On this page
Caput 59
Caput 59
Expositio Dominicae orationis author B. Cypriano martyre
EVangelica praecepta fratres dilectissimi nihil sunt aliud quam magisteria diuina, fundamenta aedificandae spei firmamenta corroborande fidei, nutrimenta fouendi cordis, gubernacula dirigendi itineris, praesidia obtinendae salutis: quae dum dociles credentium mentes in terris instruunt, ad coelestia regna per ducunt. Multa & per Prophetas seruos suos dici Deus voluit & audiri, sed quanto maiora sunt quae filius loquitur, quae dei sermo, qui in Prophetis fuit, propria voce testatur? non iam mandans vt paretur venienti via, sed ipse veniens, & viam nobis aperiens & ostendens, vt qui in tenebris mortis errantes improuidi & caeci prius fuimus, lucis gratia illuminati, iter vitae, duce & rectore domino teneremus. Qui inter caetera salutaria sua monita & praecepta diuina, quibus populo suo consulit ad salutem, etiam orandi ipse formam dedit, ipse quod precaremur monuit & instruxit. Qui fecit viuere, docuit & orare, benignitate scilicet & caetera dare & conferre dignatus est, vt dum prece & ora tione quam filius docuit, apud patrem loquimur, facilius audiamur. Iam praedixerat horam venire, quando veri addo ratores adorarent: patrem in spiritu & veritate, & impleuit, quod ante promiserat, vt qui spiritum & veritatem de eius sanctificatione percepimus, de traditione quoque eius vero & spiritaliter adoremus. Quae enim potest magis spiritalis esse oratio, quam quae a Christo nobis data est, a quam nobis & spuunsanctus missus est? Quae vera magis apud patrem precatio, quam quae a filio, qui est veritas, de eius ore prolata est? vt aliter orare, quam docuit non ignorantia sola sit, sed & culpaquando ipse posuerit & dixerit: Reiicitis mandatum dei, vt traditionem vestram statuatis? Oremus itaque fratres dilectissimi sicut magister Deus docuit. Amica & familiaris oratio est Deum de suo rogare, ad aures eius ascendere Christi orationem. Agnoscat pater filii sui verba, quum precem facimus. Qui habitat intus in pectore, ipse sit & in voce Et quum ipsum habeamus apud patrem aduocatum pro pecatis nostris, quando peccatores pro delictis nostris perimus, aduocati nostri verba promamus. Nam quum dicat, Quia quodcunque petieritis a patre in nomine meo dabit vobis, quanto efficacius impetramus quod perimus in Christi nomine, si peramus ipsius oratione?
Si autem orantibus sermo & precatio cum disciplina, quietem continens & pudorem. Cogitemus nos sub conspectu dei stare. Placendum est diuinis oculis & habitu corporis & modo vocis. Nam vt impudentis est clamoribus strepere, ita contra congruit verecundo modestis precibus orare. Denique magisterio suo dominus secrete nos orare praecepit, in abditis & secretis, vel semotis locis, in cubiculis ipsis, quod magis conuenit fidei, vt sciamus Deum vbique esse praesentem, audire omnes & videre, & maiestatis suae plenitudine in abdita quoque & occulta penetrare, sicut scriptum est: Ego Deus approximans, & non Deus de longinquo. Si absconditus fuerit homo in absconditis, ergo ego non videbo eum? Nonne coelum & terram ego impleo? & iterum. In omni loco oculi dei speculantur bonos & malos. Et quando in vnum cum fratribus conuenimus, & sacrificia diuina cum dei sacerdote celebramus, verecundiae & disciplinae memores esse debemus: Non passim ventilare preces nostras inconditis vocibus, nec petitionem commendandam modeste, deo tumultuosa loquacitate iactare. Quia Deus non vocis sed cordis auditor est. Nec admonendus est clamori bus, qui cogitationes videt, prouocante domino & dicente: Quid cogitatis nequam in cordibus vestris? & alio loco: Et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum scrutator renis & cordis. Quod Anna in primo regnorum libro Ecclesiae typum portans custodit & seruat, quae dominum non clamosa peritione, sed tacite & modeste intra ipsas pectoris latebras precabatur. Loquebatur prece occulta, sed manifesta fide. Loquebatur non voce, sed corde, quia sic sciebat Deum audire, & impetrauit efficaciter quod petiit, quia fideliter postulauit. Declarat scriptura diuina, quae dicit: Loquebatur in corde suo & labia eius mouebantur, & vox eius non audiebatur, & exaudiuit eam deus. Item legimus in psalmis: Dicite in cordibus & in stratis vestris & transpungimini. Per Hieremiam quoque haec eadem spiritus sanctus suggerit & docet dicens: In sensu autem tibi debet adorari Deus Adorans autem fratres dilectissimi nec illud ignoret, quemadmodum in templo cum Pharisaeo & publica nus orauerit: non alleuatis impudenter ad caelum oculis nec manibus insolenter erectis, pectus suum pulsans, & peccata intus inclusa contestans, diuinae misericordiae implo rabat auxilium. Et cum sibi Phariseus placeret, sanctificari hic magis meruit, qui sic orauit, qui spem salutis non in fiducia innocentiae suae posuit, quum innocens nemo sit, sed peccata confessus humiliter orauit, & exaudiuit orantem, qui humilibus ignoscit. Quae dominus in Euangelio suo ponit & dicit: Homines duo ascenderunt in templum adorare, vnus pharisaeus & alter publicanus: Pharisaeus cum stetisset, talia apud se precabatur: Deus gratias tibi agoquia non sum sicut caeteri homines iniusti, raptores, adulteri, quomodo & publicanus iste, ieiuno bis in sabbatho, decimas do de omnibus quaecunque possideo. Publicanus autem de longinquo stabat, & neque oculos volebat ad caelum leuare, sed percutiebat pectus suum dicens: Deus propitius esto mihi peccatori. Dico vobis descendit hic iustificatus magis in domum suam, quam ille pharisaeus. Quia omnis qui se extollit humiliabitur, & qui se humiliaue rit exaltabitur Quae nos fratres dilectissimi de diuina lectione discentis, postquam agnouimus ad orationem qualiter accedere debeamus, cognoscamus, docente domino, & quid oremis. Sic, inquit, orate: Pater noster qui es in coelis. Sanctifidetur nomen tuum. Adueniat