On this page
Caput 71
Caput 71
Quod iustitia Dei iusti sumus, non qua Deus iustus est, sed qua nos iustos facit
COnstitutum itaque iam est, quod iustitia nostra charitas est ex corde puro, conscientia bona, & fide non ficta, per quam quae deformata fuit in nobis, imago Dei reformatur, per quam etiam in filiorum Dei numerum cooptamur, & a filius diaboli discernimur. Charitatem autem, Augustinum secuti, non eam intelligi volumus hoc loco, qua nos ipse diligit, sed qua nos facit dilectores sui, qua nos amari a Deo, amamus Deum, & amplius amari meremur.
Quamobrem audien di non sunt, qui iustitiam nostram esse quiddam extra nos affirmant, nihil vt in nobis esse velint, vnde iusti dicamur: sed ea sola iustitia nos iustos esse putent, qua Deus ipse iu stus est, non qua nos iustos facit: ea sola charitate nos Deo charos & gratos esse, qua nos ipse charos habet, non quae dilecti ab illo diligimus illum, & diligentes amplius diligi meremur: Quasi dicat aliquis, parietem album esse, non ea quae ipsi paneti, sed quae mihi, vel meae vesti insit albedine: Aquam feruentem calidam esse, non ea quae ipsi aquae, sed quae igni insit, caliditate. Fotesine dici quicquam absurdius? Quis vnquam ita delitantem audiuit aliquem, vt ali cuius rei formam esse diceret, quae ipsi rei non inesset? Pugnat itaque cum ipsa ratione, si quis dicat iustitiam Dei, quae nobis non inest, causam esse formalem iustificationis nostrae, neque minus pugnat cum recepta tot saeculis, totius Eccle siae doctrina: quae docuit nos quidem, quod iustitia Dei iusti sumus, sed non hoc sensu, quasi nihil sit in nobis, quo iusti simus: verum quod hoc ipsum, quod in nobis est, quo iusti sumus, non ex nobis est, verum Dei donum est. Quod in libro de spiritu & litera, quem falso pro se facere nouatores isti contendunt, aliquot in locis inculcat Augustinus:
Sed apertius etiam hanc sententiam astruit, enarras illud ex Psalmo: In tua iustitia erue me. Est, inquit, iustitia Dei, quae & nostra fit, cum donatur nobis: Ideo autem Dei iu stitia dicitur, ne homo se putet a seipso habere iustitiam Et eadem verba in alio Psalmo explicans: Cum ero iustus, inquit, tua Deus iustitia erit, quia iustitia mihi abs te data, iustus cro, & sic erit mea vt tua sit, id est, mihi abs te data Et alio loco: Dicitur iustitia Dei, non solum qua ipse iustus est, sed quam dat homini, cum iustificat impium. Et iterum alibi: Ignorantes Dei iustitiam, id est, quam dat hominibus Deus, qui solus est iustus & iustificans: & suam volentes constituere: id est, velut a se sibi paratam, non ab eo impartitam, iustitiae Dei non sunt subiecti. Et in alio quodam libro loquens de virga Aaron: Nunc inquit, virga Dei dicitur, quae primum virga dicta est Aaron, postea vero viriga Moysi: sicut dicitur Spiritus Eliae, qui est Spiritus Dei, cuius particeps fuit Elias, sic illa potuit dici. Dicitur etiam Dei iustitia quae nostra est, sed donata a Deo, de qua loquens Apostolus Iudaeos arguit dicens: Ignorantes Dei iustitiam, & suam constituere volentes, tanquam a se sibi paratam, contra quales dicit: Quid enim habes quod non accepisti? Eundem etiam Pauli locum explicans alibi: Quid est hoc, inquit, iustitia Dei, & iustitia hominis? Iustitia Dei dicitur, non qua iustus est Deus, sed quam dat homini Deus, vt sit iustus homo per Deum. Et ad Bonifacium scribens: Non enim propterea iustitia Dei dicitur, quoniam Deus iustus est, sed quia homini ex Deo est, Et producens illum ex Psalmo locum. Exaudi me Domine in tua iustitia, hoc est, inquit, non in mea: Si diceret, exaudi me in iu stitia mea, tanquam meritum vocaret. Vocat quidem in nonnullis locis & suam iustitiam, sed sic melius discernit quia & suam quando dicit, datam dicit: quomodo dicimus panem nostrum quotidianum da nobis hodie: quomodo nostrum: quomodo da. Ne vero posset videri negare merita, post interiecta quaedam subiungit: hinc cum exieris, recipieris pro meritis, & resurges ad recipienda quae egisti: tunc Deus coronabit, non tam merita tua, quam dona sua. Atque iterum alio loco, qui crediderit in eum, non habebit suam iustitiam, qua