Text List

On this page

Caput 64

Prev

How to Cite

Next

Caput 64

Caput 64

Quod fidei ut prodesse queat Spem et Caritatem iungi necesse est

CAPVT XIIII. Quod fidei vt prodesse queat Spem & Charitatem iungi necesse est.

CAeterum quo prodesse queat, spes vt illi iungatur necesse, quam quidem eiusmodi esse oportet, nihil vt nobis ipsi fidamus, verum spem omnem & fiduciam nostram, in Deo positam habeamus, cuius vnigeniti filii passione & morte acerbissima peccatorum nostrorum remissionem consequuti sumus. Ad hanc igitur Domini nostri Iesu Christi passionem & mortem, quae prora quod aiunt, & puppis est salutis nostrae, confugiamus: per hanc remitti nobis peccata nostra, cum Deo patre nos reconciliari: simul aeternae vitae concedi nobis haereditatem, accedentes ad thronum illius gratiae, supplices precemur. Quae tamen & ipsa spes, vana prorsus erit & inutilis, si non ad eam opera charitatis accesserint: nam frustra crediderit aliquis, peccata sibi propter Christum esse remissa, nisi iustum de patratis illis dolorem conceperit, nisi detestatus illa fuerit: nisi dignos fructus, digna opera poenitentiae fecerit: quare coniuncta sint oportet, sperare, & bene agere, vel saltem studium aliquod ingens ad bene viuendum adhibere. Cuius rei non vno in loco nos admonet sanctus Dauid: Spera, inquit, in domino, & fac bonitatem. Ac rursus: Sacrificate sacrificium iustitiae & sperate in domino: sic demum spes in domino nobis est profutura si fecerimus bonitatem, si sacrificauerimus sacrificium iustitiae, si charitatem fides in nobis fuerit operata. Sin autem nihil aliud quam credere nos & sperare professi, charitatis opera neglexerimus, & a iustitia longe remoti fuerimus: & ad illam vitam nobis additus non patebit, ad quam si vellemus ingredi, mandata seruare iussi sumus. Neque enim existimare quisquam debet, datum nobis esse a Deo Christum, vt redemptorem tantum cui fidamus, & non simul vt legislatorem cui obediamus. Aperta sunt Esaiae verba, dicentis: Ex Sion exibit lex & sermo Domini ex Hierusalem. Quae in libro qui inscribitur de cognitione Dei, cuius author esse fertur Gregorius Missae Pontifex sic explicata legimus. Dominus inquit noster Iesus Christus, nunc in monte Sion sedens & docens, nunc in ciuitate Hierusalem versans, legem & doctrinam Euangelicam tradidit. Neque enim de Mosaica lege Propheta nunc loquitur. Quomodo enim id fieri queat, quum ea non in Sion nec in Hierusa lem, sed in monte Sinai fuerit data multo ante, quam natus esset Esaias; quemadmodum Euangelica multo post ipsum Esaiam tempore promulgata fuit quapropter apposite dixit, Exibit, quoniam antiqua lex iam exierat. Apertius autem idem Propheta Esaias alio loco de Christo loquens. Dominus enim iudex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, Dominus ipse saluabit nos. Et per alium Prophetam dicit dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum, & in corde eorum scribam eam, Quin & Iacobus de Christo: Vnus est, inquit, legislator & iudex, qui potest perdere & laborare. Docet hoc pluribus verbis, vbi de Trinitate scribit Cyrillus, non redemptorem tantum, verum & legislatorem esse Christum, Qui factus obediens patri vsque ad mortem, mortem autem crucis, factus est omnibus obtemperantibus causa salutis aeternae. Nunquid autem omnibus credentibus tantum in se? Non hoc dicit Paulus: verum omnibus, inquit, obtemperantibus sibi, omnibus legem suam custodientibus, omnibus mandata sua seruantibus. De iis vero qui non obediunt Euangelio Domini nostri Iesu Christi, tantum abest vt eis Christum factum esse dicat causam salutis aeternae, vt non dubitet etiam affirmare. quod poenas dabunt in interitu aeternas. Errat igitur si quis putat Euangelium esse nudam & absolutam vitae aeternae promissionem, sine conditione mandatorum obseruationis. Omnis huic sententiae scriptura reclamat: Compari nos oportere, si conglorificari: commori, si conuiuere: sustinere, si conregnare volumus, monet Paulus: verum apertius multo Christus ipse. Si vis ad vitam ingredi, serua mandata. Et alio loco: Si haec scitis, beati eritis, si feceritis ea.

