On this page
Caput 63
Caput 63
Quod Fides a Spe et Caritate, non modo vocabulo, verumetiam rationabili differentia distinguatur
CAPVT XIII. Quod Fides a Spe & Charitate, non modo vocabulo, veruetiam rationabili differentia distinguatur.
SVnt igitur, distincta inter se Fides, Spes & Charitas, neque ita sibi tres hae virtutes coherent, vt ab inuicem separari non possint, quas non modo vocabulo, verumetiam rationabili differentia distingui, in Enchiridio suo docet Augustinus, Verum quis potest huius rei locupletior esse tesus, quam ipse Paulus, qui cum dixiset: Si habuero omnem fidem, charitatem autem non habuero, nihil sum? nonne videtur aperte fidem a charitate secreuisse? Nam quod haec Pauli verba de fide miraculorum accipienda putant, fidem hanc miraculorum in scripturis nusquam legimus: Gratia sanitatum, donum linguarum legimus in scripturis, fides sanitatum aut linguam nusquam reperimus:
Verum de verbo nihil est quod disceptemus, scimus enim vno atque altero loco signorum atque miraculorum fidei meminisse Ioannem Chrysostomum & eo multo posteriorem Bernardum. Sed quae tandem est ista fides, de qua Paulus loquitur, certe perfectior quam quaecunque alia, nimirum ea, qua non solum assentimur omnibus quae nobis tradita sunt ad salutem aeternam consequendam necessaria: quaque certam fiduciam de misericordia Dei, deque promissis eius concipimus: Verumetiam qua tanta ferimus in Deum, vt eam etiam signa sequantur & miracula. Certe Origenes, Basilius, Gennadius, Theophylactus, de perfecta, deque solida atque integra fide, Pauli verba haec interpre tantur, quae satis esse queat etiam ad montes transferendos De qua etiam dictum est a Christo. Si habueritis fidem & non haesitaueritis, etiam si monti huic dixeritis, tolle & iacta te in mare, fiet, Quam idem Christus alio loco sina pis grano comparauit, non propter exilitatem sui, sed propter vim & acrimoniam, qualem in modico sinapis grano videre licet. Certum est igitur ibi Paulum loqui, de vera firma, & nihil haesitante fide, qua non modo reuelatis a Deo creditur: verumetiam certa fiducia concipitur, quod petitur, eum omnino liberaliter concessurum.
Caeterum quorsum attinet, qua de fide loquatur Paulus ambigere; cum in extrema capitis eiusdem parte, tria doceat esse distincta, fidem, spem & charitatem maiorem aut horum charitatem. Poteritne cuiquam esse dubium, quin loquatur de charismatibus deque ea fide, qua Christiani sumus, quae si sola fuerit, ac quae vita ipsius est, charitate destituta, fructum adferre queat nullum. Quamobrem istorum commentis reiectis, cum Augustino dicamus, quod sine charitate fides, potest quidem esse, sed non & prodesse.