Text List

On this page

Caput 58

Prev

How to Cite

Next

Caput 58

Caput 58

De Spe

CAPVT LVIII. De Spe

POrro ad Deum pie colendum non est quod quisquam existimet solam fidem sufficere. Haec est enim

qua credimus. Credimus autem non modo promisionibus, verumetiam comminationibus Dei. Quo niam vero peccatorum nostrorum nobis conscii sumus. fieri non potest, quin ea nobis timorem incuriant, qui tum salubris est, quando spe misericordiae sustentatur. Haec igitur indiuidua fidei comes esse debet. Haec est enim quae ad cipit, quod fides credit. Adeo sunt haec duo sibi inuicem coniuncta, vt altera sine altera stare non possit. Nam, que admodum a Chrysostomo praeclare scriptum est, fides gloriam inchoat, spes sustinendo consummat. Illa fundamentum ponit, haec ipsum hominem construit. Illa dat principium, haec Christianum perducit ad summum. Illa initia credulitatis aggreditur, haec ad consummationem virtutis meditatur. Illa quod promittitur credit, haec quod sperat iam cernit. Videmus nunc, inquit Apostolus, per specu lum & in aenigmate, tunc autem facie ad faciem. Nec enim quisquam poterit fidei fructum percipere, nisi qui spei gloriam voluerit consummare. Vt enim sine fide non habet firmitatem spes, ita sine spe fides non habet mercedem. Haec est quae silium prodigum ad poenitentiam erexit. De hac per Prophetam dicit dominus: Quoniam sperauit in me, liberabo eum. De hac scripsit Paulus: Spe salui facti sumus. Hanc vocat galeam salutis: quod quemadmodum galea praecipuum corporis nostri membrum tuetur & conseruat, dum caput circundat & vndique tegit, ita & spes cogitationem nostram non finit concidere, sed capitis instar erigit, nihil extraneum in illam incidere permittens. Hanc alibi comparat anchorae, quod sicut anchora iacta de naui, non permittit eam circumferri, licet innumeri venti commoueant, sed iactam fixam reddit & immobilem, ita spes fixam reddit animam in Deo, quantiscunque tentationum procellis ac tempestatibus ea iactetur atque agitetur. Haec est quae nos petere facit vt accipiamus. Neque enim satis est credere daturum Deum quae promisit, sed oratione contendendum est, vt accipere queamus. Orandi autem formulam praescripsit nobis magister noster, Dominus noster Iesus Christus, cuius explicationem non ita multo post ex Cypriano subiungemus.

Verum ita Deus a no bis orandus est, nihil vt haesitemus, ac plenam in eo spem ac fiduciam collocemus. Cum enim pater noster sit, prosculdubio non committet vnquam, aliquid vt neget a se petentibus, iis, quos nimia charitate in filios adoptauit, quum praesertim Christi promissum habeamus dicentis Petite & accipietis. Et: Si quid perieritis patrem in nomine inco, dabit vobis Impossibile autem est mentiri Deum qui veritas est. Deinde cum sit omnipotens, nihil est quod dubitemus, quin praestare queat quae petiuerimus. Quando itaque certo nobis constat, quod & vult & potest ea praestare nobis omnia, quae precati fuerimus, accedendum nobis est ad thronum granae & misericordiae eius, indubitata spe certaque fiducia quae petiiuerimus obtinendi. Quo plures autem accesserimus, hoc facilius impetrabimus. Verenim scripsit Hieronymus, quod impossibile est multo preces non exaudiri.

Quamobrem non ipsi modo Deum deprecemur, verumetiam sicut Iob admonitum legimus. vt conuerteretur ad aliquem sanctorum, sicut Paulum quo que non semel fecisse videmus, vt se fratrum orationibus peteret adiuuari: sic & nos adiuuari nos sanctorum intercessionibus postulemus: non eorum tantum qui in hac lachrymarum valle nobiscum degunt, sed magis etiam illorum qui cum Christo felicissime viuunt. Nam qui corpus hoc mortis circumferunt, cum & ipsi non sint absque peccato, vt necesse habeant nobiscum vna dicere, Dimitte nobis debita nostra, non possunt ipsi de se quoque non esse solliciti. Quare fieri nequit, vt pari sint erga nos affectione, similiterque res illis nostrae curae sint atque iis, qui cum sint absque macula iam & ruga, omni cura & solicitudine de se vacui, ea iam ad quam nos anhelamus coelesti patria sunt potiti. Qui cum fratres nostri, quum eiusdem cuius nos corporis membra sint, atque ideo nos non diligere non possint, cum praesertim fides & spes cessatura sint in patria, charitas autem non modo non cessatura, verumetiam tum demum perfecta sit futura, facere nulla ratione poterint, vt salutis nostrae cura ne tangantur. Preces autem eorum tanto plus apud Deum ponderis obtinere dubium non est, quanto certius exploratum habemus, eos apud il lum gratia valere plurimum: quod de iis certo sciri vix potest, qui nondum sunt de corpore mortis huius liberati. Quapropter ferendi non sunt, qui dicunt cum Vigilantio, pridem Ecclesiae iudicio condemnato, quod dum viuimus, mutuo pro nobis orare possumus: posteaquam ve ro mortui fuerimus, nullius pro alio exaudienda est orado. Nam sicut vere scriptum est ab eo, qui duobus libris errorem hunc illius confutauit, Hieronymo. Si Apostoli & martyres adhuc in corpore constituti possunt orare pro caeteris, quando pro se debent adhuc esse solicit: quanto magis post coronas, victorias & triumphos? Si pie dicebatur Paulo in terris degenti, ora pro me dominum: cui impius habeatur, qui totidem verbis eum nunc appellet in coelis agentem?

Verum nec eos audiamus, qui mortuorum hanc vocant inuocationem: Quin ipsum potius Christum veritatis magistrum audiamus dicentem, Deus Abraham, Deus Iacob, Deus Isaac, non est mortuorum Deus, sed viuorum. Scilicet eos mortuos recte dicemus, per quos demones pelluntur, morbi fugantur, & qui motui sunt, vitae restituuntur? Nostra haec, mors potius quam vita dicenda est. Nam quotidie morimur, neque est hora vlla, qua non fiat aliqua vitae nostrae diminutio: illorum autem vita sempiterna cum sit, nulli iam est morti deinceps obnoxia, nos vt prae illis vere mortui dici possimus.

Iam vero quod dicunt, uocatione sanctorum Christi gloriam obscurari, tantum abest vt ita se res habeat, magis etiam vt illustretur, quando non in alium tota fiducia quam in Christum transfertur. Nisi forte si quis parum sibi bene conscius, atque ideo regis conspectum reueritus, deprecatores ad eum allegauerit, quos apud eum esse gratiosos existimet, is quoniam ipse non adiit, regis gloriae detraxisse sit putandus. Certe & pudor hominis, quo cum suam indignitatem agnoscit, tum regis magnitudinem reueretur, adeo non offendit regem, vt reddat illum ei commendatiorem. Et fit non raro, vt Princeps per alios dare malit quod petitur, nimirum si qui sunt quibus gratiam & authoritatem apud populum hoc pacto velit conciliare. Quod facere nonnunquam ipsum etiam regem regum & dominum dominantium non est incredibile, qui vsadeo suae gloriae iacturam nihil metuit, vt discipulis suis dicere non dubitauent: Amen amen dico vobis, qui credit in me, opera quae ego facio & ipse faciet, & maiora horum fa ciet. Sic visum est illi gloriam suam communicare cum his, quibus dignatus est communicare regnum suum, quorum non est dedignatus fieri minister, quos vt naturae suae diuinae consortes faceret, ideo non exhorruit formam serui suscipere, carnem nostram indutus.

