Text List

On this page

Caput 69

Prev

How to Cite

Next

Caput 69

Caput 69

Quod Christiana iustitia caritas est ex corde puro et conscientia bona et fide non ficta

CAPVT LXIX. Quod Christiana iustitia charitas est ex corde puro & conscientia bona & fide non ficta.

VErum vt vnde coepit eo redeat oratio. Non sola fides iustitia nostra est, neque si spes ad eam accesserit, absoluta est iustitia nostra daemones quoque fidem habent & contremiscunt, neque enim non credebant cum Christum confessi dicerent. Quid nobis est & tibi Iesu fili Dei. Haeretici quoque spem habent & fid ciam, neque soli Lutherani, verum & reliqua sex haereticorum. Sacramentarii, Anabaptistae ac quibuscunque aliis nominibus appellantur, se certos esse gloriantur, sibi propter Christum esse peccata remissa, seque esse apud deum in gratia, ac citra dubitationem vllam, promissam sibi regni coelestis haereditatem consecuturos. Attamen quamuis habeant fidem demones, quamuis habeant inanem fiduciam haeretici, iustitiam tamen habere dici non possunt, quae extra charitatem haberi nequit. Tribuit Augustinus Donaristis sacramenta, non detrahit Euangelium, non adimit fidem, sed quemadmodum haec illis inesse posse confitetur, sic prodesse posse negat. Quid ita? Quia sola charitas est quae facit, vt haec prodesse queant, extra quam, si quis habeat om nia sacramenta, si prophetiam omnem, si scientiam omnem, si fidem omnem, ita vt montes transferat, si facultates suas omnes in vsum egentium distribuat, si corpus etiam tradat ita vt ardeat, tantum abest vt propterea iustus censeri debeat: vt eum nihil esse Paulus indubitanter affirmat. Quem Pauli locum, diligenter in quarto libro Stromatum tractat Clemens Alexandrinus. Hac ergo charitate, quum sicut omnes alii haeretici, schismatici, destituti fuerint Donatistae (nam alioqui non diuisissent vnitatem) negat Augustinus, alia quae habebant omnia, quicquam illis vel ad iustitiam vel ad salutem profuisse: nam caetera frustra habet omnia, qui vnam charitatem non habet: quicunque totam legem seruauerit, offendit autem in vno charitatis praecepto, factus est omnium reus, quia contra praeceptum illud facit, in quo pendet omnia. Siquidem haec est plenitudo legis: hic est finis praecepti, hoc est vinculum perse ctionis, haec viadei ad homines, haec via hominum est ad deum, Per hanc e caelo descendit Deus in terram: per hanc ex ista valle lachrymarum ascendere nos oportet in cosum, vbi Chrisius est in dextera dei sedens: vt sit, vbi dominus ibi & miniter eius, Charitatem habeto, dicit Aug. & cuncta habebis, quia sine illa nihil proderit, quicquid habere potueris, extinguit delicta & ab ea pendent vniuersa. Sola est quae vincit omnia, & sine qua nihil prosunt omnia, & quae abicunque fuerit ad se trahit omnia. Haec om nium arx est vrtutum, haec promissio regni, haec praemium est sanctorum absque hac nihil est quod se quisquam bonum aut iustum fieri pose speret. Hinc est quod cum quaeritur vtrum quisquam sit hono bonus: non queritur, dicit Aug. quid credat aut quid seret, sed quid amet, nam qui recte amat, proculdubio recte credit & sperat: qui vero non amat, ina niter credit, etiamsi sint vera quae credit, inaniter sperat. etiamsi ad veram felicitatem doceantur pertinere, quae spe rat. Qui etiam alio loco: Interrogat se quisque, inquit, quid amet, & inueniet vnde fit ciuis. Verbi gratia: Amat aliquis mundum, & ea quae sunt in mundo, carnem, pecuniam honores, ciuis est Babyloniae, nihil ei cum iustitia commune. Amat aliquis Deum, ciuis est lerusalem, bonus est, iustus est, neque dubitare debet, quin redditurus illi sit Deus, in illa die coronam iustitiae.

