On this page
Caput 60
Caput 60
Explicatio Salutationis Angelicae
SIC moribus receptum est in sancta Catholica Ecclesia, neque recens fuisse videtur hoc institutum, vt orationi dominicae, virginis Mariae salutatio subiunga tur, quam etiam in Liturgia sua Ioannes Chrysosio mus, non sine praefatione quadam inserendam esse putauit. His enim verbis Mariam affatur, Vt vere dignum & iustum est, glorificare te Deiparam, & semper beatissimam, & penitus incontaminatam dei nostri matrem: honoratiorem Cherubin, & gloriosiorem incomparabiliter Sera phin, quae citra corruptionem Deum peperit: vere Deiparam te magnificamus. Aue gratia plena Maria, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus, & benedictus fructus ventris tui, quoniam saluatorem animarum nostrarum peperisti. Quid ni glorificemus autem? quid ni magnificemus eam? quam electam a seculo, quam ab altissimo praecognitam, sibique praeparatam, quam longe ante patribus nostris coelitus promissam, quam typis mysticis adumbratam quam Prophetarum oraculis videmus esse praenuntiatam. Haec est enim illa, de qua in ipsis adhuc rudis mundi primordiis, conditor ipse primum edidit vaticinium olim fore mulierem, quae calcaneo lethiferi serpentis caput protereret, Haec est noui Adae noua Eua: non nouerca, quod illa vetus, quae suos foetus, prius etiam quam pareret, extinxit, sed mater: neque mater morientium quod illa, sed reuiuiscentium: quae mysterio quodam ineffabili, quod nulla possit humana mens comprehendere, de cuius osse genita fuerat, eum ipsa de sua carne vicissim genuit, nec ab alio foecundata, quam quem peperit, vt inextricabili quodam aenigmate, simul eadem fuerit, & filia, & sponsa, & mater. Quid autem nobis aliud illa virga sacerdotalis adumbrabat, quae sine radice germinauit: quam huius virgineam foecunditatem, quae neque mortali manu consita, neque terreno succo irrigata, & coelitus concipiendo floruit, & sine cruciatu pariendo viuificum fructum edidit. Iam & niueum illud Gedeonis vellus, quod in areae siccae medio maduit, cuius alius praefigurabat fimulacrum nisi Mariae? quae procul quidem a carnis contagio semota, verum coelesti rore ter compluta, trinitatis opificio deum pura concepit, pura enixa est, pura post editum partum permansit. Cuius obtinebat imaginem nisi Mariae diuini vatis insignis illa porta, non ad Aquilonem vnde panditur omne malum, sed ad exortum spectans, vnde sol oritur nouus, & nouator omnium? cuius integritatis claustra princeps pacis, non modo non violauit, vel ingre diens vel egrediens, verumetiam consecrauit. Verba Prophe tae sunt: Porta quae prospiciebat ad orientem clausa erit, & vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam, eritque clausa. Clausa, fuit in Maria virginitatis porta per quam intrauit Dominus Deus Israel, & per ipsam, processit, & in aeternum porta virginis clausa seruata virginitate permansit. Hanc denotabat signum illud magnum, quod in coelo scribit apparuisse Ioannes: Mulier amicta sole, & luna sub pedibus eius, & in capite eius corona stellarum duodecim. Fuit enim revera Maria amicta lumine tanquam vestimento, fuit induta iustitiae solem, eum de quo scribit Apostolus. Induimini dominum Iesum Christum, in illo manebat, & ipse in ea vestiuit illum, & vestita est ab illo, vestiuit illum substantia suae carnis, & vestita vicissim est ab eo, gloria Maiestatis eius, vestiuit nube solem, & eiipsa vestita sole. Certe signum hoc magnum est, mulier ille sa manens amicta sole: sed non est haec mulieris potentia, non modo non humana, verum ne angelica quidem, sed sublimiore quadam virtute factum est, ea nimirum de qua dixit angelus. Spiritus sanctus superueniet in te.
