On this page
Caput 73
Caput 73
Eorum confutatio, quae contra vere et realiter inhaerentem nobis iustitiam a quibusdam producuntur
CAPVT LXXIII. Eorum confutatio, quae contra vere & realiter inhaerentem nobis iustitiam a quibusdam producuntur.
VErum hic iterum reclamant isti, qui iusti & saluesse volunt, iustitiam autem habere nolunt: Si nos ad nostram remittis iustitiam, quo nos alio quam ad gehennae poenas remittis? Siquidem non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gleriam. Nos vero cum Propheta libenter profitemur, quod facti sumus vt immundi omnes, & quasi pannus menstrua tae vniuersae iustitiae nostrae. Omnes declinauimus, simul inutiles facti sumus, non est qui faciat bonum, non est vsque ad vnum. Nam & magister noster nos docuit. Cum feceritis omnia, quae praecepi vobis, dicit, serui inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus. Occinitur hic & illud ex Psalmo: Non intres in iudicium cum seruo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis viuens. Producitur & Augustini sententia, qui dixerit alicubi. Vae etiam laudabili vitae hominum, si remota misericordia discutias eam, Gregorij quoque quamuis & Romani pontificis & monachi, hac in parte multum valet authoritas, quo tamen ecclesiae praesidente, iam inde a mille propemodum annis extincta Euangelii lucem, de vera fide, deque veris cultibus esse vosunt: quem etiam, quae est eorum sacrilega audacia: manifestam ethnicorum idololatriam, in ecclesiam introduxisse men tiuntur, neque dubitant ei viro impietatis notam, impii nephariique homines inurere, cuius pietas vitaeque sanctimonia singularis, totius est orbis Christiani testimonio comprobata. Sed hic nihilominus plurimum authoritatis illi tribuunt, quod scriptum ab eo legatur: quantalibet iustitia polleant, nequaquam sibi ad innocentiam vel electi sufficiunt, si in iudicio districte requirantur. Et alio loco: Omnis humana iustitia, iniustitia esse deprehenditur, si diuinitus districto iudicetur. Hic & alterius monachi Bernardi vox laudatur: Aeternam vitam nullis potes operibus promereri. Quod ante eum totidem prope verbis ab Augustino septum legimus.
Neque vero noua sunt haec, quae ab istis obiiciuntur: suo quoque tempore, quaesitum fuisse scribit Algerus, ante quin gentos & amplius annos, qui fieret, quod aeternitas foelicitatis vel poenae, retribuatur temporalibus meritis reatus vel iustitiae? Ac respondet iis verbis, Gregorii & Augustini sen tentiam secutus: Deus non temporalem actionem, sed perpetuam boni vel mali remunerat, vel damnat voluntatem, quae si in aeternum viueret, in aeternum in suo proposito maneret, Ideo suste aeternitatem retributionis aeternitati voluntati. appendit: vnde etiam cum, vt ait Apostolus, passiones huius temporis non sunt condignae ad futuram gloriam, quae reue labitur in nobis: quia si ab initio mundi vsque ad finem, non modo quis pro Deo laboraret sed & pateretur, non tamen esset condignum, vt hoc temporali commercio aeternitatem mercaretur. Ne tamen malo diutius liceret peccare, ad maiorem sui poenam, ne etiam bonos in mundi exilio tederet viuere, si nimia ficeret illis dilatio ad gloriam, breuiauit Deus humanae vitae dies propter electos, ne prauorum afflictione, vel nimio suo labore deficerent, & ne minutio tempo talis laboris, aliquod aeterni praemii videretur dispendium. Ipsius praecursoris sui vitam, quo nemo maior, ipso teste, surrexit, triginta duorum & semis annorum esse voluit: suam etiam ipsius qui super omnes est, eodem numero consummauit, vt quia Deus non curat ex quanto tempore, sed ex quanto corde sibi seruiatur, perfectionem meriti, non tempori adscriberet sed virtuti. Ante Algerum vero multis seculis Eusebius Emissenus; Totis licet animae & corporis laboribus desudemus: totis licet obedientiae viribus exerceamur, nihil tamen condignum merito pro coelestibus bonis compensare & offerre valebimus: non valent vitae praesentis obsequia, aeternae vitae gaudiis comparari: Lassescant licet membra vigiliis, pallescant licet ora ieiuniis, non erunt tamen condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae reuelabitur in nobis. Pulsemus ergo charissimi in quantum possumus, quia non possumus quantum debemus: futurae beatitudo acquiripotest, aestimari non potest. Nisi enim cum auiditate, nisi cum bona voluntate, cum laetitia, opera Dei egerimus, Deo nos perire nouerimus.
Ex his Eusebii Emisseni & Algeri verbis, facile quisque perspexerit, in renumerando vel puniendo, discutere Deum quid quisque voluerit, non quid potuerit, non attendere facultatem, sed voluntatem: Coronat Deus intus voluntatem, inquit Augustinus, vbi non inuenit facultatem: sola voluntas est, quod etiam a Bernardo scriptum est, quae retributionem meretur, cuius alio quoque loco, digna vox est quae celebretur: Sola voluntas, quoniam pro sui ingenita libertate aut dissentire sibi aut praeter se in aliquo consentire, nulla vi, nulla cogitur necessitate, non immerito iustam vel iniustam beatitudine seu miseria dignam ac capacem creaturam constituit, prout scilicet iustitiae iniustitiaeve consentit: cuius aequalis etiam Petrus Abbas Cluniacensis. Sola creaturae rationalis effectus, creatoris gratia adiutus vel defertus, semper aut remuneratur aut condemnatur. Et qui vixit iisdem temporibus, Anselmus Hauelburgensis Episcopus. Intentio, inquit, bona siue mala, open nomen imponit, & siue meritum siue supplicium iustae retributionis acquirit.
Sed ante vtrunque Chrysostomus, Voluntas remuneratur non opus. Quia voluntas ex nostro arbitrio procedit, opus autem per gratiam Dei consummatur. Augustinus quoque, Voluntas, inquit, omnium factorum meritorumque mensura est. Ex qualitatibus quippe voluntatum, non ex temporum spatiis siue recte facta, siue peccata metimur. Alloqui, majus peccatum haberetur arborem deiicere, quam hominem occidere. Illud enim fit longa mora, actibus multis, Hoc vno ictu, breuissimo tempore, pro quo tamen exigui temporis tam grandi peccato, si perpetua deportatione homo punitur, etiam mitius cum illo actum quam dignus fuerat diceretur: Quamuis in spatio temporali longitudo poenae cum breuitate facinoris nullo modo sit comparanda. Et qui praecessit hos omnes Hilarius: quid dico Hilarius? vniuersa semper Ecclesia docuit, vnius cuiusque aut poena, aut praemiis affici electionem. Falso igitur sibi persuadent nouatores, quod cum illis Bernardus faciat. Quamuis enim dixerit alicubi: Aeter nam vitam nullis potes operibus promereri: quo tamen sensu dixerit, ex his quae proxime citata sunt verbis, liquere cuiuis potest, non enim opus est quod meretur, sed voluntas in credentibus, quae si mala est, mortem aeternam, si bona est, meretur vitam aeternam: Non virtus, dicit Augustinus, sed causa virtutis apud Deum mercedem habet. Hoc est quod Hugo quoque dixit, aequalis Bernardi, senter tiam Augustini sequutus, in quo tam diligenter versatus est, vt sui seculi Augustinus vocaretur, Totum, inquit, meritum in voluntate est, quantum vis tantum mereris. Si er go magnum habere meritum vis, magnam habe voluntatem, magnam fiduciam: Tantum mereris, quantum vis Possunt esse voluntate pares, qui sunt facultatibus impares. Multum dedit Zachaeus qui diues erat & multum habebat: Vidua illa quae duo minuta misit, parum habuit & parum dedit: imo tantum dedit, quantum Zachaeus: minores facultates habebat, sed parem voluntatem habebat. Si attendas quid dederint, diuersa inuenies: si attendas vn de dederint, paria inuenies: Non autem pensat Deus, quantum detur, sed ex quanto detur. Si ergo vbi plus datur, & vbi minus differens meritum non est, si aequalis vtrinque voluntas habeatur, ergo vbi aliquid datur, & vbi nihil datur, ibi differens meritum esse non potest, si aequalis vtrinque voluntas habeatur. Ideo dixi tibi, vt non desperes: Si facultas deest, adsit bona voluntas, quantum vis, tantum mereris. Fac ergo voluntatem magnam, si vis habere meritum magnum. Bene hoc sciuit peccatrix illa, quae quia multum habuit, quod dimitteretur, non attusit substantiam magnam, sed dilectionem magnam, multum contra multum. Si multa pecunia magis quam charitate multa, iniquitas multa redimeretur, fuliciores diuites essent, quam pauperes, & secure peccare possent, quan diu vellent, & quantum vellent, in ipsis enim esset redemptio peccatorum suorum: quomodo vellent, darent pecuniam & haberent iustitiam. Nunc autem bene fecit Deus, quia in eo posuit redemptionem nostram, vbi nullus nisi ipse velit egere potest. Amare possunt aequaliter diues & pauper etiam si pecuniam aequaliter dare non possunt: Dilige multum, si vis vt multum tibi remittatur: Remittuntur, inquit, ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Et ante hunc multis saeculis, Ioannes Chrysostomus, explicans illum ex Euangelio locum. Qui dederit calicem aquae frigidae. Non quia aliquid est inquit, quod dat, ideo habet mercedem, sed ob id quia magnus est propter quem dat. Quid enim si aliquis voluit dare & non potuit? Nunquid iustum est, vt secundum modicum angustetur larga voluntas Melius est ergo vt opus ostendatur secundum voluntatem, quam larga voluntas angustetur secundum opus. Ex his Hugonis & Chrysostomi quoque verbis discimus, quod tan operi, quam voluntati merces tribuitur, quae si mala est, a nobis est, & stipendium illius mors est. Si bona est a domino praeparatur qui operatur in nobis & velle & perfice re, per quem diffunditur in cordibus nostris charitas, atque huic retributio datur aeternae vitae: vt recte Ioannes Gerson admoneat, tenendum esse pro regula, quod qualis est in cognoscendo & amando Deum Christianus, talis est sibi in retribuendo Deus: Dilectus meus mihi, dicit sponsus & ego illi, & ad me conuersio eius.
Quamobrem nemo dicat, non habeo, non possum: charitas non de sacculo erogatur dicit Augustinus, quia quicquid dicimus, & quicquid diximus, & quicquid dicere poterimus, vel nos vel post nos vel qui ante nos, finem non habet, nisi charitatem. Sic a Clemente quoque Alexandrino scriptum est. Quod eundem honorem consequentur, hi qui voluerunt cum iis qui potuerunt, quorum est voluntas aequalis: etsi alii superent facultatibus. Quo magis autem intelligi possit, quae de meritis operum ecclesiae doctrina sit opere pretium nofacturos esse putauimus, si paucis ea de re dissereremus. Primum igitur hoc semper in ecclesia catholica docebatur, docetur & docebitur, quod ab Hieronymo quoque legimus annotatum: priusquam fidem Christi quis recipiat, & in eo spiritus sancti fundamenta iaciantur, nullum audire posse: est merces operi tuo: Siue ille Iudaeus sit, siue haereticus, siue gentilis, quicquid boni operis fecerit, nisi in nomine Christi fecerit, mercedem eum sui boni operis non habiturum: Posteaquam vero conuersus ad Christum & templum eius effectus aliquis fuerit, tunc eum statim auditurum Apostolum proclamantem. Vnusquisque accipiet propriam mercedem iuxta opus suum. Proinde & illud semper obseruatum, obseruatur etiam nunc, & deinceps obseruabitur, quod Augustinus monuit. Si volumus animos ad recte viuendam frigidos & pigros Christianis exhortationibus excitare, & accendere, primitus exhortemur ad fidem, qua Christiani fiant & eius nomini subiciantur, sine quo salui esse non possunt. Si autem iam Christiani sunt & recte viuere negligunt verberentur terroribus & praemiorum laudibus erigantur. Ita sane vt non selum ad bonas actiones, verum etiam ad pias orationes, adhortari meminerimus, atque hac instruere sanitate doctrinae, vt & illi gratias agant: cum instituerint bene viues re, quod aliquid sine difficultate fecerint: & vbi difficultatem aliquam sentiunt, fidelissimis & perseuerantissimis precibus & misericordiae promptis operibus, facilitatem domino impetrare persistant. Et eum sequutus Faustus, difficultatem, quae in Paulinis Epistolis, ita demum tolli posse docet, si personarum vel operum intellecta fuerit distinctio. Ad Iudaeos, inquit, dicitur: Non iusificabitur in conspectu eius omnis caro. Ad Christianos autem, iam in Christo renatos ita instructionis sermo dirigitur. Ope ramini bonum ad omnes.
Itaque secus in Ecclesia fidelibus. secus est praedicatum infidelibus. iis nihil est inculcatum praeter fidem, extra quam impossibile est placere Deo, quamlibet multa in speciem bona opera feceris: Illi contra sunt admoniti, quandoquidem Christianam fidem iam semel essent professi, vt se Christianos esse, non tam verbis, quam factis ostenderent: neque lingua magis quam moribus & bonis operibus Christum confiterentur, quod sides sine operibus mortua sit. Quod vero ad ipsa opera attinet, discrimen inter ea factum est, quod quaedam eorum praecedant, quaedam sequantur gratiam. Gratiam autem vocare visum est, reconciliationem, siue amicitiam cum Deo, quae fidelibus contingit per baptismi vel poenitentiae sacramentum. Hanc gratiam quaecunque praecessissent opera, nullius apud Deum esse meriti.
Quamobrem ne bona quidem ea vocare dignatur Augustinus, quamlibet recte laudabiliterque facta videri possint. Quid enim est, inquit, boni operis arte fidem? cum dicat Apostolus. Omne quod non est ex fide, peccatum est: Et iterum. Non sunt bona opera, nisi ex ide Iustus enim ex fide viuit, et omne quod non est ex fide, peccatum est, & sine fide impossibile est placere Deo, & dio loco: Nemo computet bona opera sua ante fidem: vli fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opis, intentio facit, intentionem fides dirigit. Non valde attendas, quid homo faciat, sed quid cum facit aspiciat, quo lacertos optimae gubernationis dirigat. Ac paucis interiectis: Crede in eum, qui iustificat impium, vt possint & bona opera tua esse bona opera. Nam nec bona illa appellauerim quamdiu de radice non bona procedunt. Et iterum: Per fidem etiam peccata soluuntur, quia iustus ex fide viuit, Sine ipsa vero etiam quae videntur bona opera, in peccata vertuntur. Omne enim quod non est ex fide, peccatum est. Et sectator eius Prosper. Non sunt bona opera, nisi quae per fidem & dilectionem fiunt. Et Pau linus Aquileiensis Episcopus contra Foelicem & Eliphandum scribens, Nihil esse boni docet omne quod videtur bonum nisi fuerit super fidei fundamentum firmiter radii catum. Et tamen alio loco dicit Augustinus: ad salutem aeternam nihil prosunt bona opera aliqua impio. Hieronymus quoque: Absque fide quamuis bona opera sint, mortua computantur.
Quid igitur dicimus. Num inter sanctos doctores parum hac de re conuenit? aut num secum ipse pugnat Augustinus, qui non diuersis, verumetiam eodem aliquando in loco, impii, hoc est, infidelis, & bona & non bona opera esse dicit. Nulla dissensio, nulla pugna est: verum quod alicubi dicit Augustinus: Vbi fides non erat, bonum opus non fuisse: nequaquam sic intelligere voluisse credendus est, quasi quod haeretici nostri temporibus faciunt, opera omnia infidelium esse vere peccata iudicauerit. Quos huc etiam dementiae prolapsos videmus, vt in omni bono quoque opere iustum peccare contenderent. Non haec fuit Augustini sententia: verum ipse declarat, quomodo intelligere voluerit, ea non esse bona, cum ait. Ea ipsa opera, quae dicuntur, ante fidem, quamuis videantur hominibus laudabilia, inania sunt. Ita mihi videntur esse vt magnae vires & cursus celerrimus praeter viam. Sensit igitur Augustinus, esse quidem ea bona, hoc est, laudabilia apud homines, non esse autem bona, hoc est, esse inania, cum neque gratiam sine iustificationem, neque vitam aeternam nobis mereri possint, Quod eodem Pauli loco allato: Omne quod non est ex fide peccatum est, pluribus etiam verbis demonstrat Origenes, aut quisquis fuit author Commentariorum in Iob. Sic & Ioannes Chrysostomus, Cornelii opera, bona quidem vocat & admirabilia, sed mortua tamen, eo quod fidem non haberent. Mittit igitur Deus, inquit, angelum, operibus ad acquirenda praemia ministrantem, ita vt bene certando ob fidem coronari possit. Quid dicit ci: Corneli preces tuae ascenderunt in memoniam coram Deo. Si igitur exaudita est peritio, & eleemosynae meae acceptae sunt, quid mihi deest ad iustitiam? Mitte igitur in Ioppen, dicit, & accerse Simonem qui agnominatur Petrus, qui vbi venerit, loque tur tibi verba, in quibus saluaberis tu, & tota domus tua.
Itaque non poterant opera saluare. Nam si his, quae Petrus praedicat saluatur, & ipse & domus sua, nondum habuit Cor melius ex operibus salutem, donec operibus suis fides acquirendum praemium offerret. Quid aliud his verbis Chrysost, quoque quam quod Augustinus, ciuiliter quidem bona fuisse, dicit, opera, bonitate moris, vt aiunt scholastici, quae reprehendi non possent, quin laudem potius apud homines mererentur, quoniam vero fides non aderat, fuisae inania, vt quae nihil ad salutem & vitam aeternam consequendam prodessent. Si quidem vita aeterna & gratia, & ex gratia dei est, hoc est, meritis datur ex gratia dei profectis: gratiam vero nulla praecedunt merita: quoniam vero legitur apud veteres non raro mereri peccatores iustificationem, mereri peccatorum remissionem: inde natae sunt illae scholasticorum distinctiones, de merito congrui deque merito condigni quod in impiis, hoc est, in iis, qui nondum per lauacrum regenerationis credentes abluti, vel iam abluti crimine se aliquo capitali contaminasset, meritum esse congrui dicerent, si fecis sent quod in se est, hoc est, si nihil eorum praetermisissent, quae ad conciliandam dei gratiam pertinere putassent.
Nam quod eorum opera fidem praecedentia digna essent, quibus Deus placaretur, sed quod congrueret bonitati diuinae, non pror sus eos aspernari & reiicere, qui tanto studio demeren sibi gratiam eius contendissent. Tale meritum sunt, qui putent etiam in Cornelio fuisse: quin ab Erasmo quoque contra Litherum scribente, meritum istud congrui defenditur. Loquitur enim ibi non de piorum, sed de meritis impiorum. Neque tamen defuerunt vin docti, qui meritum hoc, quod con grui vocatur, prorsus reiiciendum esse putarent, ne quid habe re cum Pelagianis commune videremur. Quod bis iam est inchoatum Tridenti concilium (vtinam perfectum aliquando videamus) in eo disertis verbis illud esse sancitum legimus, iuxta patrum decreta, quod nihil eorum, quae rustificationem praecedunt, siue fides, siue opera, ipsam iustificationis gratiam promeretur. Verissimum enim est, quod ab Augustino dictum est. Sciat quisque per fidem iustificari, etiam si legis opera non praecesserint, sequuntur enim instificatum, non praecedunt iustificandum. Quamobremquae praecedunt iustificationem opera bona, dispositiones vel praeparationes ad gratiam, quam qualiacunque tandem merita patres illi, qui fuerunt in concilio Tridentino congregati, vocare maluerunt, ne quis mereri sibi posse primam gratiam existimaretur, cum pugnent inter se gratia & meritum. Sicut Apostolus etiam are.
Si autem, gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia, iam non est gratia, non est enim quo intret gratia, vbi meritum iam occupauit. Explodendum igitur nonnullis visum est omne meritum congrui, solumque condigni meritum retinendum, quod iam fidelium est, & eorum, qui crimine nullo capitali commisso Dei voluntatem a se abalienauerunt, quique eum eo sunt in gratia constituti: cui gratiae tribuitur, quicquid est meriti, quod condignum vocatur. Haec enim est iustitiae principium: haec bonorum fons, & origo meritorum: hanc si excluseris nullum erit meritum, hoc est, quod in Canonibus concilii Arausicani secundi scriptum reperitur: Debe tur merces bonis operibus, si fiant: sed gratia, quae non debetur, praecedit vt fiant. Hoc est, quod Bernardum quoque dixisse legimus. Nolo meritum, quod gratiam excludit: horreo quicquid meum est, vt sim meus, nisi quod illud magis forsitan meum est, quod meum facit: gratia reddit me mihi iustificatum gratiis, & sic liberatum a seruitute peccati. Non igitur excludit meritum gratiam, sed excludit indignitatem: cum gratia sit, quae dignitatem operibus nostris adfert, quae in honorem ea adducit, quorum si naturam spectes, nihil est eo verius quod ait Apostolus: Non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam. Neque est quod sibi quisquam hoc arroget miser homuntio Pauli sententiam hanc, vt probabiliter tueri velit. Non opus habet spiritus sanctus, vt quod ipse per Pauli loquutus est, id sibi tuendum homo sumat. Non modo probabili quauis defensione, verumetiam quauis certissima demonstratione certius est & verius, quod ipsa dixit veritas.
Vnde igitur dices est ista condignitas in operibus, siue passionibus nostris? Vbi de baptismo sermo nobis fuit docere nos meminimus, quod non ex operum ipsorum natura, sed primum ex promisso Dei liberali, qui fallere nescit, cuius tanta est bonitas, vt quae natura sua digna non sunt, ea digna iudicet aeternae beatitudinis praemio: deinde ex ea dignitate, quam regeneratis nobis, praeter omne meritum nostrum conferre dignatus est. Quae autem est ista dignitas? quod Christum induimus, quod filii Dei factisumus. Magna revera dignitas est, esse Christum, esse defilium. Nunquid autem illam, vlla merita nostra praecesserunt? Praecesserunt, sed merita gehennae, quae enim impiorum alia esse merita potuerunt?
Quamobrem quod per lauacrum generationis Christum induimus, quod fi Ili Dei facti sumus, merae gratiae, meraeque bonitatis & liberalitatis est diuinae. Hanc gratiam, nulla merita praecesserunt, nisi quis forte dispositiones & praeparationes ad illiam, vocare merita voluerit. Tolle gratiam hanc, tolle dignitatem, quam ex ea consequuti sumus, nullum opus no strum, quantacunque laude & admiratione dignum fuerit, futurae gloriae praemio dignum iudicabitur. Sed posteaquam semel gratuita Dei bonitate, dignitatem istam consequunti, Christum induti, filii dei facti sumus, dummodo, quod facti sumus, esse non defierimus, iam incipiunt merita nostra, iam digni censemur, qui vocem illam omnibus exoptandam audiamus. Gaudete & exultate: quoniam meces vestra copiosa est in caelis. Non quod quae facimus ope ra, quatenus a nostra voluntate profecta sunt, tanti sint, sed quod qui viuit in nobis, qui operatur in nobis, qui patitur in nobis, qui meretur in nobis, Dominus noster iesus Christus, vnus est omnium dignissimus, cuius operibus tanta merces haec tribuatur, cum praesertim propter hoc ipsum passus sit & mortuus, vt ea quae natura sua tanti non sunt opera passionesque nostrae, passionis & mortis ipsius merito tanti esse possent.
Neque vero quoniam operatur & meretur Christus in nobis, ideo non operamur neque meremur nos, dixit Christus: Non enim estis vos, qui loquimini, sed spiritus patris vestri, qui loquitur in vobis, dixit Paulus: An experimentum eius quaeritis, qui loquitur in me Christus: de Stephano quoque scriptum legimus, quod qui cum eo disputabant, non poterant resistere sapientiae & spiritui, qui loquebatur: Nunquid quia spiritus, quia Christus in Stephano loquebatur & in Apostolis, ideo non ipsi loquebantur?