Itaque propria piorum & bo norum virtus est charitas, fine qua caeterae virtutes & bonis inesse possunt & malis, Habere baptismum, & malus esse potest: habere prophetiam, & malus esse potest: accipe re sacramentum corporis & sanguinis domini, malus esse potest: habere nomen Christi, id est, Christianus vocari, & malus esse potest: habere virtutes alias & malus esse po test. Sola charitas est, quam habere, & malus esse potest ne mo. Haec est proprius & singularis ille fons, cui nemo conmunicare potest alienus: ad solos haec virtus pertinet catholicos, quam si habere possent haeretici, haeretici esse non possent, neque enim scinderent vnitatem cuius vinculum est charitas. Ex quo facile perspici posset, falsum esse, quod vulgo nonnulli persuadere conantur hoc tempore, solum fidem iustificare, quam aeque malis atque bonis inesse posse constat. Charitas autem, inquit Augustinus, ea demum verissima, plenissima, perfectissimaque iustitia est: Charitas inchoata, inchoata iustitia est: charitas prouecta, prouecta iustitia est: charitas magna, magna iustitia est: charitas per fecta, perfecta iustitia est. Qui etiam contra duas epistolas Pelagianorum scribens, negat pium quenquam dubitare quod quanto amplius diligimus in hac vira Deum. tanto sumus iustiores, ac tum demum piam veramque iusti tiam perfici, cum fuerit dilectio dei perfecta. Omnium summa virtutum, & totius plenitudo iustitiae de illo nascitur amore, inquit Leo Magnus, quo Deus proximusque diligitur. Quaerit Rupertus cum & pater spiritus & filius spiritus, & pater sanctus & filius sanctus sit: quam ob causam vocabulum hoc quod est spiritus sanctus proprie adscribitur personae huic. Et mox respondet, nimirum quia tora personae huius operatio, nihil aliud, nisi sanctificatio est: Haec operationum distinctio, diligenter animaduertenda, quia Deus pater, omne quod factum est, per filium fecit: & omne quod sanctum est, per spiritum sanctum sanctificauit. Quid enim est spiritus eius, nisi amor eius, & quomodo creatura rationalis aliter, nisi amando creatorem, potuit vnquam vel potest sanctificari? Igitur quanuis & pater spiritus, & filius spiritus: & pater sanctus, & filius sanctus sit, recte tamen haec sola persona, spiritus sanctus, debuit nuncupari: cuius operatio propriae creaturae sanctificatio est: sine quo nec angelus sanctus, nec homo sanctus est: quem non habens angelus, diabolus est, quem non habens homo, Antichristus est vel membrum diaboli est. Hic sanctificationem, quae eadem iustificatio dici potest, Rupertus tribuit soli charitati. Charitatem autem cum dicimus, non eam hoc loco volumus intelligi, qua prior Deus perpetuo dilexit nos & miserans attraxit nos: quae causa nostrae iustificationis est efficiens: nos autem nunc de formali loquimur, nimirum de ea quam Paulus diffusam esse scribit in cordibus nostris, per spiritum sanctum, qui datus est nobis. Datus autem nobis, vt habitet in nobis, tanquam in templis suis, non corporaliter, hoc est, non secundum substantiam suam: solus est enim Christus, in quo plenitudo diuinitatis corporaliter inhabitat:

Verum per fidem & charitatem, quam diffundit in cordibus nostris. Quemadmodum etiam Hilarius testatur dicens: Habitat enim Deus in religiosorum mentibus, non corporali additu, neque naturae grauioris ingressu, vt alibi non degens, illic tantum quo se intulerit insistat: Sed spirituali virtute, in vacua se a terrenis labibus corda permittit, seseque luminis modo, in patentibus innocentiae foribus, mentes illuminaturus infundit. Sic & a Cyrillo scriptum est, Etiamsi habitauit in nobis verbum, dictum tamen etiam hoc est, quod in Christo habitet omnis plenitudo diuini tatis corporaliter. Sed cum sentimus quod caro factum sit non eodem modo sicut in sanctis habitare dicitur, & in Christo istam factam esse habitationem definimus, sed quod secundum naturam vnitum, non tamen in carne conuersum, talem effecerit habitationem, qualem & hominis ani ma cum proprio habitare dicitur corpore.