ex lege est, quamuis sit bona lex sed implebit ipsam legem non sua iustitia sed data ex Deo ita enim non confundetur. Charitas enim est plenitudo legis. Et vnde ista charitas? diffusa est in cordibus nostris non vtique a nobis, sed per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Hic quod aliis quoque locis semel & iterum fecit, iustitiam nostram vult esse charitatem, non a nobis profectam, sed per Spiritum sanctum in cordibus nostris diffusam, qua legem impleri dicit. Ac paucis interiectis, cum dixisset noli velle habere iustitiam tuam: Iustitia, inquit, sit, sed ex gratia sit, a Deo tibi sit, non tua sit, Sacerdotes, inquit tui, induantur iustitia: vestis accipitur non cum capillis nascitur: pecora de suo vestiuntur: hanc praedicat Apostolus Paulus, a Deo tibi sit, geme vt impetres, plora vt impetres, crede vt impetres. Ac iterum post pauca: Totum inquit, ex Deo, non tamen quasi dormientes, non quasi vt non conemur, non quasi vt non velimus: sine voluntate tua, non erit in te iustitia Dei: Voluntas quidem non est nisi tua iustitia non est nisi Dei, esse potest iustitia Dei sine voluntate tua sed in te esse non potest, mei per voluntatem tuam, demonstratum est quid debeas: iussit lex, non facias illud aut illud, fac hoc aut illud: demonstratum est tibi, iussum est tibi, apertum est tibi, si tibi est cor, intellexisti quid facias, roga vt facias. Et iterum paucis interiectis. Qui fecit te sine te, non te iustificat sine te: ergo fecit nescientem, iustificat volentem: tamen ipse iustificat: ne sit iustitia tua, ne redeas ad damna, ad detrimenta, & stercora: inueniare in illo non habens iustitiam tuam quae ex lege est, sed iustitiam per fidem Christi, quae est ex Deo, iustitiam ex fide, ad cognoscendum eum & virtutem resurrectionis eius, & communicationem passionum eius, & ipsa virtus tua erit: communicatio passionum Christi virtus tuaerit. Quid autem erit in communicationibus passionum Christi, si charitas non erit? Ac paulo post: Non poteris communicare Christi passionibus sine amore: sed quaero, quo amore? Non sit cupiditas, sed sit charitas: Si enim tradidero, inquit, corpus meum vt ardeam, & charitatem non habeam: nihil mihi prodest. Vt prosit, tibi communicatio passionum Christi, charitas adsit, Vnde tibi charitas? a mendacissima infirmitas?
Vnde tibi charitas Dei? vis ostendi tibi vnde sit tibi? ipsum interroga. Horrearium dominicum: si enim fuerit in te charitas Dei, communicabis Chrisu passionibus, & eris verus martyr: in quo charitas coronatur, ipse erit verus martyr, vnde ergo tibi? Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ait ipse Apostolus, vt eminentia virtutis Dei sit, & non ex nobis, Ergo vnde tibi charitas nisi quia diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Ex his & aliis plerisque locis hanc Augustini sententiam esse cognoscimus, quod nostra quidem iustitia iusti sumus, sed ita nostra, donata nobis vt sit a Deo, non a nobis ipsis parata. Neque enim nati, sed facti sumus iusti, facti autem non a nobis, verum ab eo qui creauit nos: Ipse fecit nos, & non ipsi nos, vt non minus ipsius opus sit, quod iusti sumus, quam quod homines sumus, melius enim est iustum esse, quam hominem esse Quod si nos homines facit Deus, & iustos ipsi nos facimus, melius aliquid facimus nos, quam fecit Deus, quod cum vel cogitare cumprimis absurdum sit, tenendum est illud firmiter, quemadmodum quod homines sumus, ita & quod iusti sumus, Dei donum esse. Ipsius opus est vt credamus, ipsius opus est, vt amemus: Atque haec est iustitia nostra, fides quae per charitatem operatur: haec est renouatio nostra: haec est imaginis Dei, quae fuit in nobis obsoleta, restauratio. Hanc & non aliam Augustini de iustificatione nostra sententiam esse, quum ex his quae per nos adducta sunt, tum ex aliis nonnullis locis, manifestius est, quam vt quisquam inficias ire queat. Neque diuersum sentire videtur, qui fuit aequalis eius Hieronymus, cuius haec verba leguntur. Haec hominis est summa iustitia, quicquid potueris habere virtutis, non tuum esse putare, sed domini qui largitus est.