Quoniam vero poterat respondere: Spiritus Deua est: Deus autem noster gnis consumens est, quasi occurrens ait: virtus non meanon tua, sed virtus altissimi obumbrabit tibi: Nihil vt sit mirum, si sub tali vmbraculo, talis a muliere sustineatur amictus. Mysticus quoque Mosi rubus, falso flagrare visus, praegnantem huius virginitatem praetendebat, quae sola motalium nomen est puerperae promerita, cum vxoris officium nunquam praestitisset. Hanc praeludebat & mulier illa prophetica, quae nouo quodam & inaudito miraculo, zona sucorporis illibata, virum circundedit, citra virilem operam, Siquidem Iesus Christus ante luciferum genitus, ex hac sum, psit carnis initium, & quem caeli caelorum non capiunt, qui implens omnia, cum sit in omnibus, ab iis tamen non capitur, nec tenetur: is intra virginis huius viscera claudi dignatus est. Reuera nouum & inauditum, ait Cyprianus, quod in vteri materni angustia circundedit intra se fragilis caro virtutem altissimi, & ordinem rerum, cursumque naturae mu tauit sapientia dei, & vbique est dilatata plenitudinem sui, vasi infundens exiguo: sic est circundan vtero muliebri, vt tamen vniuersa ambiret, implens omnia, excedens cum cta, intra se omnia continens, extra vniuersa complectens Mons etiam ille magnus, quem vidit Daniel, vnde sine manibus excisus est lapis, lapis angularis ille, qui fecit vtraque vnum, cui nititur omnis aedificatio, non cessura tempestatis bus huius seculi, in quem quisquis ceciderit, collidetur, mons, inquam, ille magnus, cuius nisi Mariae typum gerebat? quam prae caeteris Esaias quoque, nunc de radice lesse virga orituram, nunc euidentius virginem parituram esse praedixit. Quam & Salomon requirere visus est, cum diceret Mulierem fortem quis inueniet? Non ignorabat vir ille sapiens, quanta sexus huius esset imbecillitas, quam fragile corpus, quam lubrica inens: quoniam tamen & Deum promisisse legerat, & ita congruere videbat, vt qui per feminam vicerat, per feminam vinceretur, cum stupore quodam & admiratione prorumpit in haec verba: Mulierem fortem quis inueniet? quasi diceret, Si de manu foeminae sic pendet & salus nostra omnium, & innocentiae restitutio, & de hoste victoria, cumprimis esse fortem oportet, quae tantum ad opus hoc esse queat idonea. Quam ergo sic & oracula Prophetarum praecinuisse & mysticae Synagogae typicas imagines deliniasse, & facundos Ecclesiae doctores suis postea virtutibus exornasse, suisque coloribus depinxisse videmus, quid in laudes illius decantemus? quid ni quoties vsus venerit, supplices opem illius imploremus? Quod si qui sunt qui nobis obstrepant dicentes: Nunquid non sufficit vnus Christus? Respondet illis vnus ex praecipuis huius virginis amatoribus: Sufficere poterat Christus siquidem omnis sufficientia nostra ex Deo est, sed nobis bonum non erat hominem esse solum: congruum magis vt adesset reparationi nostrae sexus vterque, quoniam corruptioni neuter defuisset. Fidelis plane & potens media tor Dei & hominum homo Christus Iesus, sed diuina in cohomines reuerentur maiestatem, Deus autem noster ignis consumens est. Quid ni vereatur peccator accedere, ne quemadmodum fiuit cera a fade ignis, sic pereat ipse a facie Dei? Opus est itaque mediatore ad mediatorem istum, nec alius nobis vtilior quam Maria. Crudelis nimirum Eua, per quam serpens antiquus pestiferum etiam ipsi viro virus infudit, sed fidelis Maria, quae salutis antidotum &
viris et mulieribus propinauit. Illa ministra fuit seductionis, haec propitiationis: Illa suggessit praeuaricationem, haec iniecit redemptionem. Ac in alio sermone. Quicquid illud est, quod offerre Deo paras, Mariae commendare memento, vt eodem alueo, ad largitorem gratiae gratia redeat, quo influxit, Neque enim impotens erat Deus, & sine hoc aqua ductu infundere gratiam prout vellet, sed tibi vehiculum voluit prouidere, Forte enim manus tuae aut sanguine ple nae, aut infectae muneribus, quod non eas ab omni mune re excussisti, ideo modicum illud, quod offerre desideras gratissimis illis, & omni