Neque vero non praestitit, quod credentibus in se pollicitus est. Contactu fimbra Christi sanata est mulier profluuio laborans. Magnum fuit. hoc sed majus illud, quod vmbra Petri sanabat aegrotos, quod sudariis & semicinctiis, quae Pauli corpus contigissent, a daemoniis plerique liberabantur. Quae res tatum abest vt aliquid Christi gloriae detraxerit, magis etiam vt illustre eam reddiderit. Neque enim ad alium, quam ad ipsum Christi omnis gloria transferebatur, in cuius nomine haec ab Apostolis miracula fiebant. Sed hic obiicitur nobis Dei verbum, Scriptum est, aiunt, Gloriam meam alteri non dabo. Soli Deo honor & gloria. Scriptum est: Dominum Deum tuum adorabis, & illi soli seruies.

Quamobrem impie faciunt, qui contra Dei verbum ita clarum & manifestum, Deo debitum cultum in homines transferunt. Scriptum est a satana: sed non hoc est Dei verbum, quod tu persuadere membris tuis conaris. Neque enim secum ipse pugnat Dei spiritus, qui per Paulum alibi locutus est. Gloria & honoomni operanti bonum, Iudaeo primum & Graeco non enim est acceptio personarum apud Deum. Scriptum est & illud, quod Iacob adorauit septies obuiantem sibi fratrem; quod Iudith Holosenem in conopaeo sedentem quod Nathan quod Bersabeae regem Dauid quod Nabu chodonosor Danielem: quod Abraham & Iosue angelos adorauerunt. Audebis ne sanctos hos Patriarchas & Prophetas idololatriae reos pronuntiare? audebis ne, quod Paulus ipse sibi contraria sit loquutus, affirmare? Qui cum dixerit vno loco, soli Deo honor & gloria, dixit alio, Gloria & honor omni operanti bonum. Vides igitur non de verbo Dei, non de scriptura controuerti inter nos, sed de eo, quemadmodum quod Dei digito scriptum est, intelligi oporteat. Absit opinio scientiae, quae inflat: adsit cha ritas quae aedificat, non deerit nobis, sicut aliarum, sic & harum scripturarum sanus intellectus. Quod si verba captiose scrutatus fueris, cum dicitur, Dominum Deum tuum addo rabis & illi soli seruies, nunquam ex illis colliges solum Deum esse adorandum, verum illud potius, soli Deo esse seruiendum. Ex quo consequens illud erit, hominem homini seruire non debere. Nullus ergo seruiet alteri, nisi qui velit idololatriae reus pronuntiari.

Atqui Paulus adeo non prohibet hominem homini seruire, vt etiam de eo, quem admodum seruire oporteat, praecepta dederit. Serui, inquit, obedite Dominis carnalibus cum timore & tremore, in simplicitate cordis vestri, sicut Christo: non ad oculum seruientes, quasi hominibus placentes, sed vt serui Christi. Tam longe Paulus ab eo abfuit, vt seruire hominibus prohiberet, vt haud aliter etiam seruos Dominis carnalibus quam ipsi Christo voluerit obedire. Quae veba si quis inflatus sensu carnis suae remota charitate interpretari voluerit, quid aliud ex illis, quam idololatriam docuisse Paulum colliget? qui non alio loco dominos a seruis haberi voluerit, quam quo Christum ipsum. Verba sunt clara & aperta, sed nunquam id vel cogitare Paulo in mentem venit, vt diuinum honorem ad homines translatum vellet.

Quid igitur dicemus? patiemur ne notam hanc inuri Paulo, patiemur hac eum aspergi infamia, qua nunc Ecclesiam vniuersam ab his qui segregauerunt semet ipsos aspergant videmus? quae vel errare cum Paulo satius ducit, quam cum istis recte sentire. Certa enim est, quod neque Paulus errare, neque possunt isti recte sen tire, qui se a compage Christi corporis auulserunt, atque ita ex membris Christi facti sunt membra diaboli, qui mendax est & pater eius. Qui quemadmodum iam ante docuimus, quo facilius incautis ouibus obrepat, sese diuinae legis sententiis velut quibusdam velleribus obuoluit, subinde vociferans, scriptum est erim.

Sed de eo quin scriptum sit, non est vlla nobis dubitatio, de eo vero quemadmodum quod scriptum est accipi oporteat, conuertitur. Rident isti qui nihil sibi non arrogant, nihil Ecclesiae non detrahunt, tanquam a scholasticis Theologis inuentum, quod de duplici cultu, siue adorationi, seu seruitute, traditum ab illis legimus: cum tamen id non trecentis iis an nis, quod isti volunt, ab illis excogitu, sed ante mille prope ducentos annos ab Augustino literis mandatum esse legamus. Ac nisi distinctionem hanc ad lucem scripturis afferendam attulerimus, quemadmodum defendi possint, quin ipsae sibi contradicant, inueniri ratio vix poterit. In scholis itaque Theologorum haec a priscis eis per manus tradita didicimus, neque fit fere quisquam li beralius educatus, cuius aures ijs vocbus non personuerint, esse duplicem cultum, adorationen, seruitutem, vnam latriae, duliae alteram illam soli Deo deberi, hanc etiam hominibus recte tribui. Hanc seruituem, hunc honorem duliae Paulus hominibus praestari volit, latriae vero nequaquam. De quo duplici cultu in secunda Nicoena syndo multa scripta sunt, vbi inter caetea etiam haec leguntur: Cum crucem viuisicam salutamus, conuenienter canimus: Crucem tuam adoramus domine: quae sane adoratio nihil aliud est quam salutatio, siue amplexum malis dicere, & est vox multae significationis. Adoratio enim est cum venerationem, desyderium, & timorem significa mus. Ita nos vestrum victoriosum & placidissimum imperium adoramus. Est adoratio quae tantummodo timorem significat, quemadmodum Iacob adorauit Esau: est quae gratiam notat, quomodo Abraham pro agro quem accepit a filiis Heth in sepulchrum Sarae vxoris suae, adorauit illos. Rursus qui sperant beneficium se accepturos a potentioribus, eos adorant, quemadmodum Iacob ado rauit Pharaonem. Sumitur etiam pro cultu adorationis in spiritu, qui Deo tribuitur. Hinc diuina scriptura dicens Deum tuum adorabis, & illi soli cultum exhibebis, quod graece est latreuseis Adorabis, absolute ponit, neque adiis, cit soli, vt significetur vox diuersae notionis & aequiuoca, cultum autem exhibebis & seruies, quod graece est latreuseis soli adiicit, quam ob causam latriam soli Deo tribuimus, ad illumque referimus. Et in secunda actione. Qualis vero est iste adorationis honor? profecto non alius quam is quo nos peccatores quoque inuicem prosequimur, salutantes nos inter nos per honorationem, & dilectionem Sunt autem verba Stephani Episcopi Bostrorum. Et in ea epistola quam proposuit actis synodi Tarasius. Soli Deo latriam exhibentes, poscimus intercessionem intemeratae. dominae nostrae sanctae Deiparae, sanctorum item angelorum, omniumque sanctorum. Et in duodecimo Concilio Toletano, quod secundam Nicoenam synodum praecessit, vbi forma praescribitur orandi: Solo Deo creatore suo adorato, inuocet sanctos, vt pro se intercedere apud maiestatem diuinam dignentur.

