On this page
Caput 68
Caput 68
Quod semel iustificatum gratia sua Deus non deserat, si non ab ipso deseratur: quodque caritati non modo non impossibile, verum ne difficile quicquam est
CAPVT LXVIII. Quod semel iucificatum gratia sua Deus non deserat, si non b ipso deseratur: quodque charitati non nodo non impossibile, verum ne difficile quicquam est.
ESt autem, quod ab Augustino quoque legimus annotatum, Deitanta bonitas, vt quem semel iustificauit impium, gatia sua nunquam deserat, si non ab ipso deseratur, nihil vt ei desit, quo minus pie semper iusteque viuere quea. Quod etiam ab Ambrosio, aut quisquis ille fuit author libri, qui inscribitur de vocatione gentium, animaduersum legimus. Qui certissimum esse vult, nullum fidelium a Deo discedentem relinqui, neque cuiusquam ruinam ex diuina esse dispositione dispositam, sed multis qui iam iudicio rationis vtuntur, ideo liberum esse discedere, vt non discessisse sit praemium & vt quod non potest nisi cooperante spiritu Dei fieri eorum meritis deputetur, quorum id potuit voluntate non fieri.
Verum testatur hoc etiam Propheta, dicens: Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo: si quaesiueritis eum, inuenietis, si autem dereliqueritis, derelinquet vos. Sic ille fons totius bonitatis & misericordis, nunquam nos deserit, nisi prius a nobis deseratur.
Caeterum si nobiscum & pro nobis Deus, quis contra nos? quid erit quod praestare non possimus, illo per fidem in cordibus nostris habitante, illo viuente in nobis, illo operante in nobis, vt velimus, & cooperante, vt quod recte volumus, faciamus. Etenim a Domino praeparatur voluntas nostra, quae si magna est, charitas vocatur: nulla namque voluntas maior esse potest, quam sit voluntas charitatis, quae tanta est, nihil vt sit, quod ei resistere queat: quandoquidem non solum fortis est, vt mors, dilectio, quemadmodum a Sapiente scriptum est: verum etiam fortior ipsa mote: non ea re tantum, quia quos diuidit mors, non diuidit charitas, Verumetiam quod cum ea corpore per mortem anima separatur, tum vero quae fuit in corpore mortis huius tantum inchoata charitas, fit perfecta. Sensit vim huius magnae voluntatis ille qui dixit: Quis nos separabit a charitate Christi, tribulatio an angustia? an fames? an nu ditas? an periculum? an persecutio? an gladius? Sicut scriptum est: Quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus, sicut oues occisionis. Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos. Certus sum enim, quod neque mors neque vita, neque angeli, neque principatus, neque vitutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura vlla, poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu domino nostro. Haec igitur magna voluntas, quae charitas dicitur in cuius corde diffusa est per spiritum sanctum, huic iugum Domini vere suaue: huic onus eius vere leue est. Quamlibet enim asperum aliquid & durum esse videatur, si tamen haec magna voluntas accesserit, non modo non impossibile: verum ne difficile quidem, quin potius iucundum erit & suaue.