Quamobrem nemo se palpet, inquit Augustinus, de suo Sathanas est, de Dei beatus est. Quid est enim de suo, nisi de peccato suo. Tolle peccatum quod est tuum, iustitia inquit de meo est. Quid enim habes, quod non accepisti? Nunc videamus num secus ea de re Graeci senserint.
Neque vero necessarium esse putamus, omnium proferre sententias. Cyrilli maxime visum est authoritate niti, viri longe doctissimi grauissimique, cui cum Amianis, Eunomianis, Nestorianis perpetua fuit conflictatio, cui tributum etiam hoc Eulogium ab Euagrio legimus, quod clarissimus praeco, & fortis rectorum dogmatum propugnator decantetur atque praedicetur. Is Pauli locum adducens: Eum qui non nouerat peccatum, Deus pro nobis peccatum fecit, vt nos efficeremur iustitia Dei. Sicut, inquit, vnigenitus Dei filius, in similitudine carnis peccati factus, ipse peccatum esse factus dicitur: sic & nos reformati ad ipsum per fidem, iustitia Dei dicimur facti, quae proprie filius est nos enim naturalium bonorum Christi per Spiritum sanctum participes sumus, ipse autem rursus in seipso humana suscipit ad diuinam pulchritudinem, naturam nostram in seipso reducens. Ac non ita multo post: Omnia quae naturaliter diuina insunt naturae, non possunt naturaliter ac proprie creaturis inesse, sed per gratiam innata sunt: Quid enim habes quod non accepisti? Paulus clamat. Quare sanctitas quoque soli Deo inest naturaliter, in aliis per gratiam, a Deo enim sanctificata, quasi a fonte sanctificationem accipiunt, & ideo sanctificare non possunt: id autem Christus facit, sanctificauit enim Ecclesiam. Nunquid non pulchre cum Augustino Latino conuenit Cyrillo Graeco? Quid enim hic aliud, quam negat natura nos esse iustos, negat nasci nos, verum fieri dicit iustos, atque id non a nobis, verum ab eo qui solus iustus est & iustificans, cui quod esse, hoc ipsum est iustum esse: ab eo qui factus est nobis sapientia & iustitia, sanctificatio & redemptio, Domino nostro Iesu Christo, in quo plenitudo diuinitatis inhabitat corporaliter, de cuius plenitudine omnes nos accepimus, de plenitudine misericordiae eius, de abundantia bonitatis eius. Ipse est enim ita bonus, vt sit ipsa bonitas: ipse est ita iustus, vt sit ipsa iustitia. Videtur autem hoc natura boni flagitare, quemadmodum in eodem libro Cyrillus, & ante cum aliquot in locis author est Dionysius, vt omnibus se proponat, & frui se velit omnes, prout singuli possunt: quod certe facit: habitaturum enim se in nobis promittit, & nos in filios adoptaturum. Ita ergo clemens, & bonus est Deus, vt bonitas sua per filium, in Spiritu sancto, ad omnes transeat, & nemo a participatione suae bonitatis repellatur: Patris vero participatio per filium in spiritu decenter & proprie fit: nam & sole per splendorem, qui ex eo emittitur, nec sine calore participamus, qui operationis Spiritus sancti imaginem gerit. Et iterum alio loco: bonus, Sanctus, caeteraque huiusmodi de hominibus quandoque per participationem veri boni & sancti dicuntur. Ex his & aliis Cyrilli locis, non dubie colligitur, quod nos sumus qui boni, qui sancti, qui iusti sumus: verum hon natura, sed per participationem tantum, hoc est, quatenus Dei participes efficimur, qui non tam bonus, quam ipsa bonitas, non tam sanctus, quam ipsa sanctitas, non tam iustus quam ipsa est iustitia.
Caeterum ad hanc participationem solis illius iustitiae, qui lucem habitat inaccessibilem, nos qui sedebamus in tenebris, & in vmbra mortis, viribus ipsi nostris peruenire nulla ratione potuimus. Fecit igitur qui diues est in misericordia, Dominus Deus noster, non pro meritis nostris, quae nulla erant nisi mala, & aeterno supplicio digna, sed propter nimiam charitatem suam qua dilexit nos, vt eum qui splendor est ipsius gloriae, filium suum vnigenitum e sublimi coelo demitteret, qui carnis nostrae particeps factus, & eam indutus, qua ratione suae diuinitatis ipso largiente, participes fieri possemus, in hac lachrymarum valle nobiscum versatus, ac per omnia similis nobis factus illuminans tenebras nostras, ac splendore suae lucis, omnem ex animis nostris caliginem depellens, nobis demonstraret. Neque enim in hunc mundum veniendi, sola Christo causa fuit haec, vt pro peccatis nostris morte sua satisfaceret, ac nos per hunc modum patri suo coelesti reconciliaret: verumetiam vt quemadmodum nos iam reconciliatos, in nouitate vitae ambulare, hoc est in sanctitate & iustitia, omnibus diebus nostris, Deo seruire oporteret, in corpore mortis nostrae, se nobis exemplum proponeret. Quod quidem corpus propterea gestauit, sicut Basilius quoque scriptum reliquit, vt nos ipsius vitae conuersationem, quantum possibile est imitaremur. Factus homo, inquit Faustinus, obseruare voluit quodcunque docuisset, vt caeteros inuitaret, magis autem dixerim, vt caeteros subleuaret.
