda, quia praeuarica tores eius erant plurimi, priusquam venisset finis legis Christus? An ideo tollemus praeceptum de non concupiscendo? quod magis videtur accendere concupiscentiam quam extinguere, si dei simus auxilio destituti? Non ita nos Paulus docuit: Lex quidem, inquit, sancta, & mandatum sanctum, est iustum, & bonum: sic & coelibatus lex sancta est, iusta est, bona est, etiamsi neque sancti, neque iusti, neque boni sunt, qui professi coelibatum, ventri nihilominus & libidini seruiunt. Praeclare Ioannes Chrysostomus: Calum niantur, inquit, ebriosi fructum a Deo factum, dicentes, non sit vinum. At nos ipsis dicamus: non sit ebrietas. Vinum enim dei, ebrietas diaboli opus est. Non vinum ebrietatem fa cit, ne dei creaturam accuses, sed conserui insaniam argue, Totidem verbis respondere licet his qui dicunt, non sit votum coelibatus, vt dicamus illis, non sit scortatio, non sint incestae nuptiae: votum enim caelibaeus, dei: scortatio & incestae nuptiae diaboli opus est. Non coelibatus votum scortationem facit, ne quod a Deo laudatum est accuses, verum illius infamiam argue, qui quod promisit non praestat, non quia non potuit, sed quia nduit, quia non ea qua oportuit fide Deum precatus est, vt sibi continentiae donum impartiret. De quo Paulus quoque teratur: Quod fidelis est Deus, qui non parietur nos tentarisupra id quod possu mus, sed faciet etiam cum tentatione prouentum, vt possimus sustinere. Non sunt laudandi quise temere votis obstringunt, praestat enim longe non votere, quam quod semel voueris, in eo non persistere. Sed cum animi cuiusque coniectura sit difficilis, etiam si quis anteacto vitae suae tempore parum sit continenter vixisse visus (quamuis haberi delectum oporteat, vt ne cito manus cuiuis imponatur, ne peccatis alienis communicetur) prohiberi tamen vix poterit quominus quod sanctum est voueat, nescit enim tarda molimina spiritus sancti gratia: vno momento ex publicano Euangelistam, ex persecutore Apostolum, ex meretrice vas electum, ex latrone paradisi ciuem factum esse legimus: Haec est mutatio dextrae excelsi. Optandum tamen foret, vt quae regula praescripta est ab Apostolo in constituendis Episcopis & presbyteris ea seruaretur. Est autem Christianae charitatis, non cogitare malum, nectem re secus aliquid de proximo suspicari. Vere dictum est a quodam ethnico, & a Gregorio Nazianzeno repetitum, quod vt quisque optimus est, ita difficilime alium improbum esse suspicatur. Contra vero scriptum a Sapiente legi mus: In via stultus ambulans, quum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat. Ex suis quisque moribus libenter fingit alios. Sic Nero scribitur, quum vnus esset omnium im purissimus, animum inducere non potuisse, vt quenque pu dicum esse crederet.
Verum vtcunque res se habeat, reperiri videmus non paucos, qui quum se voto caelibatus obligauerint, non praesient tamen. In hos iuxta Canonum praecepta potius animaduertendum foret, quam vt sancta lex propter homines non sanctos antiquaretur. Sed hic a Bucero Cypriani nobis authoritas objicitur, qui scriptum alicubi reliquerit quum de virginibus Deo dicatis loqueretur: Si perseuerare nolunt aut non possunt, melius est vt nubant. Fingamus hoc, sicut isti volunt, sensisse Cyprianum. Quod autem est istud singularitatis studium, velle solitariam alicuius opinionem sequi potius, quam totius Ecclesiae Catholicae sensum & consensum? Congregatum fuit vnius omnium sanctissimi, doctissimi, grauissimique Pontificis Leonis authoritate Chalcedonense Concilium, sexcentorum triginta Episcoporum, aliquanto postquam ad Christum Cyprianus migrauerat, quod inter quatuor illa numeratur, quae nec ab ipsis nostri temporis haereticis reiiciuntur, a Catholicis vero non aliter quam sicut quatuor Euangelia recipiuntur, in eo disertis orbis contrarium est sancitum. Nonne totius orbis Christiani potius quam vnius alicuius sequi sententiam oporteret? Quem tamen & ipsum existimandum non est id sensisse quod isti volunt, vt quae votum continentiae solenniter esset professa, Deo dicatae virgini nubere licitum existimaret. Sed scripsit is de deo dicata. Scripsit: sed quo sensu scripserit vi deamus. Postulauerat a Cypriano Pomponius, vt sibi rescriberet, quid ei de virginibus his videretur, quae quum semel statum suum continenter & firmiter tenere decreue rint, detectae sunt postea in eodem lecto pariter mansisse cum masculis, ex quibus vnus fuerit Diaconus. Quid huic rescribens Cyprianus, nunquid ait nubant? Nihil minus: verum consulte fecisti, inquit, abstinendo Diaconum: virgines autem inspiciantur ab obstetricibus diligenter, & si virgines inuentae fuerint, accepta communicatione ad ecclesiam admittantur: si autem de his aliquae corruptae fuerint deprehensae, agant poenitentiam plenam, quia quae hoc crimen admisit, non mariti, sed Christi adultera est, & ideo aestimato iusto tempore, postea exomologesi factaad Ecclesiam redeant: quod si obstinate perseuerant, nec se ab inuicem separant, sciant se cum hac sua impudica ob stinatione nunquam a nobis admitti in ecclesiam posse. Hoc est rescriptum Cypriani. Quae vero interiecta sunt, doctrinam quandam in se continent, quemadmodum asseruari virgines oporteat: ibi inter caetera verba sunt haec. Si perseuerare nolunt, vel non possunt, melius est vt nubant, Quae nequaquam ita accipienda esse tanquam eis posteaquam se semel Deo despondisset, nubere licere vellet, sed retro potius trahenda, ad id tempus quo nondum se Deo dicauerant, vel sequentia quae iam commemorauimus Cy priani verba manifeste declarant, vbi Christi sponsam Deo dicatam virginem, si cum viro reperta fuerit, non hominis mariti, sed Christi vocat adulteram. Est ne autem credibile in hunc errorem tam impium lapsum esse Cyprianum, vt vigini Deo dicatae permittendum adulterium esse censeret?
Deinde vero si quae nupsit homini marito, fas non est vt alii nubat, quomodo fas esse poterit ei cum alique mortalium nuptias contrahere, quae semel Deo nupsit immortali? Certe prius illud Augustinus non matrimonium quod est cum altero superstite priore marito contractum, sed adulterium appellat, sicut a nobis paulo ante commemoratum est, quanto magis adulterium dici meretur, & quidem longe grauissimum adulterium quod a Christi sponsa committitur, vbi non homini mortali, sed Deo data fides immortali violatur?
Quamobrem longe ab ea sententia Cyprianus abfuit, vt virginibus Deo dicatis nubere licitum esse vellet. Quan ille potius non diuersum ea de re sensisse credendus est ab eo, quod Hieronymum & Ambrosium latinos, Basilium & Chrysosiomum graecos aliosque qui secuti sunt eum, sanctos doctores scripsisse legimus, qui quae virgines post conscerationem nupsissent, eas non vxores legitime iunctas, verum adulteras & incestas esse dixerunt. Paulus viduas continentiam professas, quae saltem vellent nubere, damnationem habere scribit, & est ve risimile Cyprianum contra Pauli doctrinam hanc, Deo dicatis virginibus nuptias ad aeternam earum damnationem permittere voluisse? Nihil itaque suffragatur istis Cy priani quod adferunt testimonium. Vtrum autem dispensari possit vorum celibatus necne, nihil est quod in praesentia verba multa faciamus. Thomae quidem Aquinatis quem pro sua sententia confirmanda testem citant nonnulli, verba sunt haec. In voto solennisato per professionem religionis, non potest per Ecclesiam dispensari. Et rationem assignat decretalis, quia castitas est annexa regulae monachali.
Atqui tale est votum virginum solenniter Deo dicatarum. Sed non est praesentis instituti, possit necne dispen sari, de eo disserere: satis fuerit illud scire, quod per se licitum est dispensationis non egere. Verum haec de voto dicta sufficiant. Quod autem ad ordinem attinet, eum non repugnare matrimonio, quatenus vtrunque sacramentum est, a sanctis patribus didicimus, caeterum quae fiunt a matrimonio iunctis, quae citra ruborem nominari non possunt, ea cum sacerdotio pugnare vehementer ab Origene, Ambrosio, Hieronymo, Beda, caeterisque viris non doctrina magis quam pietate praeditis excellenti, docemur. Neque vero nurum id alicui videri debet, si matrimonii siue nuetiarum bonum a malo concupiscentiae discernimus, quod aliquando fecisse Augustinum, Pelagius, Iulianus, Coelestinus, haeretici reprehendebant, caeterum is, non solum ratione subtili, verumetiam vulgatissimo iudicio naturali, quod in primis illis hominibus apparuit, hodieque tenetur etiam ab hominibus coniugatis illud discerni docuit. Quod enim, inquit, illi postea propagatione fecerunt, hoc est connubii bonum: quod vero prius confusione texerunt, hoc est concupiscentiae malum. Proinde nuptia quia etiam de illo malo aliquid boni faciunt, gloriantur. quia vero sine illo fieri non potest, erubescunt. Tanquam si quispiam pede vitiato ad aliqud bonum etiam claudicans perueniat, nec propter claudicationis malum, mala est illa peruentio, nec propter illius peruentionis bonum, bona est claudicatio, ita nec propter libidinis malum nuptias condemnare, nec propter nuptarum bonum libidinem lau dare debemus. Bonae sunt itaque nuptiae, sed sine qua bonum nuptiarum fieri non potest, mala est libido. Atque haec est cur repugnat ordo, quae tam turpes est, vt eam etiam ipsi turpes turpitudinem vocent: cuius licet sint amatores, ostentatores esse non audent. Cuius tanta est foeditas, vt etiam copulatio coniugalis, quae secundum matrimonialium praescripta tabularum, procreandorum fit causa liberorum, la tebras ad subterfugiendum hominum conspectum, & remotum ab arbitris cubile conquirat. Certe non qui benesed qui male agit, odit lucem, dicit Christus, omnia vero recte facta in luce collocari volunt. Haec igitur opera tene brarum pugnant cum sacerdono maxime, cuius opera in luce collocari volunt.