Verum ut res omnis vel caeco perspicua esse queat, neque sit quisquam qui non intelligat, quam falso isti, qui quod ne milites quidem impii, qui Christum in crucem egerunt, facere ausi sunt, Christi tunicam inconsutilem in tot iam particulas consciderunt, vnam, sanctam, catholicam, apostolicam Ecclesiam idololatriae vnius omnium grausssimi criminis insimulant, propter eum quem sanctis tribuendum esse docet ho morem, libet de cultu Deo debito, quatenus is ad homines recte transferri queat, paucis disserere. Triplicem Deo cultum deberi, mater nos Ecclesia docuit: imitationem, honorem, & inuocationem. Ex is praecipuus & Deo gratissimus cultus est imitatio. Vidit hoc etiam ethnicus ille, qui dixit. Vis deos propitiari, bonus esto: satis illos coluit, quisquis imitatus est. Hunc adeo requirit a nobis Deus, vt filium suum vnigenitium de coelo descendere, & in terris cum hominibus versari voluerit, quo in illo homine facto, quemadmodum nos imitari Deum oporteret disceremus. Neque enim propterea tantum incarnari Christus voluit, vt esset vita nostra, verumetiam vt esset via per quam ad vitam peruenire nobis liceret: Non ideo tantum homo factus est, vt (quod solum vrgeri videmus hoc tem pore) pro peccatis nostris satisfaceret, mortemque nostram moriendo destrueret, verum etiam vt seipsum viam nohis & exemplum viuendi proponeret: vt sicut ipse ambus lauit, & nos ambularemus, neque satis esse putaremus, si cre deremus quod vita nostra factus est, quodque satisfaciendo pro peccatis nostris, nos a morte liberauit, atque ita omni cura soluti, in vtramque, quod aiunt, aurem dormientes, otio iam & voluptati vacaremus: verum & aspicientes in authorem fidei & consummatorem Iesum, eadem qua ille via incederemus, si veritate cognita vitam consequi vellemus. Condiderat Deus hominem ad imaginem & similitudinem suam: hanc ille cum amisisset vitio suo, Deus homo fieri dignatus est, vt eam amissam in nobis restauraret. Quantum igitur eum esse cultum existimare debemus, propter quem Deus de coelo descendere, & in hac lachrymarum valle carnem nostram indutus cum hominibus versari dignatus est? Ad hunc nos cultum inuitat Paulus dicens: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi, & ambulate in dilectione, sicut Christus dilexit, nos. Inuitat Petrus ita scribens: Christus passus est pro nobis, relinquens vobis exemplum, vt sequamini vestigia eius. Inuitat Ioannes quum ait: Qui dicit se in domino manere, debet sicut ipse ambulat & ille ambulare. Inuitat ille ipse, qui via nostra, qui simul & ostium & osparius noster fieri dignatus est, dominus Iesus Christus: sic enim loquitur: Si quis vult post me vmire, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me Ac rursus alio loco: Ego sum ostium, per me si que introierit, salibitur.

Quid igitur? Nunquid nefas eleputabimus, praecipuum cultum hunc propter quem Dechomo fieri, ad quem to ties & ipse per se, & per Apostolostos nos inuitare digna tus est, ad homines transferre? Hoc si nefas est, nefarium scelus commisit Paulus, qui dixit: Volo autem omnes vos esse sicut meipsum. Ac rursus clarius in eadem Epistola repetitis vicibus: limitatores mei estote. Et in alia: Estote sicut ego. Quid ais o Paule. Christus ideo venit in mundum, vt imaginem & similitudinem Dei, quam in obedientia sua primus parens noster amiserat, non tuam, aut alicuius alterius hominis, in nobis restauraret, Christus dicit. Ego sum via: ego sum ostium, qui vult venire post me, sequatur me, non Petrum, non Paulum, non Domini: cum, non Franciscum, & tu dicis, Estote sicut ego, Volo omnes esse sicut me: limitatores mei estote. Quem temeripsum facis? Nunquid tua in nobis imago restaurari debet? nun quid tu es via nostra, qua nobis incedendum, nunquid tu es ostium nostrum, per quod nobis ad vitam ingrediendum est? Quid est, si hoc non est Dei sibi gloriam vendi care? soli Deo debitum cultum in se transferre velle? qui praecipitus Deoque multo gratissimus in imitatione consiscit. Hic facile quiuis perspicit, si quis verbo vrgeat (quod hoc tempore fieri, proh dolor, videmus) a nefario scelere defendi Paulum non posse.

Sed non ita soli Deo debetur imitatio, vt non recte hominem etiam imitari liceat. Non itaque transtulit in se Dei gloriam Paulus, neque folii Derdebitum sibi cultum arrogauit, quin potius, quemadmodum hanc ad quam inuitat imitationem sui vellet intelligi, declarauit, quum postea ea verba, Imitatores mei estote, fratim subiunxit, sicut & ego Christi. Hactenus imitari se quemque voluit, quatenus ipse Christum imitatus est: non quatenus fuit persequutor, blasphemus, contumeliosus, verum quatenus misericordiam Dei consequutus, non ipse iam viuebat, sed in ipso Christus, quatenus ipsi mundus & ipse mundo fuit crucifixus: vt imitari Paulum, nihil aliud fuerit, quam Christum in Paulo viuentem imitari. Vides igitur quod recte cultus hic sanctis tribuitur, quos quum imitari iubetur, nihil aliud quam Christum in sanctis imitari iubemur, omnis vt honos ad solum illum, qui via nostra, qui ostium nostrum est, dominum Iesum Christum, redundare videatur. In illo perfectissimum nobis pietatis exemplar editum est.

Sed quoniam dicere possit aliquis, Quid est homo vt possit sequi regem factorem suum? Quomodo praestare possum ego puluis & cinis, vt incedam vestigiis creatoris mei, vt ne quis existimaret sibi non esse possibile, quod propter nos homini facto Deo fuit possibile, puri proponuntur homines, vt in illis Christum viuentem & operantem immitemur, neque desperemus ea nos praestare posse, quae eadem qua nos infirmitate praediti vim sancti quandoque praestitisse commemorantur. Sic a Basilio scriptum legimus: Respicientes igitur in Christum animi nostri alacritatem glorioso imitandi studio intendamus, vbi vero sanctos consyderamus, docemur studium hoc imitandi Christi non esse impossibile, vt per illorum consyderationem alacriores facti, syncerum & immaculatum omne mandatum Domini ad mortem vsque seruemus, atque ita in vitam aeternam ingrediamur, regnum coelorum haereditate possideamus, quemadmodum pollicitus est qui mentiri nescit, Dominus ac Deus noster Iesus Christus vnige nitus Dei viuentis filius. Nihil ergo detrahitur perfectissimo exemplari, quod est in Christo Iesu, sanctis imitandis, ac augetur potius illius gloria, quam minuitur.