Atqui legimus in eodem libro. Tunc repletus spiritu sancto Petrus, dixit ad eos. Quin & Stephani & Pauli, & aliorum Apostolorum orationes multas ibidem insertas videre licet: Quid igitur? Pugnant haec inter se? tu non loqueris, sed spiritus? & Petrus loquutus est plenus spiritu sancto? Nequanquam pugnant, loquebatur enim spiritus sanctus in Apostolis, verum sic, vt simul ipsi loquerentur obtemperantes spiritui. Quos cum non loqui dixit Christus, non ideo dixit, quod nihil agerent ipsi, sed quod ipsi non fuerint principalis sermonis authores, quodque quicquid efficaciter & cum audientium fructu loquebantur, id omne fuit illius qui dixit: Aperi os meum & ego adimplebo illud: Cuius nisi praesens virtus adfuisset, nisi per corum ora spiritus ipse Christi loquutus fuisset, nunquam duodecim homunculi, omni humano praesidio destituti, tam breui temporis curriculo, tantam terrarum orbis partem sub imperium Christi subiunxissent. Sicut igitur non propterea non loquebantur Apostoli, quia Christus loquebatur in illis, ita non propterea non operamur aut meremur nos, quia Christus operatur & meretur in nobis. Alioqui nec viuere diceremur nos, quia Christus viuit in nobis, cum tamen digito dei scriptum sit: Iustus ex fide viuit. Operamur itaque nos, sed quod fructum aliquem operum nostrorum consequimur, illo fit operante, illius passionis & mortis merito intercedente, qua si non operaretur, si non mereretur in nobis, opera nostra, qualiacunque tandem essent, gehennae stipendio digna esse possent, ad futuram gloriam condigna esse non possent.
Quamobrem non tam nostrae, quam ipsius passiones sunt, quibus in caelo copiosa merces est reposita, vt quod illis detrahitur, ipsi Christo detrahi videatur. Ipse enim est, qui & patitur adhuc & coronatur in nobis: ipse caput nostrum est, nos membra sumus cius: ipse dolet in membris suis: ipse gaudet in membris suis: Vis videre, vbi doleat? vbi patiatur in membris suis Quando Saulo dixit Christus: Saule Saule, quid me persequeris? nunquid non patiebatur tum? nunquid non dolebat in membris suis? Neque enim Christum tum perseque batur Paulus, sed membra Christi: se tamen in membris pati Christus interpretabatur. Ipsius ergo passiones, sunt passiones nostrae, quae tanquam nostrae, condignae non sunt, tanquam Christi passiones condignae sunt ad futuram gloriam. Neque quia Christi sunt, propterea nostrae non sunt, sed Christi sunt, quoniam ipse & praeparat ad passiones voluntatem, & confert illis dignitatem nostrae sunt, quia non fiunt nisi volentibus nobis. Sic Augustinus cum de iustitia, continentia, pietate, castitate loqueretur; Haec, inquit, Dei dona sunt, & vestra quidem sunt: sed non ex vobis, habetis enim thesaurum istum in terrenis corporibus, & adhuc fragilibus, tanquam in vasis fictilibius, vt eminentia virtutis dei sit, & non ex vobis. Ne miremini, quia dicimus, & vestra esse, & ex vobis non esse: nam & panem quotidianum dicimus nostrum, sed tamen addimus, da nobis, ne putetur esse ex nobis. Si cui vero reprehendendae locutiones hoc genus esse videntur. Christus viuit, Christus operatur, Christus loquitur in nobis, is quem alium quam spiritum sanctum per Paulum loquentem repraehendit? Nunquid autem sicut recte dicimus, vi uere Christum, operam, mereri, quin & conari in nobis, ita recte dicere queamus, credere Christum, amare Christum in nobis? Scripsit aliquando Augustinus: Dicit Apostolus. Idem Deus qui operatur omnia in omnibus: nusquam au tem dictum est: Deus credit omnia in omnibus. Quod ergo credimus, nostrum est, quod autem bonum operamur, illius est, qui credentibus in se dat spirituum sanctum. Quem locum retractauit dicens, Profecto inquit, sic non dicerem nisi scirem, etiam ipsam fidem inter Dei munera repe riri, quae dantur in eodem spiritu. Et alio loco: Vt ames Deum, habitet in te Deus, & amet se de te i. ad amorem suum moueat te, accendat te, illuminet te, excitet te. Caeterim cum dixit Paulus, Non sunt condignae passiones, videtur dicere voluisse, quod non sunt aequales vel comparabiles, Quis autem est, qui hoc ire inficias audeat, inter passiones siue merita nostra, quatenus nostra sunt: & a libero arbitrio nostra profecta, & futurae gloriae praemium, aequalitatem esse nullam, cum hae leues & momentaneae, & propterea vocat eas Paulus, huius temporis: illud contra sit aeter num.
Caeterum sicut iustitiam duplicem esse legimus, sic & aequalitatem esse duplicem intelligimus. Est iustitia commutatiua, est & iustitia distributiua. Illa est inter contrahentes, vt emptorem & venditorem: haec pendet ex liberalitate distribuentis. Illa respicit aequalitatem Arithmeticam, quae est quantitatis, haec Geometriam quae est proportionis. Si quis iustitiam spectet commutatiuam, certum est, neque iustum esse, neque dignum, vt pro passionibus huius temporis detur aeterna gloria, cum inter leues & momentaneos labores & premium illud aeternum, nulla sit aequalitas, sitque hoc quam illud infinitis partibus majus & praestantius. Si quis vero spectet distributiuam, est aliqua tamen aequalitas, quae vocatur proportionis, inter opera, quae charitate sunt informata, & futuram gloriam, quae merces est charitatis, quae licet quantitate maius quiddam sit, quam gratia & chantas, quibus meremur non est tamen majus virtute. Quod vel exemplo planum facere possumus. Semen arboris multo minus est, quam sit arbor ipsa, si quantitatem spectes: si virtutem minus non est: quandoquidem in virtute seminis arbor tota continetur. Ad eundem modum gratia sancti spiritus, quam nunc habemus, quamuis actu vel quantitate non sit aequalis gloriae, est tamen aequalis virtute, quia sicut in semine tota est arbor virtute: sic in nobis per gratiam spiritus sanctus, quia causa est efficiens vitae aeternae, cum sit fons aquae salientis in vita aeternam, & ideo vocatur a Paulo pignus haereditatis nostrae. Summa doctrinae de operibus haec in Ecclesiasemper fuit, & est, & erit: Quod si substantia spectetur oprum nostrorum, ac ipsa tantum in se consyderentur, fieposse mortem vt mereantur aeternam: vt mereantur vitam aeternam, fieri non posse.
Quamobrem vt hanc merenqueant, illud requiri necessario putauerunt, vt & a Christo proficiscerentur & ad Christum referrentur. Si viuit Christus in nobis (viuere autem non potest, nisi & operetur id nobis) si nihil ad ostentationem, sed ad illius gloriam referrimus omnia: si illius amore facimus quicquid fe cimus: quae ad hunc modum facimus, non possunt non esse digna vita aeterna: non propter ipsorum operum, sed propter eius, qui viuit & operatur in nobis dignitatem, & propter finem ad quem referuntur Christum, cum idem est & effector & finis eorum.
Verum est enim, quod ab Augustino scriptum est. Non actibus, sed finibus officia pensari. Et praeclare scriptum est a Maximo, quod non ad opera, sed ad scopum operum diuinum iudicium intentos habet oculos, & in omnibus quae fiunt a nobis actionibus, scopus apud deum quaeritur, nunc propter illum, aut aliud quiddam quod agimus facimus.
Quamobrem admiranda est istorum hominum caecitas, qui tantopere bona opera impugnant, qui negant Euangelium pati posse, vt praedicetur de illis: ouiculam Christi horrere, vbi praedicari ea audet: fidem nullum opus bouum posse iuxta se ferre, eos qui bonis operibus cooperti sunt, vix posse caelum penetrare, quod ea iustificationem etiam consequentia impura sint, cum opus optime factum peccatum sit: pestilentes esse magistros & radicem germinantem fel, qui in nouo Testamento, operibus conscientias vexat: non esse in ecclesia simul magistratum fidei & operum: Deum non respicere opera, non curare, non valere, non placere coram deo opera, nihil ea prodesse, nec amari quenquam a deo propter ea. Haec tam absurda qui docent, admirabilis est eorum caecitas: quandoquidem de Christianorum operibus loquuntur: quod non intelligunt, se non operibus nostris detrahere, sed illa a quo hauriuntur, illi ad quem tanquam ad finem referuntur, domino nostro Iesu Christo, quem si tollas ex operibus nostris, revera tanquam pannus menstruatae sunt, vniuersae iustitiae nostrae. Quandoquidem, sicut ex Alberto paulo ante commemorauimus, in sanctorum virtutibus, non fulget nisi meritorum Christ. iustitia, sicut sol in geminis, quae magis rutilant in praesentia solis, in absentia autem contenebrantur. Christus est, qui virtutes in nobis operatur, Christus est, qui per eas in nobis coronatur. Sicut explicans illum Zachanae locum, scribit Hieronymus, & eum sequutus Rupertus. Ab istis sumes argentum & aurum, & facies coronas, & pones in capite Iesu Iosedech sacerdotis magni: Quia videlicet, inquit, per singulas virtutes electorum suorum Dominus coronatur, imo in illis omnibus coronatis, saluator in singu lis coronam accipit, quia videlicet ipsius gratia, ipsius est opus, omnis omnium sanctorum corona.
Sed cum sola sit Ecclesia catholica, cui sanae intelligentiae lux promissa est, non est adeo mirandum, si qui segregauerunt semetipsos ab ea, percussi sunt a domino amentia & caecitate, ac furo re mentis, vt palpent in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, & in summa errorum caligine versentur. Haec autem eorum improbitas ferenda non est, quod Ecclesiam Dei docuisse fingunt, propter opera nostra, non autem propter Christum remitti nobis nobis peccata: propter ope ra nostra, non autem propter Christum, donari nobis vitam aeternam. Nonne videntur isti quoque dicere: Posuimus mendacium spem nostram & mendacio protecti sumus, qui cum ista tam aperte falsa comminiscuntur, non aliunde, quam ex mendaciis & calumnus esse conflati videntur? Vel vnum aliquem proferant ex Ecclesiae doctoribus, quamlibet etiam recentibus, qui docuerit opera extra Christum fa cta, aut alio quam ad Christum relata, vel remissionem peccatorum, vel vitam aeternam nobis mereri: extra Christum, inquam, cuius non fuerit inuincibilis ignorantia. Nos contra vel ex his libellis, qui puerorum manibus aliquando terebantur, quos hortulos animae vocant, docere possumus, etiam nouissimis his temporibus, quibus isti extinctam euangelii lucem fuisse mentiuntur, non aliter in Ecclesiafideles institutos fuisse, quam quod ea sola opera prodesse no bis queunt, quorum & initium & finis ad deum refertur, cetera vero aeternae vire retributionem non mereri. Est in eo libello, qui hortulus animae inscribitur, quem pueri legebamus modus comitendi descriptus. Enumerantur in eo species & filiae peccati cuiusque mortalis. Superbiae quatuor species ex Gregorio recensentur, quarum prima est, si quis a semeripso se bonum habere iactat: secunda, si datum sibi quidem desuper esse credat, pro suis tamen hoc se meritis accepisse putet. Enumerantur & fine, inter quas recensentur hypocrisis, & inanis gloria. Quid aliud ex his pueri didicimus, quam iustitiam quam habemus, non esse nobis ex nobis, non esse viribus nostris partam, non est meritis nostris praecedentibus datam, quae ante fidem nula esse potuerunt, sed ex mera gratia, liberalitateque diei pa tris, per Christi meritum nobis cominumicata, vt & acceptum referamus deo quicquid boni agimus, & in agendo nihil aliud, quam dei gloriam spectemus.