regnum tuum Fiat voluntas tia sicut in coelo & in terra. Panem nostrum quotidianum danobis hodie, & remitte nobis debita nostra, sicut & nos remittimus debitoribus nostris. Et ne pa tiaris induci ros in tentationem, sed libera nos a malo, Amen. Ante omnia pacis doctor atque vnitatis magister singulatim induit & priuatim precem fieri, vt quis quum precatur, pro si tantum precetur. Non dicimus, pater meus qui in coelis es nec, panem meum da mihi hodie. Nec dimitti sibi tantum vnusquisque delicta postulat, aut vt in tentationem non inducatur, atque a malo liberetur, pro se solo rogat. Publica est nobis et communis oratios et quando oramus, non pro vno, sed pro populo toto oramus, quia totus populus vnum sumus. Deus pacis et concordimagister, qui docuit vnitatem, sic orare vnum pro omnibus voluit, quomodo in vno omnes ipse portauit. Hanc orationis legem seruauerunt tres pueri in camino ignis inclusi, consonantes in prece, et spiritus consensione concordes. Quod declarat scripturae diuinae fides, et cum docet quomodo orauerint tales, dat exemplum quod imitari in precibus debeamus, vt tales esse possimus. Tunc, inquit, illi tres quasi ex vno ore hymnum canebant, et benedicebant dominum. Loquebantur quasi ex vno ore, et nondum illos Christus orare docuerat, et idcirco orantibus fuit impetrabilis et efficax sermo, quia promerebatur dominum pacifica, et simplex, et spiritalis oratio: sic et Apostolos cum discipulis post ascensum domini inuenimus orasse. Erant, inquit, perseuerantes omnes vnanimes in oratione cum mulieribus et Maria, quae fuerat mater Iesu, et fratribus eius. Perseuerabant in oratione vnanis mes, orationis suae et instantiam simul et concordiam declarantes. Quia Deus qui inhabitare facit vnanimes in domo, non admittit in diuinam et aeternam domum, nisi apud quos est vnanimis oratio. Qualia autem sunt fratres dilectissimi orationis dominicae Sacramenta, quam multa quam magna, breuiter in sermone collecta, sed in virtute spiritaliter copiosa? vt nihil omnino praetermissum sit, qui non in precibus atque orationibus nostris coelestis doctinae compendio comprehendatur. Sic ait, orates Pater noster qui es in coelis. Homo nouus renatus, et Deo suo per gratiam eius restitutus, pater primo in loco dicit, quia filius esse iam cepit. In sua, inquit, propria venit, & sui eum non receperunt. Quotquot eum receperunt, dedit illis po testatem, vt filii Dei fierent, qui credunt in nomine eius Qui ergo credidit in nomine eius, & factus est Dei filius, hinc debet incipere, vt & gratias agat, & profiteatur se Dei filium, dum nominat patrem sibi esse in coelis Deum, contestetur quoque inter prima statim natiuitatis suae verba renuntiasse se terreno & carnali patri et patrem solum nosse se & habere coepisse, qui sit in coelis sicut scriptum est: Qui dicunt patri & matri non noui te, & filios suos non agnouerunt, hi custodierunt praecepta tua, & Testamentum tuum seruauerunt. Item dominus in Eusangelio suo praecepit, ne vocemus nobis patrem in terra, quod sit scilicet nobis vnus pater qui est in coelis. Et discipulo, qui mentionem defuncti patris fecerat, respon dit: Sine, mortui mortuos suos sepeliant: dixerat enim patrem suum mortuum, quum sit credentium pater viuus. Nec hoc solum fratres dilectissimi animaduertere & intelligere debemus, quod appellemus patrem, qui sit in coelis: sed coniungimus & dicimus: Pater noster, id est, eorum qui credunt, eorum qui per cum sanctificari, & gratiae spiritalis nauitate reparati, filii Dei esse coeperunt, Quae vox etiam Iudaeos perstringit & percutit, qui Chistum sibi per Prophetas annuntiatum, & ad se prius missum non tantum spreuerunt infideliter, sed & crudeliter necauerunt. Qui iam non possunt patrem Deum vocare, quum dominus confundat & redarguat dicens: Vos de diabolo patre estis, & concupiscentias patris vestri vultis facere. Ille enim homicida fuit ab initio, & in veritate non stetit, quia veritas non est in illo. Et per Esaiam Prophetam Deus clamat indignans: Filios genui & exaltaui, ipsi autem me spreuerunt. Agnouit bos possesso rem situm, & asinus praesepe domini sui, Israel autem me non cognouit, et populus me non intellexit. Veh genpeccatrix, populus plenus peccatis, semen nequam, fili scelesti. Dercliquistis Dominum, et in indignationem misistis illum sanctum Israel. In quorum exprobrationem Christiani, quando oramus, pater noster dicimus, quia noster esse coepit, et Iudaeorum (qui cum reliquerunt esse desiit: nec peccator populus potest esse filius, sed quibus remissa peccatorum datur. eis filiorum nomen asscribitur eis et aeternitas repromittitur, Domino ipso dicentes Omnis qui facit peccatum, seruus est peccati. Seruus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum: quanta autem Domini indulgentia, quanta circa nos dignationis eius et bonitatis vbertas, qui sic nos voluerit orationem celebrare in conspectu Dei, vt Deum patrem vocemus, et vt est Christus Dei filius, sic et nos Dei filii nuncupemur. Quod nomen nemo nostrum in oratione auderet attingere, nisi ipse nobis sic permisisset orare. Meminisse itaque fratres dilectissimi et scire debemus, quia quando Deum patrem dicimus, quasi filii dei agere debemus vt quomodo nos nobis placemus de deo patre, sic sibi placeat & ille de nobis. Conuersemus quasi dei templa, vt deum in nobis constet habitare. Nec degeneret actus noster a spiritu, vt qui coelestes & spiritales esse coepimus, non nisi spiritalia & coelestia cogitemus & agamus, qui & ipse deus dixit. Eos qui clarificant meclarificabo: & qui me spernit, spernetur. Beatus quoque Apostolus in epistola sua posuit: Non estis vestri, empti enim estis pretio magno clarificate & portate deum in corpore vestro. Post hoc dicimus: Sanctificetur nomen tuum, non quod optemus deo vt sanctificetur orationibus nostris, sed quod petamus ab eo vt nomen eius sanctificetur in nobis.