Quod si illa sic exerceri possent, quo admodum ante peccatum ea primi nostri parentes exercuissent in paradiso, nihil vt aliud quam liberorum procreatio spectaretur, cum sacerdotio non pugnaret. Nunc illorum peccato factum est, vt sne peccato, quod tamen nisi modum excedat non imputatur, opera nuptiarum exercere non liceat. Et hoc est illud peccatum quod vocatur originis, de quo dixit etiam Propheta: Ecce in iniquitatis bus conceptus sum & in peccius concepit me mater mea Quod si sacerdotem esse nihil esset aliud quam Prophetam esse, verbique ministerio fungi, ne sic quidem licitum illi futurum existimat Epiphimus, vt mariti officio fungitur: sic enim ille scribit: Nuncuid inhonestae sunt nuptiae num impurum cubile? at a Prophetis & Pontificibus pro hibentur propter manus mirisierium. Nam postquam prophetauit Moses, non amplius vxori coniunctus est, non amplius liberos genuit, non amplius gignit talis, habet enim vitam domino vacantem vacare autem domino non potest, qui mariti officio fungitur. Multo minus licitum esse videtur ei, qui sacrificium indesinens oblaturus est, quod impediri certum esse scutit Origenes his qui coniugalibus necessitatibus seruiuit. Ac videtur ei quod illius solius est offerre sacrificium incesinens, qui indesinenti & perpetuae se deuouerit castiti. Si lacus & quicunque fidelis, dicit Hieronymus, orare non potest, nisi careat officio coniugali, sacerdoti, cui semper pro populo offerenda sunt sacrificia, semper orandum est: semper carendum matrimonio. Nam & in veteri lege, qui pro populo hostias offerebant, non solum in domibus suis non erant, sed purificabantur ad tempus ab vxoribus separati, & vinum & siceram non bibebant, quae solent libidinem prouocare. Et alio loco: Quod si indigne, inquit, accipiunt mariti, non mihi irascantur, sed scripturis sanctis, imo Episcopis, Presbyteris, & Diaconis, & vniuerso choro sacerdotali & leuitico, qui se nouerunt hostias offerre non posse, si operi seuiant coniugali. Sic & Ambrosius enarrans illa verba: D. aconos sint vnius vxoris viri. Veteribus idcirco concessum est laicis aut sacerdotibus, vxores ad vsum habere, quia multum temporis otio vacabant a ministerio aut sacerdo tio, multitudo enim erat sacerdotum, & vnusquisque certo tempore seruiebat diuinis ceremoniis. Nunc autem septem diaconos esse oportet, aliquantos presbyteros, vt bini sint per Ecclesias, & vnus in ciuitate Episcopus, ac per hoc omnes a conuentu foeminae abstinere debere, quia necesse est eos quotidie praesto esse in Ecclesia, omni enim hebdomada offerendum est, etiam si non quotidie peregrinis, incolis ta men vel bis in hebdomada. Si plebeis hominibus orationis causa abstinere se praecipit, vt vacent orationi: quanto magis Leuitis aut sacerdotibus, quos die nocteque pro plebe sibi commissa oportet orare? Mundiores ergo esse debent caeteris, quia actores dei sunt. Beda quoque Venerabilis, vicis suo tempore Pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu vxorum, sed ab ipso quoque domorum suorum abstinebant ingressu, vbi nostri temporis sacerdotibus quibus semper altari seruire iu betur, perpetuo seruandae castitatis exemplum datur. Quia enim tum sacerdotalis ex stirpe Aaron successio quaereba tur, necessario tempus substituendae soboli procurabatur, at quia nunc non carnalis successio sed perfectio spiritua lis inquiritur, consequenter sacerdotibus, vt semper queant altari assistere, semper ab vxoribus continendum, semper castitas obseruanda praecipitur. Non pugnat igitur maritum & sacerdotem: sed pugnat inter quotidianos vxoris amplexus versari, & coelestia mysteria tractare, quum praesertim sui corporis maritus potestatem non habeat, sed vxor, quam quoties id exigit, ei fraudare fas non est.
Porro diuina mysteria liberum hominem requirunt, qui suae sit non aliennae potestatis. Quamobrem non apud orientales modo, verum in nostra hac occidentali eclesia nihil impedit, quominus qui maritus est, fiat idem sa erdos, modo quae mariti sunt, ea praestare desinat: his etiam praestandis ita totus animus & corpus impenditur. vi submergi mens & caro tota fieri videatur, sicut ab Augistino quoque legimus annotatum. Corpus autem Chrisi quod sacerdos conficit, quum sit spirituale, nihil est quod magis refugiat quam carnem, quod vel illa dei verba satis indicant: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro sunt. Qui semel vxorem duxit, luoad illa vixerit, etiam si diuortium factum sit, maritus tamen illius esse nunquam definit: caro viri, caro semper vxoris est: caro vxoris, caro viri est, neutrius vt potestatem tertius aliquis habere possit.
Sed si cesserit vltro con iunx iure suo quod habet in viri carnem ac suam quoque Deo carnem consecrauerit, iam & marito licebit ad eundem modum se Deo dicare sacerdotioque fungi. Sic Petro non fuit vxor impedimento, quo minus Christi fieret Apo stelus, sed quod eam tamen reliquerit Christum secutus, vt haec ipsius verba testantur cum dicit. Ecce nos reliquiimas omnia & secuti sumus te, quid ergo erit nobis? Clarius autem id ex responso Christi colligitur: Omnis, inquit, qui reliquerit domum, vel fratres, vel sorores, aut pahem, aut matrem, aut vxorem propter nomen meum, centiplum accipiet. An autem reliqui Aposoli coniuges halerint, quoniam hoc de illis relatum nos est, videtur Hieramo verisimilius esse quod non habierint. Quod autem est nouum hoc Apostolorum genus, qui cum veri Christi Apostoli ductas vxores reliquerint Luangelii studio, meduxerint quum nulli fuerit interdicum, non putant suum Euangelium profiteri posse, risi contra Ecclese interdictum vxores duxerint? iter septuaginta sepulos, maritos fuisse nonnullos cresibile est, quos tanes & ipsos posteaquam Christi discipli facti sunt, Peta exemplo cum vxoribus commertii deinceps nihil hauise dubitandum non est. Ea res occaionem dedit Comiis ex Paulo sciscitandi, quandoquidem videbant isti esopulos vxores suas relinquere, neque scerant qui id ab cemibus in Christum credentibus fieri oportere dicerent, in sibi quoquo relinquendae vxores esent, posteaquam mel in Christum credere cepissent. Quibus respondens Paulus: De quibus, inquit, scripsistis mihi, quaerentes an ad fidem conuersis cum vxoribus commertium habere mari tis liceret: bonum est homini mulierem non tangere, hoc est ab vxore abstinere, propter fornicationem autem vnusquisque habeat vxorem suam, & vnaquaeque maritum suum. Non dixit, ait Hieronymus, vnusquisque ducat, sed vnusquisque habeat vxorem suam, suam, inquit, habeat, sua vtatur quam habebat antequam crederet. Neque solus Hieronymus, verum & ante eum, i. Tertullianus, & aequalis eius, 2. Ambrosius & 3. Augustinus, & qui secunsunt vno & altero post seculo. 4. Gregorius & Fulgentius latini, tum autem. 5. Ioannes Chrysostomus, s. Epiphanus, v. Theodoritus, 8. Occumenius, o. Theophylactus graeci, Pauli locum hunc de coniugatis intelligunt.
Sed momenta rationum ait quidam pluris facimus in disputando quam authoritates. Quasi vero fuerint ista tot tam praeclara totius orbis Christiani lumina rationibus destituta, ac solus tu sis, qui monumenta rationum adferas. Qui est hic superbiae tumor, quae arrogantia animi quae mentis inflatio? Sed ipsum verba sua Paulum explicantem au diamus, Quum enim dixisset, propter fornicationem nusquisque habeat vxorem suam, & vnaquaque suum v rum habeat, vt ne cui dubium esse posset quid sibi velledicens, habeat vxorem, habeat virum, statim subiungit. Vxori debitum reddat, similiter autem & vxor viro. Quas diceret, si non intelligis quid sit, habeat vir vxorem, habeat vxor virum: ecce dicam clarius, vxori debitum reddat, & vxor viro. Quominus autem ambigi queat di quo debito dicat, subdit euestigio: mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir, similiter & vir sui corporis po testatem non habet, sed mulier. Nolite fraudare inuicem Dic caedo quisquis es, qui te solum sapere, te solum videnputas, coelebs habeat sui corporis potestatem necne, Tum autem quem fraudet coelebs, si non faciat alteri sucorporis potestatem? quum eius rei nemini sit debitor Vel caeco appareat, non de aliis haec verba dici quam a coniugibus, hic vt sit germanus Pauli verborum sensus, con modum quidem illud foret, quandoquidem tempus breue est, nec procul iam dies ille supremus abest, vt aut relinquerers vxores Apostolorum exemplo, aut eas haberetis tanquam non labentes, nec alio quam quo sorores essent apud vos loco, ita in totum ab earum carnali commertio vobis temperaretis Quoniam vero periculum est ne qua detur occasio fornicandi, vnusquisque maritus habeat, hoc est, retineat vxorem suam, non dimittat illam, vtatur ea, reddat ei quod ex lege coniugii debet, neque enim hactenus est sui corporis dominus, vt quod ad vsum coniugalem attinet, eius copia fraudare possit vxorem. Ad eundem modum vna, quaeque vxor habeat, hoc est, retineat virum suum, non discedat ab eo, quin reddat potius quod illi debet ex iure matrimonii.
