Text List

On this page

Caput 70

Prev

How to Cite

Next

Caput 70

Caput 70

Quod per fidem, spem et caritatem, quae propemodum obsoleverat in nobis, imago Dei restauratur

CAPVT XX. Quod per fidem, spem, & charitatem, quae propemodum obsoleuerat in nobis, imago dei restauratur.

LEgimus hominem ad imaginem & similitudinem Dei factum esse, quam quoad incontaminatam retinuit, iustus erat: simul vt vero post admissum pecatum, haec in eo imago, non quidem prorsus abo lita, verum obsoleta tamen est, & deformata, iustus esse desiit, atque suam hanc iniustitiam, ex inobedientia contractam, in vniuersam posteritatem suam, primus parens noster propagauit, ac per eius vnius delictum diuinum iu dicium processit in omnes homines in condemnationem Est autem non secundum formam corporis ad imaginem Dei factus homo, sed secundum rationem mente praeditam. Quod cum alii plerique omnes, tum longe vetustissimus ille Philo in eo libro quem scripsit in opificio mundi pluribus demonstrat. Sed & Clemens presbyter Alexan drinus his verbis indicat: Est enim Dei imago, eius verbum & filius mentis germanum, diuinum illud verbum, lucis lux exemplaris & archippo, verbi autem imago est homo, vera mens quae est in homine, qui ad Dei imaginem & similitudinem propterea factus esse dicitur, prudentia quae est in corde diuino verbi assimulatus, ea ratione verbi rationisque particeps. In oratione adhortatoria ad gentes.

Verum indicat hoc etiam ipsa ratio: nam quum Deus spiritus sit, non alibi consentaneum est imaginem eius esse, quam in spiritu hominis. Sed ipsius etiam Apostoli declarat hoc authoritas, cum dicit: Renouamini spiritu mentis vestrae, & induite nouum hominem, qui secundum Deum creatus est. Quod dixit, induite nouum hominem, illius videtur explicatio esse, quod ante dixerat, renouamini spiritu mentis vestrae: Quod mox addit: qui secundum Deum creatus est, id alio loco quasi declarans, dixit, ad imaginem Dei: quum aliis verbis idipsum praecipiens. Expoliantes vos, inquit, veterem hominem cum actibus eius & induentes nouum, cum qui renouatur in agnitionem Dei, secundum imaginem eius qui creauit eum. Ibi secundum Deum, hic vero secundum imaginem, inquit, eius qui creauit eum: vt creatum esse secundum Deum, nihil aliud intelligi possit, quam esse creatum secundum imaginem Dei creatoris, quemadmodum etiam annotatum ab Augustino videmus. Factus est igitur homo ad imaginem Der in spiritu, quae mens nostra est: factus est autem ad imaginem totius Trinitatis, quod ex voce, nostram, colligit Augustinus. Quae cum sit pluralis numeri, non recte dicere, tur, si homo ad vnius personae fieret imaginem: siue patris, siue filii, siue spiritus sancti. Habet itaque mens nostra, sicut ab eodem annotatum est, suam quoque trinitatem, est enim in ea memoria, est ratio siue intellectus, est & voluntas. Haec ante peccatum ita fuerant in primo homine sana & integra, vt neque memoriam quicquam impediret, quo mi nus in recolenda Dei potentia, sapientia, bonitateque versari semper posset, nec rationi deesset aliquid ad discernen dum inter bonum & malum, verum & falsum, commodum & incommodum, nec esset quod obstaret voluntati, quo minus quae sola est Christiana iustitia per charitatem adhaerere Deo possit.

Caeterum post infoelicem eius casum. in contrarium omnia reciderunt: nam non ipsius magis primi parentis nostri, quam vniuersae posteritatem eius, memoria sic est labefactata, vt in cuiusuis alius rei cogitatione consumeretur potius, quam eius gratia a Deo facta fuerat. Ratio vero tanta demersa est caligine, vt vmbras rerum pro rebus ipsis, noxia pro salubribus, falsa pro veins amplecteretur. Voluntas autem vsque eo a creatore suo auersa, & ad omnem vanitatem fuit conuersa, vt non Deo, qui facit coelum & terram, sed ipsi tantum terrae visa sit adhaerere, nihil vt aliud prope meus humana tota, quam ter ra, quam caro esse videretur. Hinc illae Dei voces: Terra es, & in terram ibis: Non permanebit spiritus meus in hominibus istis, quoniam caro est. Quid multis? eo redacta fuit humana mens, vt in qua fuerat imago Dei, quasi pecudis imaginem in ea cernere liceret. Quod etiam Propheta deplorat dicens: Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Tantam hanc suae creaturae deformitatem, quam pulchram & decoram, nimirum ad imaginem sui fecerat, ferre non potuit pater ille misericordiarum Deus: qui memor misericordiae suae, immemor culpae nostrae, rationem inuenit, qua sic obsoleta imago Dei in homine renouari posset. Venit igitur a patre Dei filius, verbum caro factum, & fidem dedit purificantem corda. Post filium spiritus quoque sanctus missus est, per quem in cordibus nostris charitas est diffusa, quam qui habet ci munda sunt omnia. Per haec duo fidem & charitatem, ad patrem redeundi spes facta est: atque ita per haec tria, purgata sunt illa tria, quae fuerant in mente nostra deformata. Fides illuminauit rationem, siue intellectum: Credite namque & intelligetis, dicit scriptura, Spes erexit memoriam: charitas purgauit affectum, siue voluntatem. Sic imago illa Dei, quae tam fuerat in nobis obscurata, vix vt vllum iam illius vestigium appareret, renouari coepta est? quae renouatio ad iustitiam quae nobis datur a Deo, pertinere videtur. Tunc autem renouari dicimur, quando Dei beneficio sit, vt qui prius portaueramus imaginem hominis terreni, portemus deinceps imaginem coelestis. Nam quemadmodum antea quoque dicere nos meminimus, errant qui iustitiam nostram non aliud esse putant, quam peccatorum remissionem: quandoquidem non solum remittum tur nobis peccata, quando iustificamur, sed renouamut praeterea spiritu mentis nostrae, induimur nouum hominem, illum qui de coelo venit dominum nostrum Iesum Christum, in illius imaginem transformamur & fit in nobis ea, de qua Paulus meminit noua creatura, quam alibi dicit esse fidem, quae per charitatem operatur. Nam quod dixerat, in Christo Iesu, neque circuncisio valet aliquid, neque praeputium, sed noua creatura, id in proxime praecedenti capite, totidem prope verbis dixit: In Christo Iesu, neque circuncisio valet aliquid, neque praeputium, sed fides quae per charitatem operatur, facile vt appareat, quod per nouam creaturam, non aliud intelligi voluerit, quam fidem non otiosam, non solam vt nostri temporis contendunt haeretici, sed quae per charitatem operatur, per quam quae sit obsoleta fuerat, vt nulla propemodum esse videretur, imago Dei in nobis reparatur.

PrevBack to TopNext