acceptione dignissimis manibus offerendum tradere cura, si non vis sustinere repulsam Neque vero solus hoc Bernardus ita sensit. Nam & multis ante seculis beatus Ephren Deiparam virginem, concilia tricem, & aduocatam vocat, Andreas quoque Hierosoly mitanus, qui vixit ante annos prope mille, in sermone, quem scripsit in hanc ipsam salutationem Deiparae virginis, vocat eam diuinam cum hominibus reconciliationem, Et qui fuit proximus Apostolorum temporibus Irenaeus Quemadmodum Eua per Euangelicum sermonem inquit, seducta est, vt effugeret Deum, praeuaricata verbum eius, ita Maria per Angelicum sermonem euangelizata est, vt portaret Deum, obediens eius verbo, Et sicut illa seducta est, vt effugeret Deum, sic haec suasa est, obedire Deo, vti virginis Euae, virgo Mana fieret aduocata, Et quemadmodum adstrictum est morti genus humanum per virginem, soluatur per virginem, aequa lance disposita virginalis inobedientiae per virginalem obedientiam, Quae postrema verba citantur etiam ab Augustino contra Iulianum scribente. Quin & alii plerique sancti patres Deiparam virginem, & inuocarunt ipsi, & caeteris vt inuocarent authores fuerunt, quemadmodum vbi nobis de sanctorum inuocatione sermo fuit, pluribus vebis demonstratum est.
Caeterum si quis alius, certe Bernardus, is fuisse videtur, qui cum aliis in rebus, quod illi ipsi confitentur, qui segregauerunt semet ipsos, tum quod ad honores attinet vel Deiparae virgini, vel sanctis tribuendos, praeclaro semper vsus fuerit iudicio. Indicat hoc vel Epistola, quam scripsit ad Canonicos Lugdunenses, vel sermones, quos de sanctis non paucos aedidit, in quibus omnibus adeo non transfert in homines dei gloriam, vt minus etiam virgini Deiparae tribuere videatur, quam a multis tribui videmus.
Quamobrem nihil est quod huius authoritatem quisquam sequi dubitet in re praesertim tam vetusta, receptoque totius Ecsclesiae more confirmata. Si quis diuos colit Christum in Diuis colit: qui sanctos laudat, Christum laudat in sanctis: qui sanctos inuocat, Christi per sanctos auxilium inuocat: qui sanctos imitatur, Christum imitatur in sanctis: qui sanctos adorat, dei dona in sanctis adorat: quanto magis idem quisque facere credendus est, in ea colenda, landanda, inuocanda, adoranda, ex cuius vtero processit is, per quem sancti sunt, quotquot sancti sunt, affectui in matrem, pietas est in filium, quandoquidem in matre filium & matrem ob filium veneramur, vt omnis honos matri praestitus, in ipsum redundet filium. Hic est enim in omnibus & supen omnes colendus, glorificandus, imitandus, inuocandus, adorandus. Quae quidem omnia si suo modo quodam sanctis tribuantur, manet nihilominus Deo sua gloria, nulli communicabilis.
Verum nos ad salutationem Angelicam, de qua nobis initio sermofuit, redeamus, quae tanto nobis debet esse commendarior, quod non ab hominis ingenio profecta, verum de coelo per angeli praeconium in terras est delata: tum autem, ita breuis est & succincta, vt in ea ediscenda nihil esse queat negotii, & verborum in ea numerum, sententiarum superat vbertas. Huc accedit, quod quoties hac vtimur salutatione, felicis illius horae statim admonemur, quae prima post infelicem parentis nostri casum humano generi laeta cumprimis illuxit, qua Deus afflictionem populi sui nuseratus, misso angelo, foeminam sibi delegit cutus ministerio quam per foeminam diabolus inuexerat. mortem aboleret, eamque vita sempiterna commutaret. Sed iam ipsum Angelum loquentem audiamus. Is ad Mariam virginem ingressus ait AVE ORATIA PLE14. Noua quidem haec tum fuit salutandi formula, quam in omni scriptura negat Origenes se inuenire potuisse. Graeca vox quae legitur apud Lucam, non saluere tantum
vel auere, verum etiam gaudere significat & valere: nec vlla potuit Angelus vti voce magis apta & apposita. Si
quidem quae verae voluptatis authorem conceptura, & quem Eua miseris mortalibus mororem ingentem inuexerat, eum erat sempiterno gaudio commutatura, quonam alio quam gaudii vocabulo salutatam eam oportuit?