Nam quod ad vsum pertinet matrimonii, ius vxorii corporis penes maritum est, non penes vxorem, quae sui copiam negare marito non debet. Ex eo videre licet, quanta sit illorum caecitas, qui ex his Pauli verbis longe diuersam sententiam colligere conantur, quasi praecipiat is omnibus qui sunt coelibes, vt vxores ducant, quum tamen etiam Erasmus ipse Roterodamus quamuis cum primis iniquus coelibatui, paraphrasi locum hunc explicans, de coniugaris eum interpretur, sic enim scribit: Ad quaestiones de quibus me per literas consuluistis, paucis respondebo, quid faciendum pro his qui matrimonio sunt irretiri, quid his qui in coelibarum degunt, & viduis, item his qui matrimonio sunt molesto aut impari impliciti, postre mo quid virginibus elocandis aut non elocandis. Quam obrem, quo quasi fortissimo telo vsi sunt, rerum nouandarum cupidi, ad coelibatum oppugnandum, id magis adeo contra ipsos facere manifestum est. Tantum enim abest, vt his Pauli verbis vocentur caelibes ad nuptias, vt ne his quidem, qui matrimonio iam irretiti sunt vsquequaque liberum esse velit Paulus quouis tempore praestare quae debent ex lege matrimonii, seque magis indulgere quam praecipere scribat, vt mutuum sibi praestent debitum, sic enim loquitur: Nolite fraudare inuicem, nisi forte ex consensu ad tempus, vt vacetis orationi, & iterum reuertimini in idipsum, ne tentet vos Sathanas propter incontinentiam vestram: hoc autem dico secundum indulgentiam, non se cundum imperium. Quae verba non ita sunt intelligenda, quasi permittat vt ne precum tempore sese coniuges attingant, sicut quidam somniat non intelligens neque quae loquatur, neque de quibus affirmat, sed hoc (ait) dico per indulgentiam, vt exacto precum tempore, ne fraudetis deinceps inuicem, sed ad intermissum vsum coniugii reuertamini. Non hoc dico praescribens aut praecipiens, quum aut carere vos prorsus vxoribus, aut eas loco sororum habere cupiam, sed dico hoc infirmitati vestrae condescendens.
Quamobrem ex his verbis colligit Hieronymus nuptias, indulgentiam vocari debere, non praeceptum. Augustinus vero, Posset, inquit, putari, non esse peccatum misceri coniugi non filiorum procreandorum causa, sed carnalis etiam voluptatis, nisi addidisset, hoc autem dico secundum veniam, non secundum imperium, Quis autem iam esse peccatum neget, quum dari veniam facientibus Apostolica authoritas fateatur? Datur igitur venia reddendi debitum, non abstinendi. Quamuis autem vel prolis procreandae vel stupri vitandi causa rectum sit vxorem ducere, rectius tamen est, sine periculo peccat, grauioris vel relinqui vxorem, vel cum ea tanquam sorore habitare. Et hoc est quod monet Paulus quum dicit. Tempus breue est, reliquum est vt qui habent vxores tanquam non habentes sint: nam & absque vsu coniugali constare posse matrimonium, non solum Ambrosius & Chrysostomus Christiani, verumetiam Ethnici docuerunt: Non enim defloratio virginitatis facit coniugium, sed pactio coniugalis, denique quum iungitur puella coniugium est. non cum virili adinixtione cognoscitur, nisi forte non fuit inter Mariam & Ioseph coniugium, vbi nihil intercessisse carnalis commertii certum est. Certe beatiora coniugia iudicanda sunt, inquit Aug. quae siue filiis procreandis, siue etiam ista terrena prole contempta, continentiam inter se pari consensu seruare potuerint, quod neque contra illud praeceptum fit, quo dominus dimitti coniugem vetat: non enim dimittit qui cum ea non carnaliter sed spiritualiter viuit, & illud seruatur quod per Apostolum dicitur: Reliquum est vt qui habent vxores, quasi non habentes sint. Ad huiusmodi ergo coniugii maritos inuitat Paulus, quoad per vxores licuerit, quibus vt reddatur debitum permittit, maioris peccati vitandi causa.
Verum vt vnde deflexit, eo redeat oratio: non esse pugnantia docuimus matrimonium & sacerdotium, sed esse pugnantia reddere debitum vxori, & reddere debitum Deo, iuge sacrificium offerendo Quare cui debitum hoc per vxorem fuerit remissum, ei & fuisse semper & esse nunc etiam licitum non in orientali modo, verum & in hac Ecclesia nostra sacerdotio fungi. Obseruatum autem hoc fuisse legimus & in orientali Ecclesia, vt maritus quum sacerdos esset factus, assentiente vxore, mariti officium facere defineret, adeo visum id est ex diametro, quod aiunt, cum sacerdotis officio pugnare. Quod hoc ita sit, docet Hieronymus, quum de Vigilantio loquitur, his verbis: Proh nefas, Episcopos dicitur sui sceleris habere consortes, si tamen Episcopii nominandi sunt, qui non ordinant Diaconos nisi primum vxores duxerint, nulli coelibi credentes pudicitiam, imo ostendentes quam sancte viuant, qui male de omnibus su spicantur, & nisi praegnantes vxores viderint clericorum, infantesque de vinis eorum vagientes, Christi sacramenta non tribuunt. Quid facient orientis Ecclesiae? quid Aegypti, aut sedis Apostolicae? quae aut virgines clericos accipiunt aut continentes, aut si vxores habuerint, mariti esse desinunt. Hoc docuit Dormitantius, libidini frena permittens, & naturalem carnis ardorem, qui in adolescentia plerunque feruescit, suis hortatibus duplicans, imo extinguens coitu feminarum, vt nihil sit quo differamus a pocis, quo differamus a brutis animantibus, quo ab equis, de quibus scriptum est: Equi insanientes in fominas facti sunt mihi. Docet qui videtur aequalis Hieronymi fuisse Socra tes quoque Graecus? Si quis, inquit, in Thessalia dericus factus cum vxore, quam ante clericatum legitime duxit, dormierit, abdicator, quum omnes qui praeclari sunt in oriente abstineant, praecipue vero Thessalonia, Macedonia, & Helade. Cui suffragatur ad Anastasium Thessalonicensem episcopum scribens Leo pontifex: Quum extra clericorum, inquit, ordinem constitutis, nuptiarum societate & procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae puritatem, ne subdiaconibus quidem canale connubium conceditur, vt & qui habent sint tanquam non habentes, & qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine qui quartus a capite est, dignum est custodiri, quanto magis in primo, aut secundo, aut tertio seruandum est? ne aut Leuitis co ministerio, aut presbyterali honore, aut episcopali excellentia quisquam idoneus existimetur, qui se a voluptate vxoria necdum frenasse detegitur. Clarius autem Epiphanius Constantiae Cypri Episcopus, qui adducto eo loco: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse, vnius vxo ris virum. Revera, inquit, non suscipit sancta dei praedicatio, post Christi aduentum eos, qui a nuptiis mortua ipsorum vxores secundis nuptiis coniuncti sunt, & hoc certe sancta Dei ecclesia cum synceritate obseruat, sed & adhuc viuentem & liberos gignentem vnius vxoris virum non suscipit, sed eum qui se ab vna continuit, aut in viduitate vixit, diaconum, & presbyterum, & episcopum, & hipodiaconum, maxime vbi synceri sunt canones ecclesiastici. At dicis mihi. Omnino in quibusdam locis adhuc liberos gignere presbyteros, diaconos, & hipodiaconos: at hoc non est iuxta Canonem, sed iuxta hominum mentem, quae per tempus elanguit.
Quamobrem etiam apud orientales vbi synceri fuerunt Canones ecclesiastici, fuisse legimus obseruatum, vt sacerdotes mariti deinceps a maritorum officiis abstinerent. Quod vero scripsit alicubi Stephanus Papa, orientalium sacerdotes matrimonio copulari, id ibi factum intelligi debet, vbi synceri Canones non sunt. Et quamuis rideat Philippus glossatorem quod is interpretetur copulantur, id est, copulato vtuntur, hunc tamen quem glossator Stephani verborum sensum esse vult, certum est & indubitatum. Quamuis enim cuius Papae Stephani verba sint haec, quae in decretorum librum retulit Gratianus, non satis liqueat (nouem enim eius nominis fuisse constat) neque reperiuntur inter decreta Stephani Papae, cuius Epistola libris Conciliorum est inserta, nequaquam tamen credendum est quicunque tandem fuerit iste Papa Stephanus, adeo rudem eum & rerum omnium imperitum fuisse, vt illud ignoraret, in nulla vnquam orbis Christiani parte matrimonia contrahere sacerdotibus licuisse. Ac ex aliis nonnullis locis, quae per Gratianum proferuntur, cuiuis manifestum esse potest, copulantur, hoc loco aliter accipi non posse, quam sicut intellectum est a glossatore, nimirum copulato vtuntur, ac lege matrimonii, quod pridem initum est, carnaliter commiscentur. Adfertur ab eodem Gratiano rescriptum Nicolai Pontificis ad Salonitanum Episcopum, cuius haec verba sunt: Nosse desideras, vtrum mulier quae viri filium ex alia foemina genitum de sacro fonte leuauit, postmodum possit cum eodem viro copulari. Quis non videt, copulari hoc loco, non pro eo accipi quod est matrimonio iungi, quod iampridem factum fuisse verborum contextus indicat. sed canaliter misceri. Qua significatio ne vsus etiam est verbo compulationis Augustinus dicens, Copulatio maris & foeminae generandi causa bonum est naturale nuptiarum, sed isto bono male vtitur, qui bestialiter vtitur, vt sit eius intentio in voluptate libidinis, non in volum tate propaginis. Et eum secutus Gregorius: Postquam copulatione coniugii viri atque mulieris vnum corpus efficitur, non potest ex parte conuerti & ex parte manere in seculo. Et alio loco: Dum vnum vtrorumque corpus coniugis sit factum compulatione, incongruum est partem conuerti& partem in seculo remanere. Ad eundem modum Anianus interpres Chrysostomi: Habitare cum sponsis nondum sibi copulatis lege coniugii. Certe, compulatio & copulari, in his locis non contractum, sed vsum significant matrimonii, quod etiam illa verba concilii Aurelian. declarant, vbi vis dictionis eius, compuletur, sic est explicata: Nec ipsi adultero vnquam in coniugio compuletur, hoc est, nec propriae vxori sibi licet reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam sororem eius cognoscendo. Nonne manifeste hic ostenditur, coniugio compulari non aliud esse quam reddere debitum? Hic itaque germanus est verborum Stephani sensus, quod orientalium sacerdotes maritorum oficiis funguntur, & praestant vxoribus ea quae debent ex lege matrimonii, occidentalium vero nequaquam: verum si qui sint etiam quos vxores habere contingat, sunt iuxta Pauli consilium tanquam non habentes, deinde quicquam eis cum vxoribus est commercii. Hic sanus cum sit Stephani verborum intellectus, facile apparet quam nihil Philip pum hic locus adiuuet, quo probare nititur sacerdotibus aliquando matrimonium contrahere licuisse, cum etiam Apostolorum canonibus id vetitum esse legamus, extat enim inter alios hic quoque: Qui cum coelibes essent clerici facti sunt, ex his solis lectoribus & cantoribus, si modo sic eis visum sit matrimonium contrahere licere volumus. Quo canone quid aliud statuitur, quam quod hipo diaconis, diaconis, & presbyteris posteaquam ordinati fuerint vxorem ducere fas non est? tales enim nuptias, vocant patres sub Iustiniano Imperatore in Trullo regii palati Constantinopoli congregari ducenti viginti septem, illegitimas, & illegitimum eiusmodi contubernium solui iu bent. Qua synodo ante annos prope noningentos habita, cum posterior fuisse videatur Stephanus hic pontifex, quicunque tandem is fuerit (nam primum non fuisse liquet) est ne verisimile cum aut canonem Apostolicum, aut istorum patrum decretum ignorasse? quorum synodum, sextam quidem synodum vocat Gratianus cum eius decreta nonnulla producit, sed ex Nicoena secunda synodo, tum ex actiquoque Florentini concilii, & ex praefatione Anastasii Abbatis in octauam synodum liquere potest, quod quatuor aut quinque post annis fuerit congregata. Quam cum praecesserint aliquanto interuallo Socrates, Hieronymus, Epiphanius, Leo, qui non vxores modo ducere, verumetiam cum his quas duxissent ante susceptos sacros ordines rem habere sacerdotibus etiam orientalibus licitum non esse scripserunt: non potest ostendi tempus vllum, quo vel orientalium, vel quarumcunque aliarum ecclesiarum sacerdotibus matrimonium inire fas fuerit, ficulneum vt plane sit praesidium hoc Philippi, quo nititur ad incoestas magistri sui nuptias defendendas. Iam illud quam ridiculum, quam ineptum, quam prorsus puerile, quod adfertur ex Nicolae Papa de matricida quodam, cui dum poenitentia praescri bitur, a propria & legitima coniuge non separari iubetur, quem fuisse sacerdotem ex eo colligere volunt, quod oblationes facere prohibetur. Quasi vero soli sint sacerdotes qui oblationes offerant, aut quasi non sit oblatio praeter eam de qua superius scripsimus, qua semet ipsum in ara crucis Christus obtulit, cuius repraesentatio fit per sacerdotem in altari. Poterat iste Theologus, iuris vtriusque con sultus, Grammaticus, Rhetor, Medicus, Geometer, Alyptes, Augur, Schaenobates, & quid non poterat ex illo ipso decretorum libro, in quo tam diligenter versatus esse videri vult, hoc quoque legisse, quod profert Gratianus ex Gregorio: Quod omnis Christianus procuret ad missa rum solennia aliquid Deo offerre, & ducere ad memoria quod Deus per Mosen dixit. Non apparebis in conspectu meo vacuus; atque inde discere, suas etiam Laicos oblationes habere, quas offerant ad altare, quas etiam apud Catholicos nunc offerri videmus, & fuit hic vsus offeren di antiquissimus. Ab hoc genus oblationibus offerendis repellebantur poenitentes, qualis fuit iste matricida, repellebantur fratres dissidentes, tum qui pauperem oppressissent, qui sacrilegium commisissent, & vi seruum suum ad ecclesiam profugum extraxissent, raptores, vsurarii, meretrices, & aliorum atrocium criminum affines, quemadmodum XC. distinctione, multis canonibus allegatis, glossator indicat. Non ergo statim sacerdos est, si quis ob lationem offert, quod non viris magis quam faeminis licet, modo ne sint ex earum numero quarum oblationes recipere vetitum est.