Itaque vita eius nobis viuendi regula, mors a morte fuit redemptio: Illa vitam instruxit, mortem ista destruxit: Mors Christi, mors fuit mortis nostrae, quoniam ille mortuus est, vt nos viuere, mus. Quemadmodum autem peccatis mortuos, iustitiae nos viuere deinceps oporteret, inter nos aliquandiu versatus, exemplo suo nos docuit. Idcirco namque in carne apparuit, dicit Gregorius, vt non solum nos per passionem redimeret, verumetiam per conuersationem doceret, exemplum se sequentibus praebens.
Quamobrem causa meritoria iustificationis nostrae, morte sua nobis factus est Christus: omni autem vitae suae genere, factus est cau sa nostrae iustificationis exemplaris, vt verissime dicatur, ipsius nos iustitia iustos esse. Nam siue quis meritum spectet, mortis ipsius merito fit vt iusti simus: nisi enim dedisset semetipsum pro nobis, vt nos redimeret ab omni iniquitate, & mundaret sibi populum acceptabilem, secta torem bonorum operum, nos iusti sectatoresque bonorum operum, nullo modo esse potuissemus: Siue quis ipsam consyderet iustitiam, non eam aliunde, quam ab ipso Christo habemus, qui nisi factus esset nobis iustitia, nisi nobis & verbo & exemplo, iustitiae viam commonstrasset, nobis ad eam aspirare nunquam licuisset: in tenebris adhuc versaremur, omnique prorsus orbi lumine, in via iniquitatis errantes, a via iustitiae procul abessemus, nisi nos paternae splendor gloriae CHRISTVS illuminasset. Huius itaque splendoris qui CHRISTVS est, quisquis particeps est, is demum iustus est: vt nihil sit aliud iustum esse, quam Christi participem esse: Quemadmodum etiam a Paulo dictum est: Participes Christi facti sumus, si tamen initium substantiae eius, vsque ad finem firmum retineamus: Quicunque in nouitate vitae ambulauerit, dicit Hilarium secutus Ambrosius, quicunque tramitem iustitiae tenuerit, Christi particeps est: Christi autem participem esse, est Christianum esse: a Christi enim participatione Christiani vocamur.
Porro fiunt non nascuntur Christiani, sicut a Tertuliano scriptum, ab Hilario & Hieronymo legimus repetitum. Quanto magis autem aliquis Christi particeps fuerit, tanto magis Christianus, hoc est, iustus dici meretur. Praeclara sunt Leonis Magni verba: Crux Christi quae saluandis est impensa mortalibus, & Sacramentum est: & exemplum, Sacramentum, quo virtus impletur diuina: exemplum quo deuotio incitatur humana: quoniam captiuitatis iugo erutis, etiam hoc praestat redemptio, vt eam sequi possit imitatio. Nam si mundana sapientia, ita in suis gloriatur erroribus, vt quem sibi quisque Ducem elegerit, eius opiniones & mores atque omnia instituta sectetur: quae nobis erit communio nominis Christinisi vt ei inseparabiliter vniamur, qui est vt ipse insinuauit, via, veritas, & vita? Via scilicet conuersationis sanctae: veritas doctrinae diuinae, & vita beatitudinis sempiternae.
Sed & a Saluiano recte scriptum est: Nihil prodest nomen sanctum habere, sine moribus, quia vita a professione discordans, abrogat illustris tituli honorem. per indignorum actuum vilitatem. Hoc est igitur Christianum & iustum esse, Christi participem esse: quod tum efficitur quisque, quando Christum induit. Quid est Christianismus quaerit Basilius? ac mox respondet; Similitudo Dei, quo ad eius humana capax est natura, Si Christianismum amplexus es, stude similis fieri Deo indue Christum. Quomodo illum indues? qui Baptis mum non accepit, quique vestem incorruptionis non induit, similitudinem Dei repudiauit. Ac paulo superius, Assume viscera miserationis, bonitatem & comitatem, vt Christum induas: quibus enim modis sympatiam assum pseris, iisdem & Christum indues, & per Christi cognationem Deo quoque coniunctus eris. Et in Asceticis, Christianismi, inquit, finis hic est, vt Christum pro mensura incamationis, iuxta quod cuiusque vocationi competit, imitemur.