Sed haec de primo & praecipuo cultus genere dicta sufficiant. Secundum genus in honore consistit ac veneratione. Dicit itaque Paulus, Soli Deo honor & gloria. Dicit idem alio loco: Gloria & honor omni operanti bonum. Nunquid ipse sibi contradicit? Minime gentium. Non adeo fuit hebes Paulus, vt ignoraret summum illum cultum & gloriam omnem soli Deo deberi, atque ad solum illum esse referendum: sed non propterea sua quoque gloria & hono re fraudandos esse putabat eos, qui bonum essent operati, per quos nomen Dei sanctificabatur, sicut contra per eos, qui perperam agunt, quique nequiter viuunt, nomen Dei polluitur & blasphematur. Quid autem aliud honoramus & veneramur in sanctis nisi Dei dona, nisi Christum ipsum viuentem & operantem in illis? Athanasium laudans, dicit Gregorius Nazianzenus, virtutem laudo virtutem autem laudans, Deum laudo. Dei nanque donum est virtus omnis, a quo proficiscitur omne datum optimum, & omne donum perfectum. Qui honorat Dominum, inquit Epiphanius, honorat etiam sanctum: qui vero ignominia afficit sanctum, ignominia afficit etiam ipsum Dominum. Ad eundem modum Basilius. Honos erga bonos conseruos (sanctos intelligit vita iam functos, collatus, beneuolentiae significationem apud communem Dominum habet. Quod totidem prope verbis & a Ioanne Damaszeno, & in decretis Synodi sanctae secundae Nicenae repetitum legimus. Neque dissimiliter Augustinus: Ostendatur, inquit, mihi Romae in honore tanto templum Romuli, in quanto ego ibi ostendo memoriam Petri. In Petro quis honoratur? nisi ille defunctus pro nobis: sumus enim Christiani non Petriani. Tolle a Petro, tolle a Paulo, tolle ab Adalberto & Stanislao, quod Apostoli, quod martyres, quod imitatores Christi fuerunt, non plus illis honoris debebitur, quam vel Aris di iusto, vel Photioni, vel Zenoni, quorum vitae sanctimo niam ab his qui Graecorum historias conscripserunt, plurimum esse legimus commendatam. Christus igitur in sanctis honoratur, ac tantum abest, vt honorandis illis obscuretur Christi gloria, nihil vt magis ad eam illustrandam pertinere videatur, quam ea quae sanctis praestatur veneratio. Sed hac de re dicunt isu, qui segregauerunt semetipsos: non est nobis vobiscum controuersia, de inuocatione contendimus, quam soli Deo deberi censemus: atque eaqua fungimur vsurpata nobis authoritate, si quis inuocet mortuum, eum idololatriae reum pronuntiamus.

Atqui quae imitationis, quae venerationis, eadem est & inuocationis ratio. Si nullum est crimen in imitandis sanctis, cum se Christus, non Petrum, non Paulum sequi iusserit, se, non sanctorum aliquem, viam & ostium esse docuerit: si nulsum est crimen in glorificandis illis, cum disertis verbis Deus dixerit, Gloriam meam alteri non dabo: quid esse cirminis poterit in illis inuocandis? non tanquam largitori bus, hoc enim solius dei proprium est, sed tanquam deprecatoribus. Quomodo inuocabunt, aiunt, in quem non crediderunt? in sanctos autem non credimus. Quid si in illos quoque recte credi docet Paulus. Verba sunt illius ad Philemonem: Fidem quam habes in domino Iesu & in om nes sanctos.

Ex quo etiam loco nonnulli colligunt recte in symbolo dici posse: Credo in sanctam catholicam Ecclenam. Quo genere loquendi vsus est Hieronymus quoquae dicens: Quum, solenne sit in lauacro, post Trinitatis confessionem interrogare, credis in sanctam ecclesiam? In quam ecclesiam credidisse eum dicis? In Arrianorum? sed non habent. In nostram? sed extra hanc baptizatus non po tuit in eam credere quam nesciuit. Qui etiam Pauli locum hunc exponens, adfert illud, quod est in Exodo scriptum, Credidit populus Deo & Mosi seruo eius. Vna, inquit, atque eadem credulitas in Mosen refertur & in Deum: vt populus qui credebat in dominum, aeque credidisse dicatur in seruum. Hoc autem non solum in Mose sed in omnibus eius sanctis est, vt quicunque credidit Deo, aliter eius fidem recipere nequeat, nisi credat & in sanctos eius. Non est enim in Deum perfecta dilectio & fides, quae in ministros eius odio & infidelitate tenuat.

Sed & Chrysostomus eundem Exodi locum adferens, negat imminus dei dignitatem, quod ei coniunctus est Moses? coniunctus est enim, inquit, non vt honore par Deo, sed vt ministri dei. Origenes quoque recitante Pamphilo in Apologia eius. Est, inquit, fides nostra, primo quidem omnium in dominum nostrum Iesum Christum: consequenter vero etiam in omnes sanctos Patriarchas, vel Apostolos Christi. Si ergo recte credimus in sanctos, recte etiam inuocamus sanctos. Quemadmodum autem aliter in sanctos credimus quam in Deum, sic aliter etiam eos inuocamus quam Deum, Deum inuocantes dicimus, concede quae sumus, da quaesumus, praesta quaesumus, largine quaesumus, eribue quaesumus: sanctos inuocantes nihil aliud dicimus, quam, ora pro nobis. Neque plus illis tribuus inuocatione nostra in caelis cum Christo triumphantibus, quam cuiuis e fratribus in terris nobiscum adhuc militantibus. Quae malum igitur intemperiae agunt istos qui soli Deo debitum honorem in mortuos homines a nobis transferri quiritantur? Scilicet ita Deum inuocare sis est, ora pro nobis sancte dei genite? Est quidem ita, quod aduocatur noster Christus etiam nunc ad dexteram sedens patris, interpellat pro nobis: verum hoc inuocationis genere ne mo pius, nemo Catholicus Christum inuocauit vnquam, ne cum Arrio creaturam esse Christum sentire, aut aliquid eius potestati detrahere videretur, quasi non aeque largitor ipse sit vt pater, aut spiritus sanctus. Etenim quatenus est homo Pontifex est noster pro nobis interpellans, quatenus enim aequalis est patri, non tam preces fudit, quam precantes exaudit. Quum enun fit vaus ex diuersa substantia, ipse est, inquit, Claudianus, quiquodam mo do petit, ipse est qui se quodam modo pro nobis exaudit, Quamobrem vt omnibus manifestum faceret mater Ecclesia, nullum se diuinum honorem in sanctos transferre, in illa solenni supplicatione, quam Litariam vocant, quid creatori, quidque creaturae tribuendum sit, diserte docet, dum aliter Deum vnum in substantia, trinum in personis, qui creator est omnium, aliter sanctos, qui Dei creaturae sunt, inuocat. Ad Deum enim ita loquitur: Pater de coelis Deus, miserere nobis. Fili reddemptor mundi Deus, miserere nobis. Spiritus sancte Deus, miserere nobis. Ad sanctos vbi ventum est, non misencordiam sed intercessionem tantum ab illis postulat, sicut ab aliis in hoc seculo nobiscum degentibus. Sic enim illos alloquitur: Sancta Maria, ora pro nobis: Sancte Petre, ora pro nobis Vides iam quisquis es, qui cum Saulo Christum in membris suis persequi, quam eorum quae pro nobis sollicitasunt ad Christum intercessione cum Paulo vti mauis, quod nullus diuinitati proprius honos in litania sanctis tribuitur, nec plus ab illis petitur in beatorum sedes translatis, quam ab alio quouis adhuc mortis corpus hoc circumferente.

