On this page
Caput 61
Caput 61
Quod iustitia nostra non sit sola fides
IVstitiam qua sola recte colitur, qui factus est nobis iustitia, Dominus noster Iesus Christus, qui solam esse fidem arbitrati sunt, eorum ab vna, sancta, Catholica, & Apostolica Ecclesia, iampridem est explosa sententia. Si quidem ante mille ducentos plus minusamos, fuisse scribuntur. Anomaei quidam haeretici, quorum principes commemorantur Aetius & Eunomius, qui nihil aliud a nobis requirere Deum docuerunt, quam vt ipsam solum cognosceremus: cuius etiam adeo sibi notitiam arrogarunt, vt non sibi se magis esse notos dicerent, quan ipsi dei naturam perspectam, & exploratam haberent: ae tantum illi, cuius authores ipsi fuerunt, fidei, tribui volebint, vt si quis eam esset amplexus, etiam si grauissima quaepe scelera patrasset, ac non modo patrare no intermitteret, verum subinde grauiora patratis adiungeret, nihil ex eo setrimenti foret accepturus: quemadmodum ab Epiphano & Augustino, memoriae proditum legimus. Quin muto etiam ante quum adhuc essent Apostoli superstites fuisse refert Augustinus, qui non intelligentes, quod ait Apostolus: Arbitramur iustificari hominem per fidem sue operibus legis: putauerunt eum dicere, sufficere homini fidem, etiamsi male viuat & bona ope ra non habeat. Cim vt haec sentiret, ei qui vas fuit electio nis, ne in mentem quidem venerit vnquam: qui non aliud his verbis intelligi voluit, quam vt se per fidem iustificari quisque sciret, etsi legis opera nulla praecessissent. Hoc est quod alio loco dicit, quod magno cum applausu audi ri a nonnullis videmus: Gratia saluari estis per fidem, & hoc non ex vobis, Dei enim donum est, non ex operibus, vt ne quis glorietur. De quibus nos recte dicere possumus quod a Cypriano scriptum legimus, corruptores Euange lii, atque interpretes falsi, extrema ponunt, & superiora praetereunt, partim memores & partim subdole corrumpentes: vt ipsi ab Ecclesia scissi sunt, ita capituli vnius sententiam scindunt. Nisi quod ipsi superiora ponunt, & quae pro xime insequuntur praetereunt. Nam quemadmodum Augustinus quoque monuit, vidit Apostolus, putare posse homines hoc ita dictum, quasi necessaria non sint opera bona credentibus, sed eis fides sola sufficiat, quod istis tam persuasum est, quam quod maxime: quam etiam ob causam, cantando toties illud ingeminant: Non ex nobis, non ex operibus: vt in eam opinionem homines adducant, nullum esse bonorum operum fructum. Vidit hoc spiritu sancto plenus Apostolus: vidit simul & hoc, posse homines de bo nis operibus extolli, velut ad ea facienda sibi sufficiant.
Itaque mox addit, quod isti silentio praetereunt, ipsius enim sumus figmentum, creari in operibus bonis, quae praeparauit Deus vt in illis ambulemus. Quid est hoc, inquit Augustinus, quod, cum dei gratiam commendans dixisset, Non ex operibus: ne forte quis extollatur: cur hoc dixerit, rationem reddens: Ipsius enim sumus, inquit, figmentum, creati in Christo Iesu, in operibus bonis. Quomodo ergo non ex operibus, ne forte quis extollatur? Sed audi, inquit, & intellige: Non ex operibus dictum, tanquam tuis ex te ipso tibi existentibus, sed tanquam iis, in quibus te Deus finxit, id est formauit & creauit. Hoc enim ait: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu, in operibus bonis, non illa creatione, qua homines facti sumus, sed ea de qua ille dicebat, qui vtique iam homo erat: Cor mundum crea in me Deus: Et de qua dicit Apostolus: Si qua ergo in Christo noua creatura, vetera transierunt, & ecce facta sunt omnia noua, Fingimur ergo id est, formamur, & creamur in operibus bonis, quae non praeparauimus nos, sed praeparauit Deus, vt in illis ambulemus.