Ex quibus Basilii verbis colligere licet, quod ab Augustino quoque scriptum est: duobus modis nos Christum induere: per Baptismi susceptionem & per morum eius imitationem. De priore genere dicit Apostolus ad Galatas scribens: Quotquot in Christo baptizari estis, Christum induistis: De posteriore meminit cum Romanos iam proculdubio credentes, & per baptisinum Christum induros, hortatur, vt induantur dominum nostrum Iesum Christum. Priorem igitur iustitiam, credentes in baptismo consequimur, vbi complantati facti similitudini mortis Christi, vetere simul homine crucifixo nouum induimus, qui secundum Deum creatus est in iustitia & sanctitate. Quo quidem tempore non solum peccata nobis omnia remittuntur, passionis & mortis Christi merito, quod nobis credentibus in baptismo communicatur, haud aliter, quam si eadem ipsi pro peccatis nostris passi, atque ad eundem modum mortui essemus; verum etiam infunditur omne gratiarum genus, ipso gratiarum largitore Christo, per fidem in cordibus nostris habitante: vt si quem, simul atque lauacro regenerationis ablutus est, & sanctificatus, ex hac vita migrare statim contigerit, dubium esse debeat nemini, quin is Christum indutus & quod CHRISTVS est natura, per adoptionis gratiam filius Dei factus, haereditatem regni coelestis e vestigio consequatur: etiam si non modo mulla bona, verumetiam opera nulla mala baptismum eius praecesserint.
Caeterum, si posteaquam fidem est & baptismum consecutus, aliquod ei viuendi spacium Deus suppeditare sit dignatus, nequaquam suffecerit, quod per gratiam adoptionis, quam adeptus aliquis est, credens & baptizatus, Christum indutus, filiusque Dei factus est, Neque enim sine causa dictum est a Ioanne: Charissimi, filii dei sumus, & nondum apparuit quid erimus: fieri enim potest, vt qui per baptismum & fidem Christum indutus, filius dei per adoptionis gratiam factus est, posteaquam gustauit semel donum coeleste, particepsque factus est spiritus sancti: & contristet voluntarie peccando spiritum sanctum quem accepit, & quod ipse factus, templum eius vio let, atque ita duplo quam antea gehennae filius efficiatur, quod melius illi fuerat non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum conuerti. Nescimus igitur, inquit, quid erimus: sed si conformes illi facti fuerimus, imaginem ipsius hic portando, crucem eius ferendo, membra nostra, quae super terram sunt mortificando: quum apparuerit, similes ei erimus in gloria: si compassi illi fuerimus, & conregnabimus. Hunc esse Ioannis verborum sensum, vel ex eo colligi potest, quod statim subiungit: Omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut & ille sanctus est, Quod verbum diligenter est obseruandum. Neque enim dixit Ioannes, qui habet hanc spem, Deus illum sanctificat, aut pro sancto & iusto habet, non imputando ei peccata sua, propter fidem & spem: nam non loquitur ibi de sanctificatione & iustitia, quam superne accepimus, mundati lauacro aquae in verbo vitae: sed de ea qua sanctificati, iam & abluti per lauacrum, exercemus nos ad omnem pie tatem, & quem induti sumus Christum per sacramenti susceptionem, cum induimus per vitae ipsius imitationem: vt quemadmodum ei similes esse cupimus in gloria, sic prius ei
pro modulo nostro, similes esse contendamus in sanctitate & iustitia, ea iustitia de qua scribit idem Ioannes alio
loco: Qui iustus est, iustificetur adhuc. Tunc autem iustificatur qui iustus est, cum qui per lauacrum regenerationis, non ablutus tantum a sordibus peccatorum suorum, verumetiam iunficatus est & sanctificatus, aspiciens in authorem fidei & consummatorem Iesum, quod cum baptizaretur professus est, omni genere vitae suae praestat, sacris Iesu vestigiis incedit, ac quemadmodum ille ambulauit. ambulat ipse quoque. Quam ad rem hortatur nos Paulus cum dicit: Estote imitatores Dei, sicut filii charissimi & ambulate in dilectione. Hoc est igitur iustum esse, Christum induere Deique filium fieri: non modo per Susceptionem Sacramenti: verumetiam per imitationem illius vitae sanctissimae, citra quam salui esse non possumus. Hoc est quod a Dionysio quoque Areopagita scriptum est: Deus maxime desiderat salutem nostram, quae nobis nisi deisicatis contingere non potest: Deificatio autem est ad deum quantum possibile est, & similitudo & vnitas, quae quidem similitudo, reddit creaturam Deo amabilem & dilectam: si quidem similitudo, causa dilectionis, sicut contra dissimilitudo, causa est displicentiae, & disiunctionis, Quid autem est in quo Christum imitari, in quo nos illi pro nostro modulo esse velle similes oporteat? Nunquid in virtute, quam ostendit in faciendis miraculis? num in sapientia, num in potentia & maiestate? Nihil horum dicit Paulus: verum quando Dei nos imitatores esse iubet. Ambulate, inquit, in dilectione, sicut & Christus dilexit. nos vt omnis imitatio dei, hoc est omnis iustitia nostra, non aliud esse videatur, quam dilectio:
Verum in hac quoque deum imitari perdifficile est. Quid est enim homo, vt possit sequi regem factorem suum? Infirmiores revera sumus, quam vt exemplo Christi in dilectione ambulare, atque ita iusti esse queamus.
