Text List

On this page

Caput 66

Prev

How to Cite

Next

Caput 66

Caput 66

Quod non tam natura mandatorum, quam nostra fiat ignavia, ut implere mandata non possimus, cum quae timori gravia sunt, levia sint amori

CAPVT LXVI. Quod non tam natura mandatorum, quam nostra fiat ignauia, vt implere mandata non possimus, cum quae timori grauia sunt, leuia sint amori.

SEd hic isti nobis obiiciunt: Si tam leuia sunt Christi praecepta, quam ea tu videri vis, cur igitur dixit Christus, quod angusta est porta, & arcta via, quae ducit ad vitam, & pauci sunt qui inueniunt eam: Cur vias domini duras appellat Propheta? Nos vero non nostris, verum eorum qui totius orbis iudicio, grauissimi, doctissimi, sanctissimique sunt habiti, verbis, ad haec respondebimus. Ac primo quidem loco, quod laboriosa via dei, quod eius mandata videntur esse difficilia, dicit Ioannes Chrysosto mus, non tam id fieri natura mandatorum, quam nostra gnauia. Quid enim esse potest melle dulcius? aegroto tamen amarum per saepe videtur. Num quod natura tale sit? minime gentium, sed est id morbi vitium. Ad eundem modum lex onerosa, non tam sua natura, quam nostra fit pigritia. Ac vt insit etiam aliquid, in ipsius legis natura difficultatis & molesiae: tamen si nautis minaces pelagi fluctus: si tempestates & hyemes agricolis: si vulnera caedesque militibus: si pugilibus ictus plagaeque grauissimae, leues adeo videntur & tollerabiles vt voluntarii magna cum alacritate, se discriminibus istis & difficultatibus offerant, spe temporalium commodorum, quae mox peritura sunt: quanto magis homini Christiano, videri leue debet ac tollera bile, si quid etiam aduersi ferendum sit, cui praemium in coelo positum est, non momentaneum, sed aeternum: cum nec oculus viderit, nec auris audierit, nec in cor hommis ascenderit, quae praeparauit Deus his, qui diligunt illum: vt vere dictum sit a Paulo. Quod in praesenti momentaneum est, & leue tribulationis nostrae, supra modum in sublimitate, aeternum gloriae pondus operatur in nobis, non contemplantibus nobis quae videntur, sed quae non videntur, quae enim videntur temporalia sunt, quae autem non videntur aeterna. Leue Paulus vocat momentaneum, quod est in praesenti tribulationis: at isu non satis habent, si dicant esse difficile, verum prorsus impossibile, prorsus vosunt esse onus importabile, cui ferendo nemo sit mortalium. Interea tamen purum putum Dei verbum haberi volunt, quod isti loquuntur & sentiunt, quamuis ex diametro, quod aiunt, cum dei verbo pugnare videatur. Diuus Augustinus, cum & ipse locum hunc enarraret ex Euangelio, iugum meum suaue est & onus meum leue, pluribus verbis laboriosiorem esse docet huius mundi amorem. Et in Psalmos commentatus, Bonum opus, inquit, non multum laborat, malum opus habet laborem. Ac alio quodam loco, adducens illud ex Psalmo: Propter verba labiorum tuorum, ego custodiui vias tuas: Durae sunt, inquit, timo ri, leues amori, Omnia quippe sunt facilia charitati, cuvni Christi sarcina leuis est: quin ea potius est, ipsa illa sarcina quae leuis est.

Itaque quae dura sunt laborantibus. eisdem ipsis mitescunt amantibus. Nam quae saeua sunt etiam & immania, prorsus facilia & prorsus nulla efficit amor. Quem secutus Gregorius quoque loquens de peccato dilectionis: Hoc est, inquit, praeceptum domini, hoc jugum est diuinae suauitatis: quid enim leuius aut vnquam gratius, quam amor fertur? quid praeterea graue non leuiter tollerat qui amat? Quicquid enim diligitur cum magna deuotione portatur. Potest hoc amor huius mundi, vt etiam quae videntur difficilia, facilia videri faciat, & non possit multo magis, quo nihil est fortius amor Christi? Quod si soli nos essemus, si nostris ipsorum viribus, lex nobis implenda foret, fortasse nostrae nobis imbecillitatis conscii, de difficultate, atque adeo impossibilitate ipsius non immerito quaeri possemus. Nunc autem qui viuit in no bis Christus, qui per fidem habitat in cordibus nostris, ipse est qui operatur omnia in omnibus: ipse est qui operatu in nobis & velle & perficere: ipse est qui facit in nobis quod placeat coram se. Hoc est, quod cum scribens ad Co rinthios gloriatus fuisset Paulus, quod plus aliis omnibus laborasset, ne sibi suaeque virtuti bona tribuere videretur, quae per ipsum Deus operatus fuerat, subiunxit euestigio: Non ego autem, sed gratia Dei mecum. Quae tamen verba, nequaquam ita sunt accipienda, quasi cum dixerit, non ego autem, hoc intelligi voluerit, nihil se laborasse, nihil prorsus operatum esse: non enim adiecisset mecum, si praeueniente gratia, subsequens liberum arbitrium non habuisset: Poterat dicere per me, quemadmodum annotatum est a Bernardo, sed quia minus, inquit, erat, maluit dicere mecum, praesumens se non solum operis esse ministrum per effectum, sed operantis quodammodo socium per consensum. Ac si diceret, abundantius laboraui, non ego, sed & ego: in eo enim quod solo Dei dono praeuentus sum, non ego in eo autem, quod donum voluntate subsecutus sum, & ego.

PrevBack to TopNext