Quamobrem recte Chrysologus. In hac voce, inquit, oblatio est, oblatio muneris, non simplex salutationis officium. Quod munus nato Christo pastoribus obtulerat Angelus dicens: Euangelizo vobis gaudium magnum, quod erit omni populo, quia natus est vobis hodie saluator. Idem hoc munus, idem gaudium obtulit tum virgini Mariae, cum ex ea natum iri saluatorem renuntiauit. Legimus autem & de Stephano, quod fuerit plenus gratia & fortitudine: de Ioanne quoque Baptista: de Elizabeth, de Zacharia: de Apostolis dicit scriptura, quod repleti fue runt spiritu sancto, neque tamen propterea credendum est quod similiter vt Deipara gratia vel spiritu sancto repleti fuerint: nam neque conceperunt illi de spiritu sancto, sicut Maria, nec habitauit in illis plenitudo diuinitatis corporaliter, quemadmodum in Maria, cui quae per partes aliis est praestita singulis, totum se simul infudit gratiae plenitu do, quae descendit in eam sicut pluuia in vellus. Vellus cum sit de corpore, nescit corporis passiones: ita virginitas cum fit in carne, carnis ignorat vitia, Coelestis igitur imber in virgineum vellus Mariae placido se fudit illapsu, & tota diuinitatis vnde bibulo se nostrae carnis celauit in vellere, donec per patibulum crucis expressum, terris omnibus pluuiam salutis effunderet. Hac igitur ratione, plena gratia dicitur, quod sola est Maria, de qua propter honorem domini, nullam prorsus quum de peccatis agitur, haberi quaestionem, non modo Augustinus, verum etiam vniuersa veluit Ecclesia, quod vel inde scire possit; ad vincendum ex omni parte peccatum pluei gratiae collatum esse, quia con cipere & parere ingruit, quem constat nullum habuisse peccatum. Etenim hac vna virgine excepta, si sanctos alios omnes & sanctas quum hic viuerent congregare licuisset, & interrogare, num fuerint absque peccato, quantalibet fuerint in isto corpore excellentia sanctitatis, incunctanter na voce cuncti clamasser. Si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus & veritas in nobis non est; nec humilius id quam verius respondissent. Plenior ita gratia fuit Maria, quam omnes alii, quum sola sit quam omni peccato fuisse vacuam persuasum habemus. Scriptum autem est de Christo quoque, quod sit plenus gratia & veritate: verum ab hac plenitudine tanto longius abfuit Maria, quam abfuerunt a Mariae plenitudine sancti reliqui, quanto majus inter creaturam & creatorem, inter hominem mortalem & Deum discrimen est immortalem. Si quidem Christus, ipsa est plenitudo, Maria sicut alii sancti, sed plus tamen quam alii sancti: quicquid habet gratiae, de Christi plenitudine accepit. Posteaquam Angelus Mariam gratia plenam salutauit: subdit DOMINVS TECVM. Quid autem aliud Angelus quam a Domino mis sus est nuntius? Erat ergo cum virgine, qui misit ad virginem praecessit nuntium suum Deus, sed a Deo non recessit, Locis teneri non potest, qui locis habetur in omnibus, & vbique totus est sine quo nihil totum est. Gedeonem quoque legimus iisdem verbis ab Angelo salutatum, sic enim est eum alloquutus: Dominus tecum virorum fortissime, verum aliter cum Gedeone fuit Dominus, aliter cum virgine Deipara. Gedeonem elegit Dominus, vt esset saluator Israelis de manu Madian: Mariam elegit, vt non Isracli tantum, verum orbi saluatorem aederet vniuerso, qui esset propitiatio totius mundi, qui nos morte sureconciliatos, ac de Sathanae potestate ereptos, ex inimicis amicos, ex irae filiis dei patris sui filios & haeredes faceret. Hunc talem virgo sacratissima, virginali