Caeterum a quo deus sanctificatur, qui ipse sanctificat? Sed quia ipse dixit. Sancti estote, quoniam ego sanctus sum: ideo petimus & rogamus, vt qui in batismo sanctificati sumus, in eo quod esse coepimus perseue remus, & hoc quotidie deprecamur. Opus est enim nobis quotidiana sanctificatione, vt qui quotidie delinquimus delicta nostra sanctificatione assidua repurgemus. Quae autem sit sanctificatio, quae nobis de dei dignatione confertur, Apostolus praedicat dicens: Neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum appetitores, neque fures, neque fraudulenti, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores regnum dei consequentur. Et haec quidem fuistis, sed abluri estis, sed iustificati estis, sed sanctificati estis, in nomine domini nostri Iesu Christi, & in spiritu Dei nostri. Sanctificatos nos dicit in nomine domini Iesu Christi, & in spiritu Dei nostri. Haec sanctificatio vt in nobis permaneat oramus, & quia deus & iudex noster sanato a se & viuificato, comminatur iam non delinquere, ne quid ei deterius fiat, hanc continuis orationibus precem facimus, hoc diebus ac noctibus postulamus, vt sanctificatio & viuificatio quam de dei gratia sumitur, ipsius profectione seruetur. Sequitur in oratione (Adueniat regnum tuum) Regnum etiam dei repraesentari nobis petimus, sicuti & nomen eius, vt in nobis sanctificetur postulamus. Nam deus quando non regnat, aut apud eum quando incipit, quod & semper fuit, & esse non definit? Nostrum regnum petimus aduenire a deo nobis repromissum, Christi sanguine & passione quaesitum, vt qui in seculo ante seruiuimus, postmodum Christo dominante regnemus, sicut & ipse pollicetur & dicit: Venite benedicti paris mei, percipite regnum quod vobis paratum est b origine mundi. Potest vero fratres dilectissimi & ipse Christus esse regnum Dei, quem venire quotidie cupimus: huius aduentus vt cito nobis repraesentetur optamus. Nam tum resurrectio ipse nostra sit, qui in ipso resurgimus, sic & regnum Dei potest ipse intelligi, quia in illo regnatur, sumus. Bene autem regnum Dei petimus, id est, regnum co leste, quia est & terrestre regnum.
Sed qui renuntiauit iam seculo, maior est & honoribus eius & regno, & ideo qui se Deo & Christo dedicat, non terrena, sed coelestia regna desiderat. Continua autem oratione & prece opus est, ne excidamus a regno coelesti, sicut Iudaei, quibus hoc promissum prius fuerat, exciderunt, domino manifestante & probante: Multi inquit, venient ab Oriente & Occidente, & recumbent cum Abraham, Isaac, & Iacob, in regno coelorum. Filii autem regni expellentur in tenebras exteriores, illic erit ploratio & stridor dentium. Ostendit quia ante filii regni Iudaei erant, quando & filii Dei esse perseuerabant. Postquam cessauit circa illos nomen paternum. cessauit & regnum. Et ideo Christiani qui oratione appel lare patrem deum coepimus: nos & vt regnum Dei nobis veniat oramus, addimus quoque & dicimus. (Fiat voluntas tua sicut in coelo & in terra) non vt deus faciat quod vult, sed vt nos facere possimus quod deus vult. Nam deo quis obsistit, quo minus quod velit faciat?
Sed quia nobis a diabolo obsistitur, quo minus per omnia noster animus atque actus deo obsequatur, oramus & petimus vt fiat in nobis voluntas dei, quae vt fiat in nobis, opus est dei voluntate, id est, ope eius & protectione, quia nemo suis viribus fortis est, sed dei indulgentia & misericordia tutus est. Denique & deus infirmitatem hominis, quem portabat, ostendens ait: Pater si fieri potest transeat a me calix iste, Et exemplum discipulis suis tribuens, vt non voluntatem suam, sed dei faciant, addidit dicens: Veruntamen non quod ego volo, sed quod tu. Et alio loco dicit: Non descendi de coelo vt faciam voluntatem meam, sed eius qui me misit, Quod si filius obaudiuit vt faceret patris voluntatem, quanto magis seruus obaudire debet vt faciat dei voluntatem? sicut in epistola sua Ioannes quoque ad faciendam dei voluntatem hortatur & instruit dicens: Nolite diligere mundum, neque ea quae in mundo sunt.