Hinc videre licet quam anxie quaerendo, quam nihil inuenire possint nouatores isti quo demonstrent, aliquando sacerdotibus matrimonia contrahere licuisse. Quanta est autem ista temeritas, quod per mille quin gentos annos nunquam in Ecclesia catholica licuisse legitur, id nunc demum licitum vt sit sacerdotibus, contendere? cum tempus multo iam sit breuius, quam fuit illud quo Paulus etiam eos qui haberent vxores voluit esse tanquam non habentes. Manifestum ergo iam est sacerdotibus in Ecclesia Catholica neque licuisse vnquam neque nunc etiam licere matrimonia contrahere. Quod vero adfertur ex Paulo: Oportet Episcopum vnius vxoris esse virum, id ad excludendos bigamos a Sacerdotio dictum esse sancti patres omnes vno ore testantur, quemadmodum apud Ter tullianum, Origenem, Chrysostomum, Epiphanium, Hie ronymum, Ambrosium, Augustinum, Leonem, Theophi lactum, & alios videre licet: Illud autem perridiculum, quod ex his Pauli verbis colligere volunt, non fuisse sed est pportere Episcopum vnius vxoris virum, atque eum liberos etiam actu habentem, vt nisi se strenuum vereque masculum in illis procreandis praestiterit, parum fit idoneus qui Episcopi munus obeat. Quorum a sententiam recipimus, non erit Sacerdos & Episcopus Christus, non Paulus ipsi qui haec scripsit, non Ioannes Euangelista, de quo indubitatum est virginem fuisse, non aliiquidam Apostoli, qui coelibes fuisse leguntur, non Titus, non Timotheus, non Dionysius, non Ignacius, non Basilias, non Chrysostomus. non innumeri alii Sacerdotes & Episcopi, quos omnes vt aliarum virtutum ita castitatis & cominentiae laude cumprimis celebres fuisse legimus. Quic hac vna re dici potest absurdius? Reclamant huic sentenae omnes omni aetatum viri doctissimi sanctissimique so Latini magis quam ipsi Graeci. Ac primum Eusebius: Oportet enim, dicit sermo diuinus, Episcopum vnius vxoris virum esse: verunta men eos qui sacrati sunt, atque in D ministerio occupari, continere deinceps seipsos ab vxeris commercio decet, Epiphanius contra Montanistas scibens: Vnas, inquit, nuptias honorat Ecclesia, etiamsi maxime Sacerdoti dona per eos qui ab vnius etiam nupiis se continuerunt, & in virginitate vitam degunt se ornsse prae expressit, velut etiam Apostoli ipsius Ecclesiastican Sacerdotii regulam ordinate ac sancte constituerunt. Etalio loco: Vertex autem horum omnium aut mater, vt ta dicam, est sanctum Sacerdotium, ex virginibus quidem vt plurimum procedens, si vero non ex virginibus, at solitariam vitam degentibus, si vero non suffecerint ad ministerium solitatiam vitam degentes, de his qui continent a propriis vxoribus, aut ab vnis nuptiis viduitatem seruantibus: nam eum qui secundas nuptias contraxit, non licet ad sacerdotium fuscipere. Ioannes Chrysostomus: Tito dicit Paulus, constitue Episcopos sicut ego disposui tibi, si quis est sine crimine, & vnius vxoris viri non ea ratione quod id nunc in Ecclesia obseruetur, oportet enim omni prorsus castitate Sacerdotem ornatum esse. Idem in epistolam ad Timotheum: Non hoc velut sanciens dicit Apostolus, quasi non liceat absque vxore Episcopum fieri, sed eius rei modum constituens. In eandem sententiam Graecus ille scholiastes: vnius vxoris virum. Non de hoc legem fert, vt vxorem omnino habeat Episcopus: sed si sit, inquit, ex mundanis, ne sit tamen is qui secundis se nuptiis implicauerit, vel vt nouerit vnam vxorem esse legitimam ad ea praestanda, quae debent inuicem coniuges iure matrimonii. Posteaquam vero vocatus ad Episcopatum fuerit, illud impleat quod a Paulo scriptum est, vt sint qui habent vxores tanquam non habentes. Et: Volo omnes esse sicut & ego. Neque dissidet ab his Theophilactus. quinetiam ducenti viginti septem patres, de quibus paulo ante meminimus, qui in Trullo conuenientes Canones ediderunt, inter caeteros hunc etiam conscripserunt: Vxoeius qui ad Episcopalem dignitatem promotus est, simul vt is electus & consecratus fuerit, communi sui viri consensu prius separata, postquam in Episcopum ordinatus est ac consecratus, monasterium ingrediatur, quod ab aedibus Episcopi procul absit. Quid hi tot sancti patres, tam excellenti doctrina praediti, nunquid Pauli locum hunc, de eo quod Episcopus vnius vxoris vir sit, non intellexisse iudicandi sunt? per quos nulli vnquam Episcopo esse licuit nisi aut virgini, aut cuius vxor communiconsensu Deo continentiam suam dicasset, quod etiam num apud Graecos & Ruthenos obseruari videmus, qui quamuis plus aliquid Sacerdotibus permittant, neque eos ab vxoribus suis separent, quas ante Sacerdotium duxerunt, tamen Episcopos non ordinant, nisi vel virgines, vel continentes. Quorsum autem attinet Latinorum quoque super hunc Pauli locum interpretationes adducere? quos nunquam eum aliter intellexisse recepta totius Ecclesiae consuetudo manifestum facit: Ne quis tamen de eo ambigat, ex multis paucorum testimonia proferemus. Extat epstola Syricii, ante annos mille ducentos prope scripta, cuius haec verba sunt: Forte quaeritur, quia scriptum est vnius vxoris virum: non permanenti in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam futuram, neque enim integros non admisit qui ait, vellem autem omnes homines se esse sicut & ego. Quae verba repetit ad Exupe rium scribens, qui post Anastanum successit Innocentius. Hieronymus quoque: Non dicit Apposiolus Paulus: Eligatur Episcopus qui ducat vnam vxorem & filios faciat, sed qui vnam habuerit: vxorem. Et aliquanto post: vnius vxoris virum, qui vnam vxorem habuerit, non habeat. Et Ambrosius ad Vercellensem scribens Ecdesiam, vnius vxoris virum esse praecipit Episcopum, non quo exortem excludat coniugii, nam hoc supra legem praecepti est, sed vt coniugali castimonia seruet ablutionis sue gratiam, neque iterum vt filios in Sacerdotio creare Apostolica inuitetur autoritate, habentem enim dixit filios, non facientem. Ex eo apparet, Apostolicam hanc esse traditionem, continen tes vt sint Sacerdotes, praesertim autem Episcopii: ac totis mille quingentis annis nunquam alit in vniuersa totius orbis Christiani Ecclesia obseruatum fuisse. Quis igitur dubitabit, qui quidem sanae sit menti, quin totius Ecclesiae sensum & consensum sequatur potius, quam vt Martinos audiat, ventris & Veneris impidentissimos patronos? qui dum suos incestos ac nefarius concubitus, omni religione spreta & conculcata, deferdere moliuntur, ne ipsi in pietatem peccasse videantur, in item in quod se praecipitauerunt impietatis baratrum, reliquos etiam quos possunt omnes, remis, velis, manibus ac pedibus obnixe pertrahere conantur.