Quod si secus a nobis factum sit, ea ipsa qua bona non viderentur, non esse nobis bono futura, ac mortem potius, quam vitam sempiter nam allatura. Nunquid malum est habere bonus quivsque eo est ab omni mente desertus, vt hoc existimere & tamen si hoc ipsum, quod habet bonum, non ad authorem deum referas, qui mentem bonam donat, vt recta con netur, & vires, vt connata perficiat: si non der gloriam, sed humanam laudem vel commodum aliquod ex eo vitegendae quaesiens, iam hoc ipsum quod habebas bonis, fa ctum est tibi malim, factum est tibi crimen capitalem His ergo praeceptis pueri sumus imbui, non propter se, sed pro pter Christum, opera nostra deo placere non propter oprum nostrorum, quatenus a nobis proficiscuntur; dignita tem, sed propter Christum operibus nostris vitam aeternum donari, a quo cum authore proficiscuntur, cumque non ad alium finem, quam ad ipsum pertendunt, quod leue & momentaneum est tribulationis nostrae supra modum in sublimitate, aeternum gloriae pondus operatur. Sic docuit, si docet. sic docebit semper, vna sancta catholica Apostolica Ecclesia. Sic ab Augusto quoque scriptum legimus, quod vita aeterna merces est bonorum operum. Nunquid nutem haec merces propter opera datur? minime gentium: Datur quidem operibus, verum propter Christum, qui vi uens & habitans in nobis operatur ea: propter Christum ad quem operantes respicimus: propter Christum qui dixit: merces vestra copiosa est in coelis: procedent quia bona egerunt in resurrectionem vitae: propter Christum, de quo seculis iam aliquot cantatum fuit ab omnibus in Germania, materna gentis lingua, quod nisi natus puer ille fuisset, omnes eramus perituri. Nam nisi factus homo, lauisset nos a peccatis nostris in sanguine suo, nisi dedisset semet ipsum pro nobis, vt nos redimerer ab omni iniquitate, & mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum: quid aliud essent vniuersae iustitiae nostrae, nisi pannus menstruatae? Quae est igitur istorum hominum audacia? quae tam perfrictae frontis impudentia? qui populo persuadere conantur, Ecclesiam tot seculis nunquam docuisse de fide intuente non nostram dignitatem, sed mediatorem, & accipiente remissionem peccatorum & haereditatem aeternae vit; propter Christum. Quod cum dixerunt, Paulum iustum esse propter suas virtutes, & afflatum diuinum, nihil addiderunt de media tore, de promissione siue Euangelio, & de fide seu fiducia mediatoris. Aut isti nunquam Ecclesiae doctores legerunt, aut ita malitia coreorum excaecauit, vt videntes non videant, & audientes non audiant, neque intelligant. Quis enim vnquam Theologorum, non iam dico veterum, sed eorum qui quadringentis his annis floruerunt, qui sententiarii siue Scholastici vocantur, aliter docuit, quam quod illa sola opera deo placent, solis illis merces datur aeterna, quae in fide mediatoris facta sunt? Nonne pater scholasticae Theologiae fuisse videtur Petrus Lombardus? atqui is vbi de fide tractat, quam diligenter illud inculcat, & Augustini & Gregorii plerisque sententiis in medium productis, quod sine fide mediatoris, vel ante vel post aduentum eius, nullus mortalium saluus factus fuerit. in quem quum commentati sint omnes fere qui postea sequuti sunt Theologi, idem vno ore scripsisse sensisseque cunctos, nemo qui quenquam eorum legerit, dubitabit,
apud quos etiam illas distinctiones de explicita, de implicita fide, deque vincibili & inuincibili ignorantia reperire licet. Sed quo magis omnes intelligant, quanta sit istorum hominum in his asserendis temeritas, & impudentia, aliquot locos adferremus, ex eorum libris tantum, quos Theologiae scholasticae principes fuisse constat vt quae fuerit eorum de meritis operum sententia, cuiuis perspicuum esse queat. Ac primo quidem loco, eum qui cum primis celebris habetur. Thomam Aquimatem collocabimus, qui ante annos prope trecentos, in hac sententiam scripsisse legitur. Si consyderetur opus hominis meritorum, secundum substantiam operis, & quatenus ex libero proficiscitur arbitrio, vita aeterna dignum est: Sin au tem spectetur, quatenus procedit ex gratia spiritus sancti, dignum est, non propter suam, sed propter spiritus sanctidignitatem, mouentis nos in vitam aeternam, sicut scriptum est: Erit in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Addit & hoc. Attendi pretium operis, secundum dignitatem gratiae, per quam homo diuinae naturae consors sactus, adoptatur in filium dei, cui debetur haereditas, ex ipso adoptionis iure, iuxta illud Pauli: Si filii & haeredes Scribit praeterea. Deum ex promisso debitorem nobis fie ri, quod ipse bene agentibus praemium promisit, vt mereri dicamur, quoniam promisit. Nunquid hic de promissio ne tacuit, aut de fide intuente non nostram dignitatem sed mediatoris, qui cum reconciliauerit nos Deo patri per mortem suam, factus est primogenitus in multis fratribus, & per eum adoptionem filiorum dei consecuti, atque ita haereditate regni coelestis digni facti sumus?
Sed & praeceptor eius Albertus Magnus, an oblitus est mediatoris? quum dixit: Iustitia meritorum Christi fulger in virtutibus sanctorum. Ante quem etiam Innocentius tertius Romanus Pontifex, Quatuor, inquit, cruces purpureae, sunt quatuor virtutes politicae, Iustitia, fortitudo, pro dentia, temperantia: quae nisi crucis Christi sanguine purpurentur, frustra sibi virtutis nomen vsurpant, & ad veram beatitudinis gloriam non perducunt. Aequalis autem Alberti Bonauentura, quum demonstrare conatur, quod nobis lapsis, incarnato Christo, majus gratiae munus tribuitur, quam tributum fuisset, si in statu innocentiae primus homo permansisset: quia mediator, inquit, & interces sor pro vobis interpellat, quem in omnibus decet exaudi ri, pro sua reuerentia, vnde quum appareat vultui dei sem per ad interpellandum pro nobis, & pro nobis oblatus in cruce fuerit, & offeratur quotidie: valde probabile vi detur, quod majus munus gratiae tribuatur nobis, quam si non fuisset incarnatus, vel pro nobis oblatus. Ac praeter, ea quae scribit copiosius, in vigesimam septimam distinctionem secundi libri Petri Lombardi, in eo libro quem inscripsit Compendium Theologicae veritatis, octo causas enumerat, quamobrem ex condigno mereamur vitam aeternam. Prima, inquit, est efficacia doni spiritus sancticooperantis in meritum. Secunda veritas dei promittentis. Tertia, persuasibilitas liberi arbitrii consentientis & finaliter perseuerantis. Quarta, difficultas status merendi. Quinta, dignitas Christi nostri capitis interuenientis, quod glorificari debet in membris suis. Sexta, liberalitas dei tribuentis, quem non decet parua reddere. Septima, obsequium sibi fideliter obtemperantis. Octaua, nobi litas operis, quod ex charitate procedit, quod tantum pon deratur in conspectu iudicis, quantum amor ex quo procedit, & ideo non potest sufficienter, nisi a summo bono remunerari. Num & hic nullam Christi mediatoris, nullam promissionis fecit mentionem? Et aequalis horum Guilhelmus Episcopus Parisiensis: Diligens deum & seruiens ei, deum sibi facit revera debitorem: non quidem ex virtute vel bonitate huius amoris vel seruitii, sed magis ex promissione diuina, qua se obligauit bene negotiantibus in talentis sibi commissis. Ac nonnullis interiectis, Nostris meritis solis deum nobis in aliquo facere non possumus debitorem, sed meritis nostris, & promissione sua simul. Qui vero centum annis posterior fuisse videtur Guilhelmus Durandi: Quia in iustificatione, plura & nobiliora sunt a Deo seu a Christo, tum quia etiam illud quod a nobis est, potius haberet rationem mali quam boni, nisi quodam modo esset a Deo per gratiam praeuenientem elicitum, regulatum, & acceptum. Et eius aequalis Ioannes Scotus, posteaquam docuit, nullum actum homnis, secundum strictam iustitiam esse dignum aeternae bea titudinis praemio, extrinseca bonitate, quam habet exsuis principiis, atque ideo recte dici, quod Deus semper praemiat vltra meritum condigni vniuersaliter quidem vltra dignitatem actus qui est meritum: demonstrat simul, quomodo actus aliquis condignum meritum censeatur, dicens quod ille actus est, condignum meritum, hoc est, vltra meritum & bonitatem actus intrinsecam, ex mera gratuita diuina acceptatione, ita vt omnis ratio meriti, non aliunde magis proficiscatur, quam ex ordinatione diuine voluntatis illius actus ad praemium. Quem secutus Gabriel Biel, parentum nostrorum memoria, meritum condigni quiddam in eo, qui operatur, quiddam in ipso opere, quiddam in eo requirere dicit, a quo praemium expectatur. In eo qui operatur, vt sit amicus requiri, nam inimicus non est dignus praemio, sed poena.
Quamobrem, quandiu peccato fuerit aliquis obnoxius, non est, quod praemium expectet, sed poenam, est enim inimicus dei, cum scriptum sit: Similiter odio deo sunt, impius & impietas eius Fructus impiorum inutiles. In opere requiritur, vt referatur ad honorem dei: nam si quis etiam in gratia existens, alio referat opus, quam ad honorem dei, praemium non meretur. In eo qui dat praemium, requiritur acceptatio, siue ordinatio actus, sic eliciti, vel imperati ad tale praemium, ita vt praemium iustitiae in praemiante actum ex gratia procedentem tali praemio aeterno dignum, non innitatur bonitati actus, quam habet ex bonitate intrinse ca, & principiis suis naturalibus, sed diuinae ordinationi, quae est quaedam conuentio siue promissio & pactum: debent autem pacta & promissa seruari. Quam Scotus ordinationem diuinae voluntatis alicuius actus ad praemium, eam exponcus Gabriel promissionem vocat, siue conuentionem & pactum, vt quod opus ex se dignum non erat, aeternae vitae praemio, dignum fiat propter promissionem dei, sic illud ex liberalitate sua tanquam dignum acceptantis, quemadmodum in libro Hester legimus, Hoc honore dignus est, quemcunque rex voluerit honorare. Nunquid & hic nullam fecit de promissione mentionem? Idem Gabriel Biel Missae Canonem explicans, Nullum, inquit, foret nostrum meritum, si non per Christi meritum fieret praemio dignum. Nunquid hic Christi mediatoris oblitus est? Dionisius vero Carthusiensis, qui non ita multis annis Gabrielem praecessit, his verbis vtitur: Actio virtuosa, ex motione actuali spiritus sancti, & ex superna turalibus praestantissimis gratiae donis, & charitatis procedens, talis est dignitatis, quod nullum temporale bonum potest esse condigna aut sufficiens merces eius: ideo secundum valentiores Doctores Scholasticos, Alexandrum, Albertum, Thomam, Bonauenturam & alios, imo & secundum Augustinum, Gregorium, Bedam & alios sanctos, in omnibus promissionibus Mosaicae legis, in quibus temporalia bona, pro praemio actuum virtuosorum promittuntur, sub promissionibus temporalibus intelliguntur spiritualia gratiae bona, ac gloriae dona. Quamuis autem omnia bona quae habemus, sint dona Dei rattamen bene & laudabiliter vti eisdem est meritorum. Et quoniam quae a Deo sunt ordinata sunt, & ipse supergloriosissimus Deus omnia in sapientia feci, atque in cunctis operibus suis misericordiam iustitiamque suam contemperat, ipsemet sic ordinauit, & ita instituit; vt rationalis creatura, per viam non solum misericordiae, sed etiam iustitiae ad summam & aeternalem illam foelicitatem pertingat. Ad incitandum quoque & confirmandum nos in fide, spe, & charitate, & ad laborandum idonea, indefesse & feruide, dignatus est hominibus suis dona bratifica ac diuina, non solum asserendo, sed & promittendo; & iurando praenuntiare, sicque se quodam, modo ad id agendum constrixit, & debitorem conscituit: vnde ad Abraham loquebatur. Per memetipsum iuraui, quia fecis hanc rem, benedicam tibi a Proptequod Zacharias in Cantico suo deprompsit: Iusi radum quo iurauit ad Abraham Patrem nostrum datu rum se nobis.
Hinc & Iacobus dixit Apostolus: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Dominus diligentibus se iterumque Apostolus Paulus: Quam pro misit qui non mentitur Deus. In Apocalypsi etiam: Ambulabunt mecum, inquit, in albis, quodam digni sunt, sitque de condigno hoc meruerunt: nihilominus totum origaliter ex mera bonitate & munificentia superbeatissimi Dei fluxit. Hactenus Dionisius. Nunquid autem & hic de promissione tacuit? Sed quorsum attinet aliorum omnium testimonia producere, quos videre licet, ait Thomam aut Bonauenturam quisiue Scotum esse fersecutos, vt ab horum duorum sententia minime discrepare videantur. Libet nihilominus hit adscribere, verba Ioannis Gersonis, qui vixit ante centum quadraginta annos. Spes, inquit, ad certam beatitudinis expectationem sic se habet. Ponit sibi perfidem, quod est aliqua talis beatitudo: iungit, quod ad illam pura liberalitate & gratia Deus ab aeterno quosdam praedestinat, & eligit. addit, quod ad consequutionem eiusmodi finalis beatitudinis, ordinauit media conuenientia, variis modis, si ne numero, inter quae medium praecipuum est gratia, quae ideo dicitur vita aeterna, quia pignus est vel arra. Hanc autem gratiam nulli daturus est, nisi per medium mediatoris Dei & hominum, quam gratiam pro omnibus meruit ad sufficientiam, sed non efficaciam, nisi incorporatis sibi per fidem habitualem, vt in paruulis, vel actualem & habitualem, quae per dilectionem perseueranter operatur. Quae fides minus explicita fuit in Prophetis tempore legis scriptae, quam in Apostolis tempore gratiae. Et alio loco: Si obsistat fortassis antiquus ille aduersarius, & calum niabitur, iniustum esse, vt alienis precibus, & non propriis operibus quisquam saluetur: ad verbum illud fateor expauescerem, nisi magna merita mea recognoscerem. Habeo autem duo merita magna & valida, & merito pro iis ingrediar in locum tabernaculi admirabilis, vsque ad domum Dei. Et primum quidem est Domini mei passio secundum vero, mei est & ipsius operatio: etiamsi vel minimum quid operatus fuero, etiamsi vel vnum in fine vita gemitum aedidero: Quacunque, inquit, hora peccator ingemuerit, saluus erit. Primum opus operatus est Dominus meus pro me, & sine me, & quia merito eius ipse non eguit, mihi dedit. Secundum opus operatur mecum, & in me, & eius meritum mihi totum dat, ac pro eo & praemium dabit: atque ita verum est, quod electi Deo dicunt: Omnia enim opera nostra operatus es in nobis. Primum meritum ianuam mihi regni coelestis reserat, secundum in beatitudine sedem collocat. De primo scriptum est: Occisus es, & redemisti nos Deo in sanguine tuo, et fecisti, nos Deo nostro regnum & Sacerdotes, & regnabunt super terram. Item Christus pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, vt nos offerret Deo. Et magister Petrus in sententiis: Non potuit patefieri regni aditus, & fieri salus, nisi per mortem vnigeniti, cuius tanta fuit humilitas & patientia, vt merito eius patuerit in eum credentibus regni aditus. De secundo scriptum est: vnusquisque propriam mercedem accipiet, secundum suum laborem. Et alibi: Cuius misericordia locum vnicuique tribuit, secundum meritum operum suorum, & secundum intellectum peregrinationis eius. Bene autem dicitur, secundum intel lectum peregrinationis eius, quia secundum quod magis aut minus se hic peregrinum esse quisquam intelligit, & iuxta intellectum veram patriam inquirit, secundum hoc majus aut minus in regno claritatis habebit. Attamen qui vel vltimus erit in regno, vtpote qui illud sibi conqui uerit vno solo gemitu, vel vno aquae frigidae potu, scimus quod tantam gloriam habebit, quantam nec oculus vidit, suec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit. Et iterum alio loco loquens inimicis animam in desperationem in ducere volentibus: Nec opus est, inquit, vt mihi mea pecata commemoretis inferentes hinc, me coelestibus praemiis esse penitus indignum: id enim scio: sed scio, quod pius inle meus pater Iesus Christus meum debitum soluit, & mea omnia, quotiescunque mihi displicuerint delebit peccata, mihique suo preciosissimo sanguine coeleste regnum lucri fecit & emit, & hoc titulo & nullo alio possessionem eius rei praestolor. Et paulo post ad eosdem. O nequam & desperati, non quidem dico mihi hanc adesse fiduciam, vt absque obseruantia diuinae legis saluari praesumam: esset hoc in dubie non spes, sed praesumptuosa temeritas. Huiusmodi sunt quamplures, qui sine poenitentia & correctione malae vitae Deum eos saluaturum arbitrantur, dicentes, non ideo eos Deum fecisse vt condemnet. Absit vt sic spem meam instituam: quinimo summe cupio in melius reformari, & legem totam adimplere sine qua impossibile esse scio me saluari. Ad id autem faciendum, mihi confido praestari vires a Domino. Sit igitur haec vobis mea responsioquod coelestium bonorum retributionem peto, sub titulo, & in spe mei gloriosi reddemptoris Iesu Christi, qui mihi ius in illis vendicauit, & ob id suam mihi impertiri misericordiam precor, qua in primis a peccatis meis ex mera sua gratia suam auertat faciem, & omnes meas deleat inquitates, & exinde me faciat suae legis factricem & mandatorum eius. Haec Ioannes Gerson.
Quoniam vero, vt supra diximus, hos fere Scholastici Doctores reliqui secuti sunt: nec aliud scripserunt, aut senserunt omnes sancti Monachi, Dominicani, Franciscani, Carthusiani, & cuiuscunque tandem alterius ordinis, quin & quotquot alii fuerunt scriptores, qui Petrum Lombardum sequuti sunt ad haec vsque nostra tempora: quis est incircuncisus iste Philistaeus, qui sic audet acici Dei viuentis exprobrare, quasi nihil in ea tot seculis de mediatore, nihil de promissione seu Euangelio, nihil de fide seu fiducia mediatoris dictum sit? Videtur hic non modo Theologos non legisse vnquam, sed ne templa quidem Christianorum ingressus aliquando: vidisset in his Iesu Christi mediatoris nostri simulachra, per quae templum ingredientes, vt in hoc vno mediatore spem nostram omnem defixam habeamus, admonemur: & quum alia pleraque animaduertisset, de quibus initio libri huius scriptum est a nobis: tum illud audiuisset, quod in iis orationibus, quae funduntur ad altare, (vulgo collectas vocant,) praeces omnes ad Deum pa trem fere dirigimus: neque per alium concedi nobis ea quae petimus, postulamus, quam per vnicum Dei & hominum incediatorem, Dominum nostrum Iesum Christum: vt dicere fuisse mediatorem orbi Christiano tot seculis ignotum, non sit aliud quam dicere: nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
Verum isti qui dici volunt (si diis pla cet) Euangelici, verum an falsum dicant, nihil sua referre putant, dum quos Christus pretioso sanguine suo collegit, eos dispergere, & a corpore ipsius, quae est Ecclesia, segregare, Sathanaeque lucrifacere queant. Quam ad rem cum non aliam esse viam commodiorem intelligerent, hoc illis commentum placuit, ignoratum tot seculis fuisse mediatorem Dei & hominum, hominem lusum Christum, qui dedit semetipsum redemptionem pro omnibus, nihil de promissionibus, nihil de beneficiis eius dictum esse, verum hoc actum potius, vt ea quam maximo obscura essent omnibus. Atque interim haec ab imperitis, non leguntur modo, magna cum admiratione: verum, etiam non minore leuitate creduntur.
Sed iam quae sit Ecclesiae sententia de meritis operum, & quam sint ab om ni veritate longe remota, quae matri nostrae per filios desertores affinguntur, satis planum secisse videmur. Ex his autem quae iam dicta sunt ad ea quae per istos obiiciuntur, facile fuerit respondere. Nam & nos cum Paulo non inuiti fatemur, quod non sunt condignae passiones huius tempons ad futuram gloriam: quin & illud addimus, Si fieri posset, vt quis ab eo die quo conditus est orbis, ad extremum vsque iudicii diem viueret, ac per omne tempus id non modo laboraret, verumetiam extrema quaeque supplicia pro Deo pateretur, nondum essent labores illius & cruciatus digni, quibus aeternae vitae praemium redderetur.
Quamobrem ipsa quidem operum natura, siue substantia, digna non est: verum dignus est Deus, qui operatur ea in nobis: digna est Christi passio, per quam quae indigna fuerant ex se, digna facta sunt opera nostra aeternae vitae retributione: digna est denique charitas quae diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, quae cum finem nesciat, non est huius temporis: atque ideo nullum temporale, sed aeternum praemium illi pro dignitate tribui potest. Sed nec illud imus inficias, quod facti sumus, vt immundi omnes & quasi pannus menstruatae vniuersae iustitiae nostrae. Sed quid si sanguis Iesu Christi emundauit nos ab omni peccato? si propterea dedit semet ipsum pro nobis, vt nos redimeret ab omni iniquitate, & mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum? nunquid cuacuabo crucem eius? nunquid moriis illius beneficium abolebo? nunquid non agam potius gratias infinitae bonitati illius & misericordiae? per quam factum est, quod iustitiae meae, quae natura sua tanquam pannus menstruatae fuerunt, sanguine illius ablutae, factae sunt mundae, factae sunt acceptae Deo, factae sunt per hanc illius accepta: tionem dignae praemio vitae aeternae: quod fulget in allis iustitia meritorum Christi: quae si non adesset, si non fulgeret in illis, essent adhuc quales fuerunt, tanquam pannus menstruatae. Sic a Ruperto Abbate scriptum legimus: Quem tu erudieris Domine, ille scit quod iustitia nulla sit, quod omnis ex operibus iustitia vana sit, nisi testimonium habeat ex fide huius filii hominis Iesu Christi cuius sanguis cum aqua fluens de latere eius, nisi iustos omnes emundasset, immundae, & sordidae essent omnes iustitiae. Confitemur & illud non magis humiliter, quam & veraciter & libenter: quod quum fecerimus omnia, quae nobis praecepta sunt, serui sumus inutiles, quod debuimus facere, fecimus.
Sed quid si ille iam non dicit nos seruos, sed amicos? quid si non tantum amicorum, sed etiam filiorum suorum honore nos & appellatione dignatur. quibus omni iure coelestis regni debetur haereditas? quid si tanta liberalitas eius est, qui fons est perennis totius bo nitatis, vt vltro se obliget, vt cui nos debitores sumus, ipse se nobis ex promissione debitorem constituat? Debito. enim factus est, inquit Augustinus, non aliquid a nobis accipiendo, sed quod ei placuit promittendo. Illo ergo modo possumus exigere Dominum nostrum, vt dicamus, redde quod promisisti: quia fecimus quod iussisti, & hoc tu fecisti, quia laborantes iuuisti. Quem sequutus Fulgentius, Ecce qualis est, inquit, dominus noster, vt donando debeat: & quanto magis donat, tanto magis eum de bitotem esse non pigeat. In quantum enim gratis largitur, in tantum debitor inuenitur, nec eum potest aliquis debitorem habere, nisi in eo, quod ipse dignatus fuerit gratuita largitate conferre. Hanc igitur illius, inenarrabilem beneficentiam nunquid non obuiis vinis amplectar potius, quam vt parum illi me gratum praestem? Scio quod bonorum meorum non eget: scio me nihil habere, quod ab eo non acceperim: scio quod illius sunt omnia, neque possum illi dare quicquam, quod de manus eius non acceperim: scio, quod illius munera sunt, si quiae sunt merita mea: ac si quid valet opus aliquod meum, Christi passionis & mortis merito valet, quod iustitia meritorum eius fulget in virtutibus meis si quae sunt: omne meritum illius vt sit proprium, neque debere mihi quicquam possit, Sed quid faciam illius immensae bonitat? Nunquid oculus tuus nequam est, quoniam ille bonus est? Agnosco quae dicis omnia, vera esse confiteor, cum digito Dei scripta sint.