Si quis dilexerit mundum, non est dilectio patris in illo, quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, & concupiscentia oculorum, & ambitio seculi, quae non est a patre, sed ex concupiscentia mundi, & mundus transibit & concupiscen tia eius. Qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, quomodo & Deus manet in aeternum, qui in aeternum manere voluimus, Dei qui aeternus est, voluntatem facere debemus. Voluntas autem Dei est, quam Christus & docuit & fecit. Humilitas in conuersatione, stabilitas in fide, verecundia in verbis, in factis iustitia, in operibus misericordia, in moribus disciplina, iniuriam facere non posse, & factam tolerare posse, cum fratribus pacem tenere, Deum toto corde diligere, amare in illo quod pater est, timere quod Deus est, Christo nihil omnino praeponere, quia nec nobis illi quicquam praeposuit, charitati eius inseparabiliter adhaerere, cruci eius fortiter ac fidenter assistere, quan do de eius nomine & honore certamen est, exhibere in sermone constantiam qua confitemur: in quaestione fidutiam, qua congredimur: in morte patientiam, qua coronamur: hoc est cohaeredem Christi velle esse, hoc est praeceptum Dei facere, hoc est voluntatem patris adimplere. Fieri autem petimus voluntatem Dei, vt in coelo & in terra, quod vtrunque ad consummationem nostrae voluntatis pertinet & salutis.
Nam cum corpus e terra, & spirim possideamus e coelo, ipsi terra & caelum summus, & in vtroque.i.corpore & spiritu, vt Dei voluntas fiat oramus. Est enim inter carnem & spiritum colluctatio, & discordantibus aduersus se inuicem quotidiana congressio, vt non qua volumus ipsa faciamus, dum spiritus coelestia & diuina quaerit, caro terrena & secularia concupiscit: & ideo petimus impense inter duo ista ope & auxilio Dei concordiam fieri, vt dum & spiritu & carne voluntas Dei geritur, quae per euin renata est, anima seruetur. Quod aperte & manifeste Apostolus Paulus sua voce declarat: Caro, inquit, concupiscit aduersus spiritum, & spiritus aduersus carem. Haec enim inuicem aduersantur sibi, vt non quaecunque vultis ipsa faciatis. Manifesta autem sunt facta carnis, quae sunt adulte ria, fornicationes, immunditiae, spurcitiae, dololatria, veneficia, homicidia, inimicitiae, contentiores, aemulationes, animositates, prouocationes, simultate, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comessationes, & his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Fructus auem spiritus est charitas, gaudium, pax, magnanimitas, fides, mansuetur do, continentia, castitas. Et idcirco quotidianis, imo continuis orationibus hoc precamur, & in coelo & in terra voluntatem circa nos Dei fieri, quia haec est voluntas Dei, vt terrena coelestibus cedant, spiritalia et diuina praeualeant. Potest etiam sic intelligi fratres dilectissimi, vt quoniam mandat & monet Deus etiam inimicos diligere, et pro iis quoque qui nos persequuntur orare, petamus & pro illis qui adhuc terreni sunt, et necdum coelestes esse coeperunt, vt et circa illos voluntas Dei fiat, quam CHRISTVS hominem conseruando et redintegrando perfecit. Nam quum discipuli ab eo non iam terreni appellentur, sed sal terrae, et Apostolus primum hominem vocet de terrae limo, secundum vero de coelo, merito et nos qui esse debemus patri Deo similes qui solem suum oriri facit super bonos & malos, et pluit super iustos et iniustos, sic monente Deo oramus et petimus, vt precem pro omnium salute faciamus, vt quomodo in coelo, id est, in nobis per fidem nostram voluntas Dei facta est, vt essemus de coelo, ita in terra, hoc est in illis credentibus fiat voluntas Dei, vt qui adhuc sunt prima natiuitate terreni, incipiant esse coelestes ex aqua et spiritu nati. (Procedente oratione postulamus et dicimus (Panem nostrum quotidianum da nobis hodie) Quod potest spiritaliter et simpliciter intelligi, quia et vterque intellectus vtilitate diuina proficit ad salutem. Nam panis vitae Christus est, et panis hic omnium non est, sed noster est, et quomodo dicimus pater noster, quia intelligentium et credentium pater est, sic et panem nostrum vocamus, quia Christus noster qui corpus eius contingimus, panis est Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus, nequi in Christo sumus, et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo grauiore delicto. dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur, ipso praedicante et monente: Ego sum panis vitae qui de coelo descendi Si quis ederit de hoc pane, viuet in aeternum. Panem autem quem ego dedero, caro mea est pro seculi vita Quando ergo dicit in aeternum viuere, si quis ederit de eius pane, vt manifestum est eos