Verum adfertur aliud ex Paulo telum: Qui non continent nubant: meius est enim nubere quam vri. Sed hoc quoque modo sanus adsit verborum intellectus facile retunditur. Hoc dictum, ait Ambrosius, ad non pollicitam pertinet, ad nondum latam:
Caeterum quae se spopondit Christo, & sanctum velimen assumpsit, iam nupsit, iam immortali iuncta est viro, & iam si voluerit nubere communi lege coniugii, adulterium perpetrat, ancilla mortis efficitur. Photius enarrans illus: Si nupserit virgo non peccat. Virginem, inquit, hic intelligit, non illam Deo consecratam, sed innuptam puellam: illa enim quae Deo iam conscerata sit, si nupserit, adulterum introducit Christo cui nupta est. Ad eundem modum haec Pauli verba interpretati sunt ante Photium Epiphanius Graecus, & Hieronymus atque Augustinus Latini, vt ad Sacerdotes & eoqui continentiam suam Deo vouerunt minime referri possint. Cum dixisset, inquit Augustinus, quod si se non continet nubat: melius est enim nubere quam vri non dixit, melius est mochari quam vri. Moechatur autem quisquis post votum factum continentiae, ducit vxorem.
Quamobrem necesse est vt alia quaerant remedia, nimirum ea qui bus vsus est Paulus, qui castigauit corpus suum, & in seruitutem redegit, necesse est vt occasiones omnes fugiant, vt vigiliis, ieiuniis, laboribus carnem atterant. Postquam vero fecerint omnia, quae ad frenanda carnis desideria pertinere visa fuerint, nihil sibi tribuant, verum omnem de suis viribus fiduciam prorsus abiicientes, in eo solo spem suam positam & defixam habeant, cuius hoc donum est, de quo cum scripserit Propheta: Quod prope est omnibus inuo cantibus se, cum ipse etiam dixerit: Perite & dabitur vobis, omnis qui petit accipit, quoniam impossibile est men riri Deum, accedam cum fiducia ad thronum gratiae eius precentur eum supplices in fide nihil haesitantes, facere non poterit benignus & misericors Deus, quin ita precantes exaudiat. Sic fecisse Paulum legimus, cui & ipsi cum datus esset stimulus carnis qui eum colaphizaret, non ad nuptiarum remedium sibi confugiendum esse putauit, sed cum ter esset dominum deprecatus, posteaquam audiuit, sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur, illius gratia fretus fortiter contra stimulum carnis pugnauit, & in ea pugna superior euasit. Sic Hieronymum, sic Benedictum, sic Bernardum, sic sexcentos alios quos enumerare longam foret, fecisse nobis narrant historiae.
Quamobrem non hoc solum remedium datum est his qui tentantur libidine, statim vt vxores ducant. Quid enim si quam semel duxerunt, eius propter diuturnam & insanabilem aegritudinem nullus sit vsus? Quid si longius maritus abesse cogatur, vel quod legatione fungatur, vel militiae, vel mercatus gratia, vel captiuitate separatus, vel quacunque tandem alia ex causa, num statim sibi dictum putabit, melius est nubere quam vri, & ad quamcunque ciui tatem peruenerit, aliam atque aliam vxorem ducet? Quid si illicita animositate vxor continere voluerit, nunquid erunt admittenda incontinentium murmura, & permittenda adulteria? Scimus hoc permisum ab istis incestarum nuptiarum authoribus & propugnatoribus, a quibus etiam libelli scripti sunt, polygamiam approbantes.
Verum ea res in Ecclesia Christi magnae semperfuit abominationi. Caeterum quorum Deus venter est, & qui diligenter colunt quae sub ventre sunt, nihil pensi hibent; non eos religionon eos honestariis publicae ratio monet quicquam, dummodo libidinem suam incestam expleant. Fuerunt Augustini temporibus qui dicerent: Siquis dimisisset vxorem causa fornicationis, licere sibi superstite illa aliam ducere, quod melius foret ubere quam vri.
Caeterum Augustinus nequaquam id licere contendit, & eiusmodi non esse coniugia sed adulteria dicit. Quamobrem non vult, vt nuptiis incontinentiae suae medeantur, sed suadet, vt toto potius continentiae facto supplicent Deo, quo donum eis praestet continentiae. Neque carnalis infirmitatis excusationem admittit, sed muliebrem illis castitatem imitandam proponit, quae cum aeque carnem habeant vt viri, taletamen aliquid illis virilicere nolunt? Cum, inquit, a foeminis vtique carnem habentibus tantam flagitant castitatem, vt quando ab vxoribus diutissime peregrinantur, velint eis ab adulterino concubitu intaminatas feruorem transim iuuentutis, & plurimae pudicissime transigunt, & maxime Syrae, quarum mariti negotiandi questibus occupati, iuueres adolescentulas dese runt, & vix aliquando senes ad aiculas reuertuntur: eo ipso euidentius conuincunt, non se impossibile, quod se non posse causantur. Si enim hocnon posset infirmitas virorum, multominus id posset sexis infirmior foeminarum.
Vnde istos qui virilem excellentiam non putant nisi peccandi licentiam quando terremus ne adilterinis coniugiis haerendo perrant in aeternum: solemuscis proponere etiam continentiam clericorum, qui plerunque id eandem sarcinam subeundam capiuntur inuiti, eamque susceptam vsque ad debitum finem domino adiuuante perducunt. Picimus ergo eis: Quid si & vos ad hoc subeundum populorum violentia capere mini? nonne susceptum casti custodretis officium? Sed hic quaeritur ab istis, vtrum sit melius illigatum voto continentiae fornicari, an matrimonium contuere? Quasi vero vbi vtrunque malum esset, ibi possit alte utrum esse melius, aut quasi non multos videre liceat, qui cui alligati voto continen tiae matrimonium contraxissent, nihilo continentiores fuerunt quam videre nonnullos licet, in Catholica caelibatum profel sos. Possemus nos quoque non pauca istorum incontinentia exempla producere, sed qui vixit inter eos Erasini Rotero dami testimonium adferre malumus, sic enim ille loquitur scribens ad fratres inferioris Germaniae. Efferunt honorabile coniugium & thorum immaculatum, sed innui nonnullos Euangelicos (nam in genere loquutus sum) nihilo castius colere coniugium quam catholicos. Iubent me proferre fabu las. Quid attinet cum vulgo narrentur, negat esse notissima cum falsa sint, & tamen ipse fatetur de duobus. Ego no ui monachum qui pro vna duxerit tres, noui sacrificum, virum alioqui probum, qui duxit vxorem, quam post comperit alteri nupsisse. Similia permulta de monachorum & monacharum conuigiis referuntur, qui ductas repudiarunt eodem iure quo duxerant. Iam an inter Euangelicos minus indulgeatur libidini, an non minus sit adulteriorum? Quid Argentorati fiat nescio, quid alibi compertum sit, mecum nouit populus: Iam vt donemus istis Euangelii praeconibus esse fas vxores ducere, quis non iure admiretur ouiculas mactationi destinatas nihil in hoc mundo quaerentes praeter Christi gloriam, tot curis districtos, tot afflictionibus obnoxios, quibus accedit & paupertas, onus tum miserum, tum graue, non posse viuere sine vxoribus, quos tam multi ob leuiores causas, aut non ducunt, aut ductas nollent. At istis omnis tragoedia exit in catastrophen comicam, vbi con tigit vxor, occinitur, valete & plaudite. Quae malum est ista tanta salacitas, quam tot mala non possunt excutere? vnde tanta rebellio in his, qui se iactant agi spiritu Christi? Haec Erasmus. Reprehenditur a Philippo Pighius, qui non vere magis quam pie scriptum reliquit: minus peccare sacerdotem, qui ex infirmitate carnis in fornicationem sit prolapsus, quam qui nuptias contraxit. Turpis illi videtur haec oratio: contra catholicis honestissima. Probat autem hoc Pighius verbis his a simili: Tu vide, inquit, quis peior seruus est, an qui grauatus seruitio fortasse, negligentius aut incautius agens cadit sub onere, an qui iugum in totum proiicit? Qui peior discipulus, an qui ex praescripto ediscit non quidem vniuersum, quod forte potuisset nisi crapula & somno securius indulsisset, tamen partem: an qui scholam prorsus deserit? Quid in hac oratione turpe? quid non pisi potius & honestum? Non dicit Pighius, bonum est formicari: quod si diceret, turpis esset oratio, sed dicit minus malum esse, quam spreta & conculcata iuris iurandi religione nubere. Quod non modo Pighio, sed Paulo etiam Apostolo tam graue visum est flagitium, vt etiam velle nubere voto obligatis damnabile esse diceret. Quid restat igitur aliud, quam vt Pauli orationem turpem esse dicat Philippus, qui quod isti fingunt prohibendo nubere doctrinas densoniorum docuerit, docens non modo nubere, verumetiam velle nubere contra fidem iureiurando interpositam, esse damnabile?
Sed quid in re sit qua de agitur videamus. Quaerunt, plus ne mali sit in nuptiis, an in fornicatione eorum, qui se voto continentiae alligarunt? An istis non recte Comici verbis responderi poterit? Quas tu credis esse has, non sunt verae nuptiae: sunt incesta adulteria. Sic a Cypriano, sic ab Hieronymo, sic ab Ambrosio, sic a Basilio, Chrysostomo, Photio, sic ab aliis viris piis & doctis vocari legimus. Quam igitur boni rationem habere potest incestum adulterium? Contrahat nuptias qui nulla est voti religione obstrictus, libenter cum Paulo dicemus, honorabile connubium & thorus immaculatus: sed si contrahat sacerdos aut monachus, quid aliud recte dicere possumus, quam abominabile adulterium, & thorus incestu contaminatus? sic enim appellant eiusmodi nuptias sancti doctores quorum supra meminimus. Ac ne quis de eo dubitet, libet etiam eorum verba subscribere: ac Cypriani quidem Ambrosii, Photii, iam commemorauimus. Hieronymi vero verba sunt haec Virgines quae post consecrationes nupserunt, non tam adulterae sunt quam incestae. Basilius vero pluribus ea de re verbis disserit, quae vel ob hanc causam huic libello visum est inserere, vt planum omnibus fieret, quod fuerit sanctorum patrum de Martinorum nuptiis iudicium. Horrendum vocat ille sacrilegium, si quis sub ministri nomine & habitu, Christi sponsae adulter efficitur. Cum enim, inquit, virginitatem domino professae sint, carnali postmodum voluptate male blandae, delinitae ac deuictae, stupri scelus honesto coniugij nomine obtegere cupiunt. Non ignorant huiusmodi, quae sponsi dextram & foedera praeuaricata sit, eam nec illius vitra esse sponsam, quem nequitiae dans manus dereliquit, neque eius vxorem per vllas leges dici posse, cui se deserto sponso libidine incitata coniunxit. Ac paulo post: Non se fallat, inquit, qui a virginitatis curriculo ad carnis vitia deflexit, coniugium quippe illi in peccatum reputabitur: primum quidem, quia pessimum huius coniunctionis fundamentum voluptatem iecit praeuaricationisque malum: dein de, quia causa non est libera, neque est enim mortuus vieius vt cuiuis nubat, viuente immortali viro, merito censetur adultera, quae mortalem hominem ob carnis vitia domini talanis intulit. Nam quod solenne legitimumque connubium sponsus ille occuparit, & virginitatis habitus, & foedera, & conuenta cum illo, & praeterea processus ipse testatur, huiusmodi quippe nobilitata viro processit in publicum.