Sed in hoc, ais, Christi gloriae derogatur, quod alius a Christo mediator quaeritur, dum a sanctis intercessiopostulatur. Derogabat igitur Christi gloriae Paulus, quem toties ad sanctorum intercessionem confugisse legimus. Alios scilicet ille praeter Christum mediatores agnoscebat? Quid magis absurdum dici potest? Sciebat vero Paulus, quod ab eo docta confitetur Ecclesia, vnum esse mediatorem Dei & hominum hominem Christum Iesum: sed tantum abfuit, vt propterea sanctorum inuocationem esse putauerit excludendam, vt in eo ipso capite, vbi mediatoris vnius facit mentionem, pro regibus & pro omnibus qui in sublimitate constituti sunt obsecrationes fieri voluerit. Quid est autem obsecrare pro aliquo, nisi media torem inter cum esse, quem petus, & eum pro quo petis Qualem se fuisse Moses testatur inter Deum & populum Israel, quum dicit: Ego medius & sequester fui. Sic in Con cilio Occumenico Constantinopolitano, quum praescripsissent patres quibus verbis Deus esset adorandus, mox subiunxerunt: His actis, & solo Deo creatore suo adorato inuocet sanctos, vt pro se intercedere apud majestatem diuinam dignentur. Talem vt mediatorem non esse nisi solum Christum diceret, nunquam ne cogitare quidem in mentem venit Paulo.

Sed qualem vnum & solum mediatorem Christum intelligi vellet, ipse mox explicauit, post ea verba, Vnus est mediator dei & hominum homo Christus Iesus, mox illa subiiciens, qui dedit redemptio nem semet ipsum pro omnibus. Vides nullam hic interces sionis, verum solius redemptionis fieri mentionem. Talis ergo mediator, qui pretioso sanguine suo nos redemerit, non est nisi solus Dominus noster Iesus Christus. Sic enim docti sumus a Leone pontifice, quod quamuis in conspectu domini multorum sanctorum pretiosa sit mors, nullius tamen insontis occisio propitiatio fuit mundi. Acceperunt iusti, non dederunt coronas, & de fidelium fortitudine exempla nata sunt patientiae, non dona iustitiae, singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo funere soluit, quum inter filios hominum solus dominus noster Iesus extiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes etiam sunt suscitati, de quibus ipse dicebat: Quum exaratus fuero, omnia traham ad meipsum. Sic & ante Leorem a Cy rillo sumus instituti, quod vnum mori oportuit sufficientem pro vita omnium redemptionem, vt & moruorum & viuorum imperium acciperet, ne quis illud ridiculum verum esse putaret, Apostolorum mortem ad destructionem interitus aliquid contulisse, cum liberatis erim ab in teritu etiam Apostoli iure connumerantur, vnus enim nobiscum illos naturae fuisse constat, in quos imperium mors suum exercuit. Sic & qui praecessit vtrunque Hilarius: Domino, inquit, seculi, motus tempestatesque calcanti, non esse quisquam passionis particeps poterat, sous enim passurus pro omnibus, omnium peccata solueba, nec socium admittit quicquid vniuersitati praestatur ab vno, ita quum esset ipse redemptio vniuersorum: erat eiam Petrus ante redimendus ad redemptionis istius fidem, quum in Christi martyrum reseruatur. Sic post hos aliquot seculis docuit quoque Petrus Lombarduus: quem autiorem quadringentis iis annis sequuti sunt, quotquot sacre Theologiae professores dici & esse voluerunt. Christi ussio cau sa est nostrae salutis, quod non est passio alicuius sancti, nullius enim passione redempti sumus nisi Christi. Profuerunt quidem non modo iis, qui passi sunt, verimetiam aliis fidelibus ipsorum passiones, veruntamen nostra redemptio non sunt, hoc enim passio illius sola pauit, qui Deus est & homo. Ambrosius lib.v. in Lucam. Nillius sanguis profuit, sicut sanguis Christi, neque enim redmere po tuit sanguis prophetarum. Mediator dei & homnum iesus Christus est, non solum quia reconciliauit homines Deo, verum etiam quia naturaliter & substantialiter & Deus & homo in vna substantia est. Hoc enim modo naturam nostram sibi Deus reconciliauit, nam aliter quomodo vnum mediatorem Christum Paulus dixisset, multi enim sanctorum mediationis ministerio vsi sunt, & ipse Paulus clamat: Rogamus pro Christo reconciliamini Deo. Moses quoque mediator fuit, ministrauit enim filiis Israel legem datam a deo. Mediator etiam fuit beatus Hieremias, praecipue quan do clamabat ad Deum: Recordare mei stantis coram te, ad loquendum pro ipsis bona. Quid multa? singuli Prophetarum mediatores fuerunt, Apostolorum quoque singuli. Quomodo igitur vnicus mediator dei & hominum Christus, nisi noua inauditaque in aliis mediatio sua sit? Sed modum quoque perstringere non alienum est. Quod igitur duo quaedam sicut medium coniungit, ab vtroque necessario tangitur, & hoc modo diuersa per medium coniunguntur. Est autem Christus mediator dei & hominum, quia in eo vno Deus & homo coniunguntur. Neque enim redemit nos Petrus aut Paulus. Christi solius passione redempti sumus, solus ille nos redimere morte sua potuit, qui & De us est & homo: quod qui purus homo fuisset, praestare nun quam valuisset. Vtcunque: sanctorum quoque passiones nobis, verum iam redemptis prosunt.

Quamobrem qui redemerit nos, mediatorem, cum nunquam agnouit alium, vna sancta, catholica, apostolica Ecclesia, quam vnum & solum dominum nostrum Iesum Christum in cruce pronobis mortuum: a quo docta, vt in ipsius nomine patrem peteret simul a Paulo admonita, vt per Christum hostiam laudis offerret Deo, omnes orationes suas, quas collectas vocant, ad patrem fere dirigens, concludit, non per Petrum, neque per Paulum, neque per alium quempiam sanctorum, sed per dominum nostrum Iesum Christum, per solius illius passionis & mortis meritum, qua nos reddemit, quae petit, omnia concedi sibi postulat. Vides ergo Satana quod non ignorat mediatorem Christum Ecclesia, quemadmodum tu rudi plebeculae heu nimium credulae persuadere conatus es: quodque iuxta sanam Pauli doctrinam non alium redemptorem agnoscit & confitetur, quam dominum nostrum Iesum Christum, etiamsi cum eodem Paulo sanctorum sibi putat intercessionibus vtendum. Sed Paulus. inquit, ad viuorum non mortuorum intercessiones confugit.

Atqui Deo viuunt illi cuius conspectu fruuntur, pro quibus nos recte mortui esse censeri possumus. Tum autem, vbi Paulus, vbi scriptura aliqua, sanctis coelo iam po titos inuocare & eorum intercessione vti prohibet? Sed nusquam id faciendum esse praecipit, neque vllum eius rei in scripturis extat exemplum. Non praeceperit.

Verum ille tamen scripturae locus, quo benedictus. Iacob filiis losepli, ait, Inuocetur super eos nomen meum, nomina quoque patrum meorum Abraham & Isaac: quid aliud quam sanctorum, qui de corpore mortis huius liberati iam sunt, inuocationem confirmare videtur? A quae non abhorret etiam illud, quod a Mose dictum est: Qurescat ira tua & esto placabilis super malitia populi tui. Recordare Abraham, Isaac, & Iacob, seruorum tuorum, quibus iurasti per temeripsum dicens, &c. Quodque dixit Daniel: Ne auferas a nobis misericordiam tuam domine Deus noster, pro pter Abraham dilectum tuum, & Isaac seruum tuum, & Iacob sanctum tuum. Chrysostomus diuinae humanita, tis exemplum adducens, Quando, inquit, inter viuos homines quibus loquendi fiducia sit, quique peccatores restituere possit, nullos prorsus inuenerit: tunc vero ad mortuos ille profugiens, per eos, inquit, peccata remitto. Quo modo enim fatur? Hanc ego, inquit, mea ipse gratia tutor vrbem, Dauid etiam filii mei causa, qui ab hac iam pri dem vita discessit. Aspice, sanctorum quanta sit virtus: neque enim sua verba tantum aut corpora, sed ipsa etiam corporum tegmina semper omi possessione sunt augusiora. Heliae siquidem leonina pellis lordanem discinde re fecit: Trium puerorum calcei per ignes ambulauerunt. Helisaei potuit vndarum mutare naturam, quas quidem superficie sua quasi tergo ferrum sustinere coegit: Mosis virga mare rubrum dehiscere iussit, petram dirumpere valuit: Pauli vestes morbos fuderunt: Petri vmbrae mortem fugarunt: sanctorum martyrum cinis improbos daemones expulit. Non desunt itaque scripturae testimonia, quibus & intercedere pro nobis sanctos, & ad eos recte nos confugere doceri possit.