Verum data est tibi diuinitus potestas, inquit, Chrysostomus, imitari Christum pro viribus & similem fieri. Noli expauescere hoc audiens: timendum enim tibi potius est, si similis illi fieri negligas, Adiuuat infirmitatem nostram Christi spiritus, & ad om nia nos fortes ac validos reddit, simul vt ignem sui amoris, in mentibus nostris accenderit. Ex quo videre licet, quam apposite dictum sit a Cyrillo: quod iustitia, siue bonitas patris, per filium in spiritu sancto, transit ad omnes: Qui etiam alio loco, sanctificationem nostram esse vult in spiritu participationem filii, quod exemplo quoque planum facit, dicens: Nam & sole per splendorem qui ex eo emittitur, non sine calore participamus, qui operationis spiritus sancti imaginem gerit. Sol iustitiae Deus pater est, splendor filius, qui tenebras nostras illuminauit, quique nobiscum in terris degens, viam iustitiae nobis commonstrauit: calor spiritus sanctus, qui simul vt charitatem in cordibus nostris diffuderit, & eius igne mentes nostras inflammauerit, iam sumus iustitiam consecuti. Et Cyrillo vetustior Athanasius in Epistola ad Serapionem de Spiritu sancto Sicut ex patre per filium est gratia quae tribuitur, sic largitionis communio in nobis esse non potest, nisi in spiritu sancto. Huius enim compotes, habemus patris charitatem, & filii gratiam, & ipsius Spiritus communionem. Ex his cuiuis perspicuum esse potest, quomodo Dei, quomodo Christi, quomodo nostra dicitur esse iustitia, Dei dicitur, quoniam a Deo proficiscitur, a Deo nobis donatur, Deus est qui eam efficit, qui eam operatur in nobis, qui gratuito nos abluit & sanctificat: Christi dicitur, non solum quia Christi merito fit, vt iusti simus, qui nisi lauisse nos a peccatis nostris in sanguine suo, nisi nos per morte suam, Deo patri suo coelesti reconciliasset, non modo nulla iustitia, sed mera esset in nobis iniustitia, & omne genus iniquitatis abundaret: verumetiam quia non aliter iu sti efficimur, quam si splendoris illius paternae gloriae, qui Christus est participes reddamur, cuius cum nobis lux esset inaccessibilis, (quae bonitas illius est, & misericordia nunquam satis praedicanda) dignatus est se nobis exhibere verbum in carne, solem in nube, lumen in testa, caereum in laterna, quominus difficulter sustinere splendorem lucis illius possemus.