viuere, qui corpus eius attingunt, et Eucharistiam iure communicationis accipiunt: ita contra timendum est & orandum, ne dum quis abstentus separatur a Christi corpore, procul remaneat a salutem, comminante ipso & dicente: Nisi ederitis carnem filii hominis, & biberitis sanguinem eius, non habebitis vitam in vobis. Et ideo panem nostrum, id est, Christum dari nobis quotidie petimus, vt qui in Christo manemus & viui mus, a sanctificatione & corpore eius non recedamus. Potest vero & sic intelligi, vt qui seculo renuntiauimus, & diuitias eius & pompas fidei gratia spiritalis abiecimus. cibum nobis tantum petamus & victum, quum instruat dominus & dicat: Qui non renuntiauerit omnibus quae sunt eius, non potest meus discipulus esse. Qui autem Christi coepit esse discipulus, secundum vocem magistri sui renuntians omnibus, diurnum debet cibum petere, nec in longum desideria petitionis nostrae extendere, ipso iterum domino praescribente & dicente: Nolite in crastinum cogitare: Crastinus enim dies ipse cogitabit sibi, sufficit diei malitia sua. Merito ergo Christi discipulus victum sibi in diem postulat, qui de crastino cogitare prohibetur, quia & contrarium sibi fit & repugnans, vt quaeramus in seculo diu viuere, qui petimus regnum Dei velociter adueni re. Sic & beatus Apostolus monet, formans & corroborans spei nostrae ac fidei firmitatem: Nihil, inquit, intulimus in hunc mundum, verum neque auferre quid possumus. Habentes itaque exhibitionem & tegumentum his con tenti simus. Qui autem volunt diuites fieri, incidunt in tentationem & muscipulas diaboli, & desideria multa & nocentia, quae mergunt hominem in perditionem & in interitum. Radix enim omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes naufragauerunt a fide, & inseruerunt se doloribus multis. Docet non tantum contemnendas, sed & periculosas esse diuitias, illic esse radicem ma lorum blandientium, caecitatem mentis humanae occulta * deprecatione fallentium.
Vnde & diuitem stultum seculares copias cogitantem, & se exuberantium fructuum largitate iactantem redarguit Deus dicens: Stulte hac nocte expostulatur anima tua, quae ergo parasti cuius erunt? Laetabatur stultus in fructibus nocte moriturus, & cui vita iam deerat, victus abundantiam cogitabat. Contra au tem dominus perfectum & consummatum docet fieri, qui omnibus suis venditis atque in vsum pauperum distributis. thesaurum sibi condit in coelo. Eum dicit posse se sequi, & gloriam dominicae passionis imitari, qui expeditus & suc cinctus, nullis laqueis rei familiaris inuoluitur, sed solutus ac liber, facultates suas ad dominum ante praemissas ipse quoque comitatur. Ad quod vt possit vnusquisque noitrum parare se, sic discit orare, & de orationis lege qualis esse debeat noscere. Neque enim deesse quotidianus cibus potest iusto cum scriptum sit: Non occidit dominus fame animam iusti, & iterum: Iunior fui & senui, & non vidi iustum derelictum, neque semen eius quaerens panem. Item dominus promittat & dicat: Nolite cogitare dicentes, quid edemus, aut quid bibemus, aut quid vestiemur? haec enim nationes quaerunt. Scit autem pater vester quia horum omnium indigetis. Quaerite primum regnum & iustitiam Dei, & haec omnia apponentur vobis. Quaerentibus regnum & iustitiam Dei, omnia promittit apponi. Nam cum sint Dei omnia, habenti dominum nihil deerit, si Deo ipse non desit. Sic Daniele in leonum lacu iussu regis incluso, prandium diuinitus procuratur, & inter feras esurientes & parcentes homo Dei pascitur. Sic alitur Helias in fuga: & in solitudine coruis ministrantibus, & volucri bus cibum sibi apportantibus in persecutione nutritur, Atque humanae malitiae detestanda crudelitas: ferae parcunt, aues pascunt, homines insidiantur & saeuiuunt. Post haec & pro peccatis nostris deprecamur dicentes. Et remit re nobis debita nostra sicut & nos remittimus debitoribus nostris. Post subsidium cibi petitur & venia delicti, vt qui a Deo pascitur, in Deo viuat, nec tantum praesenti & temporali vitae, sed & aeternae consulatur, ad quam venire potest, si peccata donentur. quae debita dominus appellat, sicut in Euangelio suo dicit: Remisi tibi omne debitum, quia me rogasti. Quam autem necesse, quam prouidenter & salubriter admonemur, quod peccatores sumus, qui pro peccatis rogare compellimur, vt dum indulgentia de Deo petitur, conscientiae suae animus recordetur. Ne quis sibi quasi innocens placeat, & se extollendo plus pereat, instrui tur & docetur peccare quotidie, dum quotidie pro peccatis iubetur orare. Sic denique & Ioannes in epistola sua monet dicens: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, & veritas in nobis non est.
Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis & iustus est dominus, qui nobis peccata dimittat. In epistola sua vtrumque complexus est, quod & rogare pro peccatis debeamus, & impetremus indulgentiam cum rogamus. Ideo & fidelen dixit dominum ad dimittenda peccata, fidem pollicitationis suae reseruantem. Quia qui orare nos pro debitis & peccatis docuit, paternam misericordiam promisit & veniam secuturam. Adiunxit plane & addidit legem, certa nos conditione & sponsione constringens, vt sic nobis dimitti debita postulemus, secundum quod & ipsi debitoribus nostris dimittimus: scientes impetrare non posse, quod pro peccatis petimus, nisi & ipsi circa debitores nostros paria fecerimus. Idcirco & alio loco dicit: In qua mensura mensi eritis, in ea remetictur vobis. Et qui seruus post dimissum sibi a domino omne debitum, conseruo suo noluit ipse dimittere, in carcerem religatur. Quia indulgere conseruo suo noluit, quod sibi a domino indultum fuerat, amisit, Quae adhuc fortius Christus in praeceptis suis maiore censurae suae vigore praedixit: Cum steteritis, inquit, ad orationem, remitte si quid habetis aduersus aliquem, vt & pater noster qui in coelis est, remittat peccata vobis: si autem vos non remiseritis, neque pater vester qui in coelis est remittet peccata vobis. Excusatio tibi nulla in die idicii superest, cum secundum tuam sententiam iudiceris, & quod feceris, hoc & ipse patiaris. Pacificos enum & concordes atque vnanimes esse in domo sua deus praecipit, & quales nos fecit natiuitate secunda, tales vult renatos perseuerare, vt qui filii Dei esse coepimus, in die pace manea mus: & quibus spiritus vnus est, vnus sit & animus & sersus, sic nec sacrificium Deus recepit. Dissidentem ab altam reuertentem prius fratri reconciliari iubet, vt pacificis precibus & Deus possit esse pacatus. Sacrificium, Deo majus est pax nostra, & fraterna concordia, & de vnitate patris & filii & spiritus sancti plebs adunata. Neque enim in sacrificiis, quae Abel & Cham primi obtulerunt, munera eorum Deus sed corda intuebatur, vt ille placeret in munere, qui placebat in corde, Abel pacificus & iustus, dum Deo sacrificat innocenter, docuit & caeteros quando ad altare munus offerunt, sic venire cum timore Dei, cum simplici corde, cum lege iustiae, cum concordiae pace Merito ille dum in sacrificio Dei talis esset, postmodum sacrificium Deo factus est, vt martyrium primus ostendens, initiaret & sanguinis sui glona dominicam passionem, qui & iustitiam habuerat, & paceni. Tales denique a domino vindicabuntur.
Caeterum discordans & dissidens, & pacem cum fratribus non habens, secundum quod beatus Apostolus & scriptura sancta testatur, nec si pro nomine Christi occisus fuerit, crimen dissensionis poterit euadere, quia sicut scriptum est: Qui fratrem suum odit, homicida est, nec ad regnum coelorum peruenit, vt cum Deo viuat homicida. Non potest esse cum Christo qui imitator Iudae maluit esse quam Christi: quale delictum est, quod nec baptismo sanguinis potest ablui? quale crimen est, quod martyrio non potest expiari? Illud quoque necessarie admonet dominus vt in oratione dicamus: Et ne patiaris nos induci in tentationem. Qua in parte ostenditur nihil contra nos aduersarium posse, nisi Deus ante permiserit, vt omnis timor noster & deuotio atque obseruatio ad Deum conuertatur, cum in tentationibus nostris nihil malo liceat, nisi potestas inde tribuatur, probat scriptura diuina, qua dicit, venit Nabuchodonosor rex Babiloniae in Hier talem, & expugnabat eam, & dedit eam deus in manu eius Datur autem potestas aduersus nos mala, secundum nostra peccata, sicut scriptum est: Quis dedit in direptionem lacob & Israel eis, qui praedantur illum nonne deus cui peccauerunt, & nolebant in viis eius ambulare, neque audire lego eius, et superduxit super eos iram animationis suae? & iterum Salomone peccante, & a praeceptis et a viis domini recedente sic positum est: excitauit dominus sathan ipsi Salomoni. Potestas vero aduersus nos dupliciter datur, vel ad poenam, cum delinquimus, vel ad gloriam, cum probamur: sicuti de lofactum videmus, manifestante deo et dicente: Ecce omnia quaecunque habet, in manus tuas do, sed ipsum caue ne tangas. Et dominus in Euangelio loquitur tempore passionis: Nullam haberes, inquit, aduersum me potestatem, nisi data tibi esset desuper. Quando autem rogamus ne in tentationem incidamus, admonemur infirinitatis & imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat, ne quis aut confessionis, aut passionis gloriam suam ducat, cum dies ipse humilitatem docens dixerit: Vigilate & orate, ne veniatis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma: vt dum praecedit humilis & summinissa confessio, et datur totum damno, quicquid suppliciter cum timore & honore Dei petitur ipsius pietate praestetur. Post ista omnia in consum matione orationis venit clausula, vniuersas petitiones & preces nostras collecta breuitate concludens. In nouissuno enim ponimus:
Sed libera nos a malo: Comprehendentes aduersa cuncta, quae contra nos in hoc mundo molitur inimicus, a quibus potest esse fida & firma tutela, si nos deus liberet, si deprecantibus atque implorantibus opem suam praestet. Quando autem dicimus: libera nos a malo, nihil remanet quod vltra adhuc debeat postulari, cum semel protectionem Dei aduersus malum petamus, qua impetrata contra omnia quae diabolus & mundus operantur, securi stamus & tuti. Quis enim ei de seculo metus est cui in seculo deus tutor est? Quid mirum fratres dilectissimi si oratio talis est quam deus docuit, qui magisterio suo omnem precem nostram salutari sermone breuiauit? Hoc iam per Esaiam Prophetam fuerat ante praedictum, quum plenus spiritu sancto de Dei majestate ac pietate loqueretur: Verbum consummans, inquit, & breuians in iustitia, quoniam sermonem breuiatum faciet Deus in toto orbe terrae.