Verum fac ita esse quod nusquam id scriptum sit. At si nihil nisi quod scriptum est recipiendum putaueris, ne symbolum quidem recipi debebit. quod in scripturis nusquam continetur. Enumerauimus autem iam antea pleraque de voce homoustos: de diuinitate sancti spiritus: de perpetua Mariae virginitate: de baptismo paruulorum: deque aliis nonnullis, quae Arrius, Mace donius, Eluidius, Donatus, reiicienda esse putauerunt, quod e scripturis probari non possent. Nunquid igitur eadem hac ratione & nos explodemus haec omnia? Quin nos potius genus istud collectionis, non est scriptum, igitur amplectendum non est, cum ipsis illius authoribus hae reticis, quorum semper proprium fuisse videtur, explodemus, & quod Paulus admonet, non scriptas etiam traditiones vetustate consecraras, ac totius Ecclesiae perpetuo consensu comprobatas, mordicus retinebimus. Non est quisquam fere sanctorum patrum, qui a Christo in caelum translato ad haec vsque nostra tempora vixerunt, cuius calculo sanctorum cum Christo triumphantium interces sio non fuerit appobata. Neque fuit illis inusitata haec interpellandi formula, qua nos in litaniis vtimur. Origenem longe vetulissimum ita legimus orantem: Obeate Iob, quens in perpetuum, & victor permanens in conspectu regis Domini, ora pro nobis miseris. Et alio loco Incipiam me genibus prostemere & inuocare omnes sanctos, vt mi hi, non audenti petere Deum propter nimietatem peccati, succurrant. O sancti Dei, vos lachrymis & fletu pleno dolore deprecor, vt procidatis misericordiis eius pro memisero. Beatus Ephrem Edissenae Ecclesiae diaconus, ante mille trecentos annos in sermone de laudibus sanctorum martyrum. Precamur, inquit, beatissimi martyres, qui pro domino tormenta subiisus, atque ideo familiarius domino coniuncti estis, vt pro nobis miseris dominum intepellare dignemini, &c. Idem in Treno Mariam alloquens. Esto, inquit, nostra conciliatrix & aduocata in hora rudicii, libera nos a futuro igne & tenebris, tu namque es speapud Deum Christianorum. Gregorius quoque Nazianzenus, quem Theologum Graeci vocant. Tu autem, inquit, Basili sacrum ac diuinum caput, ex alto nos respice& carnis stimulum, instructionem nostram a Deo nobis datam, aut tuis siste precibus, aut fortiter nos ferre persuade. Et eius discipulus Hieronymus. Vale, inquit, o Paula& tui cultoris vltimam senectutem orationibus iuua: Fides & opera tua Christo te sociant, praesens facilius quod postulas impetrabis. Ac synchronus huius Augustinus Orate dominum, orate piissimi, orate omnia agmina sanctorum. Et qui sequutus Augustinum eodem dixit seculo, Vi ctor. Deprecamini patriarchae, de quorum stirpe nata est, quo nunc laborat in terris ecclesia, orate sancti Prophete cogno scentes afflictam, quam antea vaticinante praeconio cecinistis. Estote Apostoli suffragatores eius, quam vt congregaretis vniuersum orbem, ascendente in vobis domino, uelut equi velocissimi cursitastis, praecipue tu Petre beare, tu sancte Paule Gentium magister, vniuersique ingemiscite sancti simul pro nobis Apostoli, sed scimus quia indignum est vobis pro nobis orare, quia ista quae venerunt nobis, non ad probationem quomodo sanctis, sed malis meritis supplicia debebantur. Sed & pro malis orate iam filiis, quia & Christus orauit pro inimicis Iudaeis: prostrati rogamus, vt non spernatis vestros miseros peccatores, per eum, qui vos ad Apostolicum culmen prouexit humiles piscatores. Et aequalis eius Antonius episcopus Constantiensis ad Arcadium scribens: Qualis eris, inquit, cum Petrum & Paulum, quos rogare solebas vt patronos, habebis amicos? Et qui praecessit hos Prudentius, ad Laurentium verba faciens. O Christi decus, inquit, Audi poetam rusticum, cordis fatentem crimina, & facta prodentem sua Indignus agnosco & scio, quem Christus ipse exaudiat, Sed per patronos martyres, potest medelam consequi.

Porro Basilius adeo non reprehendendam putat sanctorum inuocationem, vt scribens de quadraginta martyribus dicat: Qui aliqua premitur angustia, ad hos confugiat: qui rursus laetatur, hos oret: Ille vt a malis liberetur, hic vt du ret in rebus laetis. Quos etiam ipse postea inuocat. Sed & Ioannes Chrysostomus in laudibus ponit Imperatoris, quod is purpura indutus, accedit martyrum sepulchra complexurus, & fastu deposito stat sanctis supplicaturus, vt pro se apud Deum intercedant: & scaenarum fabrum, & piscatorem etiam mortuos vt protectores orat, quia diademate redimitus incedit.

Quid ergo, dicemus idololatras fuit se Origenem, Gregorium Nazianzenum, Ioannem Chrisostomum, Hieronymum, Augustinum, beatum Ephem, Prudentium, qui ad sanctorum intercessionem & confugerunt ipsi & aliis vt confugerent authores fuerunt? Nos vero multo rectius eos idololatras esse censebimus, qui con menta opinionum suarum sic adorant, & quod semel in animum induxerunt, id mordicus adeo tuentur, vt Ecclesiae totius consensum, quae columna est & firmamentum veritatis pro nihilo ducant, & ei sui cordis visiones antepo nant: Cui cum resistunt, non hominibus resistunt, sed ipsi spiritui sancto, qui cum ea manens in aeternum, per eam & in ea docet nos omnem veritatem, ac relicto Deo, qui vult in sanctis suis coli, sequuntur deos alienos: sic enim in veteri Testamento nouas & peregrinas atque alienas ab Ecclesia doctrinas legimus appellari, quod non secus ab haereticis ipsorum commenta quam ab Ethnicis dii sui obseruentur. Tanta fuit, priscis illis seculis sanctorum & eorum reliquiarum veneratio, vt ad martyrum sepulchra non nisi cum tremore quodam & horrore homines accederent. Quemadmodum cum aliis in locis, tum vbi vitam beati Babilae persequitur, a Chrysostomo memoriae pro ditum legimus. Cuius etiam alio quodam loco verba sunt haec, loquitur autem de sanctis. Qui ducebantur & circumducebantur: qui contempti erant & vincti: qui innumera patiebantur dum viuebant, vbi defuncti sunt, regibus ipsis erant magis venerabiles. Etiam Romae, quae vrbium est regalissima, relictis omnibus, ad sepulchra piscatoris & pellionis currunt & reges, & praesides, & milites. Et in Constantinopoli reges nostri magnam gratiam putant, non si prope Apostolos, sed si vel extra eorum vestibula corpora sua sepeliantur, fiantque piscatorum ostiarii reges: neque hinc in morte confunduntur, sed honestantur, & ipsi & eorum nepotes. De Theodosio narrat Russinus, quod is contra Eugenium praelium initurus, circumibat cum sacerdotibus & populo omnia orationum loca, ante martyrum & Apostolorum thecas iacebat, cilicio prostratus, & auxilia sibi fida sanctorum intercessione poscebat. De reliquiis Geruasii, Protasii, ac Stephani martyrum, quantus ad ea fuerit hominum concursus, quot & quanta per eos miracula Deus ediderit, scribit Augustinus. Quo etiam in loco mo ris fuisse scribit, vt recitaretur in templo quid quisque beneficii accepisset. Suo quoque tempore factum esse refert The odoritus, vt votorum rei dona persoluerent: atque alii oculorum, alii pedum, alii manuum simulachra suspenderent, ex auro argentove confecta. Denique sub ipsa propemodum Apostolorum tempora tantus fuit honor sanctorum mar tyrum reliquiis habitus, vt beati Polycarpi corpus Christianis petentibus concedere iudex noluerit, ne defunctum illum pro Deo colerent, quemadmodum ab Eusebio memoriae proditum legimus.