Sed quis ego sum, qui modum ponam diuine benignitati, quae tanta est, vt etiam pro iis, quorum nomine ipse debeo, se mihi debitorem Deus consituat, vt suis ipse donis mercedem promittat, vt suis ipse muneribus coronam tan buat, quae mihi certe iam debetur, non ex operis mei per se consyderati dignitate, sed ex immensa promittentis Dei liberalitate. Quis vnquam praedicare satis poterit admirandam hanc illius bonitatem? quam quanto mihi Sathan magis inuidet, tanto magis de illa gloriabor, tanto maiores illius authori gratias agam, tanto sum in illa perpetuo praedicanda futurus diligentior, & cum Propheta dicam: Misericordias Domini inaeternum cantabo. Qui cum & illud canam lubens: Non intres in iudicium cum seruo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis viuens. Nam, quemadmodum etiam Ioannes Gerson admonuit, aliter cum Sathana loquimur, si quando ille nos in desperationem adducere, aut si quando opera quae Deus operatur in nobis, eleuare, ac omne meritum illis detrahere conatur, quo segniores nos ad bene operandum reddat: aliter agimus cum sistendi sumus in conspectu diuinae maiestatis: Tunc enim nos cum sancto Abraham cinerem & puluerem esse recognoscimus: tunc nos miserrimos peccatores & omni suppliciorum genere dignos profitemur, tunc qua summa possumus animorum nostrorum submissione, veniam deprecamur, tum quasi super terram stamus, alas submittentes, quas in altercatione cum Diabolo, quasi in caelo volantes, extensas tenemus, vt sem per & erecti coram Diabolo, & humiles coram Deo reperiamur: Quod etiam Bernardum fecisse scribit Guilhelmus, qui cum extremum iam spiritum trahere videretur in excessu mentis suae ante tribunal Domini sibi visus est praesentari. Affuit autem inquit, & Sathanas ex aduerso improbis eum accusationibus pulsans. Vbi vero ille omnia fuerat prosequutus, & viro Dei pro sua fuit parte dicendum: nihil territus aut turbatus ait. Fateor, non sum dignus ego, nec propriis possum meritis regnum obtinere co lorum.
Caeterum duplici iure illud obtinens Dominus meus, haereditate scilicet Patris & merito passionis. Altero ipse contentus, alterum mihi donat, ex cuius dono iure illud mihi venditans non confundor. In hoc verbo confusus inimicus, conuentus ille solutus, & homo Dei in se reuersus est. Sed & Anselmus Archiepiscopus Cantuariensis interrogationes quasdam praescripsisse dicitur infirmus in extremis constitutis: inter quas extrema est: Credis te non posse nisi per mortem Christi saluari? Respondet infirmus, Etiam. Tum illi dicitur: Age ergo, dum superest in te anima, in hac sola morte fiduciam tuam constitue, in nulla alia re fiduciam habe, huic morti te totum committe, hac sola te totum contege, torum immisce in hac morte, totum confige, in hac morte totum inuolue. Et si Dominus Deus voluerit te iudicare, dic. Domine, mortem Domini nostri Iesu Christi obiicio inter me & tuum iudicium, aliter tecum non contendo. Et si tibi dixerit, quia peccator es, dic: Domine, mortem Domini nostri Iesu Christi pono inter te & peccata mea. Si dixerit tibi, quod meruisti damnationem, dic: Domine mortem Domini nostri Iesu Christi obtendo inter me, & mala merita mea, ipsiusque meritum offero pro merito, quod ego debuissem habere nec habeo. Si dixerit, quod tibi est iratus, dic: Domine mortem Domini nostri Iesu Christi, oppono inter me & iram tuam. Quamuis exempla Sanctorum commemorare liceat, qui quum iam essent morti proximi, non omnino suis operibus diffidere visi sunt, sic Exechias rex, quum dixisset illi Dominus: Dispone domus tuae, quia morieris & non viues: conuersa facie sua ad parietem, orauit Dominum & dixit: Obsecro Domine, memento quaeso, quomodo ambulauerim coram te in veritate, & in corde perfecto & quod bonum est in oculis tuis fecerim. Ac maiore cum fiducia Paulus, cum delibaretur, & tempus resolutionis iam eius instaret: Bonum, inquit, certamen certaui, cursum consummaui, fidem seruaui: in reliquo reposita est mihi corona iustitiae, qua reddet mihi Dominus in illa die, iustus iudex. Quibus verbis etiam cognominem eius Paulum Erenutam, iamiam ex hac vita migraturum, vsum fuisse scribit Hieronymus. Qui de Hilarione quoque narrat, quod cum iam modicus calor teperet, in corpore, nec praeter sensum quicquam viui hominis superesset, haec verba protulerit. Egredere quid times? egredere anima mea, quid dubitas? septuaginta annis seruiuis sti Christo & mortem times? atque in haec verba spiritum exhalauit. Sed quorum quenquam reperire licet, his praeser tim temporibus, quibus abundauit iniquitas, refrixit charitas multorum, qui sic vitam suam transegerit, vt peraeque confidenter vt is loqui possit, ex diuersorio corporis huius aeternam illam in domum migraturus?
Quamobrem tutius fuerit, vt cum sancto Iob vereamur omnia opera nostra, cum non sine causa videamus in Ecclesia Catholica sem per obseruatum, vt qui morti iam sunt proximi, diligenter admoneantur, enam simulachrque Christi crucifixi ante oculos posito, quo propriae iustitiae diffisi, in vna Christi iusti tiam, spem suam & fiduciam omnem habeant collocatam illam patri coelesti repraesentent, illi vni innitantur. Sic enim futurum est, vt inanem gloria fugiamus, dum praecipuum authorem & consummatorem nostrae iustitiae Christum profitemur, & ipsius merita denuo nobis appli cari promereamur, ad eas quae tunc occurrunt tentationes superandas. De Ambrosio scribit Possidonius, quod moriturus dixerit. Non sic vixi, vt me pudeat inter vos viuere, sed nec mori timeo, quia bonum Dominum habemus Quae verba senex Augustinus, tanquam elimata ac librata, sit admiratus ac vehementer laudauent. Ideo enim eum dixisse: nec mori timeo, quia bonum dominum habemus, ne crederetur praefidens de suis purgatissimis moribus praesumpsisse. Quod vero praecessit: Non sic vixi, vt me pudeat inter vos viuere, ad illud respicientem dixisse, quod homines de homine nosse poterant. Nam sciens examen aequitatis diuine, de bono Domino, quam de meritis se dicit magis confidere. Quanquam illa Psalmographi verba non ita doctores sancti accipienda putauerunt, vt negari per ea ciederent iustificari quenquam in extremo iudicio, certum est enim quod omnes nos manifestari oportet an le tribuunal Christi, quodque iudicium ibi futurum sit de operibus, vt referat vnusquisque propria corporis prout gessit, siue bonum siue malum.
Quamobrem si nemo tum sustincaretur, si nemo referret propria corporis, prout aliquid boni gessit, neque glorificaretur quisquam, nec essent quibus recte dici posset: Venire benedicti patris mei, possidere paratum vobis regnum a constitutione mundi. Quae verba proferens Augustinus, quaerit: Quibus meritis? Et statim subiungit: Esuriui enim & dedistis mihi mandutare &c. Erit igitur iudicium & retributio secundum opea, erit iustificatio secundum opera cuiusque. Ibunt qui bona egerunt in resurrectionem vitae.
Caeterum expendamus Prophetae verba diligentius. Non dixit simpliciter, Quia non iustificabitur omnis viuens, verum addidit in conspectu tuo. Hoc itaque dixisse videtur, quod in libro Iob scriptum legimus. Nunquid homo, Dei comparatione iustificabitur, aut factore suo purior erit vir? Ecce qui seruiunt ei, non sunt stabiles & in angelis suis reperit prauitatem, quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea. Et alio loco: Vere scio, quod ita sit, quod non iustifica bitur homo compositus Deo. Et iterum alio loco: Nunquid hustificari potest homo compositus Deo aut apparere mundus natus de muliere? ecce luna etiam non splendet, & stellae non sunt mundae in conspectu eius: quanto magis homo putredo, & vermis, & filius hominis vermis? Quae loca enarrans Gregorius. Humana, inquit, iustitia, diuino liustitiae comparata, iniustitia est: quia & lucerna in tenebris lucere cernitur, sed in solis radio posita tenebratur. Et rursus, Homo quippe Deo non compositus, iustitiam percipit, compositus amittit: quia quisquis authori bonorum se comparat, bono se quod acceperat, priuat. Nunquid negat Gregorius habere nos nostram iustitiam? percipit, inquit, iustiam, non compositus, amittit compositus Deo. Quid aliud his verbis, quam hoc indicare videtur, quod non comparata Deo est aliqua iustitia nostra, comparata illi mera est iniustitia? Sicut est aliquis lucernae splendor in tenebris, caeterum si ponatur in solis radio, merae sunt tenebrae. Quod indicat etiam Origenes, explicans illud ex Annae Cantico: Non est sanctus, sicut Dominus. Si scriptum esset, inquit, non est sanctus, nisi Dominus, consequens erat omnes nos renuntiare nobis meripsis, ab hac spe, vt sancti efficeremur, nunc autem necessaria distinctione vtitur, & dicit. Non est sanctus sicut Dominus, hoc est: Etsi sint sancti multi, sed nullus ita san ctus est vt Dominus. Possunt ergo multi sancti fieri, sicu& mandatum Dei dicit: Sancti estote, quoniam & ego sanctus sum, sed quantumcunque quis in sanctitate proficiat, quantumlibet puritatis, & synceritatis acquirat, ita esse sanctus homo non potest, sicut Dominus: Quia ille largitor sanctitatis est, iste susceptor: ille sanctitatis fonest, hic autem sancti fontis potator, ille sanctitatis lux est, hic sanctae lucis inspector, & ideo non est sanctus, sicut De minus. Hoc & ab Hilario dictum aliquot ante seculis hiverbis legimus: Quanquam vero eam esse infirmitatem humanae naturae meminerimus, vt ex comparatione diis nae bonitatis bonus nemo sit: sed incomparabilis illa di uinitatis exceptio, non interclusit bonitatis officium, v secundum comparationem hominum inter homines, bo nus nemo sit. Ad eundem modum Ioannes quoque Chysostomus: Quemadmodum hora vespertina, quis stel lam aliis comparatam lucidam vocat, quam sole fulgete lucidam nemo diceret, quod excellens splendor solis, fulgorem stellae obtegit: ita & hominem veracem ac bonum esse dicimus, quando eum cum aliis hominibus coferimus e caeterum quando eum cum Deo comparamus non est verax: Omnis enim homo mendax. Et qui fuvtroque posterior Beda Presbyter explicans locum Euan gelii: Vos quum sitis mali, nostis bona data dare hominibus: Apostoli, inquit, qui electionis merito bonitatem generis humani, multis excesserunt modis, superne boni tatis intuitu mali esse dicuntur, quia nihil est per semeti sum stabile, nihil immutabile, nihil bonum nisi Deitas sola Omnes vero creaturae, vt beatitudinem aeternitatis, vel immutabilitatis obtineant, non hoc per suam naturam, sed pecreatoris sui participationem & gratiam consequuntur. Nomodo iustitiam non habere, sed ne esse quidem dicimur con parati Deo, sicut in libro de diuinis nominibus non vt loco docet Dionysius, & post eum Origenes, explicans illuc ex Annae Cantico. Non est praeter te.