Nam cum Dei sermo dominus noster Iesus Christus omnibus venerit, & colligens doctos pariter & indoctos, omni sexui atque aetati praecepta salutis ediderit, praeceptorum suorum fecit grande compendium, vt in disciplina coelesti discentium memoria non laboraret, sed quod esset simplici fidei necessarium, velociter disceret. Sic cum doceret quid sit vita aeterna, sacramentum vitae, magna & diuina breuitate complexus est dicens: Haec est autem vita aeterna, vt cognoscant te solum & verum deum, & quem misisti Iesum Christum. Item cum de lege & Prophetis praecepta prima & maiora decerperet. Audi inquit, Israel, dominus deus tuus dominus vnus est, Et diliges dominum deum tuum de toto corde tuo, & de tota anima tua, & de tota virtute tua: hoc est primum, & secundum simile huic Diliges proximum tuum tanquam te. In his duobus praeceptis tota lex pendet & Prophetae, & iterum: Quaecunque volueritis vt faciant vobis homines bona, ita & vos facite illis. Haec enim lex & Prophetae. Nec verbis tantum, sed & factis orare nos dominus docuit ipse orans frequenter & deprecans, & quid facere nos oporteret exempli sui contestatione demonstrans, sicut scriptum est. Ipse autem fuit secedens in solitudine & adorans, & iterum: Exiuit in mon tem orare, & fuit pernoctans in oratione Del.
Quod si ille orabat, qui sine peccato erat, quanto magis peccatores oportet orare? Et si ille per totam noctem iugiter vigilans continuis precibus orabat, quanto nos magis in frequentanda oratione debemus nocte vigilare? Orabat autem dominus & rogabat non pro se (quid enim pro se innocens precaretur?) sed pro delictis nostris, sicut & ipse declarat cum dicit ad Petrum: Ecce sathanas expetiuit vt vos vexaret quomodo triticum, ego autem rogaui pro tene deficiat fides tua. Et postmodum pro omnibus patrem deprecatur dicens: Non pro his autem solum rogo, sed & pro his qui credituri sunt per verbum ipsorum in me, vt omnes vnum sint, sicut tu pater in me & ego in te, vt & ipsi m nobis sint. Magna domini propter salutem nostram benignitas pariter & pietas, vt non contentus quod nos sanguine suo redimeret, adhuc pro nobis amplius & rogaret. Rogantis autem desiderium videre quod fuerit, vt quomodo vnum sunt pater & filius, sic & nos in ipsa vnitate maneamus, vt hinc quoque possit intelligi quantum delinquat qui vnitatem scindit & pacem, cum pro hoc & rogauerit dominus volens scilicet plebem suam vnire, cum sci ret ad regnum Dei discordiam non venire. Quando autem stamus ad orationem fratres dilectissimi, vigilare, & incum bere ad preces toto corde debemus. Cogitatio omnis secularis & carnalis abscedat, nec quicquam tunc animus quam id solum cogitet quod precatur. Ideo & Sacerdos ante orationem praefatione praemissa, parat fratrum mentes di cendo, sursum corda, vt dum respondet plebs, habemus ad dominum, admoneatur nihil aliud se quam dominum cogitare debere. Claudatur contra aduersarium pectus, & soli deo pateat, nec de se hostem dei tempore orationis adire patiatur: Obrepit enim frequenter & penetrat, & subtiliter fallens preces nostras a deo auocat, vt aliud habeamus in corde, aliud in voce, cum intentione syncera dominum debeat non vocis sonus, sed animus & sensus orare. Quae autem segnitia est alienari & capi ineptis cogitationibus & profanis, cum dominum deprecaris, quasi ut aliud quod magis debeas cogitare, quam quod cum deo loquaris? Quomodo te audiri a Deo postulas, cum te ipse non audias? Vis esse deum memorem tui cum rogas, cum tu ipse memor tui non sis? hoc est ab hoste in totum non ciuere, hoc est quando oras dominum, maiestatem dei negligentia orationis offendere, hoc est, vigilare oculis, & corde dormire, cum debeat Christianus & cum dormit oculis, corde vigilare. Sicut scriptum est ex persona Ecclesiae loquentis in Cantico canticorum. Ego dormio & cor meum vigilat: quapropter solicite & caute Apostolus admonet, dicens: Instate orationi vigilantes in ea docens scilice: & ostendens eos impetrare quod postulant de deo posse, quos deus videat in oratione vigilare. Orantes autem non infructuosis nec nudis precibus ad deuin veniamus. Inefficax petitio est, quum precatur deum sterilis oratio. Nam quum omnis arbor non faciens fructum excidatur, & in ignem mittatur, vtique & sermo non habens fructum, promereri deum non potest, qui nulla operatione foecundus est. Et ideo scriptura diuina instruit dicens: Bona est oratio cum ieiunio & eleemosyna. Nam qui in die iudicit praemium pro operibus & elcemosynis redditurus est, hodie quoque ad orationem cum operatione venienti benignus auditor est. Sic denique: Cornelius centurio quum oraret meruit audire. Fuit faciens multas eleemosynas in pleben& semper orans deum, huic circa horam nonam orant, astitit angelus testimonium reddens sui operis & dicens, Corneli orationes tuae & eleemosynae ascenderunt ad memoriam coram deo. Cito orationes ad deum ascendunt, quas ad deum merita nostri operis imponunt. Sic & Raphael angelus Tobiae oranti semper, & semper operanti testis fuit dicens: Opera Dei reuelare & confiten ho norificum est. Nam quando orabas tu & Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Dei Et cum sepelires tu mortuos simpliciter, & quia non es cunctatus exurgere & derelinquere prandium tuum, & abisti & condidisti mortuum, & missus sum tentare te, & iterum: misit me deus curare te & Saram nurum tuam, Ego enim sum Raphael vnus ex septem angelis iustis, qui assistimus & conuersamur ante claritatem Dei. Per Esaiam