Porro nostra dicitur iustitia, quoniam cum a Deo nobis donatur, spiritu mentis nostrae renoua mur, & non modo reputamur, sed vere iusti nominamus & sumus, iustitiam in nobis accipientes, de plenitudine iustitiae quae Christus est pro modulo nostro, quemadmodum dicit Augustinus tanquam particulas nostras, secundum mensuram, quam spiritus sanctus partitur singuli, sicut vult, & secundum propriam cuiusque dispositionem & cooperationem, diffusa in cordibus nostris charitate quae quanto maior fuerit, tanto maior erit iustitia nostra Quae quamuis a Deo nobis infunditur per Christi merita, nostra tamen est, quia nobis inhaeret, quia non sine nobis eam Deus operatur in nobis, iam praesertim adultis, quia posteaquam semel abluti, sanctificati, iustificati sumus, nos etiam ipsi deinceps in Deo spem habentes, sanctificamus nos & iustificamus, ambulantes in dilectione, sicut Christus dilexit nos, in qua qui ambulat, omnem virtutem, omnem est iustitiam consecutus. Nostra ergo est iustitia, non qua Deus iustus est, sed qua nos iustos facit. Neque enim propterea nostra non est, quod ab illo donata est: Nisi forte quis dicat & vestem propterea nostram non esse, quod eam ab amico donatam habemus. Nostrum est, inquit, Augustinus quod a nobis habetur, nostrum est & quod nobis donatur. Hoc est quod a Bernardo quoque scriptum legimus, quem nouatores isti secum facere gloriantur, Iustum, inquit, me dixero, sed illius iustitia: Quaenam ipsa? Finis legis, Christus ad iustitiam omni credenti: Denique qui factus est nobis, inquit, iustitia a Deo patre. Quae ergo mihi iustitia facta est, mea non est? Si mea traducta culpa, cur non & mea indulta iustitia? Et su ne multo tutior donata, quam innata: nam ista quidem gloriam habet, sed non apud Deum: illa autem cum sit salutis efficax, materiam gloriandi non habet, nisi in Domino. Nam etsi iustus, inquit, fuero, non leuabo caput, ne videlicet responsum accipiam: Quid enim habes, quod non accepisti? quod si accepisti, quid gloriaris quasnon acceperis? Quid aliud his verbis Bernardus, quam illud ipsum asserit, quod ab Augustino, quodque a Cyrillo scriptum antea retulimus? negat innatam, sed esse nobis donatam dicit iustitiam: negat nasci, sed fieri dicit Christianos, hoc est, iustos; Non quia factus est mihi iustitia Christus, ideo, inquit, iustitia mea non est, etiam vita factus est nobis Christus: sic enim loquitur Paulus. Cum Christus apparuerit vita vestra: sic loquitur ipse Christus: Ego sum vita & resurrectio: Ego sum via veritas & vita: nunquid ideo nostra non erit vita? In Deo viuimus, mouemur & sumus: Nunquid ea vita viuimus, qua viuit Deus? Nunquid eo motu mouemur, quo mouetur Deus? si modo recte dici potest moueri Deum, Posset ne dici quicquam absurdius e Viuimus igitur vita, quae est in nobis, verum quam Deus produxit in nobis, sicut aer clarus est, non ea luce quae est in sole, sed ea, quam accepit a sole: sicut aqua feruet, non eo colore, qui est in igne, sed quem recipit ab igne & inest illi: sic & nos non ea iustitia iusti sumus, quae est in sole iustitiae Deo, sed quan accepimus a sole iustitiae Deo & inest nobis. Qua de re sic a Gregorio quoque scriptum legimus. Iustitia nostra dicitur, non quae ex nostro nostra est, sed quae diuina largitate sit nostra. Sicut in dominica oratione dicimus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. Ecce, & nostrum dicimus, & tamen vt detur oramus: noster quippe fit cum accipitur, & tamen dei est, quia ab illo datur: Et dei ergo est ex munere, & noster sit veraciter per acceptionem. Hoc ergo sentiendum est de nostra, & de dei siue Christi iustitia, quod nos iustitia iusti sumus quae est in nobis, ille vero est ipsa iustitia: nos capaces tantum iustitiae sumus: ille, sicut ex Dydimo vertit Hieronymus, non capax, verum capabilis: nam qua iustitia nos iusti sumus, eam ab illo accepimus: ille contra a semet ipso habet quod iustus est: & est (quo verbo libenter Victorinus vtitur,) fontana quaedam iustitia. Deus, inquit Ambrosius, vniuersitate bonus est, nos ex parte. Deus, inquit Gregorius, est iustitia iustificans in nobis est iustitia iustificata. Nos iustitiam similitudine tantum, Christus aequalitate comprehendit: in illo corpo raliter inhabitat plenitudo iustitiae, nos non plenitudinem, sed gratiae portionem accepimus: mentes nostrae de plenitudine acceperit: mens Christi plenitudinem ipsam comprehendit: Quin ipse Christus plenitudo est, nam hoc ei nomen Cyrissum tribuisse legimus. Siquidem homo non est capax omnium, inquit Chrysostomus, ideo dicit Paulus, Num