Quamobrem cum in omnibus iis quae creata sunt, quatenus & sunt, & creata sunt, per praesentiam, potentiam, & essentiam suam, Deus esse dicatur: solae sunt mentes piorum, in quibus non solum esse: verumetiam habitare per gratiam: Solus autem est Christus, in quo per vnionem substantiae esse dicitur. Hoc est quod ab Augustino scriptum legimus. Fatendum est, Deum vbique esse per diuinitatis praesentiam, sed non vbique per habitationis gratiam. Deus enim vbique aequa liter totus est per suam simplicem substantiam, aliter tamen in rationalibus creaturis est, inquit Bernardus, quam in caeteris, & ipsarum, aliter in bonis est, quam in malis per efficaciam. Ita sane est in irrationalibus creaturis, vt tamen non capiatur ab ipsis, a rationalibus autem omnibus quidem capi potest per cognitionem, sed a bonis tantum capitur etiam per amorem. In solis ergo bonis ita est, vt etiam fit cum ipsis, propter concordiam voluntatis. Tunc igitur nobis dari spiritus sanctus intelligitur, qui patris amor est & filii, quando sui nos huius amoris reddit participes, vt quemadmodum ipse cum patre & filio vnus est Deus, vna substantia. Sic nos adhaerentes deo, vnus cum eo spiritus efficiamur. Atque hoc est, quod iustificari quod iustum fie ri dicimus, neque enim id aliud esse videtur, quam quod a Propheta dictum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Deus est enim iustitia nostra, ipse iustus, ipse iustificannos, cui quanto magis adhaeserimus, tanto magis participes iustitiae fuerimus. Hoc est, quod ab Augustino quoque scriptum legimus. Ea iustitia, quae viuit in seipsa, proculdu bio Deus est. Sicut autem quum sit in seipsa vita, etiam nobis fit vita quum eius efficimur participes, ita quum in seipsa sit iustitia etiam nobis fit iustitia, quum ei adhaerendo iuste viuimus, & tanto magis minusve iusti sumus, quanto magis illi, minusve cohaeremus. Adhaeremus autem illi charitatis vinculo copulati, quod etiam Cyrillus testatur iis verbis: Voluntaria est nostra cum Christo conglutinatio, & charitate ac fide perficitur. Et fides quidem in animo nostro consistit, veram dei cognitionem efficiens, charitas vero mandatum eius seruare facit. Qui enim me diligit, is inquit, mandata mea seruabit. Qui ergo per fidem Christo solummodo coniunguntur, sola illi confessione inhaerentes, nec charitatis vimine se colligantes, palmites quidem sunt, sed non fructuosi. Nam fides absque operibus mortua quaedam res est. Huiusmodi autem palmites agricolae falx seuerissime amputat, & igni tradit, Hoc enim modo de infructuosis arboribus fieri solet. Si igitur iustitia est, per quam adhaeremus Deo: Deo autem per charitatem adhaeremus, cui dubium esse potest, quin cha ritas nostra sit iustitia nostra? quae quanto perfectior est, tan to perfectior erit iusutia nostra Qua de re sic a Bernardo quoque scriptum legimus. Quis est, qui perfecte adhaeret deo, nisi qui in deo permanens, tanquam dilectus a deo. Deum nihilominus in se traxit, vicissim diligendo? Ergo cum vndique inhaerent sibi homo & Deus, inhaerent autem vndique intima mutuaque dilectione, inuiscerati alterutrum sibi, per hoc deum in homine, & hominem in deo esse, haud dubie dixerim.