vtero suo complexa, caelo maior, terra fortior, orbe est latior. Quem enim non modo terrarum orbis vniuersus, sed ne coeli quidem coelorum capiunt, eum sola clausum intra viscera sua gestare meruit. Non dixit autem Angelus, Dominus in te; Nam quum in omnibus quae sunt, quatenus sunt Dominus sit, soli tamen boni sunt, in quibus ita est Dominus, vt etiam in eis sit propter concordiam voluntatis, caeterum cum virgine Deipara, magis peculiari modo quodam fuit, quam cum sanctis aliis omnibus, cum qua tanta fuit consensio, vt eius non modo voluntatem, verum & carnem sibi compularet, ac sic de sua, deque virginis substantia Christum vnum efficeret, vel potius Christus vnus efficeretur, qui etsi nec totus de Deo nec totus de virgine, totus tamen dei, & totus virginis esset, nec duo filii sed vnus vtriusque filius. Subdit Angelus, quae verba repetiuit etiam Elizabeth, eodem spiritu sancto repleta, BENEDICTATE I MVLIERIBVS. Quae vero sequantur: ET BENE. DICTVS FRVCTVS VENTRIS TVI, non iam ab Angelo, sed a sola dicta sunt Elizabeth, Non quia tu benedicta dicit Elizabeth, ideo benedictus fructus ventris tui, sed quoniam ille te praeuenit benedictionibus dulcedinis, ideo tu benedicta. Fructus ventris tui vere benedictus, in quo benedictae sunt omnes gentes, de cuius plenitudine tu quoque benedictionem accepisti cum caeteris, etsi differentius a caeteris. Ac propterea benedicta quidem tu, sed in mulieribus: ille vero benedictus, non in hominibus, non inter angelos, verum vt ait Apost. super omnia benedictus in secula. Vere itaque benedictus qui fons est benedictionis, & autor omnis gratiae fructus est ventris tui, qui te suae benedictionis, ita fecit parti cipem, nullus vt mortalium similiter vt tu fuerit benedictus Siquidem sola maledictionem illam generalem effugisti, de qua dictum est: In tristitia paries filios: Et aliam, de qua scriptum est, Maledicta sterilis in Israel, & es benedictionem consequuta singularem: vt quamuis esse virgo, & propterea sterilis elegeris, salua tamen virginitate, neque sterilis permaneres, neque cum dolore pareres. Ac non ipsa modo maledictionem effugisti, verum & a nobis eam repulisti, aedito in lucem fructu ventris tui, qui nos reddemit a maledicto legis, factus pro nobis maledictum. Fructus autem istius nomen non expressit Elizabeth, verum addidit Ecclesia, IESVS CHRISTVS. Iesus, quoniam ipse saluum fecit populum suum a peccaris corum Christus, quoniam cum sit rex noster & pontifex noster, vn ctus est a Deo, non oleo communi, sed oleo laetitiae: nec sicut participes sui, id est, illi, qui in imagine praecesserunt, sed prae participibus suis, virtute spiritus celestis consecratus. Cuius vnctionis nos quoque facti participes, a Christo Christia ni vocamur. Nam qui rex & sacerdos noster est, qui, quae nunquam satis est praedicanda bonitas illius, non sua tantum omnia nobiscum communicare, sed se etiam ipsum nobis est impendere dignatus, posteaquam nos redemit in sanguine suo ex omni tribuu, & lingua, & populo, & natione, fecit nos quoque regnum & sacerdotes deo, vt regnantes super terram, & animi nostri cunctis effectionibus imperantes, exhiberemus nosmet ipsos hostiam viuentem, sanctam, Deo placentem in odorem suauitatis, ac nomen illius laudaremus ac glorificare, mus in secula seculorum, Amen. Quod si quis diligentius explicatam videre voluerit, horum nominum rationem IESVS CHRISTVS, legat Eusebium in libris Euangelicae demon strationis, qui prae caeteris accuratius id fecisse videtur.