Itaque non est nouum hoc, quod infelici aeuo hoc nostro fieri videmus ab haereticis, vt qui Christum in sanctis adorant, & eorum precibus adiuuari petunt, idololatriae insimulentur. Iam inde a multis seculis factitatum id esse narrat Augustinus, cum a Fausto Mani chaeo, tum a Maximo Madaurensi, tum ab aliis nonnullis, quidololatriae Christianos affines esse dixerint, propter singularem cultum, quo sanctos martyres prosequi videbantur. Quorum errorem refellens Augustinus: quamuis reuerenter colerentur sancti, negat illis tamen vllum honorem diuinum tribui. Sic enim loquitur contra Fautum scribens: Populus Christianus memorias martyrum religiosa solennitate concelebrat, & ad excitandam imitationem, & vt meritis eorum consocietur, atque orationibus adiuuetur: ita tamen, vt nulli martyrum, sed ipsi Deo martyrum (quamuis in memorias martyrum) constituamus altaria. Quis enim antistitum in locis sanctorum coporum assistens altarii aliquando dixit, offerimus tibi Petre, aut Paule, aut Cypriane? sed quod offertur, offertur Deo, qui martyres coronauit, apud memorias eorum quos coronauit: vt ex ipsorum locorum admonitione maior asfectus exurgat, ad acuendam charitatem, & in illos quos imitari possumus, & in illum quo adiuuante possumus. Co limus ergo martyres eo cultu dilectionis & societatis, quo et in hac vita coluntur sancti homines dei. Sed illos tanto deuotius, quanto securius post incerta omnia superacta: quanto etiam fidentiore laude praedicamus, iam in vita feliciore victores, quam in ista adhuc pugnantes. At illo cultu qui graece Latria dicitur, latine vno verbo dicinon potest, quum sit proprie quaedam diuinitati debita seruitus, nec colimus, nec colendum docemus nisi vnum Deum, Cum autem ad hunc cultum pertineat oblatio sacrificii vnde idololatria dicitur eorum qui hoc etiam idolis exhi bent, nullo modo tale aliquid offerimus, vel oferendum praecipimus, vel cuiquam martyri, vel cuiquam sanctae ani mae, vel cuiquam angelo. Nunquid non perspicue satis de clarauit Augustinus hoc loco, qui cultus, quaeve seruitus proprie diuinitati debeatur, quae contra mortalibus quoque tribui recte possit. Imitatio, honor, inuocatio, debentur quidem Deo, verum non ita proprie vt non etiam ad homines recte transferri possint.

Caeterum offerre sacrificium ita est proprie diuinitati debita seruitus, vt qui homini eam tribuerit, idololatriae crimen effugere non possit. Sicut etiam ex quarta et sexta actione secundae Nicenae Synodi colligere licet. Hic ergo cultus, haec seruitus non tribuitur in Ecclesia nisi soli Deo. Imitari vero sanctos, honorare sanctos, dicere sancte Petre ora pro nobis, et licuit in Ecclesia dei semper, et licebit. Neque alii sunt qui cultum hunc deberi sanctis negant, quam qui sacrificium proprie diuinitati debitam seruitutem ex Ecclesia sublatum prorsus esse cupiunt. Sic suum prius ministris vel amicis, aut filiis ponus dei honorem auferre conantur, quo facilius postea, qui soli Deo cultus debetur, sacrosancti corporis & sanguinis Christi sacrificum rogare queant, vt omni sacrificio atque sacerdotio spoliatos, nos absque Deo esse faciant. Et hoc est quod paulatim Satanas molitur, Primum vt amicos filiosque dei, & membra Christi corporis. Deinde vt Deum ipsum nos contemnere faciat, & omnem beneficiorum eius memoriam sempiterna quadam obliuione obruat.

Verum hoc, aiunt, est diuinum honorem in homines transferre: quod solius dei proprium esse videtur, qui dixit: Ego dominus scrutans corda, & probans renes id hominibus tribuere, quasi possint aut audire sancti petitiones nostras, aut motum cordiis eius qui precatur, iudicare.

Caeterum si quis nefas esse putat hoc homini tribuere, scripturam arguat, quae tribuit Elisaeo, quod is absens cognouerit, quae Giesi discipulus eius fecerat, quum a Naman Syro munera accepisset, quod omnia verba quaecunque locutus esset in conclaui suo Sy riae rex, cognita habuerit: nec illud ignorauerit, missum esse ab rege Israel, qui caput suum praecideret. Tribuit eadem & Petro quod sciuerit is Ananiam & Sapphiram fraudasse de pretio agni. Quod si diuini latine vocantur, qui vel praeterita vel futura cognoscunt, cur hoc diuinitatis genus non recte tribuatur sanctorum spiritibus, quando corpus etiam Elisaei mortuum, ossa Ioseph quae visitata fuerant, post mortem prophetasse legimus? Quid autem aliud est prophetia, quam quod a Cassiodoro scriptum est, inspiratio siue reuelatio diuina. Estne autem verisimile, quod pleraque reuelata sunt Elisaei cadaueri, reuelata sunt ossibus Ioseph, reuelara sunt Elisaeo, reuelata sunt Petro, reuelata sunt aliis quoque sanctis in terris adhuc agentibus, & non reuelabitur eorundem, aut aliorum etiam sanctorum spiritibus, in beatorum sedes receptis, quid a se petant, quae degunt adhuc in hac vita mem bra corporis eiusdem, de quorum salute cumprimis illos con stat esse solicitos? Sepultus in inferno diues, quid sui fratres agerent, quos in hoc seculo reliquerat, non ignorabat: & ignorabunt spiritus coelestes, quid agunt, quid a se precentur fratres, corruptibile corpus hoc adhuc circumferentes? eruntque meliore conditione demones, quos non omnino latere cordis nostri cogitationes & singulari quadam rerum scientia pollere (vnde etiam nomen traxerunt) Augustinus, & apud Cassianum Serenus memoriae prodi derunt, quam animae beatorum suauissimo dei conspectu fruentium. Ipsam animarum vim subtilitate sua pleraque praeuidere, maxime quum a sensibus corporis abstrahuntur, Gregorius & ante eum Augustinus testantur: Quanta plura praeuisuros certum est cum eum videbunt, qui videt omnia, in quo videbunt omnia, quaecunque Deo visum fuerit eis reuelare? Quod si verum est quod dixit veritas, que mentiri nescit, quod in resurrectione erimus sicut an geli in culo: angelos autem non modo scire quod precentur in hoc seculo degentes, verum etiam deo preces eorum offerre manifeste scriptura docet, quid est quod iam dubiter quisquam, quin animae piorum desideratissimo dei con spectu fruentes, non ignorent quid a se petant fratres in terris agentes, siue reuelantibus angelis, quod Dionysiovisum est: siue quod Hieronymo placuit, celeritate quadam percipiendi, quum similes angelis facti sint: siue quia videntes videntem omnia, in eo & per eum vident omnia. Quid enim est, inquit Gregorius, quod ibi sanctorum animae nesciant, vbi scientem omnia sciunt. Quis ibi aliquid nesciat, ait ante Gregorium Dionysius, vbi omnes fontem scientiae Deum vident? Certe qui intus omnipotentis dei claritatem vident, nullo modo credendum est, quia foris aliquid sit quod ignorent.