Sed & Augustinus Omnia quae creata sunt, quamuis ea Deus fecerit bona vade, creatori tamen comparata, nec bona sunt, cui comparata nec sunt: Qui Prophetae locum hunc adduces in eodem libro oc est, inquit, ne intres in indicium cum seruo tuo, noli se iudicare secundum te, qui es sine peccato, quia non iuficabitur in conspectu tuo omnis viuens. Quod ait, on iustificabitur, ad illam perfectionem retulit, quae hac vita non est. Neque secus interpretatus est Arnous, qui centum plus minus annis Augustinum praecesse videtur a Non intres, inquit, in iudicium cum seruo lo: hoc ergo voluisti dicere, iustitia tua est, vt Dominus iudicium intrare cum seruo contemnat quis enim ad imparationem tuam iustificabitur homo? quamuis sanquin & electum & mundum, & laudabilem, in conspectu lo, id est, ad comparationem tuam, siue diuina iudicia, se humana probare non possunt. Omnis enim pulchrido te praesente deformis est, omnis fortitudo te praeseninfirma, omnes diuitiae te praesente mendicitas, omnis stitia te praesente iniustitia. Ad eundem modum Eulimius quoque, non dixit simpliciter, inquit, non iustificatur, sed, in conspectu tuo non iustificabitur, hoc est, si ad immam iustitiam tuam comparetur, & iuxta illam exliratur. Eandem interpretationem adferunt, Bernardus, ilarius & Hieronymus & alii Psalmorum interpretes Quo magis autem intelligi queat, ita rem accipiamus. Est stus Deus, est iustus Dei filius Dominus noster Iesus hristus, quatenus homo, sunt iusti Angeli, sunt iusti & sii Spiritus bratorum in caelis degentium, sunt iusti & holines in terris agentes. Deus ita iustus est, vt sit ipsa iusti Christus quatenus homo, plenitudo est iustitiae: In igelis caeterisque spiritibus beatis, est quidem perfecta iuitia, sed quae longius abest a perfectione, si cum Dei iusti a comparetur. Nos autem in hac vita degentes, de pletudine Christi, si qui iusti sumus, accepimus omnes pro odulo nostro, tanquam particulas nostras perexiguas, nae si examinentur quales ipsae sunt in se, certum est quod mundae sunt, quod nomen iustitiae non merentur, quod ternae beatitudinis praemio dignae non sunt.
Sed quoam de plenitudine Christi sunt, quoniam opera manuum sius sunt, quoniam illius precioso sanguine conspersa int, ex eo fit, quod acceptantur a Deo, tanquam aeternae ratitudinis praemio digna, totum vt sit bonitatis & mise cordiae diumae. Illa est quae praeuenit nos, illa est quae subquitur nos, illa est, quae nobis adhaeret, siue cum conuermur, siue cum praeliamur, siue cum coronamur, quemadmodum a Dauide scriptum legimus misericordia eius praeueniet me. Et iterum: misericordia eius subsequetur me. Praeuenit nos eius misericordia, quando qui prior dilexit nos, fidem nobis largitur, quae per charitatem ope ratur: Subsequitur nos, quando, quae munera nullis nostris meritis praecedentibus, ex mera sua liberalitate largitus est, ea quoniam non sumus aspernati, tanquam nostra merita coronat: coronat autem in misericordia & misera tionibus. Huc respexisse videtur Gregorius dicens, non bonitate nostra sed Dei sic, vt homo terrenus bonis coelestibus perfruatur, donum quippe Dei est, non ex nobis. Et alio loco Illam sanctorum foelicitatem misericordiam esse dicit, quoniam & ex hoc misericordia iure potest, inquit, nominari quia pro illis operibus datur, quae sine praeuentu diuinae misericordiae nemo assequitur, quia quibus misericorditer tribuit, vt in hac vita bene operentur, eis misericordius largitur, vt in aeterna beatitudine centuplicato fructu remunerentur. Haec est gratia quam pro gratia dandam sanctus Apostolus perhibet, vt quibus in hac vita diuinitus datur gratia sanctificationis, eis in futuro detur gratia aeternae foelicitaris. Et tamen haec ipsa bonitas, haec ipsa misericordia Dei iustitia est: iustum est enim quod misericordia motus per Prophetam dixit, pater ille misericordiarum, & Deus totius consolationis: In qua cunque hora ingemueris, saluus eris, vt illud praestet, promissique sui memor, vel extremum peccatoris gemitum co ronet in misericordia & in miserationibus suis multis quod etiam in latrone praestitit, propter facinora sua in crucem acto, qui simul vt dixit: Memento mei Domines cum veneris in regnum tuum, statim audire meruit, Hodie mecum eris in Paradiso. Atque hoc est fortassis, quod a Propheta scriptum legimus. Exequabit gratiam gratia eius: hoc est, quod Ioannem quoque dicere voluisse scribit Augustinus, qui posteaquam dixit: de plenitudine eius ad cepimus omnes: mox adjecit, & gratiam pro gratia: pro gratia fidei, spei & charitatis, in quibus per gratiam eius proficientes ambulamus, accepimus iam spe, acceptum deinceps etiam re, gratiam illam de qua loquitur Paulus. Gratia autem Dei vita aeterna. Quem sequutus Ruper tus: Prius, inquit, in hac vita gratiam dat, diuersa credentibus in se tribuens charismata, & post in illo seculo, de quo nunc sermo est, pro gratia bene ex pensa, retributionis aeterna praemia recompensat. Et aequalis Ruperti Bernardus, eadem illa Ioannis verba explicans: Gratiam pro gratia: Triplicem, inquit, gratiam diuinitus accepimus Vnam quam conuertimur, aliam qua in tentationibus adiuuamur, tertiam qua probati remuneramur. Et prima quidem beneplacitum est: secunda meritum, tertia praemium: de prima dictum est, de plenitudine eius omnes accepimus, de duabus reliquis dictum est, & gratiam pro gratia, id est, munera gloriae aeternae pro merito temporalis militiae. Vocatur autem vita aeterna gratia, non ob aliud sicut scribit Augustinus, nisi quod gratis datur, nec ideo quia ineritis non datur, sed quia data sunt & ipsa merita quibus daturi, vt cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronet quam dona sua, quam ea quae non despicit opera manuum suarum. Cuius etiam alio loco verba sunt haec. Quia & ipsa vita aeterna, quam certum est bonis operibus debitam reddi, a tanto Apostolo gratia Dei dicitur, cum gratia non operibus reddatur, sed gratis detur: sine vlla dubitatione confitendum est, ideo gratiam vitam aeternam vocari, quia his meritis redditur, quae gratia contulit homini. Recte quippe ipsa intelligetur; quae gratia in Euangelio legitur, gratiam pro gratia, id est, pro his meritis, quae contulit gratia. Qua de re sic ante Augustinum quoque scripsit Basilius: Quis adeo rudis est, vt non audiuerit de bonis quae Deus praeparauit dignis, vt ignoret quod corona iustorum est, spiritus sancti donum siue gratia, quae largior tum ac perfectior exhibebitur, cum iuxta proportionem recte factorum spiritualis gloria fuerit vnicuique distributa. Neque hac vna in re illustus est illius gratia & misericordia, quod sua dona coronare in nobis dignatur, magis etiam in hoc insignis est, quod vnigenito suo filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: tradidit autem ad illudendum, flagellandum & morte turpissima condemnandum, vt passionis & mortis illius merito mereri nobis vitam aeternam liceret. Atque haec illa videtur esse misericordia, de qua dicit Augustinus. Vae etiam laudabili vitae hominum si remota misericordia discutias eam Nam nisi Christi misericordia intercessisset, qui semetipsum tradidit pro nobis, oblationem & hostiam Deo, nis sanguis eius interpellaret, nisi vultui Dei pro nobis appareret, cicatrices illi suas ostentans, vae foret quamlibet laudabili vitae nostrae, si remota hac misericordia discutienda veniret. Ad hanc igitur misericordiam confugiamus, secundum hanc misericordiam iudicari petamus, vt in illa die tremenda, quando coeli mouendi sunt & terra, non iudicentur opera nostra qualia sunt in se actum enim erit de illis, si secundum naturam, siue substantiam ipsorum, iudicium factum fuerit, sed iudicentur tanquam a Deo data, tanquam opera manuum illius, tanquam (quae nunquam satis est praedicanda bonitas illius & misericordia) Iesu Christi sanguine respersa, & per eum in honorem adducta, vt iam non possint aeternae vitae praemio digna non censeri. Si quis nos tanquam Adae spectet filios, si quis opera nostra tanquam ex nobis profecta consyderet, re vera digni non sumus, quibus tam excellens praemium detur, & sunt omnes iustitiae nostrae, tanquam pannus menstruatae.
Sed quid si pater ille misericordiarum, dignos nos fecit, in partem sortis sanctorum in lumine? quid si propterea filius eius vnigenitus, pati, crucifigi, mori dignatus est, vt nos qui eramus inimici, & natura filii irae, efficeremur ciues sanctorum & domestici Dei, efficeremur membra eius, efficeremur non amici mo do, verum etiam filii Dei: si filii & haeredes, haeredes quidem Dei, fratres autem & cohaeredes Christi: vt quae opera nostra, per se fuerunt immunda, ea sanguine ipsius abluta, munda & grata redderentur in conspectu Dei, aeternaeque beatitudinis praemio digna. Praeclare Athanasius. Quemadmodum verbum caro factum est, sic & homoquae Dei sunt per verbum accepit. Omnia enim quae homo accepit, verbum dicitur accepisse: vt quamuis indignus sit homo, quantum ad naturam eius pertinet qui talia acciperet, tamen propter verbum carnem factum accepisse monstretur. Discutientur igitur in extremo iudicio opera nostra, sed non remota misericordia Christi, qui non solum author eorum & effector est, verumetiam quae natura sua fuerunt immunda, sanguine suo mundare dignatus est. Simul illud effecit, vt quod illis deest, suae passionis & mortis precio compensetur: vt recte cum Bernardo dicere possimus. Pauperes sumus, parum dare possumus. attamen reconciliam possumus pro paruo illo si volumus, Totum quod dare possum miserum corpus istud est, id si dedero satis est: si quo minus, addo & corpus ipsius, iam illud de meo est, & meum est: Paruulus enim natus est nobis, & filius datus est mihi, de te domine suppleo, quod minus habeo in me. Cuius alio loco de meritis, haec est sententia: Sufficit ad meritum scire, quod non sufficiant merita: sed vt meritum satis est, de meritis non praesumere, sic carere meritis, satis ad iudicium est.
Porro infantium renatorum neminem carere meritis, sed Christi habere merita, quibus se tamen indignos reddunt, si sua iungere non nequiuerint, sed neglexerint, quod quidem periculum iam adultae aetatis est. Merita proinde habere cures, habita data noueris, fructum speraueris Dei misericordiam, & omne periculum euasisti, paupertatis, ingratitudinis, praesumptionis. Periculosa paupertas penuna meritorum Praesumptio autem spiritus fallaces diuitiae, & ideo: Diuitias & paupertatem ne dederis mihi, ait Sapiens. Foelix Ecclesia, cui nec merita sine praesumptione, nec praesumptio absque meritis deest: habet vnde praesumat, sed non merita: habet merita, sed ad promerendum non ad praesumendum, ipsum non praesumere nonne promereri est?
