Text List

On this page

Caput 67

Prev

How to Cite

Next

Caput 67

Caput 67

Quod operatur bona Deus in nobis, non ipsis nihil agentibus, verum consentientibus et simul operantibus nobis

CAPVT LXVII Quod operatur bona Deus in nobis, non ipsis nihil agen tibus, verum consentientibus, & simul operantibus nobis

QVamobrem execrandus est eorum impius error, qui nihilo plus hominem asserunt in bonis age re, quam agat securis in manu fabri, aut lutum in manu figuli: atque ita Deum per filium suum legem in credentibus implere docent, nihil vt agant ipsi Quos etiam ad ea blasphemiarum portenta deuenisse tandem videmus, vt eum qui solus bonus est, de quo dicit Propheta: Non Deus volens iniquitatem tu es, eum etiam malorum authorem faciant, neque bona magis, quam ipsa etiam in nobis opera mala impudenter affirmant: quod haud aliter habere se dicant facinorosos, ad ea quae patrant crimina, quam habet se gladius, quo iugulatur proximus. Neque minus esse proprium opus Dei Dauidis adulterium aut Iudae proditionem, quam Pauli vocationem. Nunquid potuit aliquid dici pestilentius? Quid autem est aliud hoc docere, quam omnem ordinem, omnem bene agendi curam, omnem solicitudinem, prouidentiam ac industriam, disciplinam omnem euertere, religionem ex mortalium animis, radicitus omnem euellere, denique proscriptam ab homine bus velle vitam humanam, & pro illa pecuinam ac feralem quandam securitatem ac licentiam introductam? Quorsum enim leges? quorsum magistratus? quorsum bonis praemia, malis constituta sunt supplicia? Denique quorsum illud pertinet, quod Deus etiam ipse mercedem regni coelestis piis promittit, gehennae vero poenas impiis comminatur, si omnia, siue bona siue mala, sine nobis, operatur in nobis? si absoluta necessitate & ineuitabili, parimur magis, quam agimus, aut velut serrae quaedam, ab illo acti agimus? Sed nobis illud in praesentia refutare propositum non est, a quo non aures modo, verumetiam & cogitationes piorum abhorrent omnium, quod quae facinorosi patrant scelera, eorum sit author Deus. De eo tantum breuibus disserendum esse putauimus, quomodo bona Deus operatur in nobis. Aperta sunt scripturae verba, quod a Deo gressus nostri diriguntur, quodque omnia opera nostra Deus operatur in nobis: qua quidem scriptura nihil est certius.