Porro si connubium istud & processu, & testibus, cunctis denique iudiciis illustre & apertum est, nec est vir eius mortuus, moechatur quae huiusmodi admittit scelus, viuente viro semper adultera. Nec sane video qua ratione, imo quo sacrilegio ipsa pro immortali viro Dei filio motalem hominem in malum suum ambire praesumat, ante viri oculos in ipsum impuris ac nequissimis semper ample xibus impia? quo item furore homo ille cubile domini conscenderet, ac violare non uetuat? Nempe ex rebus hu manis eorum qui sic delinquunt poenas coniectare possumus. Quaeso, quo cruciatu digna censeretur mulier, quae nobili coniuncta viro, seruo suo seipsam violandam impudice substerneret, ac seruum insidiose nequiterque domini thoris inueheret? Qua vero poena dignus est seruus, qui in dominam suam dominique cubile seipsum petulanter immisit? Sed enim vafrae istae quid faciunt? quae tantum impietatis contra seipsas per carnis flagitia admittere non metuerunt? Non modo non lachrymantur aut ingemiscunt, vt vel lachrymis remittant peccatum suum, leuioresque suscipiant poenas, verum virginitatem insuper quam antea professae fuerant, abnegant, quippe virginitatis limites transgredi, vt voluptatibus inseruiatur turpissimum esse, plenumque dedecoris non ignorantes huiusmodi negatione, maiore scilicet scelere, virginitatem solari sese arbitrantur amissam, homines misere & infeliciter eligunt, sub quibus ad excusationem praeuaricationis abnegent quod fuerant, ante pollicitae, nec dominum metuunt cum quo foederacastitatis inierant, cuique dederant dextras, eo quod in malorum profunda deciderint. Ignorant miserae, quia
apud Deum & apud homines contra se crimen exaggerant. cum hi quidem ex praecedente cunctisque cognito virginitatis instituto, quod se illae professas esse negant, vesaniam summamque impudentiam auersentur atque oderint. Christus vero praeter violata virginitatis fodera huiusmodi negationem, quam vice poenitentiae patrocinium criminis sumunt, acrius ac seuerius suo illo iudicio vindicet.
Itaque ne specioso charitatis nomine virgo in hoc peccati baratrum corruat, charitatem puram omnique mortali affectione liberam sumat. Neque enim prolapsae ad voluptatem quicquam ad excusationem proderit vmbra solariumque connubii: neque viuentem virum sub praetextu coniugii non soluta circumuenire aut fallere poterit, cui mortalem hominem post eximios illos quos ab illo perceperat honores impie per adulterii nefas in honore praetulerit. Nec sane incongrue his qui sunt eiusmodi illud apostolicum aptari potest: Quoniam quum fornicatae a Christo fuerint, nubere volunt, habentes damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt: non coniugium, sed adulterium male consummantes. Nullus itaque seruus ad id impie tatis erumpat, vt sponsam domini contingere audeat; nullus adeo insanus ac sacrilegus sit, vt immaculatam ho stiam impudicis manibus tractet: nemo in tantum audaciae temeritatisque prosiliat, vt eiusmodi vltionem facrilegis impendere consyderans, non vasa in anima ex auri agentique materia claborata, sed animata ipsa & viua donaria latronis more profanis manibus temerare atque incostare praesumat: imo vero nullus adeo impius, atrox, inpurusque sit, vt non inanimata templi vasa, sed ipsum domini templum, virgineum scilicet corpus, ipsamque omnium pretiosissimam animam in templo Dei sacratissimi donarii vice locatam, libidinis facibus barbarica immanitate succendat.
Verum & si sponte sua se virgo sponsi federa transgressa substernat, cunctaque simul & templum, & donaria, & charitatem sponsi, communionemque ac societatem regni, pernitiosae voluptatis gratia confundere atque calcare nitatur, noli huiusmodi ad scelus vti, neque te peccati communione commacules. Quod si te renuente alii se virgo in matrimonii consortium tradiderit, ille po nas sceleris luat, tu te mundum atque integrum serua, ne sceleris impii in dominum particeps fias. Oportet, inquit, filium hominis tradi, vae autem illi per quem tradetur, vtile illi esset si natus non fuisset. Nonne de illa pari ratione iudicabitur, quae virginitatem ante professa, postmodum ponitens, fruendae voluptatis gratia mortali se viro immunla coniunxit? Et si dixerit, oportet me viro coniungi in matrimonium, quemadmodum oportebat filium homiiis tradi, verum ve illi per quem illa sponsi foedera transgressa, suam impleuerit impura libidinem: vtilius fuerat (audeo dicere) homini illi non esse natum, quam socium tanti in dominum flagitii damnari. Non audis quoniam qui dimissam duxerit mochatur. Etsi enim, inquit, pro cul pa dimissa est, viuit tamen vir eius.
Quid ergo dimissam perturbas? cur & spatium non das, vt & de his agat penitentiam, quorum gratia dimissa est, & vir a se dimissae po nam emendationemque miseratus ad se rursus proprium reuocet membrum? Quid emendandi se spatium praeripis vinente viro sic dimissam ducens Permitte aut ad vi uentem virum remeare meliorem factam mulierem, aut certe cum neque vidua, neque vxor sit, pro remissione culpa qua peccauit in virum, semper poenas dare. Tu cur antequam peccatum suum, pro quo dimissa est, plane intelligere possit, eam ad coniugium rapiens, impudentiorem ad sce lera deinceps facis? nempe viuente viro alienam adulteras coniugem, facilemque illi ad nequitiam reditum per connubium pandis.
Si autem qui dimissam a mortali viro ducit, adulter atque impius est, qui immortalis viri sponsam nunquam dimissam violare praesumit, multo profecto fu nestius adulter atque impius erit. Haec aduersus Martinos Basilius, ac plura etiam, nisi quod longum esset omnia adscribere, quae ideo pluribus verbis in hunc locum transscribenda duximus, vt quae fuerit sanctorum patrum de incestis eiusmodi nuptiis sententia, cunctis constare simul illud planum omnibus fieri posset, non primum fuisse Pighium, qui tolerabilius esse peccatum dixerit, voto obligatum ex infirmitate carnis cadere, quam nuptias contrahere: cum hoc expressis verbis a Basilio dictum videamus. qui maius esse scelus dicit, negationem virginitatis, nuptiasque contractas quam lapsum virginis.
Sed Ioannem quoque Chrysostomum eadem de re disserentem audiamus: Bonum quidem, inquit, nuptias & ipse confiteor: honorabiles nupti& cubile immaculatum, fornicatores autem & adulteros iu dicat Deus: sed te iam seruare non conuenit priuilegia nuptiarum, angelorum enim societate semel iunctum illud relinquere, & vxoris laqueis implicari, adulterii crimen incurrere est, quamuis frequenter hoc ipsum nuptias voces, ego tamen & adulterio illud tanto peius affirmo, quanto maior ad melior mortalibus angelus. Neque vllus tibi forte persuaserit licens, nihil de non accipienda vxore Dominus praecepit. Nec me ignorare confiteor quod adulterium interdixit, non nuptias vetuit: verum in te adulterii nomen accipiet si volueris vnquam, quod absit, nuptias cogitare. Et quid mirum si nuptiae tales vbi offenditur Deus, adulterio comparantur? majus longe audies. Homicida, iustorum laude donatur: & misericors plusquam homicida punitur, quoniam hoc vetante fit domino, illud volente. Et Phinees quidem ad iustitiam reputatum est, quod impudicum cum turpi foemina virum vno gladio percussisset. Saulem autem Samuel sanctus Dei, in luctibus lachrymis, precibusque perno ctans, damnatione, cui illum addixerat Deus, liberare non potuit, quando hostium ducem, quem debuerat tru cidare inuito parcendum credidit Deo. Cum haec ita sint, stupere desiste: si nuptiae peiores adulterio iudicantur. quoties Christus offenditur.
Sed Augustinus, aiunt, vitae sanctitate & doctrina istis minime inferior, nec adulteros vocari vult, qui post votum nupserint, & qui tales diuidant grauiter peccare asserit. Cuius haec verba proferuntur non sicut ab illo scripta, sed sicut a Gratiano sunt in decretorum librum relata: qui citat haec verba ex Augusno de bono coniugali: Quidam nubentes post votum asserunt adulteros esse: ego autem dico vobis quod grauiter peccant, qui tales diuidunt. Quid si in eo libro scripta non reperiuntur? Quid si ne in libro quidem de bono viduitatis his verbis? Quid si liber is de bono viduitatis Augustini non est, verum Iuliani potius, quemadmodum annotatum ab Erasmo legimus? quid si palam Augustini sententiae aduersatur locus hic? cuius haec verba alibi leguntur: Virgo quae si nuberet non peccaret: sanctimonialis si nupserit Christi adultera reputabitur. Nunquid ipse sibi contra dicit Augustinus? nunquid vnius huius quam omnium aliorum, quam etiam sua ipsius alio in loco valere debet authoritas?
