On this page
Caput 57
Caput 57
De iis quae restant ex symbolo, Peccatorum remissione, Carnis resurrectione et vita aeterna
CAPVT LVII. De iis quae restant ex symbolo, Peccatorum remis. sione, Carnis resurrectione, & vita aeterna.
ATque haec est causa quamobrem in symbolo, posteaquam credere nos professi sumus sanctam Ec clesiam Catholicam, sanctorum communionem, mox subiungimus peccatorum remissionem, car nis resurrectionem, & vitam aeternam. Nulla est vitae aeter nae spes, nisi remissis peccatis, sine quibus nemo nascitur mortalium; quibus cum inquinetur anima (nihil autem coinquinatum intrare possit in illam ciuitatem, in qua est vita aeterna) necesse est ab inquinamentis eiusmodi mundari per peccatorum remissionem, quam assequi non licet nisi in sancta Catholica Ecclesia, idque per sanctorum, hoc est sacramentorum communionem. Remissis autem peccatis, non est dubitandum homini Christiano, quin sit compos futurus vitae aeternae. Atque hic est scopus ad quem omnes tendimus: hic est finis, propter quem omnia illa credimus, quae sunt in hoc libro commemorata. Quoniam vero totum Deus hominem saluandum suscepit, constat autem homo ex anima & corpore, & ex eo factum est, vt carnis prius, hoc est corporum resurrectionem, posteriore vero loco vitam aeternam nos credere profiteamur. Qua carnis resurrectio cum in Christo praecesserit, licet sperare corpori, quod praecessit in capite. Caput ecclesiae Christus est, Christi corpus Ecclesia: caput nostrum surrexit, in coelum ascendit: vbi caput, illic & membra. Carnis au tem nomine, corpus humanum, resurrectionis reuiuiscentia intelligitur, de qua nemini Christiano dubitandum est: quandoquidem, vt a Ioanne Chrysostomo scriptum est, qui docendus est esse resurrectionem, is profecto non est Christianus.
Quamobrem inconcussa fide tenenda est: Cuius fidei magna est vtilitas. Nam & piis in hoc mundo afflictis praecipuum solatium, & impus terrorem adfert: qui sine modo in omnia collaberentur vitia, si post hanc vitam non sua cuiusque factis merces tribueretur. Haec est basis totius fidei nostrae, quam solidam esse oportet: quae si vacillet, reliqua pene frustra creduntur. Cur autem vacillet causa non est, quandoquidem resurrectionem hanc vel reuiuiscentiam quotidie videmus in seminibus quae spargimus in terram, a quorum similitudine probat etiam Paulus carnis resurrectionem. Sic enim loquitur: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui? Quali autem corpore veniente Insipiens tu, quod seminas non viuificatur, nisi prius moriatur. Et quid seminas? non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, vt puta tritici, aut alicuius caeterorum. Deus autem dat illi corpus sicut vult, & vnicuique seminum proprium corpus. Stultum vocant Paulus eum, qui miretur semel id posse praesiare Deum in resuscitandis corporibus, quod quotidie natura facit in eliciendo semine. Tu inquit, semen aridum aut mortuum coniicis in terram, ibi rursus putrefactum interiisse videtur, atque ita demum exiliens e terra velut renascens & reuiuiscens, nec aliter reuiuiscit granum frumenti, nisi cadens in terram mortuum fuerit, ac alia multo specie renascitur, quam in scrobe conditum fuerat. Pusillum, vile, nigrum, ac siccum granulum infoditur humo, id putrefactum in limo, suo tempore velut reuiuiscens in teneram herbam erumpit, mox culmi, dein aristae. At nihil horum apparebat in illo granulo quod terrae tradidisti. Sua cuique semini vis inest, ea se profert, vbi rursus emerserit, vt iam aliud omnino videatur quum idem conspicias, sed renatum in meliorem formam. Ex quantulo grano quantam arborem enatam vides? quod stirpis robur, quae radicis ambages, quam late sparsi rami, quae pompa frondium, quae florum amoenitas, quae foetuum vbertas? Nihil horum erat quum tu vile illud ac minutum granum insepelires humo, & tamen haec omnia audebas sperare naturae viribus fretus, & non audes idem a Deo sperare fretus illius omnipotentia? Hac similitudine carnis resurrectionem probat Paulus, quae euidentior est, quam vt de ea dubitari debeat. Est autem duplex resurrectio Nam procedent qui bona egerunt in resurrectionem vitae: qui vero mala fecerunt, in resurrectionem iudicii, id est condemnationis. Quod & Daniel testatus est dicens, Tunc resurgent qui sunt in terrae puluere, ii quidem in vitam aeternam, ii autem in opprobrium & confusionem sempiternam.
Vnde Athanasius ita symbolum suum con cludit: Ad cuius aduentum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, & reddituri sunt de factis propriis rationem: Et qui bona egerunt ibunt in vitam aeternam, qui vero mala in ignem aeternum. In Apostolorum autem symbolo neque ignis, neque opprobrii, neque iudicii fit vlla mentio, sed post carnis resurrectionem mox concluditur, & vitam aeternam. Etsi autem anima impiorum aeque vitam aeternam habebunt atque piorum tamen immortalitas mors potius aeterna, quam vita aeter na in scripturis dicitur. Vnde & Paulus: Stipendia autem peccati mors, gratia autem Dei vita aeterna. Neque vnquam in scripturis vita aeterna nisi in bonam partem accipitur: in qua quid non sit, quam quid sit dicere facilius est. Non est ibi mors, non est ibi luctus, non est lassitudo, non est infirmitas, non est fames, non sitis, non aestus, non corruptio, non indigentia, non tristitia. Vis nosse quid ibi sit? Dicit Esaias: Nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. Si in cor hominis non ascendit, cor hominis illuc ascendat: mundetur cor ab omni immunditia, vt possit eum videre qui est vita aeterna. Haec est autem vita aeterna, dicit dominus, vt cognoscant te solum verum Deum, & quem misisti iesum Christum. Ea cognitio hic incipit per fidem, ibi consumminabitur cum reuelata facie gloriam Domini speculabimur. Quod vt nobis contingat gratia & misericordia domini nostri Iesu Christi, dicamus omnes Amen