quoque dominus ammonet & docet similia contestans. Solue, inquit, omnem nodum iniustitiae, resolue suffocationes impotentium commerciorum. Dimitte quassatos in requiem & omnem consignationem iniustam dissipa Frange esurienti panem tuum, & egenos sine tecto induo in domum tuam. Si videris nudum vesti, & domesticos seminis tui non despicies. Tunc erumpet temporaneum lumen tuum, & vestimenta tua cito orientur, & praerbis ante te iustitia, & claritas Dei circundabit te. Tunc exclamabis & deus exaudiet te, dum adhuc loqueris, dicet: ecce adsum. Adesse se promittit, & audire & protegere se eos dicit, qui imiustitiae nodos de corde soluentes, & elecmosynas circa domesticos dei secundum eius praecepta facientes, dum audiunt quod Deus praecepit fieri ipsi quoque a deo merentur audiri. Beatus Apostolus Paulus in necessitate pressurae adiutus a fratribus opera quae fiunt, sacrificia dei dixit esse: Saturatus sum, inquit, recipiens ab Epaphrodito ea quae a vobis missa sunt, odorem suauitatis, sacrificio accepto & placente deo. Nam quando quis miseretur pauperis, deo foenerat & qui dat minimis deo donat, spiritaliter deo suauitatis odorem sacrificat. In orationibus vero celebrandis inuenimus obseruasse tres cum Daniel pueros, in fide fortes, & in captiuitate victores horam tertiam, sextam, nonam, sacramento scilicet trinitatis, quae in nouissimus temporibus manifestari habebat. Nam & prima hora in tertiam veniens consummatum numerum trinitatis ostendit. Itemque ad sextam quarta procedens, declarat alteram trinitatem: Et quando a septima nona completur per ternas horas trinitas perfecta numeratur, qua horarum spatia iam pridem spiritaliter determinantes adora tores dei statutis & legitimis ad precem temporibus seruiebant & manifesta postmodum res est, sacramentum olim fuisse, quod ante sic iusti precabantur. Nam super discipulos hora tertia descendit spiritussanctus, qui gratiam dominicae repromissionis impleuit. Item Petrus hora sextain tectum superius ascendens signo pariter & voce Dermonentis instructus est, vt omnes ad gratiam salutis admitteret, cum de emundandis gentibus ante dubitaret. Et Dominus hora sexta crucifixus ad nonam, peccata nostra sanguine suo abluit, & xt redimere & viuisicare nos posset, tum victoriam suam passione perfecit.
Sed nobis fratres dilectissimi praeter horas antiquitus obseruatas orandi, nunc & spatia & sacramenta creuerunt Nam & mane orandum est, vt resurrectio domini maritina oratione celebretur: quod olim spiritussanctus de signabat in Psalmis dicens: Rex meus & Deus meus, quoniam ad te orabo Domine mane, & exaudies vocem meam, mane assistam tibi, & contemplabor te, & iterum per Prophetam loquitur Dominus: Diluculo vigilabunt ad me dicentes: Eamus & reuertamur ad Dominum Deum nostrum. Recedente item sole ac die cessante necessario rursum orandum est. Nam quia CHRISTVS sol verus, & dies verus est sole ac die seculi recedente, quando oramus & petimus vt super nos lux denuo veniat, Christi precamur aduentum lucis aeternae gratiam praebiturum. Christum autem diem dictum, in palmis declarat spiritus sanctus: Lapis, inquit, quem reprobauerunt aedificantes, hic factus est in caput anguli: a Domino factus est, & est admirabilis in oculis nostris. Iste est dies quem fecit Dominus ambulemus & iocundemur in eo: Item quod sol appellatus sit, Malachias propheta testatur dicens: Vobis autem qui timetis nomen Domini orietur sol iustitiae, & in aliis eius curatio est.
Quod si in scripturis sanctis soverus & dies verus est Christus, hora nulla a Christianis excipitur, quo minus frequenter ac semper deus debeat adorari, vt qui in Christo, hoc est in sole & in die vero sumus, insistamus per totum diem precibus & oremus, & quando mundi lege decurrens vicibus alternis nox resolura succedit, nullum de nocturnis tenebris esse orantibus damnum potest, quia filiis lucis & nocte dies est. Quando enim sine lumine est, cui lumen in corde est? Aut quomodo sol ei & dies non est, cui sol & dies Christus est? Qui autem in Christo, hoc est, in lumine semper sumus nec noctibus ab oratione cessemus. Sic Anna vidua sine intermissione rogans semper & vigilans perseuerabat in promerendo deo: sicut in Euangelio scriptum est. Non recedebat, inquit, de templo, ieiuniis & orationibus serui ens nocte ac die. Viderint vel gentiles, qui necdum illum nati sunt: vel Iudaei, qui deserto lumine in tenebris remam serunt. Nos fratres dilectissimi, qui in domini luce semper summus, qui meminimus & tenemus quid esse accepta gratia coeperimus, computemus noctem pro die. Ambulare nos credamus semper in lumine: non impediamur a tenebris quas euasimus. Nulla sint horis nocturnis precum damna, nulla orationum pigra & ignaua dispendia. Pedei indulgentiam recreati spiritaliter & renati, imitemus quod futuri sumus, habituri in regno sine interuentu noctis solum diem. Sic nocte quasi in lumine vigilemus, oraturi semper & acturi gratias Deo hic quoque orare & gratias agere non desinamus.