Verum interea non minus certum est & hoc, nos facere cum facimus, quamuis ille faciat vt faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, qui dixit: Faciam vt in iustificationibus meis ambuletis, & iudicia mea obseruetis & faciatis ea. Quem Prophetae locum adducens Augustinus: Cum dicit, inquit, faciam vt faciatis, quid aliud dicit, nisi auferam a vobis cor lapideum, vnde non faciebatis, & dabo cor carneum, vnde faciatis? Et hoc quid est? nisi auferam cor durum, vnde non faciebatis & dabo cor obediens, vnde faciatis. Ille facit, vt faciamus, cui dicit homo: Pone domine custodiam ori meo: quod beneficium Dei iam fuerat consequutus, qui dixit: Posui custodiam ori meo. Quando igitur legimus in scripturis quod omnia opera nostra operatur Deus in nobis, quod operatur et velle & perficere, quod operatur omnia in om nibus, quod facit in nobis, quod placeat coram se, nequa quam in eo sensu accipiendum est, vt sic agi nos cum agimur spiritu Dei putemus, quemadmodum faber agit serram, sed potius quemadmodum sessor agit equum. Operatur quidem in nobis Deus, verum non otiosis nobis, sed ipsis etiam & voluntatem & conatum adhibentibus. Quanquam vt velimus sine nobis operatur, inquit Augustinus: ab ipso enim praeparatur voluntas nostra: cum autem volumus & sic volumus vt faciamus, nobiscum cooperatur: sine illo tamen, vel operante vt velimus, vel cooperante cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus. Praeclare Guilelmus Parisiensis, Opera, inquit, nostra, opera sunt etiam Dei, quae ipse operatur in nobis & etiam per nos, Non quidem tanquam per organa quaedam aut instrumentum, tunc enim, nec ad laudem, nec ad vituperium, nec ad culpam, nec ad meritum imputanda essent nobis opera bona: Sicut Citharae & Tibiae nihil imputatur ad culpa aut meritum de citharizantibus & tibicinantibus. In nobis igitur operatur Deus, bona opera sua & nostra: non tam praesiando virtutem, facultatem, & oportunitatem, quam enam excitando, & foris doctrinis & praedicationis bus & beneficiorum consolatione, flagellorum quoque stimulationibus, & interdum compulsionibus, & interius inspirationibus, ac reuelationibus, terroribus, & aliis modis multiplicibus, qui sibi soli noti sunt. Aequum est autem vt illius adscribamus omnia diuine bonitati, non quod nihil agamus ipsi, sed quod nihil possumus, nihil volumus, agimus aut fumus, quod non illius beneficio possimus, velimus, agamus aut simus, a quo solo proficiscitur, omne datum optimum, & omne donum perfectum. Neque enim sufficientes sumus, vel cogitare saltem aliquid ex nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex deo est. Quemadmodum igitur a Paulo dictum est. Viuo autem iam non ego, viuit autem in me Christus: ita qui cum Paulo per fidem & aptismum, eidem Christi corpori sumus insiti, cuius etiam spiritu vegetamur, si quod subinde nos monet, imitatores illius facti fuerimus, dicere quisque nostrum cum illo poterit. viuo autem iam non ego, viuit autem in me Christus: laboro autem iam non ego, laborat autem in me Christus: operor autem iam non ego, operatur autem in me Christus: mereor autem iam non ego, meretur autem in me Christus, mo do sanus adsit horum verborum intellectus: Neque enim ea sic oportet accipi, quasi non viuamus, non laboremus, non operemus, non mercamur ipsi quoque: quinimo nos sumus, quia viuimus, nos sumus qui laboramus, qui operamur, qui meremur: sed vt viuamus, facit vita nostra Christus: vt operemur, facit qui & voluntatem inspirat, & vires ad operandum suppeditat, adiutor noster Christus: vt mereamur facit, qui merita sua nobiscum communicat, redemptor noster Christus. Sic Augustinus ad Bonifacium scribens. Nos quidem ambulamus, verum est, nos obseruamus, nos facimus, sed ille facit vt ambulemus, vt obseruemus, vt faciamus. Haec est gratia Dei, bonos faciens nos, haec misericor dia eius praeueniens nos. Quando itaque dicit homo Christianus, Viuo autem iam non ego, viuit autem in me christus, hoc dicere videtur: viuo autem ego non iam ille, qui con ceptus in iniquitatibus ex carnis meae parentibus, ire filius natus: verum quisum ex aqua & spiritu sancto, Dei filius renatus, qui sum in baptismo veterem exutus, & nouum ho minem indutus, Dominum nostrum Iesum Christum, in cuius fide viuo, cuius etiam agor spiritu. Hic meam infirmitatem adiuuat: hic ad operandum & voluntatem impellit, & facultatem suggerit, hic efficit pro sua inenarrabili bonitate, vt qui dum natura filius essem irae, nihil mereri poteram, nisi gehennae supplicia, factus per adoptionis gratiam dei filius & haeres, frater autem ipsius & coheres, iam deinceps mereri possim ea, quae Dei filio & haeredi, quae Christum induto debentur, vt quicquid mereor, non tam meo, quam ipsius quem indui Christi merito merear. Meu namque meritum quatenus pure meum, extra Christum factum, non erat nisi meritum supplicii: Postquam autem viuo in fide filii dei, iam illud qualecunque a me profectum, illius aspersum sanguine pretioso, pretium ex eo mutuatur, vt fiat meritum coelestis praemis, non sua quidem ipsius, verum Christi viuentis, operantis & merentis in me, virtute dignitateque, qui, quae est illius immensa benignitas, merita mea quae sunt ipsi dona non tanquam merita mea, sed tanquam dona sua coronat. Nam & ab ipso manant, & ex ipsius morte pretiam acquirunt. Hic sanus est & pius horum verborum intellectus. Nos ergo sumus qui viuimus, nos sumus, qui operamur, nos sumus, qui viuentes in fide filii Dei, legem implemus, qui quae mandata sunt ab eo perficimus: verum non sine eo qui dicit: sine me nihil potestis facere. Illius destituti gratia, nihil possumus, illius adiungratia, nihil non possumus, qua fretus nemo est, ex his qui credunt in Christum, qui non confidenter dicere queat: Omnia possum in eo qui me confortat.

PrevBack to TopNext