On this page
Caput 65
Caput 65
Quod nihil impossibile Deus praeceperit
VErum hic isti, si nos ad mandata remittis, aiunt, vt nisi ea obseruemus, esse iusti non possimus; actum est de nobis: Nam in hac vita, quae praecepit Deus implere possibile non est, in qua legi satisfacere potest nemo. Scilicet, si fidem istis habemus, im possibilia praecepit Deus. Potest autem dici, quicquam aut cogitari magis blasphemum, quam hoc sit? Quis praecipiat his qui sibi subiecti sunt, quod ab eis nullo modo praestari posse videatur, nisi aut prorsus insanae sit mentis, aut ridiculus, aut barbarus aliquis & immanis tyrannus, qui sibi datam cupiat occasionem, per quam suam in illos crudelitatem, expromere queat.
Atqui talem isti nobis Deum fingunt, praeclari si diis placet, gloriae Dei vindices, quam tot saeculis obscuratam nunc demum asserere se, rudi plebeculae persuadere conantur. Quid autem? an non reclamat huic eorum blasphemiae scriptura? In Euangelio suo dicit Christus: Venite ad me omnes, qui laboratis & one rati estis & ego reficiam vos: tollite jugum meum super vos, & discite a me quia mitis sum & humilis corde, & inuenietis requiem animabus vestris, iugum enim meum suaue est, & onus meum leue. In Cacangelio suo dicunt isti, iugum Christi durum & acerbum, & onus eius est prorsus importabile. Ad quod ferendum Christus inuitat, ab eo deterrent isti, ne venire quisquam ad Christum audeat, qui legem tulerit, cui satisfacere possit nemo. Dicit Dei spi ritus per Ioannem: Mandata Dei grauia non sunt: Dicit Sathanae spiritus per membra sua: Mandata Dei non modo grauia, verumetiam prorsus ad implendum impossibi lia sunt. Nimirum hoc est illud purum Euangelium, quod a Zonariis, basulis, figulis, tantopere vidimus expetitum: cum ex diametro, quod aiunt, cum Euangelio Christi pugnare videatur, quo virtutis omne studium eneruatur, omnis faciendi mandata Christi conatus impeditur. At non ita prisci patres illi sancti, qui, si quis impossibile aliquid homini a Deo praeceptum esse blasphemasset, eum Anathe ma pronuntiauerunt: quod impium esse dicerent affirma re, quae a spiritu Dei mandata profecta sunt, ea esse credentibus impossibilia. Inter quos Ioannes ille, qui iure merito Chrysostomus appellatur, adeo nihil impossibile man dasse Deum affirmat, multos vt fuisse dicat, qui plus etiam vltro praestiterunt, quam a Christo mandatum est, tantum abest, vt eius mandata non impleuerunt.
Nam cum neque virginitatem, neque paupertatem Deus vnquam mandauerit, minime tamen defuerunt, qui iniussi, vltro vtrunque amplecterentur. Quin & illud non vno in loco, persuadere populo conatur, multo grauius esse iugum saeculi, quam sit iugum Christi quod illud iugum est seruitutis, iugum carnis & peccati: hoc vero iugum est libertatis, iugum speritus & gratiae. Origenes, Qui dicit, implere non possum, quae mandantur a Deo, quid tibi videtur aliud quam inter mulieres, quae nihil virile possunt, esse numerandus? Locum illum enarrans Hylarius: Latum mandatum tuum nimis: Latum, inquit, mandatum Dei est, & in omnia spei nostrae genera diffunditur, vt non difficile sit, si voluntas adsit, praecepto Domini obtemperare: cum & latum & diffusum sit ad placendum, officiosae religionis varietate: neque solum latum sed vehementer latum. Etiam Prophe tis longe grauissimum visum est onus iniquitatis: quam sedere quidam ait, super talentum plumbi: sub quo gemebat alius quoque dicens: Iniquitates meae, supergressae sunt caput meum, & sicut onus graue grauatae sunt super me Quamobrem duriora multo sunt, quemadmodum etiam a Basilio scriptum legimus, quae vel insanus amor, vel inexplebilis habendi cupiditas, mortalibus imperat, quam quae Christus praescribit: vt non inepte dictum sit a Ioan ne Gersone, quod plures videre licet, qui maiorem poenam habent, ad infernum acquirendum, & ad male agendum, quam requiratur poena, ad regnum paradisi lucrandum, Siue quis obsceno sit amore captus, siue rei faciendae studio teneatur immodico, siue misera vexetur ambitione, quas non perfert molestias? quae non addit periculaquos non tolerat corporis & animi cruciatus? vt non defuerunt, qui mortem etiam indubitanter oppeterent, dum eo, quod amant potiri student. At in Deo pie colendo atque illius contemplationi vacando, quid tandem est molestiae? quid periculi? quid laboris? aut quae non voluptas potius, cum animi summa tranquillitate coniuncta qua fruuntur in coelis animae piorum vita beata, ea degentibus adhuc in terris, atque in fragili corpusculo, repraesen tari videtur. Initia fortassis aliquid habent difficultatis & molestiae, quo longius autem progressus fueris, hoc faciliora, iucundiora, suauiora sunt omnia. Sic prisci populum instituebant, sic de superiore loco, mentes eorum, ad virtutum studia, quae amplecti Christus voluit, oratione sua inflammabant, A quibus quid aliud isti, quam deterrere prorsus videntur? dum non difficilia modo, quod ferri tamen posset: verumetiam prorsus impossibilia Deum praecepisse blasphemant, Ex quorum hac impia doctrina, quam ipsi nihilominus verbum Dei vocari volunt, hoc esse consecutum cernimus, nullo vt vnquam tempore quam hoc magis refrixerit charitas, magis abundauerit iniquitas, Quis enim adduci facile possit, vt aut eum deum colat, quem impossibilia praecepisse persuasum habeat, aut ad ca praecepta animum adiiciat, quae impleri non posse credat: