Text List

On this page

Caput 72

Prev

How to Cite

Next

Caput 72

Caput 72

Quod non sola iustitiae Christi imputatione, sed vere realiter inhaerente nobis iustitia iusti sumus

CAPVT LXXII. Quod non sola iustitiae Christi imputatione, sed vere realiter inhaerente nobis iustitia iustisumus.

VErum hic alios audire licet, qui nolunt videri se prorsus negare nostram esse iustitiam, qua iusti sumus: esse enim aiunt, & Christi & nostram: Christi quod in ipso non in nobis sita sit: nostram autem imputatione fieri, quoniam accepta nobis fertur. Ita non vere nos iustos esse, sed imputatione, vel non esse iustos, sed pro iustis imputatione haberi, quatenus Christi iustitiam per fidem possidemus: hanc enim solam esse volunt nostram iustitiam, non quatenus ea nobis a Christo communicatur, sed quatenus in Christo ipso residens posteaquam per fidem eam apprehendimus, nobis perinde ac si nostra esset imputatur. Docet igitur nos reputari iustos, hoc est acceptos, non propter propriam qualitatem, hoc est, non propter gratiam, quam de plenitudine Christi accepimus, sed propter aliud extra nos, scilicet propter mediatorem filium dei per misericordiam.

Verum haec quoque non minus quam illa prior absurda est opinio& eodem propemodum recidere videtur. Quid enim aliud affirmant hi quoque, quam quod ea qua Christus iustus est, non autem ea, qua nos vere iustos facit, iustitia iusti sumus, quandoquidem extra nos esse volunt id, quo iusti sumus Quod si Paulus audiendus est, qui prophanas vocum nouitates deuitare iubet: noua certe vox est, & his quae nos praecesserunt seculis inaudita, imputatiuae iustitiae. Nam re putari nobis fidem ad iustitiam. Beatum esse, cui non inputauit dominus peccatum: propter Christum non reputare nobis deum delicta nostra legimus in scripturis iusti tiam vero Christi nobis ad iustitiam reputari, ac si nostra esset, nec in Canonicis, nec in veterum Orthodoxorum li bris, temere quisquam scriptum inueniet. Communicatio nis, participationis, diffusionis, deriuationis, appellationis, coniunctionis, compulationis nominibus, vsi quandoque patres reperiuntur: verum imputatiuae iustitiae vox, noua est, & catholicorum auribus hactenus inaudita.

Neque vero eunt hoc inficias ipsi nouatores, nouam hanc esse vocem, nec a Catholicis vsurpatam, sed sicut veteres licere sibi voluerunt, essentiae, personaeque nominibus vti, quamuis in scripturis ea non legantur: sic isti concedi sibi postulant, vt imputatiuam vocent iustitiam, quamuis ab orbe condito, hoc praesertim sensu, quo ab ipsis profertur, haec vox nunquam fuerit a quopiam vsurpata. Vti se dicunt hoc lo cutionis genere, quo planioribus verbis edisserant, ea quae captui nostro in scripturis perplexa impeditaque sunt. Interea tamen quam sibi dari postulant, eam catholicis veniam non concedunt, a quibus simul vt aliquid prolatum fuerit, quod illis ipsis verbis in scripturis non legitur, vsitato haereticis collectionis genere, quia non est scriptum, reficiendum esse censent. Nostras autem aures, vocis haec no uitas non offenderet, si quod isti se facere videri volunt, explananda ea, quae sunt in scripturis abstrusiora, illa vte rentur.

Verum tantum abest, vt per has nouas voces edisserentur ea, quae sunt in literis sacris perplexa contrarium vt potius illis asseratur. Aperta sunt scripturae verba: per obedientiam vnius Christi, iustos constitui multos: Ancum hac scriptura non pugnat, qui non constitui, sed reputari tantum nos iustos asseuerat? Quid autem hoc est aliud quam Christi meritis derogare? quam gloriam illius imminuere velle? Scilicet peccati tanta fuit vis, quod a primo Adam patratum est, vt vere nos peccatores & ministros constitueret, vt illius peccato, non solum per imputationem dam nemur, ac si aliem peccati exigeretur a nobis poena: sed ideo ponam illius sustineamus, quia & culpae rei sumus. Et non erit secundi Adam Christi iustitiae, tanta vis, vt ea nos vere iustos constituat? Vbi est igitur quod dixit Paulus: Vbi abundauit delictum, superabundauit & gratia Et paulo ante: Sed non sicut delictum, ita & donum. Si enim vnius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia dei & domini, in gratia vnius hominis Iesu Christi, in plures abundauit. Quin dicat confidenter homo Christianus quod a Bernardo scriptum supra commemorauimus. Si mea traducta culpa, cur non & mea indulta iustitia: si peccato primi Adae, non per solam imputationem damnor, ac si alieni peccati exigeretur a poena: sed ideo poenam illius sustineo, quia & culpae reus sum: cur & iusutia secundi Addam, non per solam imputationem iustificor, ac si alienae iustitiae merces mihi daretur, sed ideo praemium illius fero, quia iustitiae particeps sum, quae mihi non innata, sed per Christi meritum est a deo donata? Dicat cum eo qui multis ante seculis praecessit Cyrillo. Absurdum est, nos quidem haeredes factos supplicii primi parentiis, corruptione per inobedientiam immissa, non autem fieri participes iustitiae secundi, qui ad vitam nos reuehit, per maximam illius obedientiam. Est ne autem verisimile, propterea defilium de coelo descendisse, propterea carnem indurum, propterea factum esse patri obedientem vsque ad mortem, mortem autem crucis, vt nos imputatione tantum, non autem vere iustos faceret?

Atqui quum esset ad mortem iturus, patrem pro suis discipulis, proque omnibus qui essent in se credituri precatus, Pater, inquit, sanctifica illos in veritate: Isti vero non veritate, sed imputatione sanctificari nos dicunt & iustificari: non vere nos iustos esse, & sanctos, sed imputatiue: vel non iustos esse potius & sanctos, sed pro iustis & sanctis imputatione haberi. Dicit idem Christus. Si vos filius liberauerit, vere liberi eritis, At isti: non eritis, aiunt, vere liberi, sed hactenus tantum eritis a peccatis liberi, quod ea vobis non imputabuntur. Sic dixit dilectus Christo discipulus, Qui facit iustitiam, iustus est: Isti, si diis placet Euangelici, non qui facit iustitiam, aiunt, sed cui imputatur Christi iustitia, iustus. Dixit idem in eodem capite, Videte qualem charitatem dedit nobis Deus, vt filii dei nominemur & simus: Isti vero, non est verum, aiunt, quod dicit spiritus dei per Ioannem: non sumus filii dei, verum nominamur tantum & reputamur: Nisi forte possunt esse filii Dei, qui iusti non fuerint, Atqui reclamat spiritus dei per Paulum dicens. Quae participatio iustitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem conuentio Christi ad Bellas? Idem Paulus cum recensuisset, fornicarios, idolis seruientes, & aliis id genus criminibus infames: Et haec quidem fuistis, inquit, sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis. Isti autem fuistis, aiunt, haec & estis adhuc, nisi quod non imputatur vobis: iustitia autem Christi, imputatur vo bis ad iustitiam. Nimirum hoc est planioribus verbis edisserere, quae sunt perplexa in scripturis, hoc est purum euan gelium docere, quae cum Christi & Apostolorum doctrina pugnant ex diametro, populo persuadere conari, hoc est, Christi gloriam propagare, negare tantam fuisse virtu tem passionis & mortis eius, vt per eam vere iustificati, vere sanctificati, vere per eam abluti simus, & a peccatis liberati, vere ex filiis irae, filii dei facti.

Deinde vero non intelligunt isti, per quos miro quodam artificio Sathanas, omnia Christi beneficia, non obscurare modo, verumetiam ex omni hominum memoria delere, & sempiterna quadam obliuione conatur obruere, non intelligunt, inquam, isti, se pugnantia dicere: neque enim non legerunt, peccata nostra esse quae diuidunt inter nos & Deum: Odio esse Deo impium & impietatem eius: qui igitur fieri potest, vt non imputet, quod odio habet, cum ipsum etiam imputationis verbum odium quoddam significare videatur. Quam obrem explodenda prorsus est istorum, & de manente qui dem in nobis, sed non imputato peccato, & non de inhaerente nobis, sed imputata tantum iustitiae, doctrina: pugnat enim cum verbo dei, qui non dixit: Ego sum qui non imputo, sed ego sum ipse, qui deleo iniquitates tuas propter me & peccatorum tuorum non recordabor. Et in euangelio loquitur de Christo, dei spiritus: Ecce agnus dei, Ecce qui rollit peccata mundi: qui tollit, inquit, non qui non imputat.

Verum a sancto Dauid, aiunt, scriptum est, Beatus vir cui non imputauit Dominus peccatum. Scriptum est, verum non eo sensu, quo volunt nouatores isti, neque hoc verbis istis Dauid significare voluit peccatum, quod quidem veri peccati rationem habet, quodque sempiternae mortis reum facit hominem, eatenus tantum remitti, vt non imputetur, non autem vt non sit. Longe abfuit ab sententia, sanctus ille rex & Propheta, quin illud his verbis exprimere potius voluisse videtur, beatum eum esse, in quo sic peccatum deletur, vt eius etiam omnis memoria, prorsus extinguatur, quas nunquam admissum fuisset, vt fiat illud, quod per Ezechielem dicit Dominus Omnium iniquitatum quas operatus est, non recordabor Videtur enim Propheta quasi gradus quosdam constituere, quiddam vt amplius esse velit tegere peccata, quam remittere: rursus majus quiddam non imputare, quam tegere: quemadmodum a doctissimo Origene, & ab Eutimio legimus annotatum. Tunc enim non imputari peccatum interpretatur Origenes, quando mens hominis ad perfectum venerit, ita vt omnis malitiae radix ex ea penitus am putetur, eousque vt nullum in eo vestigium possit reperiri nequitiae. Hieronymus quoque palmum hunc enarrans, remitti dicit peccata per baptismum, tegi per charitatem, de qua scriptum est, quod operit multitudinem peccatorum: non imputari, per martyrium. Quibus verbis non obscure videtur indicare, majus quiddam significari, cum non imputari, quam cum vel remitti, vel tegi peccatum dicitur.

Quamobrem quum legimus, non imputari nobis peccatum, sic accipere debemus, vt cum puluisculo, quod aiunt, ablatum, nec vel vestigium vllum deinceps eius in nobis reliquum esse factum persuasum habeamus. De iustitia vero Christo potius & Apostolis eius fidem habeamus, qui vere nos sanctos, vere liberos, vere iustos esse constitutos, ac filios dei non modo nominari, verum etiam et se dixerunt, quam nouatoribus istis, per quos non aliam ob causam, hanc de ficta & imputata iustitia, quam ipse commentus est, Sathanas doctrinam disseminauit, quam vt homines verae iustitiae prorsus expertes faceret. Venisse nunc revera tempus illud videtur, de quo scripsit Apostolus, in quod se quoque incidisse, quaestus est olim Hilanus. Erit, inquit Apostolus, tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed sua desideria, coaceruabunt sibi magistros, prurientes auribus. Quid enim? non videntur nunc quoque dicere: Lo quimini nobis placentia, quorum nimis aures delicatae, ferre non possunt, vt retributio fieri dicatur secundum opera, vt referat vnusquisque propria corporis prout gessit, siue bonum, siue malum, sed volunt vt retributio fieri dicatur: secundum illa non quae gesserunt ipsi mala, sed quae gessit, Christus in corpore suo bona, vt si ipsi probi non sunt, sufficiat Christum tamen probum fuisse, quamuis de recens baptizatis, si subito ex hac vita eos migrare contingat, fortassis non absurde dici queat, retributionem futu ram, secundum ea quae Christus gessit in corpore suo bona: de his vero nequaquam, qui post baptisinum aliquandiu superstites, in peccatorum coeno sunt volutati. Fuit ne tempus vllum, quo maior esset magistrorum aceruus, auribus hominum prurientium, quam sit istud in quod incidit aetas haec nostia? Nisi forte non titillat, hoc aures nostras, non est auditu mortalibus vel maxime gratum & iucundum cum dicitur: nulla nostra sed sola Christi iu stitia nos iustos, sola Christi iustitia nos saluos esse, quicquid sit de nostris operibus vnumquenque certum esse debere, quod gratis propter Christum peccata sibi remissa, quodque deo acceptus & vitae sit haeres aeternae. Ac videtur hic esse temporum horum status, haud facile vt quicquam statuere possit: in magistris ne linguarum, an in discipulis aurium sit pruritus ardentior, neque enim in iis audiendi, quam in illis placentia loquendi, maius est studium, adeo se vltro ingerunt auribus, etiam auscultare nolentium, vt vel inde facile quisquam perspiciat, quod ex eorum nume ro sunt de quibus Propheta scribit. Non mittebam Prophetas & ipsi currebant, nec loquebar ad eos & ipsi propho tabant. Et plane impletum est quod ab eodem Propheta scriptum est, stupor & mirabilia facta sunt in terra, Prophetae prophetabant mendacium, sacerdotes applaudebant manibus suis, & populus meus dilexit talia. Quem autem fructum attulerit haec eorum doctrina, quam isti parum sani, sanam ha beri volunt, quamque sub specioso verbi dei titulo rudi populo venditant, rerum exitus declarat. Non eunt hoc inficias ipsi prurientes auribus magistri, eos vitam agere improbam & contaminatissimam, nihiloque meliores nunc esse quam ante receptum nouum hoc doctrinae genus fuerunt, quin etiam maiore audacia sequi mundum, & eius cupidates, omniaque sibi permittere. Qui bonam vitae suae partem inter eos traduxit, qui malunt Euangelici, quam Christiani vocari, vir amoeno cumprimis ingenio, neque mediocri iudicio, dicendique suauitate quadam admirabili praeditus Frasmus Roterodamus, Circunspice mihi, inquit, sodalitatem istam Euangelicam, quot habet adulteros, quot temulentos, quot aleatores, quot decoctores, quot aliis vitiis infames? Ac nonnullis interiectis: Dices, inquit, nihil tam felix vnquam fuit in rebus humanis, quin malorum admixtu viciaretur: Ad bonos verte oculos: Fie ri potest vt mea sit haec infelicitas, mihi adhuc neminem contigit nosse, qui non videatur seipso factus deterior. Et iterum paulo post. Euangelica pietas a minimis initiis paulatim creuit in majus ac melius, ac optimus quisque se illi iungebat: hanc doctrinam non fere nisi leuissimus quisque amplectitur. Et ad fratres inferioris Germaniae scribens, de quodam sacerdote narrat, qui cum virgis caesus, & ex vrbe eiectus esset, & in carcere & extra portam, quum a carnifice dimitteretur, publice testatus est, se posteaquam illi se sectae addixerat, in omne flagitiorum genus proruisse. Et in alio quodam libro, aded per hoc quod ipsi vocant Euangelium, non corrigi scribit homines, vt potius videantur deteriores, nec fieri vt peccare desinant, sed vt peccent impunitius. Ac vere quidem ille, quis non peccet impunitius, quum ab istis hominum sceleribus blandientibus & prurientibus auribus magistris, non nostris, in immensum exaggerari vim peccati originalis audiuerit, adeo vt etiam renati ex aqua & spiritu sancto, non possumus non peccare, quum cuius impulsu fit vt peccemus, ab istis edoctus, fortiorem esse credit vnum daemonem, quam omnes homines, Quasi non contra fortior sit vnus Deus, quo adiuuante peccatum effugere possumus, quam omnes daemones: Quem tamen & ipsum, quae cacangelicorum istorum insignis est & horrenda blasphemia peccati faciunt authorem, vt ab eo nos ad peccatum agi blasphement. Quis non peccet impunitius, cum nulla sua, sed sola Chrisu iustitia, se saluum fore persuasum habuerit? Quis non peccet impunitius, si nullum esse meritum bonorum operum arbitretur, etiam eorum, in quibus a Deo creati sumus? quae Deus ipse operatus est in nobis, quae non aliunde pretium, non aliunde meritum habent, quam ex pretioso Christi sanguine quo respersa sunt: quemadmodum a viro quodam docto praeclare scriptum est: Quod iustitia meri torum Christi, fulget in virtutibus sanctorum, sicut sol in gemmis, quae magis rutilant in praesentia solis, in absen tia autem obtenebrantur. Quis non peccet impunitius, cum omnem iustitiam & sanctitatem nostram, merum esse peccatum & rem damnatam crediderit? atque adeo nihil valere bona ope ra ad diuinam gloriam demerendam, vt quo quisque turpior est, eo citius illi Deus gratiam impartiatur?

Sed quorsum attinet aliunde quaerere testimonia: modo non aedita voce cla mat hoc res ipsa, quod ipse quoque princeps & architectus huius temporis haerescon fatetur, se corruptiores expertum esse mores Germanorum, posteaquam quod ab eo traditum est, quintum Euangelium, acceperunt, quam fuerint sub regno (sic enim ipse vocat) Romani Pontificis, hoc est in Ecclesia dei, quae quatuor tantum recipit Euangelia, quae tamen quatuor vnum sunt. Qui etiam alio loco suos increpans, decies eos dicit Sodomitis esse peiores. Interea tamen, quae miseranda est istorum hominum caecitas, dei verbum vocatur, quod ad omne genus nequitiae fenestra patefecit quod ex bonis improbos, ex improbis multo reddit improbissimos. Nos vero aduersus istorum voces tanquam Syrenum cantiones, dulces illas quidem, verum certam perniciem adferentes, aures nostras obturemus. Nam praeterquam quod omne studium virtutis eneruant, dum si minus ipsi probi sumus, sufficere docent, quod Ch stus probus fuerit, atque illius nos sola iustitia contentos ef se oportere, etiamsi minus ipsi iuste viuamus: nondum inter ipsos, qui de via regia declinauerunt, hoc est, ab Ecclesiae sana doctrina aberrarunt, de ratione iustificandi satis conuenit, nec ipsi modo dissident inter se, & inuicem sibi sunt haeretici, seque mutuo iudicio condemnant, verumetiam secum ipsi non raro pugnant. Annotauit hoc vir quidam doctus, quamuis ex eorum numero, qui segregauerunt semet ipsos, Philippum Melanchthonem in iustificationis negotio quaterdecies variasse. Sic istorum oratio, sicut alicubi scribit Basilius, videtur nescio quomodo, cum semel extra veritatem deducta sit, ad multiplicia periculosaque inconuenientia, per quandam seductionis consecutionem efferri. Nam qui semel de recte fidei religionisque curriculo deflexerunt, haud aliter atque ii qui a recto itinere aberra runt, alias ex aliis semitas ingredientes vagantur & errant, nullum peritum regionis ducem sequuti. Sic isti duce carentes ecclesia quam relinquerunt, alia ex aliis erroris & impietatis diuerticula ingressi, nullum errandi finem faciunt. Miscuit enim Deus in medio eorum spiritum vertiginis, & immisit illis operationem erroris: Obscuratum est insipiens tor eorum, vt non intelligant, neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Sic fit vbi suo quisque praesidit ingenio, sibique hoc arrogat, vt proprio suo, non communi totius Ecclesiae sensu, scripturas interpretur, vt caeteros omnes, quamlibet pios & doctos viros, talpis fuisse caeciores, se vero solum videre, se solum sapere, persuasum habeat.

Quamobrem istos cum imputatiua sua iustitia missos faciamus, & Augustino credere potius animum inducamus. qui vere nos & realiter esse iustos docet, cum per illum, in quo omnes viuisicabuntur, praeterquam quod se ad iustitiam exemplum imitantibus praebuit, dari etiam dicit sui spiritus occultissimam fidelibus gratiam, quam latenter infundit & paruulis: sicut & ille in quo omnes moriuntur, praeterquam quod eis qui praeceptum domini voluntate transgrediuntur, imitationis exemplum est, occulta etiam tale carnalis concupiscentiae suae tabificauit in se om nes de sua stirpe venientes, Itaque iustificari in Christo qui credunt in eum, dicit Augustinus, propter occultam communicationem & inspirationem gratiae spiritalis, qua quisquis adhaeret domino vnus spiritus est. Haeret autem quisque domino per charitatem, qua vna sicut in alio libro dicit idem Augustinus, vere iustus est, quicunque iustus est, cuius charitatis habitus inest etiam paruulis, vt cum adulti fuerint, actu eam exercere possint. Non igitur sola peccatorum remissione, verumetiam cuius toties Paulus meminit, interioris hominis renouatione, nostra constat iustitia, quae renouatio sit, quemadmodum ex Augustino iam docuimus, per occultam quandam communicationem & inspirationem gratiae spiritalis, Quam etiam alio loco, vocat interioris hominis pulchritudinem, cum scribit ad Consentium. Quid est aliud iustitia in nobis, quam interioris hominis pulchritudo?

Neque vero dissidet ab Augustino latino, Graecus author Eusebius Caesariensis Episcopus, siue quis Emissenum esse malit quod ex hoc libello pleraque citant Petrus Lombardus & Gratianus sub Emisseni nomine, qui vti docet quod nemini nouum & impossibile videri debeat, quod in Christi substantiam terrena & mortalia nimirum panis & vini commutantur, teipsum, inquit, qui iam in Christo renatus interroga, dudum alienus a vita, peregrinus a misericordia, a salutis via intrinsecus mortuus exulabas, subito initiatus Christi legibus & salutaribus mysteriis innouatis in corpus Ecclesiae non videndo, sed credendo transisti, & de filio perditionis, adopi nus dei fieri, occulta puritate meruisti. Quod Augustinus, occultam communicationem & inspirationem gratiae spiritalis, Hoc Eusebius vocat occultam puritatem: Et mox subdit, in mensura visibili permanens, maior factus es cripso inuisibiliter sine quantitatis augmento, cum idem atque ipse esses multo alter fieri fidei processibus meruisti In exteriore nihil additum est, & totum in interiore mutatum est, ac sic homo dei filius effectus, & Christus in ho minis mente formatus est. Sicut ergo sine corporali sensu, praeterea vilitate deposita, subito nouam indutus es digni tatem, & sicut haec quae in te Deus laesa curauit, infesta diluit, maculata detersit, non oculis sed sensibus sunt credita: ita & cum reuerendum altare cibis faciandus accedis. sacrum dei tui corpus & sanguinem, fidem respice, honore mirare, mente continge, cordis manu suscipe, & maxime haustu interiori assume. Quam clare docet hic Euse. bius, non imputatione iustitiae nos iustos, deique filios nominari & esse, sed occulta quadam puritate, sed mutatione virum alium. Quemadmodum etiam scriptura dicit, Mutaberis in virum alium. Quae verba Gregorius explicans: Amor, inquit, electae mentis, quid est aliud, quam im mutatio vetustatis? natura enim nostra per lapsum primi hominis sic damnata est, vt quotidie labendo deficiat, & deficiendo veterascat: Sed qui in nobismetipsis deficimus cum in nos ille spiritus insiliit, renouamur, quia statim quod non eramus efficimur. Tepidus erat quis, sed repente visitatus a spiritu feruens efficimur, incipit ardere per deuotionem, fortiter exerceri in bono opere. In virum ergo alium mutatus est, quia esse coepit quod ante insilientem spiritum in se, esse non potuit. Vtrum autem praecedat ea gra tia qua quis renouatur, culpae remissionem, an sequatur, curiose magis quam fructuose quaeritur. Scribit quidem Dionisius, quod quibus insinuat se diuinitas, eorum animos purgat primum, deinde illuminat, postea conformaad deiformem perfectionem.

Caeterum si quis haec omnia simul & eodem puncto temporis fieri dixerit, a vero nihil aberrauit, nescit ergo tarda molimina sancti spiritus gratia, ac tria haec non tam re ipsa, quam ratione distingui videntur. Si quidem vnus & idem actus, quatenus repurgat mentem hominis ab inquinamentis & peccatis, dicitur purgatioquatenus eam agnitione veritatis illustrat, vocatur illum natio, quatenus vero sic amore dei accendit, vt prae illo ter rena contemnat omnia, perfectio nuncupatur. Quanquam si causa prior est effectu suo, gratiae communicatio prior esse videtur, quam sit culpae remissio. Sic enim Deus per gratiam expellit culpam, sicut sol per suos radios tenebras pro pulsat. Quamuis itaque natura sit inspiratio gratiae posterior, quod ea locum non habet, nisi propulsa sint peccata: quoniam tamen causa est peccatorum propulsionis, prior esse dicitur: sicut infusio radiorum, prior est effugatione tenebrarum, quamuis non prius incipiunt radij splendescere. quam tenebrae fuerint propulsatae.

Quamobrem anxia disquisitione omissa praecedat ne an sequatur gratia culpae remissionem, an quod verisimilius est, simul vtrunque fiat persuasum illud habeamus, esse in nobis iustitiam, Quemadmodum etiam alio loco scriptum est ab Augustino: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nosmet ipsos decipimus, & veritas in nobis non est Item si dixerimus, quia iustitiae nihil habemus, aduersum Dei dona mentimur. Si enim iustitiae nihil habemus, nec fidem habemus: si autem fidem habemus, iam aliquid ha bemus iustitiae. Ipsum aliquid, vis nosse quantum est: Iustus ex fide viuit. Et paulo post: Beati praedicti sumus, & de iustitia nihil habemus? Venit dominus carnaliter ad Iudaeos, & occisus est, non venit ad nos, & acceptus est Populus quem non cognoui seruiuit mihi, in auditu auris obediuit mihi, nos sumus, & de iustitia nihil habemus? Omnino habemus, grati simus ex eo quod habemus, vt addatur quod non habemus, & non perdamus quod habemus. Et iterum paucis interiectis, ne quis cum de sola fide loqui putaret: Ad fidem, inquit, quid pertinet? credere. Sed ait Apostolus Iacobus: Et daemones credunt & contremiscunt. Si tantum credis & sine spe viuis, vel di lectionem non habes & daemones credunt & contremiscunt. Quid magnum est? Dicis Christum filium Dei, hoc dixit Petrus, & audiuit, Beatus es Simon Barlonahoc dixerunt daemonia & audierunt obmurescite: Ille bea tus, dicitur ei, quia non reuelauit tibi caro & sanguis, sed pater meus, qui in coelis est: Illi autem audiunt, obmutescite, & hoc ipsum dicunt & repelluntur, vna vox est, sed do minus radicem interrogat, non florem. Vnde dicitur ad Hebraeos. Ne qua radix amaritudinis, sursum germinans molestet, & per illam contaminentur multi. Prius ergo discerne fidem tuam a fide daemonis. Vnde eam discernis, Daemones hoc dixerunt timendo, Petrus amando: adde ergo fidei spem, & quae spes est, nisi de aliqua conscientiae bonitate? speique ipsi adde charitatem: Discemite fidem vestram, iam estis de praedestinatis, vocatis, iustificatis Paulus Apostolus dicit: Neque circuncisio aliquid valet. neque praeputium, sed fides: Dic adhuc Apostolo, adde, discerne, quia & daemones credunt & contremiscunt, ergo adde, Daemones enim credunt & contremiscunt quod oderunt. Distingue Apostole & circuncide fidem meam, & discerne causam meam de gente non sancta: Plane distis guit, discernit, circuncidit: Sed fides, inquit, quae per dilectionem operatur. Vnusquisque ergo fratres mei inspiciat se intus, appendat se, probet se, in omnibus factis suis, bonis operibus suis, quae faciat cum charitate, non expectas retributionem temporalem, sed promissum Dei, faciem Dei. Fides ergo quae per dilectionem operatur, si est in vobis, iam pertinetis ad praedestinatos, vocatos, iustificatos Ergo crescat in vobis. Quibus verbis quam iis Augustini, potuit apertius demonstrari, quod sit in nobis iustitia, quodque ea iustitia sit fides nostra, non sola, sed quae per charitatem operatur?

PrevBack to TopNext