Quod si oportuit pati Christum & ita intrare in gloriam suam, multo magis oportet pati nos, vt intremus in alienam, supernaturalem videlicet, ac nobis indebitam & longe meritis nostris imparem. Praeclare vir ille singulari pietate praeditus nomine tantum idiora, regulas quas dam describens vitam Christianam complectentes, posteaquam non minus laboriosam vitam docuisset quae est secundum mundum quam sit via virtutis: stultum esse dicit credere ad coelum posse perueniri nisi per pugnam aduersus carnem, diabolum & mundum, quandoquidem & caput nostrum Christus non ascendit in coelum nisi per crucem, nec debet serui conditio melior esse conditione Domini. Quem sequutus aliquot post seculis Bernardus. Non recti plane sed peruersi est animi, ante quaerere gloriam, quam exercere virtutem, & velle coronari qui legitime non certauerit. Vanum est vobis inquit, ante lucem surgere. Ita & frustra ad celsitudinem nititur gloriae, qui prius non daruit virtute: frustra fatuae virgines sponso obuiam surgunt, quarum lampades extinguuntur, & ideo vacuae, quia vacuis gloriantur lampadibus. virtutis oleum non habentes. Absit mihi gloriari nisi in gloria illorum, quibus Propheta congratulans ait: Domine in lumine vultus tui ambulabunt, & in nomine tuo exultabunt tota die & in iustitia tua exaltabuntur. Et infert. Quomodo virtutis eorum tu es: pulchre non eorum, sed virtutis eorum gloria commendatur. Qua enim sine virtute est gloria, profecto indebita venit, praepropere affectatur, periculos captatur: virtus gradus ad gloriam, virtus mater est gloriae, Fallax gloria, & vana est pulchritudo, quam illa non parturiuit: sola virtus est cui iure gloria debetur, & secure impenditur.

Sed & Ambrosius, Tenera, inquit, corporis cura, luxuque & lasciuia rum cupiditate mollitos, nequaquam coelestis aula suscipit, ad quam duris laboriosae virtutis gradibus ascenditur. Hic vero quibus fluida delitiis membra soluuntur regni celestis extorres, intra mundi huius habitacula con senescunt. Neque minus eleganter Hieronymus, ad Iulianum scribens: Difficile, imo impossibile est, inquit, vt & praesentibus quis & futuris fruatur bonis, & hic ventrem, & ibi mentem impleat, vt de deliciis transeat ad delicias. Ad eundem modum Basilius quoque, Quomodo cum vitae secundum mandatum Domini instituendae. eam, quae voluptarum est perferamus, aeternae vitae facultatem & conuersationem ei quae sanctorum est conformem, & angelica gaudia in facie Christi nobis pollicemur: Stolidi certe animi sunt talia phantasmata, Quomodo ergo cum Iob, qui nec vulgarem quidem afflictionem, cum gratiarum actione complector? Quomodo cum Dauide, qui erga inimicum nullo sum, lenitatis affectu praeditus? quomodo cum Daniele, qui non assidua continentia & deprecatione sedula Deum quaesiui? quomodo cum singulis sanctis, qui vestigia illorum non sum secutus? Quis Athleta ita iudicii expers est, vt iisdem velit dignari coronis, & victorem & cum qui nihil certauit? Quis dux ad parem vnquam spoliorum partem, cum iis, qui vicerunt, eos vocauit, qui in pugna ne comparuissent quidem Bonus est Deus: verum & iustus. Iusti vero est retribuere pro dignitate factorum, sicut scriptum est, Bene fac Domine bonis, Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem. Misericors est, at & iudex, Diligit enim misericordiam, inquit, & iudicium Dominus, quapropter dicit, Misericordiam & iudicium cantabo tibi Domine. Similiter & Augustinus. Manducant homines fungum malum & moriuntur. Ecce in qua fragilitate est vita humana. quam quandoque relicturus es? Noli pro illa sic pugnare, vt tu relinquaris, vita nostra Christus est. Christus attende, pati venit, sed & glorificari: contemni, sed etiam exaltari: mori. sed etiam resurgere. Opus te terret, mercedem vide. Quare vis peruenire delicatus ad eam rem, ad quam non perducit nisi labor? Sed times ne perdas argentum tuum, quia ad argentum tuum cum labore magno peruenisti. Si ad argentum tuum, quod quandoque vel moriens amissurus es, non peruenisti sine labore, ad vitam aeternam sine labore vis peruenire.

PrevBack to TopNext