omnes Apostoli? num omnes Prophetae? num omnes habent dona sanationum? in carne autem Christi omnia dona fuerunt secundum substantiam carnis: Cuius aequalis Basilius Filius, inquit, dei iustitia vocatur, nos vero participatione illius iustitiae iusti sumus. Quod ante Basilium quoque, quum alibi tum in libro de diuinis nomini bus, frequenter inculcat Dionisius. Alio vero loco Basilius Quemadmodum in igne est caliditas, quae simul cum ipse igne existit, & quasi consubstantialis illi est: est & caliditas quam communicat aquae, aut alteri cuipiam consimili: sic & spiritus sanctus, & in se vitam habet, & qui participes ipsi us fuerint, vitam agunt deo dignam, vitam diuinam & coelestem consecuti. Ac mox virtutes omnes perfectas apud deum esse docet, nihil in ipso acquisititium, ipsum fontem esse bonorum omnium, spiritum ex deo promanantem eiusdem cum eo substantiae: quae vero ex spiritu profluit, ipsius esse ope rationis. Leo quoque Magnus, Nemo hominum veritas, in quit, nemo sapientia, nemo iustitia est, sed multi participes sunt veritatis, & sapientiae, atque iustitiae: solus autem Deus nullius participationis indignus est, de quo quicquid indi gne vtcunque sentimus, non qualitas est, sed essentia, incommutabili enim nihil accedit, nihil deperit, quia esse illi quod est sempiternum, semper est proprium. Ante quem Ioannes quoque Chrysostomus, explicans illud ex palmo. Bonitatem fecisti cum seruo tuo domine: non aliunde docet ascendere virtutes, nisi a bonitate boni: nec aliam vult esse bonitatem Christianorum, nisi quam Deus infundit bonis, vt ex malis essent boni. Et ante Chrysostomum Origenes. Sola Trinitatis substantia est, quae non extrinsecus accepta sanctificatione, sed sui natura fit sancta. Om nis vero creatura, vel dignatione sancti spiritus, vel meritorum ratione sanctificata, sancta dicitur. Sic ergo & scriptum legimus: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum. Non continuo similitudo sanctitatis in deo atque hominibus ponenda, de deo enim dicitur, quia sanctus est: homines autem quasi qui non semper fuerint, iubentur vt sancti fiant. Ac paucis interiectis. Manifestum ergo est, quod qui sanctificat, sanctus est, quia semper sanctus est, qui autem sanctificantur, non simpliciter sancti, sed sanctificati sancti dicendi sunt. Prosper etiam Aquitanicus diligens Augustini sectator Leonis aequalis, vbi de libero arbitrio disserit: Virtus, inquit, principaliter Deus est, cui non aliud est habere virtutem, quam esse virtutem: cuius quum participes sumus, habitat Deus in nobis, qui est dei virtus & dei sapientia: habitat fides, spes, & charitas, continentia, intellectus, consilium, fortitudo, caeteraeque virtutes, quum vero ab hoc bono recedimus, omnia nobis e contrario oriuntur ex nobis: discedente enim pulchritudine, quid succedat nisi deformitas? abeunte sapientia, quid resideat nisi insipientia? non regnante iustitia, quid dominetur nisi iniquitas? Virtutum itaque semina, quae beneficio creatoris inserta sunt praeuaricatione primi parentis euersa sunt, nec haberi queunt, nisi eo restituente qui dedit: reformabilis enim est natura humana formatori suo, & eorum bonorum, quae habuit, capax est, vt per mediatorem dei & hominum Iesum Christum, in eo ipso quod ei remansit, pos fit recuperare, quod perdidit: remansit autem ei rationalis animus, qui non virtus, sed virtutis habitaculum est. Ex participatione enim sapientiae, & iustitiae, & misericordiae. non sapientia, neque iustitia, neque misericordia, sed sapientes & iusti misericordes sumus: quae bona, quamuis rationale nostrum vitiis occupatum sit, & praeuaricantibus hobis dei templum spiritus immundus inuaserit, possunt tamen rursum ipsum rationale confluere, per cum qui munhi principem foras mittit, & ligans fortem, vasa eius rapit, fugataque mundi huius spiritu, dat spiritum, qui ex deo est, vt sciamus quae a deo donata sunt nobis. Et qui videtur non multo fuisse posterior Faustus, quum Deus inquit iustus ac iustitia, misericors ac misericordia, pius & pietas sit, homo iustus esse potest, iustitia esse non potest, miserifors esse potest, misericordia esse non potest, pius esse pofest, pietas esse non potest, quia non naturaliter habet ista, sed largiter. Verbi gratia: Ille aurum est, homo autem dehuratum vas videri potest, & in homine gratia est, quod in deo natura est, & in hoc creatum est, quod in illo probatur ingenitum. Ex his omnibus liquet, hoc quod diximus, non ea nos iustitia iustos esse, qua Deus iustus, sed qua mos iustos facit, dum suae iustitiae participes reddit.