On this page
Caput 62
Caput 62
Quod peccato quolibet mortali, fides non amittatur
VErum hic isti quo rimam habere queant, per quam elabi liceat, fieri posse negant, vt haec insint fidem habenti, quam amitti mortali peccato quolibet asseuerant. Quod si ita est, cur igitur operarios iniquitatis vocat Christus eos, qui in ipsius nomine prophetabant, daemonia eiiciebant, virtutes multas faciebant, quae tam eximia, sine fide certe praestare non poterant. Cur idem viro stulto comparat eum, qui verba sua audiret & ea non faceret: quum fides ex auditu fit. Cur multos ex principibus in Christum ait credidisse scriptura, verum eos magis hominum, quam dei gloriam dilexisse? Cur alieloco dicit: Seruus sciens voluntatem domini. & non faciens, plagis vapulabit multis? Cur a Iacobo scriptum est, scienti igitur bonum facere, & non facienti, peccatum est illi: Quid autem est aliud scire voluntatem domini, scire bo num, nisi credere spiritui sancto, per amanuenses suos, Prophetas, Apostolos, & Euangelistas nos docenti, hanc esse domini voluntatem. Et cum hac tamen fide, peccatum dicit esse scriptura, quando non sit quod creditur. Quare falsum est quod ab istis asseritur, per peccatum fidem amitti, aut si remaneat non esse veram fidem, aut cum qui fidem habeat sine charitate, non esse Christianum: Falsum est quod solam incredulitatem esse peccatum, solam fidem esse iustitiam, tam peruicaciter asserunt. Nam si nullum est peccatum, nisi incredulitas, si nulla est iustitia nisi fides: quorsum igitur illud extremum erit iudicium? quod non esse futurum de infidelibus, illa Christi verba non obscure vi dentur indicare: Qui non credit, iam iudicatus est. Futurum est ergo iudicium de fidelibus, quos non ideo collotatos a sinistris, incorruptus ille iudex viuorum & mortu orum, in ignem aeternum ire iussurus est, quia non crediderunt, sed quia pietatis opera facere neglexerunt. Hoc est quod a Sapiente dictum est: Omnis misericordia faciet lo cum vnicuique secundum meritum operum suorum. Hoc est quod a regio Propheta scriptum, & est ab Apostolo re pentum: Tu reddes vnicuique secundum opera sua. Ad Co rinthios quoque scribens idem Apostolus ait: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi, vt referat vnus quisque propria corporis: non dicit prout credidit, sed prout gessit, siue bonum siue malum. Sed & in Apocalypsi legimus. Ego venio cito & merces mea mecum est, reddere vnicuique secundum opera sua. Quin & ipse Christus: Pro cedent, inquit, qui bona fecerunt in resurrectionem vitae: qui vero male egerunt, in resurrectionem iudicii. Plena est scriptura hoc genus sententiis, futuram esse retributionem, futurum esse iudicium, non secundum fidem, sed secundum opera. Quorum autem opera? num infidelium? minime gentium, nam ii, Veritate ipsa attestante, eo ipso, quod non credunt, iam iudicati, iam condemnati sunt. Fidelium igitur opera ea sunt, secundum quae retributio, secundum quae futurum est iudicium.
Quamobrem longe alia fidei & spei, alia charitatis, per quam fides operatur est ratio, haec enim indiuidua comes est gratiae, nec vnquam ab illa destituitur. Sic enim loquitur patris aeterna sapientia: Ego diligentes me diligo. Et alio loco: Qui diligit me, diligetur a patre meo.
Quamobrem quam sunt inter se pugnantia, peccatum & gratia, tam pugnant inter se peccatum & charitas: fides autem & spes, etiam iis inesse queunt qui cum Deo non sunt in gratia. Quemadmodum igitur, si quis furtum admisit, exclusit is quidem charitatem, quae non modo non concupiscit aliena, verumetiam pro eo, vt benigna est, libenter impertit sua: sed interim nihil impedit, quo minus in eo maneat habitus castitaris. Ita nulla est ratio, quae impediat, quo minus qui fur est, idem amissa charitate, fidei retineat habitum, & spei, quamuis & fides & spes, quarum vita est charitas, nullum habenti fructum sint allaturae, si vita sua fuerint destitutae. Sola igitur est haeresis, aut apo stasia, per quam excluditur habitus fidei, ita vt si quis in vno aliquo articulo fidei discrepet ab vnius, sanctae, catho licae, apostolicae Ecclesiae sensu & consensu, is habitum amisisse fidei recte dici possit. Est igitur vera fides etiam in iis, qui peccatis aliquibus grauioribus obstricti tenentur. si cum alios articulos fidei, tum sanctam credant Ecclesiam catholicam. Neque credendus est Dauid rex, postquam adulterio commisso, caedem quoque patrauit, euestigio sidem simul amisisse siue qua reuelatis a Deo credimus, siue qua nobis eum propitium fore, propter Christum con fidimus, quo tamen alterum spei magis, quam fidei esse vi detur. Nam nisi credidisset Dauid, esse Deum gauem pecatorum vltorem, non ita grauiter animo perculsus, non tantum de sceleribus patratis dolorem concepisset. Rursus, nisi benignum eundem & misericordem, patientem & multae misericordiae ac praestabilem esse super malitia persuasum habuisset, nisi certam spem & fiduciam concepisset, fore vt propter nomen suum, propter vnigenitum filium suum propitiaretur peccato suo, nunquam ad cinerem, ad lachrymas, ad ieiunium confugisset, nunquam supplici prece, placatum eum sibi reddere studuisset. Petrum negasse Christum legimus: non desunt tamen, qui illo ipso passionis tempore fidem eum in Christum habuisse contendant. Non excluditur itaque per mortale peccatum vera fides, etiamsi viua fides cum eo consistere non possit: quae non propterea vera non est, quoniam a Iacobo mortua vocatur: cum qui mortuus est, verus homo dici nequeat. Nam si verba Iacobi diligentius expendas, longe diuersum reperies. Non enim dixit Iacobus, sicut homo, sed sicut corpus sine spiritu mortuum est, ita & fides sine operibus mortua est. Est quidem ita, quod & homo moritur extincto spiritu, & fides moritur extincta charitate, per quam qui vita nostra est Deus habitat in nobis, qui ipse Deus verum fides habet se instar corporis, charitas instar animae, est enim anima fidei, charitas.
Quamobrem sicut cum ex cor pore migrauerit anima, verum nihilominus corpus permanet, etiamsi spiritu destiturum sit, neque deest illi quicquam, quod ad essentiam spectet corporis & proprietatem: sic amissa charitate remanet nihilominus vera fides, neque deest illi quicquam eorum, quae ad rationem, substantiam, & proprietatem fidei pertinere videntur, nimirum vt Der dictis & omnibus ab eo reuelatis assentiatur.