Verum enim est, quod ab Augustino scriptum est, sarcina illa quae grauis est infirmitati, leuis est charitati. Documento sunt, tot tam saeui terribilesque cruciatus, quos tot millia sanctorum martyrum, etiam ex fragili foemineo sexu: deinde tenuioris etiam aetatis amo re sponsi sui, domini nostri Iesu Christi inflammati, non maiore constantia, quam animorum alacritate pertulerunt. Qua in re se tales praestiterunt, minus vt alacres ad epulas plerique, quam isti ad vitam suam pro Christi nomine, cum sanguine profundendam festinarent. Vt nullam nunc Origenis mentionem faciamus, quem tanto martyrii studio flagrasse, puerulum adhuc, Ecclesiastica narrat historia, multum vt negotii mater habuerit in eo domi detinendo, ne vitam suam in apertum discrimen offerret: Vt multos etiam alios silentio praetereamus, vnum in praesentia recensuisse contenti erimus, quod in eadem historia legitur Aedissenae mulieris exemplum, quae cum esset facta certior, ciuita tis Aedissenae praefectum, ad campum in quem Christiani conuenerant proficisci, posteaquam vidit, frequentiorem so lito Christianorum populum eo tendere, currere praecipites, ac festinare, tanquam vererentur ne quis deesset ad motem: & ipsa suis ex aedibus propere prorupit, quum nec ostium clausisset, nec vt mulierum habitum decet, se diligentius operuisset, infantem quoque paruulum secum attrahens, ac rapido cursu, irrupto etiam officii agmine festina uit, quam cum ita festinantem praefectus vidisset, apprehendi, & ad se deduci iussit, simul percunctatus est: quonam infelix muliertam festina properaret. Illa vero, Ad campum, inquit, quo catholicorum populus conuenit. Tum ille, non audisti quod praefectus eo pergit, vt omnes interficiat quos inuenerit? Audiui, inquit mulier, & ideo festino, vt ibi inueniar. Et quo inquit praefectus, paruulum istum trahis? Vt & ipse, ait illa, martyrium consequi mereatur. Tantum potuit amor Iesu Christi, non solum apud viros, verumetiam apud foeminas, vt non modo non cede rent periculis, nec infringerentur doloribus, nec formida rent res asperas, nec vllos mortis terrores extimescerent: verumetiam quam natura mortales omnes mortem refugiunt, ea sit illis adeo non fugienda, adeo non horrenda visa, vt experendam etiam vitro ducerent, nec magis dulce quicquam & iucundum eis accidere posset, quam si cuius morte, se salutem assecutos, & ab aeterna morte liberatos esse meminissent, pro eius nomine mortem vicissim oppetendi facultas & occasio daretur, cuius amore sic inflammati plerique fuerunt, vt sensum etiam doloris omnem amitterent, & cum carbonibus incensis, nudis pedibus insistere cogerentur, nihil affimarent interesse, vtrum per carbones illos, an per humi spasas rosas sibi esset ambulandum: Cumque flagris & nerus cederentur: vt triticum nisi bene exculcarum & purgatum in horreo: sic animam in coelo, nisi sic excussam & perpurgatam, digne stare non posse dictitarent. Scilicet iis durum fuit ali quid ex iis, quae multitudinis iudicio sunt multo durissima, quos ex summis corporis sui cruciatibus voluptatem quandam animi non mediocrem percepisse legimus? iis fuit aliquid impossibile, qui plus etiam vltro praestiterunt, quam Deo mandatum fuerat: Nam vt exigat hoc a nobis lex charitatis, qua Deum ex toto corde, ex tota anima, & ex tota mente nostra diligere iubemur, vt cum deprehensi fueri mus, mortem prius in eius nominis confessione simus occumbere parati, quam vt eum negemus, hoc certe quod al istis factum est non exigit, vt vltro se discrimini quisquam offerat, quemadmodum a Gregorio Nazianzeno diligenter legimus animaduersum. Quid autem est quod praecipit nobis Deus? Quid aliud quam id quod ipse est. Deus charitas est, dicit Ioannes. Charitas igitur charitatem nobis praecipit: & quod iubet, ipse nobis praestat Deus charitas Prior ipse diligit nos, ac ad se diligendum accendit nos, seipsum impertit nobis, mansionem facit apud nos, ita vt nos in ipso maneamus, & ipse in nobis. Quamuis autem prior diligit, nunquam tamen prior deserit nos, nisi prius deseratur a nobis. Quod nos deserit nostra culpa: quod mansionem in nobis facit, ipsius fit gratia, qui paratior est ad es nobis impartiendam, quam simus nos ad recipiendam: tam est illius obuia bonitas, tam est nostra supina negligentia