Sed nos tamen dabimus hoc Gratiano, cuiuscunque sit authoris liber hic, vt parem tamen ac si ab Augustino scriptus esset authoritatem & pondus habeat, modo vt verba illius, non truncatim excerpta, sed quo melius cognosci sententia possit, paulo altius repetita diligentius excutiantur. Dixerat is in praecedente capite: Quae se non continent nubant, antequam continentiam profiteantur, antequam Deo voucant, quod nisi reddant iure lamnantur, Alio quippe loco de talibus dicit, quum enim In delitiis egerint, in Christo nubere volunt, habentes dam hationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt, id est, voluntatem ad nuptias a proposito continentiae deflexerunt. Irritam quippe fecerunt fidem quam prius vouerant, quod perseuerantia implere noluerunt. Mox paucis inter lectis in proxime sequenti capite: Quoniam, inquit, sicut ait Dominus, non omnes capiunt verbum hoc quae potest ergo capere capiat, quae se non continet nubat, quae non coepit deliberet, quae aggressa est perseueret, nulla aduersario datur occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio. In coniugali quippe vinculo si pudicitia conseruatur, damnatio non timetur: sed in viduali & virginali continentia, excellentia muneris amplioris repetitur, qua expetita & electa & voti debito oblata, iam non solum non capessere nuptias, sed etiam si non nubatur, nubere velle damnabile est. Nam vt hoc demonstraret Apostolus, non ait, cum in delitiis egerint in Christo nubunt, sed nubere volunt, habentes, inquit, damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt, etsi non nubendo, sed tamen volendo, non quia ipsae nuptiae vel talium damnande iudicantur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta voti fides, damnatur non susceptio a bono inferiori, sed ruina ex bono superiori. Postremo damnantur tales, non quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt: quod vt breuiter insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere damnationem quae
post amplioris sanctitatis propositum nubunt, non quia non damnentur, sed ne in eis ipsae nuptiae damnari putarentur. Sed cum dixisset, nubere volunt, continuo addidit. habentes damnationem, & dixit quare: Quoniam primam fidem irritam fecerunt, vt voluntatem quae a proposito ce cidit appareat esse damnatam, siue subsequantur nuptiae, siue desint. Ac paucis interiectis: Quapropter non possum quidem dicere a proposito meliore lapsas foeminas si nupserint, adulteria esse non coniugia: sed plane non cogitauerim dicere, lapsus & ruinas a castitate sanctiore quae voue tur Deo, adulteriis esse peiores. Si enim quod nullo modo dubitandum est, ad offensionem Christi pertinet cum membrum eius fidem non seruat marito, quanto grauius offenditur in eo quod exigit oblatum, qui non exegerat, offerendum? Nunquid autem haec cuiuscunque tandem scriptoris verba pro te faciunt? qui falli putat eos, qui talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria dicunt, & fieri per opinionem hanc non paruum malum, vt a maritis separarentur vxores. Dedimus hoc Gratiano, vt quanuis haec Iuliani potius, Pelagii sectatoris, contra quem scripsit Augustinus, quam Augustini censen possint, non minus tamen authoritatis habere patiamur, quam si citra dubitationem vllam ab ipso Augustino essent prolata, Da tu vicissim eidem Gratiano, quem toties in libro tuo testem citas, vt quo ille sensu haec dixisse vult Augustinum, eo accipi velis, & erit omnis controuersia sublata Sic autem prolatis in vtramque partem authoritatibus nonnullis, loquitur Gratianus: Hic distinguendum est, quod vouentium alii sunt simpliciter vouentes, de quibus Augustinus & Theodorus loquuti sunt: alii sunt quibus post votum benedictio accedit consecrationis, vel propositum religionis, de quibus Hieronymus, Nicolaus, & Calixtus scripserunt.
Neque vero solus Gratianus, verum & Petrus Lombardus, quem omnis postea Theologorum est schola sequuta, hoc inter simplex siue priuatum & solenne votum discrimen posuerunt, vt hoc matrimonium contractum dirimeret, illud vero non. Vides igitur, quod qua tu vis ex parte, nihil haec verba pro te faciunt? Vbi ve ro dicitur, lapsus & ruinas eiusmodi esse adulteriis priores, aperte Pighii sententia confirmatur. In quem dum tu facis impetum, clarissima dei ciuitatis lumina sub illius nomine lacerare, & quae sectari fideliter debebas, ea non dubitas hostiliter insectari, dum non contentus cum Philippo turpem hanc esse Pighii orationem dicere, minus malum esse si fornicetur alligatus voto continentiae quam si nuptias contrahat, blasphemam insuper vocas. Scilicet, blasphemi sunt Cyprianus, Hieronymus, Ambrosius, Augustinus, Basilius, Chrysostomus, de quibus non doctrinae magis quam sanctimoniae tam excellens est apud omnes opinio, quam late patet orbis Christianus? His tu talibus viris ore blasphemo tam horribile crimen obiicere audes? Fortasse vim vocis huius ignoras? Si scholam Xenocratis sicut Polemo ex antelucano conuiuio temulentus intrasses, non tanta, quanta in isto coetu tot sanctorum deberes verecundia coerceri. Hic enim certe tanto maior debet esse verecundia, quanto verior addiscitur sapientia. Tanto amplius reuerendi sunt tot venerabilium Episcoporum, quam vnius Xenocratis vultus: quanto Platone Xenocratis doctore, doctor istorum maior est Christus. Nunc tu vide quam illis reuerentiam tribuas, qui non tam antelucano conuiuio temulentus, quam insano conuitio turbulentus eos blasphemos vocare non vereris, in quibus Christum ipsum loqui dubitandum non est. Neque enim Pighii, verum istorum est, quam tu blasphemam vocas, sententia: qui iam inde a mil le & amplius annis pro columnis Ecclesiae sunt habiti, ipsi sunt qui nuptias eorum qui continentiae voto sunt alligati, & adulteria vocant, & adulteriis esse peiores affirmant. Quis autem qui non grauius esse crimen iudicet adulterii quam fornicationis? Sed fac vtrumque esse adulterium, siue ducat vxorem alligatus voto continentiae, siue fornicetur. Nunquid non grauius est quod quis ex pro posito dataque opera committit, quam id quod ex humana sit infirmitate prolapsus? Nunquid quod perpetuum, quam quod intermittitur tamen, magis flagitiosum non est? Non sumus hi, qui sacerdotum & monachorum incontinentiae patrocinari velimus: procul a nobis absit haec tam impura cogitatio, quin eos disciplina seueriore iuxta sancto rum Canonum sanctiones coercendos esse censemus. Quae quidem disciplina, per istud nuper natum Euangelium sic est multis in locis abolita, vix vt vllum iam illius vestigium appareat.
Quamobrem clara voce pronuntiamus ingens esse flagitium & graui animaduersione puniendum fornicationes & concubinatus sacerdotum & monachorum: sed interea tamen, non possumus Augustini, Basilii, Chrysostomi, ac aliorum sanctorum doctorum sententias non probare, qui nuptias istorum esse multo sceleratiores affirmant. Nam qui peccat ex prolapsione
carnis, agnoscit persaepe peccatum suum, & eius admissi poenitet, quo fit, vt a patre misericordiarum, qui non vult mortem peccatoris, sed magis vt conuertatur & viuat, facilius misericordiam impetrare possit. At qui ducit vxorem, tantum abest, vt se peccasse confiteatur, vt aliquem ex eo dolorem animo concipiat, vt etiam tanquam Sodoma praedicet peccatum suum, vt glorietur in malitia qui potens est in iniquitate, vt virtutis etiam nomine palliare conetur. Nisi forte non palliat suum flagitium virtutis nomine, qui, quod praeclara illa ciuitatis dei lumina non modo adulterium, verum & incestum & sacrilegium appellarunt, id honorabile onnubium & thorum immaculatum dicere non pertimescunt. Quid est hoc aliud quam cum his quibus Propheta va sempiternum comum natur, dicere malum bonum, & penere tenebras lucem? Quid est hoc aliud, quam in spirrum sanctum peccare, quod peccatum etiam ipse Christustam graue esse dicit, vt nec in hoc, nec in futuro seculo rimittatur.
Sed excutia mus adhuc rem diligentius. Quaerint quid mali sit in nuptiis, quibus ipse Christus etiam interesse, & eas primo aedito miraculo honestare dignatus est quibus tot tam praeclara Paulus tribuit elogia? Vicissim ab eis quaeramus licet: Quid est mali in salutando? quumhic communis vsus sit gratiae, & tamen dixit Christus: Neminem salutaueritis in via. Non hic salutationis officium & sedulitas aufertur, inquit Ambrosius, sed obstaculum impediendae deuotionis amouetur, vt quando diuina mandantur, paulisper sequestrentur humana. Pulchra est silutatio, sed pulchrior quo maturior diuinorum exequuto, quae per moram saepe traxit offensam. Ideo autem & lonesta prohibentur. ne solennis gratia obrepat officii, & impediat ministerium, cuius mora culpa sit. Quod de filutatione dixit Ambrosius, hoc totidem verbis de nuptis dici potest. Quaera mus adhuc ex illis, quid mali fuit inarca sustentanda, quae minari ruinam visa est? an non pietas id potius videri po terat? & tamen qui sustentauerat Ota indignante Domino multatus est. Sic quod natura sia pium erat, ratione personae factis est impium. Quid mai est in adolendo incenso? Certe scribens ad Demophium Dionysius, nihil inconueniens fecisse regem existima, & tamen qui facere id aggressus erat Osias rex, cum quos sacerdotum munus erat proprium, id vsurpare sibi conetur, lepra percussus moritur. Quid mali est in sacrificano? Proprius hic est dei cultus, & illi soli debitus: Core timen, Dathan, & Abi ron, cum id facere seorsim tentassent dirupta est terra sub pedibus eorum, & aperiens os suun deuorauit eos cum tabernaculis suis, & vniuersa substaria eorum, descenderuntque viui in infernum operti huno: quin & ignis egresus a domino interfecit ducentos quiuaginta viros, qui offerebant incensum. Qua de re sic diquando scripsit Basilius: Fieri potest, vt sit aliquid propria sua ratione, & voluntas dei, & bonum: quando vero praeter personae vel temporis rationem vsurpatur, ian Deo acceptum non sit. Vt exempli gratia: Voluntas dei erat, & bonum erat, incensum offerre Deo: verum acceptum illi non erat, cum fieret a Dathan & Abiron. Nihil igitur in arca sustentanda, nihil in adolendo incenso, nihil in sacrificando malifuit, sed quoniam non ab his fiebat, a quibus factum opor ruit, quoniam in diuisione fiebat, a quae per se bona, quae sancta fuit res, quia non bene facta est, male facta est, & in perniciem cessit his, a quibus fiebat. Sic & nuptiae bona sunt, sed bonum quoque malum fit, si non bene fiat, si fiat ab his, a quibus fieri non oportet.