Quamobrem diligendo deum, quodammodo trahimus illum ad nos, vt ipse vicissim diligat nos, qui dixerit: Ego diligentes me, diligo. Si quis diligit me, diligetur a patre meo, & ego diligam eum, & manifestabo ei me ipsum. Si quis diligit me, sermonem meum seruabit, & pater meus diliget eum, & ad eum veniemus, & mansionem apud eum faciemus.

Porro vbi mansionem facit Deus, ibi necesse est remissa peccata, quorum charitas multitudinem operit, ibi necesse est iustitiam omnem infusam esse. Quae enim participatio iustitiae cum iniquitate? aut quae societas luciad tenebras? Quod autem dicimus diligendo deum effici vicissim vt ipse diligat nos, nequaquam ita velimus accipi, quasi priores nos dilexerimus deum, quin cum Ioanne potius libenter profitemur, quod in hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, ipse elegit nos, ante mundi constitutionem: ipse misit filium suum propitiationem pro peccatis nostris. Nam nisi prior ille dilexisset nos impios, vt faceret pios, nisi dilexisset iniustos, vt faceret iustos: nisi dilexisset aegrotos, vt faceret sanos: nisi in se nimia quadam nostri charitate flagrans misisset filium suum propitiationem pro peccatis nostris, qui & immensis beneficiis praestandis, nos ad vicis sim diligendum excitaret, & verbo doceret, & exemplo nobis praeret, nos eum diligere nequaquam possemus. Ipsius itaque misericordia sit, vt diligentes vicissim ab eo diligamur. Ipsius misericordia praeuenit nos, ipsius miseri cordia subsequitur nos. Hoc est quod ab Aug. quoque scriptum legimus, Qui veniunt, inquit, ad deum, amore ducuntur dilecti enim sunt & dilexerunt, quaesiti sunt & quaesiuerunt, & quod eos voluit Deus velle, voluerunt. Praeclara sunt ea de re Bernardi verba, quae visum est adscribere. Nemo se, inquit, amari diffidat, qui iam amat. Libenter dei amor nostrum quem praeuenit subsequitur: nam quomodo redamare pigebit, quos amauit, & necdum amantes? Amauit, inquam, amauit: habes enim dilectionis pignus spiritum, habes & testem fidelem Iesum & hunc crucifixum. O geminum ipsumque firmissimum Dei erga nos amoris argumentum. Christus moritur & meretur amari: Spiritus afficit & facit amari. Ille facit cur ametur, ist, vt ametur: ille suam multam dilectionem in nobis commendat: iste & dat: & in illo cernimus quod amemus: ab isto summimus vnde amemus. Charitatis igitur ab isto occasio, ex isto affectio Quanta confusio Dei filium ingratis oculis cernere morientem? quod quidem facile contingit, si desit spiritus Nunc autem quia charitas diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est nobis, amari amamus, amantes amplius amari meremur. Est itaque iustitia nostraquae legis plenitudo, quae finis praecepti, quae vinculum est perfectionis charitas. Charitas autem non nummi sed Dei, charitas non terrae, non coeli, sed eius qui fecit coelum & terram, charitas vt est apud Paulum, ex corde puro, conscientia bona, & fide non ficta. Quo loco sicut animad uersum ab Augustino legimus, conscientiam pro spe posuit: ille enim sperat, qui bonam conscientiam gerit, quem vero pungit mala conscientia, retrahit se a spe, & non sibi sperat nisi damnationem. Haec igitur vbi adsunt, fides, spes & charitas, ibi demum perfecta est & absoluta iustitia, Quod Paulus etiam significare visus est, qui cum Timotheo suo dixisset. Sectare iustitiam, quasi volens indicare quibus in rebus iustitia sita sit: subiunxit mox fidem, spem, & charitatem.

PrevBack to TopNext