Verum vt qui semel a via recta deflexerunt, eos in alium atque alium errorem incurrere videre licet, sic in iis qui a vero semel aberrauerunt, error alius alium tradit. Neque enim desunt qui cum falsam opinionem suam de non inuocandis sanctis alia ratione confirmare non possint, eo tandem audaciae atque amentiae prorumpant, vt asseuerare non dubitent, nondum esse potitos sanctos eius conspectu suauissimo, in quem angeli prospicere desiderant, sed adhuc in abditis quibusdam receptaculis, extremum expectare generalis iudicii diem, in quo redditurus vnicuique sit Deus iuxta opera sua. Hoc vero est mediatorem Christum negare, hoc est alium cum Iudaeis Messiam expectare, qui de nouo quodam limbo defunctorum animas iterum educat: hoc est dicere, Ergo Christus gratis est mortuus. Nam sicut superius a nobis dictum est, quis erit fructus passionis & mortis Christi, si non melior nunc est nostra conditio, quam fuit patrum, qui Christi passionem & mortem praecesserunt? si aeque vt illis clausa nobis adhuc est coeli ianua, quam nos illius morte nobis apertam esse persuasum habemus? Quae autem fuit causa quamobrem vel illi tantopere desiderarent venturi Messiae incarnationem, vel nos de eo quod is tandem aduenerit, vna cum illis adeo laetaremur, si carendum nihilominus, & illis, & nobis est eius visione, neque prius ea perfruendum, i extremus ille generalis iudicii dies aduenerit? Quid autem nunquid non huic istorum insaniae manifeste scriptura reclamat & veteris & noui Testamenti, quae simul vt homo fuerit mortuus, vel poenas eum debitas persoluere, vel si nihil in eo sit quod purgandum restet, euestigio celestis regni praemia consequi docet? Ducunt, inquit, in bonis dies suos, & in puncto ad infernum descendunt. Mortuus est diues, ait Christus, & sepultus est in inferno. Latroni contra in cruce pendenti dicit ipse quo que cruci affixus, Hodie mecum eris in paradiso. Rursus alibi scriptura loquitur: Vincenti dabo edere de ligno vitae, quod est in paradiso Dei mei.

Porro Paulus quum dixisset, Id quod in praesenti momentaneum est & leue tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur. Quae enim vi dentur temporalia sunt: quae autem non videntur, aeterna, Subiungit ilico. Scimus autem, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod aedificationem ex Deo habemus, domum non manu factam, sed aeternam in coelis. Quibus verbis an non clare indicat, quod simul vt ex diuersorio corporis huius anima migra uerit, ad aeternam illam caelestem domum euestigio transfertur? Quod si quis contenderit, spe tantum id fieri tum, non autem re, quid aliud ex eo consequetur, quam quod nihilo melior futura sit anime conditio iam a corpore separatae, quam eiusdem adhuc in corpore permanentis? Quorsum igitur attinebat dicere, Si terrestris domus nostra hu ius habitationis dissoluatur: quandoquidem etiam illa non dissoluta per aeque sperare nobis domum illam caelestem licet? qui (quod ab eodem Paulo dictum est alibi spe salui facti sumus.

Verum & hunc scrupulum exemit nobis Paulus, & omni prorsus nos dubitatione liberauit, cum paucis interiectis ita loquitur. Audentes igitur semper & scientes, quoniam dum sumus in hoc corpore peregrinamur a domino: (per fidem enim ambulamus, & non per speciem audemus autem, & bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, & praesentes esse ad dominum. Quid magis dilucide dici ponit ad id quod volumus ostendendum? Sicut mercenarius praestolatur finem operis suis sicut desiderat ceruus ad fontes aquarum, sic sitiebat anima Pauli ad Deum fontem viuum, atque ideo cupiebat ab isto corpore peregrinari, vt illius praesentia frui posset, quem tanto ardore videre gestiebat. Hoc est quod alio quoque loco dixit: Habere se desiderium dissolui & esse cum Christo Quorsum autem peregrinari a corpore, quorsum dissolucupiebat, si nihilominus tam desiderato Christi aspectu fruendum illi non erat: si dissolutione facta, fuit nihilomi nus expectandus extremus generalis iudicii dies, quo primum ei videndi Christi potestas fieret. Quis non videt quam inepta, quam absurda sit haec opinio, etiamsi Graeci quidam non ignobiles in ea fuisse videntur. Quamuis Cyrillus contrarium non obscure senserit, sic scribens ad reginas libro secundo de recta fide. Olim, inquit, liberatae a corpo ribus animae hominum in subterranea receptacula demit tebantur implentes mortis promptuaria, vbi autem Christus spiritum suum patri commendauit, etiam hanc nobis praeparauit viam, non enim ingredimur in infernum, absit, sequemur autem potius, secundum hoc ipsi & fideli con ditori nostras commendantes animas in bona spe suscitabit enim omnes Christus. Item & Basilius: An non extremi stuporis est, inquit, sanctos fateri cum Christo esse, quandoquidem Paulus peregrinans a corpore praesens est apud dominum, & resolutus iam est cum Christo, istos vero non concedere spiritui sancto quantum in ipsis est, vt vel eodem modo, quo homines cum Christo sit.

Verum hic isti quaerunt, quis generalis iudicii sit vsus futurus, si ante illud mercedem quisque suam recepturus est? Respondet huic quaestioni Gregorius, quod hoc animabus crescit in iudicio, quod nunc animarum sola, postmodum vero etiam corporum beatitudine perfruuntur, vt ipsa quoque came gaudeant, in qua dolores pro domino cruciatusque pertulerunt. Pro hac quippe geminata earum gloria scriptum est, Interra sua duplicia possidebunt. Hinc etiam ante resurre ctionis diem de sanctorum animabus scriptum est, Datae sunt illis singulis stolae albae, & dictum est illis, vt requiescerent tempus adhuc modicum, donec impleretur numerus conseruorum & fratrum eorum. Qui itaque nunc singulas accepe runt, binas in iudicio stolas habituri sunt: quia modo ani marum tantum, tunc autem animarum simul & corporum gloria laetabuntur.

Sed haec ad probandum sanctorum inuocationem, simul ad ostendendum quod orationes nostras sancti cognoscant, dicta sufficiant. Nunc Cyprianum orationem dominicam explicantem audiamus: cuius hunc librum commendans Augustinus, hortatur vt eum diligenter legant, & quantum dominus adiuuerit intelligant, me moriaeque commendent.

PrevBack to TopNext