Quod si verum est quod a Gregorio scriptum legitur, quod peccata carnalia, maio ris quidem infamiae, sed minoris culpae sunt quam spiritualia, quod adeo verum esse credit Augustinus, vt audeat dicere, quod superbis continentibus expedit cadere, vt in eo ipso in quo se extollunt humilientur. Chrysostomus autem inuidum scortatore, fure, homicida deteriorem efse scribat. Quis dubitat affirmare, plus in nuptiis eorum esse culpae, qui voto continentiae sunt alligati, quam in for nicatione? Hoc enim carnis tantum est vitium, ibi vero car nis vitio simul adiunctum est illud, quod e spiritus vitiis vnum est omnium grauissimum, nimirum arrogantia, siquidem abominatio domino est omnis arrogans. Quae maior autem esse potest arrogantia, quam si quis hoc ipse sibi tribuat, vt se plus intelligere putet, quam omnes omnium aetatum homines, qui fuerunt ex eo tempore quo Christus homo fieri dignatus est, quibus visum est vnani miter omnibus, neque licere sacerdotibus vxores ducere, neque deesse alia praeter nuptias incontinentiae remedia, Haec arrogantia vna omnium maxime est Deo abominabilis, haec primum hominem de paradiso deiecit, neque enim gustando pomo grauissime peccauerat, sed in hoc erat maximum, quod contra dei praeceptum venerat, quod esse sicut Deus volebat, quod serpentis consilium sequutus quid e re sua foret, se melius quam Deum intelligere sibi persuadebat, Haec Luciferum quoque de coelo deturbauit: Haec est quae schismata semper generauit, & nunc generat. Huius fons est caecus amor sui, quando quis ita se, ita sua ido la, hoc est, commenta suarum opinionum amat, ita sibi ipsi placet, vt contemptis patrum sanctorum theorematis, sua illis theoremata non dubitanter anteponat.
Hinc haereses & schismata oriri Petrus etiam indicat cum dicit, eos esse maxime cruciandos, qui post carnem in concupiscentia immunditiae ambulant, dominationemque siue potestatem contem nunt, audaces, inquit, sibi placentes, sectas non meruunt introducere. Cum enim sibi placeant, cum adeo seipsos ament, vt nihil nisi quod ipsi sentiunt rectum esse putent, ita fiunt in sententia sua pertinaces & praefracti, vt ab eo quod semel in animum induxerunt, nulla ratione deduci posse videantur. Hinc existunt postea sectae, sequuntur enim qui sunt hoc ingenio praediti, non quod vniuersae Ecclesiae, sed quod suo capiti videtur. Hinc aedificatur Babylon, quam aedificat, sicut ab Augustino scriptum est, amor sui. Nam dum quisque opinionem suam solitariam amat, & eam tuetur mordicus, nec dimoueri se de ea patitur, fit Babylon fit confusio linguarum & opinionum tanta, quantam nunc videre licet in ea Babylone, cuius primus architectus fuit Lutherus. Quando igitur quaeritur, plus ne vitii sit in nu ptiis an in fornicatione voto continentiae alligatorum: il lud in quaestionem venire videtur, maior ne sit schisinatis an fornicationis culpa. Neque dubitandum est, quin multo maior sit in schismate: quod Gyprianus tam graue crimi esse scribit, vt ne sanguine quidem expietur. Dauid adulterio iunxit homicidium, vtrumque tamen crimen remissum est illi, simul vt confessus est: de Core, Dathan, & Abi ron, nihil eius generis commemoratur, nullius criminis affines fuisse leguntur, quin vt scribit Cyprianus, eundem cum sacerdote Aaron & Mose Deum nouerant, pari lege & religione viuentes, vnum & verum Deum, qui colendus atque inuocandus fuerat, inuocabant, ob hoc solum facinus quodeorsum sacrificabant, quodque loci sui ministerium transgressi, contra sacerdotem Aaron & Moseninsurgentes, se ab illis segregauerant, diuinitus percussi, poenas statim pro illicitis conatibus penderunt.
Itaque quod olim Donatistis dixit Augustinus: Non in sacramentis, sed in praecisione virium est: hoc & nos istis recte dicere possumus: non tantum in nuptiis voto continentiae alligatorum, quantum in separatione crimen esse, quando quis seipsum separat a Christo: separat autem seipsum a Christo, quisquis ab eius corpore, quae est Ecclesia, se segre gat. Etenim totus Christus, quemadmodum ab Augusti no scriptum legimus, caput & corpus est. Caput est vnige nitus Dei filius, & corpus eius Ecclesia: sponsus & sponsaduo in carne vna. Quicunque de ipso capite a scripturis sanctis dissentiunt, etiam si in omnibus locis inueniantur in quibus Ecclesia designata est, non sunt in Ecclesia. Et rursus: Quicunque de ipso capite scripturis sanctis consenriunt, & vnitati Ecclesiae non communicant, non sunt in ecclesia, quia de Christi corpore quod est ecclesia, ab ipsius Christi testificatione dissentiunt. Verbi gratia: Qui non credunt Christum in carne venisse de virgine Maria exsemine Dauid, quod apertissime scriptura dei loquitur. aut in corpore ipso resurrexisse, in quo crucifixus & sepultus est: etiam si per omnes terras inueniantur, per quas est ecclesia, non vtique sunt in ecclesia, quia ipsum caput ecclesiae non tenent, quod est Christus Iesus, nec in aliqua diuinarum scripturarum obscuritate falluntur, sed notissimis & apertissimis earum testimoniis contradicunt. Item, qui cunque credunt quidem, quod Christus Iesus, ita vt dictum est, in carne venerit, & in eadem carne, in qua natus & par sus est, resurrexerit, & ipse sit filius dei, Deus apud Deum, & cum patre vnum & incommutabile verbum patris, per quod facta sunt omnia, sed tamen ab eius corpore, quod est ecclesia ita dissentiunt, vt eorum communio non sit cum toto, quacunque diffunditur, sed in aliqua parte separata inueniatur, manifestum est eos non esse in ecclesia.
Ex his Augustini verbis discimus, quod quisquis vnitati ecclesiae non communicat, Christo non communicat: quod a Christo se separat, quisquis ab eius corpore sancta Catholica Ecclesia se separat. Nunquid autem is communicanitati ecclesiae, qui, quod vno ore affirmant omnes, iam inde a mille quingentis annis, continentiae voto alligatis nuptias contrahere fas non esse, contra id venire, & contrarium asserere audet? Nunquid non aperte a Christi corpore se praecidit, qui quod tam constanter Christi mei bra sancti Catholici & Orthodoxi doctores omnes tot seculis docuerunt, id oppugnare non dubitat? Est non nemo, qui propterea minus peccare putat sacerdotem siducet vxorem, quod non in aliud peccet, quam in legem Ecclesiae. Et citatur Augustinus, qui dixerit Gratiano referente: Copulam sacerdotalem vel consanguineorum, nec legali, nec Euangelica, vel Apostolica authoritate prohiberi: quum tamen neque scripserit hoc alicubi Augustinus, neque ex Augustini, verum ex sua ipsius sententia haec verba proferat Gratianus.
Sed nos, si quis dixerit Ecclesiastica lege copulam sacerdotalem interdici, cum eo tria verba non commutabimus. Nunquid autem qui contra legem eiusmodi venit ideo minus peccat, quia non in aliud quam in Ecclesiae legem peccat? Vis audire quantum committat flagitium? Audi non Augustinum, non Hieronymum, non hominum quenquam, sed ipsum Deum & hominem Christum huius peccati grauitatem demon strantem: Si non audierit, inquit, Ecclesiam, sit tibi tanquam Ethnicus & Publicanus. Nunquid leue tibi videtur crimen Ethnicum esse? nunquid non multo grauius quam fornicatorem aut adulterum esse? Quid est autem Ethnicum esse, nisi infidelem esse? in Christum non credere? Potest autem extra Christum spes esse salutis vlla Certe peccatum infidelitatis tantum esse vult Augustinus, vt sub hoc vno, quasi generali nomine, putet peccata omnia contineri. Et sicut cum dicimus, Apostolus, etiamsi non exprimatur quis Apostolus, non intelligitur tamen nisi Paulus: ita cum dicimus, peccatum, etiamsi non exprimatur quod peccatum, non intelligitur nisi infidelitas. Quod etiam illa Christi verba videntur indicare quum dicit de spiritu sancto: Ipse arguet mundum de peccato. Ac mox quasi exponens: de peccato quidem, quod non crediderunt in me.
Itaque tantum esse crimen infidelitatis vult Augustinus, vt etiam quae bona videntur opera, si fiant ab infideli, peccata esse doceat, quod omnis infidelium vita peccatum sit. Quod cum ita sit, cum Ecclesiam non audire sit Ethnicum & infidellem esse, nunquid esse dubium cuiquam poterit, quin multo sit flagitium grauius in Ecclesiae contemptum, continentiae voto alligatis nubere quam vri? Certe nullum est vitium haeresi, schismate, infidelitate deterius. Congerantur, inquit Erasmus, in vnum sacerdotem luxus, libido, ambitio, auaritia, & si quid praeterea criminum est, omnem hanc vitiorum lernam vna su perat haeresis. Eadem est & schismatis, & infidelitatis ratio. Sed hac de re, cum de traditionibus humanis agemus dicendi locus erit vberior. Nunc illud scire sufficiat, honorabile connubium & thorum immaculatum, nos cum Paulo praedicare: sed Ecclesiae contemptum, sed schisma, sed infidelitatem siue ethnicismum execrari. Quare quicunque non ita credit sanctam Catholicam Ecclesiam, vt eam tanquam parentem audiendam, vt eius legibus tanquam a spiritu sancto latis obtemperandum esse putet, schismaticus est, haereticus est, ethnicus est & publicanus. Nec est quod existimet, non in aliud se peccare quam in legem Ecclesiae, peccat in Christum ipsum. Neque enim spon sus a sponsa sua, neque caput a corpore suo disiungitur. Qui vos audit, dicit Christus, me audit: qui vos spernit, me spernit. A Christo itaque separatur, quisquis ab eius con pore separatur, & quantumlibet laudabiliter viuere se existimet, hoc solo scelere, quod a Christi vnitate disiunctus est, non habebit vitam, ait Augustinus, sed ira Dei manet super eum: contra, qui permanet in Ecclesiae vnitate, quamlibet grauibus sit flagitiis coopertus, quacunque tamen hora ingemuerit, nihil est quod dubitet, quin posteaquam ex animo patratorum criminum eum poenituerit, remissionem peccatorum consequutus, ad vitam peruenire pos fit aeternam. Neque enim est alibi remissio peccatorum & aeternae vitae consequendae spes, quam in ea quae corpus est Christi, sancta Catholica Ecclesia.