Itaque charissimi vita nostra bona, nihil aliud est, quam degratia: sine dubio, & vita aeterna, quae bone vitae redditur: Dei gratia est: & ipsa enim gratis datur, quia gratis data est illa cui datur. Sed illa cui datur, tantummodo gratia est. haec autem quae illi datur, quoniam praemium eius est, gratia est pro gratia, tanquam merces pro iustitia, vt verum sit, (quoniam verum est) Quoniam reddet vnicuique Deus secundum opera eius. Ex lis Augustini verbis, facile perspicimus, quae sint opera, quae Paulus a iustificatione voluerit exclusa: nimirum ea quae fiunt extra fidem: quae etsi disponere nonnihil ad iustificationis gratiam videntur: quoniam tamen sine fide impossibile est placere Deo, me reri primam gratiam non possunt, quae propterea gratia vocatur, quia gratis datur, nullis praecedentibus meritis, Si enim gratia, dicit Paulus, iam non ex operibus, alioqui gratia iam non est gratia Nulla igitur merita nostra praecesserunt, sed sola dei beneficia iustificationem nostram praeuenerunt. Hoc est quod a Fausto scriptum legimus, cum eundem ex Pauli ad Ephesios epistola locum produxisset. prima, inquit, vocatio compendium fidei a nobis, sequentis vero gratia redemptis, ablutis, innouatis, sedulitatis operis & curam laboriosae seruitutis indicit, vt quod sine labore accepimus, opitulante adiutorio, cum labore serue mus, Apostolo commonente. Videte ne in vacuum gratiam dei recipiatis. Agnosce distinctos esse gradus vocationis & consummationis. Fidem expectat a paruulis, opera autem cum fide a confirmatis requirit. Ita tamen vt sedulita tis affectum proficientibus augeat, & laborantibus addiutor quotidianus existat.
Quamobrem non ad ea opera, quae praeparauit Deus, vt ambularemus in illis, postquam cor mundum creauit in nobis, postquam nouae creaturae facti sumus: verum ad ea quae nondum exuto veteri homine fecimus excludenda, haec a Paulo dicta interpretatus est Augustinus, qui etiam ad refellendam eorum opinionem, qui bona opera omnia, in quibus creati sumus in Christo Iesu, reiicere voluisse Paulum existimabant, alios Apostolos, Petrum, Ioannem, Iacobum, Iudam, Epistolas suas scripsisse putat. quodque meminit Petrus, esse quae dam in Epistolis Pauli difficilia intellectu, quae indocti & instabiles deprauant, sicut & caeteras scripturas, ad suam ip sorum perditionem, id ad hunc Pauli locum, in quo de fidei iustitia tractat, referendum esse putat, quod nunquam ea Pauli mens fuerit, quam isti corruptores Euangelii fuisse volunt, nihil ad iustitiam, nihil ad salutem consequendam opera bona facere. Sunt enim vel ipsa luce clariora, quae huic errori aduersantur Pauli verba. Quod compati oportet, si conglorificari, commori, si conuiuere, sustinere, si conregnare volumus, quodque non coronabitur, nisi legitime certauerit. Declarat autem ipse Paulus alio loco, quam fidem intelligi velit, qua vel iustificamur, vel coronam illam immarcessibilem assequimur. Nam ad Galatas scribens, disertis verbis illud planum facit, quod non de qualicunque fide loquatur, qua creditur, peccata nobis propter Christum esse remissa, sed de ea quae per dilectionem operatur. Illam vero solam fidem, quam plerique cum ad iustitiam, tum ad salutem sufficere volunt, adeo nihil prodesse asseuerat, vt non dubitanter dixerit: Si habuero omnem fidem, ita vt montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. In quam sententiam a Iacobo quoque dictum est: Quid proderit fratres mei, si fidem dicat quis se habere, opera autem non habeat, nunquid poterit fides saluare eum?
Quamobrem quam volent isti sibi placeant, deque sola fide glonentur, quod ea iustitiam, quod salutem adferat, nobis illud certum & indubitarum esse debet, quod per organum suum spiritus sanctus loquitur. Nolite errare, neque fornicatores, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque raptores, regnum dei possidebunt.