Ex quibus Bernardi verbis colligimus, alia esse merita paruuli, siue cuiuscunque tandem alterius recens baptizati, alia adulti, post Baptismum aliquandiu superstitis; ille non habet sua, sed sola Christi merita, & secundum illa iudicabitur dignus vita aeternae adultus vero, Christi meritis iungit sua quoque, quae si bona sunt, pronuntiabitur & ille dignus in extremo iudicio, qui possideat regnum patris ab aeterno sibi praeparatum, iuxta merita sua Christi meritis innitentia. Simul & illud perspicuum est ex his Bernardi verbis, quod non merita, sicut nouatores contendunt, sed praesum, ptionem de meritis excludere videtur, sicut & ille qui dixit: Quantum detrimentum est non laborare, tantum periculi de labore praesumere. Quam frequens autem illud est apud Chrysostomum, vt ne aliis in rebus vllis, quam in bonis operibus confidamus. Sic in Matthaeum scribens monet, vt vnusquisque nostrum nulla in re spem suam, nisi post Dei misericordiam, in sanctitate morum constituat. Cuius in his quoque Commentariis, quae in Genesin aedidit, haec verba sunt. Habenda est salutis expectatio, in omni virtutis operatione, & neque in appellatione, sublime sapere, neque in cognatione sanctorum virorum, neque in aliquo, sed in fiducia bonorum operum, imo neque in illis multum de se sentire, sed tunc magis humilem & modestum esse oportet, cum magnas virtutum diuitias congerere possumus: sic enim & ipsi collectas diuitias custodiemus & gratiam Dei nobis concilia bimus. Enimuero propter hoc & Christus discipulis suis dicebat: Cum omnia feceritis, dicite serui inutiles fumus Igitur in omnibus inflationes & fastus nostros humilie mus, & discamus modesti esse, & non extolli in bonis opribus, & scire maximam virtutem esse, in bonis operibus modeste atque humiliter se habere. Non repraehendit hic fiduciam operum Chrysostomus: qui super eundem librum couimendatus opera multae nobis fiduciae esse fulcimenta scribit. Et in alio quodam libro, vnum duntaxat apud Christi tribuunal patrocinium esse dicit operum, quo qui caruerit, aliunde nusquam, inquit, saluti locus est. Et rursum in Paulum scribens: Oramus, inquit, vt post baptisi mum etiam vitam honestam habemus. Tu contra studes vt hinc migres absque bona vita: Quid autem refert si iustus sias, sed sola fide? at nos optamus, vt & ex benefactis habeas fiduciam. Non repraehendit igitur fobriam operum fiduciam Chrysostomus, sed sicut ab eodem scriptum est, aut quisquis ille fuit author operis imperfecti. In omni re ex ipsa re nascitur, quod exterminet rem, vtputa in ligno, ex ipso ligno nascitur vermis, qui exterminat lignum, ex vestimento nascitur tinea, quae comedit vestimentum ex oleribus nascitur vermis, qui olera vniuersa corrumpit, Sic & in spiritualibus ex ipso proposito eorum spirituali, accipit occasionem inimicus, vnde eis retia texit, ita vt cum caetera vitia tantum in malefactis valeant, sola superbia etiam in recte factis cauenda sit: hanc a nobis amoliri studet his verbis Chrysostomus. Quod apertius etiam alio loco demonstrat, dicens: Caueamus de nobismet ipsis dicere gloriose, hoc enim nos & hominibus & deo facit abominabiles. Et idcirco quanto maiora fecerimus bonatanto de nobis minora dicamus: Hoc enim modo maxi mam, & coram Deo & coram hominibus gloriam consequemur: nec solum gloriam quae a Deo est, verumetiam mercedem rettributionemque plenissimam. Noli errgo mecedem reposcere, vt merearis accipere: tu saluari te Dei gratia confitere, vt se ille tibi debitorem fateatur: nec modo pro operibus tuis, verum etiam pro hac grata humilique sen tentia: quando enim aliqua fecerimus, habemus eum proculdubio debitorem, quando vero nihil arbitramur nos operatos, amplius etiam de tali meremur affectu, quam propter opera ipsa quae facimus. Minimum itaque de se sensisse. tam magnum est, quam maximas res fecisse, quod si non adsit, nec ille poterint esse laudabiles: nam nos quoque famulos habentes, tum eos maxime comprobamus, quando cum bona gratia in omnibus obsequuti, nihil se grande arbitrantur egisse.
Itaque si bona tua magna vis facere, noli ea magna putare, aliter enim magna esse non possunt. Sic enim Centurio dixit: Non sum dignus, vt intres sub tectum meum & propterea dignus effectus, supraque omnes Iudaeos iure mirabilis. Sic etiam Paulus ait: Non sum dignus vocari Apostolus: & omnium primus inuentus est. Sic & Ioannes: Non sum, inquit, dignus soluere corrigiam calciamenti eius, & idcirco amicus factus est, & manum Christus quae indignam se calciamentis esse ducebat, a pedum obsequio ad caput suum subleuauit. Sic etiam Petrus ait. Exi a me Domine, quia homo peccator sum, & propterea factus est Ecclesiae fundamentum. Nihil enim sic est amicum Deo, quam si quis se minimis annumeret, hoc est enim caput totius Philosophiae atque fastigium. Et iterum explicans illum locum ex libro Paralipomenum Elatum est cor Oxiae: Nihil, inquit, perinde gignit super biam, vt bona conscientia, nisi aduigilemus: vnde Christus sciens quod post benefacta nos hic morbus adoritur, dicebat discipulis suis: Cum omnia feceritis, dicite inutis les serui sumus. Cum enim haec noxia bestia parat inuadere vos, tunc, inquit, per haec verba fores illi occludite: neque dixit, cum omnia feceritis inutiles estis, sed vos dicite, inutiles sumus. Dic, ne metuas, non ex tuo iudicio fe ro sententiam: nam si tu teipsum dixeris inutilem, ego te vt vtilem coronabo. Explicans eundem locum Faustus, qui non multo fuit Chrysostomo posterior. Aduerte, inquit quia non exclusit operis studium, sed operantis requirit obsequium, nec laborem seruitutis recusat, sed humilitatem mentis insinuat. Vitium ergo quod laborem fugiendum imperitissime putas non in opere, sed in corde consistit. Totis ergo laboribus laboro, sed quicquid de superna langitate percepero, gratiae non industriae deputabo. Beneficium vocabo non pretium: donum testabor esse, non me ritum, remunerationem non retributionem. Ex his Chrysostomi & Fausii locis videre licet, quemadmodum quae Christi verba nostri temporis haeretici producunt, ad extenuanda merita operum iis non modo non extenuari, verum amplificari potius ea sint interpretati, modo vt quae sequi solet in recte factis, periculosa vitetur arrogantia: aliud enim loquitur homo, aliud loquitur Deus. Homo dicit: Seruus sum, & seruus inutilis. Quid Dominus? Euge, inquit, serue bone & fidelis. Et, Iam non dico vos seruos, sed amicos: quin & pro seruis fratres appellat, & qui le vocant seruos inutiles, Deus appellat filios suos: atque ipsi qui se nunc vocant seruos inutiles, audient a Domino Venite benedicti patris mei: & audient commemorari sua benefacta, quae ipsi se fecisse nesciebant.
Neque vero solus Chrysostomus, verumetiam aequalis eius Basilius, vsque eo non reprehendit fiduciam operum, vt disertis etiam verbis scriptum reliquerit: Mulctaris, sed diuitiis coelestibus & thesauro quem per bona opera tibi reposuisti, intende Et alio loco: Exhibe opera, & tum demum exige retribus tionem. Iterum alio loco: hominem saluum fieri dicit, per iustitiam operum. Et in Homilia quam scripsit in initium Prouerbiorum: Omnes, inquit, qui viam Euangelicam incedimus, mercatores sumus, per opera mandatorum nobis possessionem coelestium comparantes. Quo sensu dictum etiam est ab Augustino: Auaritia te ad Indos misit, ad deportandum aurum, ego tibi ante ostium Christum posui, a quo emeres regnum coelorum. Et ab Ambrosio Habemus plura subsidia quibus peccata nostra redimamus, sed tu ipse venalis es, peccatis tuis venundatus es, redime te operibus tuis, redime te pecunia tua, vilis pecunia sed pretiosa est misericordia. Eleemosyna, inquit, a peccato liberat. Et alibi dicit, Redemptio viri diuitiae eius. Et in Euangelio dominus dicit, Facite vobis amicos de mam mona iniquitatis. Et a Ioanne Chrysostomo, Pretium non appono, ne obiicias inopiam: quanti potes, tanti eme: habes denarium, eme coelum, non quod venale sit caelum, sed quod clemens est dominus: non habes denarium, da calicem aquae frigidae: inquit enim, Quicunque dederit vni ex minimis istis, calicem aquae frigidae propter me, non perdet mercedem suam. Mercatura negotiatioque coelum est, atque ipsi pigritamus, da panem & accipe paradisum, par ua da & magna suscipe: da corruptibilia, & incorruptibilia accipe. Et alio loco: Pro paucis iugeribus, & exiguis habitaculis, non modo aurum, sed proprium quoque sanguinem frequenter impendimus: vt vero coelum nobis emamus ipsum, ne haec quidem, quae nostris vsibus superant, erogamus: & hoc cum & exiguo illud pretio emere possimus, & in perpetuum possidere, si semel emerimus. Et iterum alio loco; Deus tibi pecuniam tradidit, vt coelum merceris. In quam sententiam & a Gregorio Nazianzeno, & a Petro Chrysologo pleraque scripta legimus. Praeclare autem Chrysostomus, Eme, inquit, coelum, non quod venale sit coelum, sed quod clemens sit Dominus. Quis enim nescit, quod non sunt condignae passiones huius tem poris ad futuram gloriam, quodque nostris operibus, qua tenus nostra tantum sunt, ea comparari non possit verum tanta est dei clementia, vt per se digna non sunt, ea intercedente filii sui sanguine, quo respersa sunt, pro dignis habeat, quibus regni coelestis praemium largiatur.
Caeterum numisma nostrum charitas est, quae pretium imponit actibus nostris: per quam, sicut a Ioanne Gersone scriptum legimus, non ex illorum dignitate, sed ex dignissima seu dignantissima condescensione dei mereamur cum eodem de regno caelorum, cum fauore multo. Et quamuis omnia quae damus sint de suo, & suscepimus ea de manu sua, & ita dare proprie nequimus, quid pro quo nihilominus ipse totus desiderabilis, acceptat bona nostra ex valore huiusmodi numismatis tanquam nostra essent appropriate & non sua: reddit quoque absque vlla commutatione ciuili, sed emptione gratuita vinum compunctionis, lac deuotionis, imo & seipsum, & regnum coelorum. De hoc numismate charitatis ita scribit vetustissimus author Orige nis praeceptor Clemens presbyter Alexandrinus: Ne si pactolum quidem, qui totus aureo, vt est in fabulis, fluit fluento, quis dederit, pro salute iustum pretium numeraue rit. Ne vos ergo laborasse pigeat: licet vobis si velitis pretiosissimam salutem emere proprio thesauro, charitate, & fide vitae: quod quidem est iustum pretium. Iustum pretium salutis esse dicit Clemens charitatem. Cum autem dicit Ioannes Gerson numisma nostrum esse charitatem, cumque multis ante seculis iustum salutis nostrae pretium eandem charitatem vocat Clemens Alexandrinus, non ita accipi oportet, quasi sola charitate non autem simul ope ribus ex illa procedentibus, regnum coelorum nobis com paremus.
Caeterum quemadmodum vis comburendi penes ignem quidem est omnis, non tamen effectus ipse com bustionis, qui penes ignem est & materiam lignorum: sic habere se videtur charitas, tanquam ignis, quae radix est merendi, opera vero ex illa procedentia, sunt tanquam ligna De quibus & ipsum etiam Augustinum, qui sunt, praecipuus gratiae fuit praeditator, ita disserentem audiamus, Nemo, inquit, habitabit in terra viuentium si per opera sua memo glorietur se habitaturum ibi, si dicit se seruum dei, & opera non habet: non enim habitabunt, nisi filii. Filii tui te deducant ad terram promissionis, terram viuentium & non morientium. Praecedant filii tui, praecedant te opera tua. Quales filios praemiseris, talis & sequeris, Qui etiam enarrans illud ex Euangelio, Qui dederit calicem aquae frigidae, &c. Regnum coelorum, inquit, vena le proposuit, & pretium eius calicem aquae frigide esse voluit. Scripsit ante mille & amplius annos, libros quatuor contra auaritiam, quibus magna quadam orationis vehe mentia mortales ad impartiendam eleemosynam accendit, Saluianus, Episcopus Massiliensis, vbi inter caetera sic loquitur. Si opes non damus ob peccatorum redemptionem, demus saltem ad emendam beatitudinem: si non damus, ne damnemur, demus saltem vt muneremur: si non habent sancti quae redimant, habent tamen quae emant, Atque haec quidem secundo libro. In eo autem qui praecessit, Neque homo, inquit, Deo praestat beneficium, in his quae dederit, sed Deus in his homini, quae acceperit, quia etiam quod homo habet, Dei ac Domini sui munus est, ac per hoc in his quae offeruntur ab homine, homo non suum reddit, dominus suum recipit.
Itaque quum offert deo quisquam facultates suas, non offerat quasi praesum, ptione donantis, sed quasi humilitate soluentis, nec absoluere se peccata sua credat, sed abluere, nec offerat cum redemptionis fiducia, sed cum supplicationis officio: nec quasi totum debitum reddens, sed quasi vel paruum de magno reddere cupiens, quia etiamsi tradat quod habet, pro modo rerum, non reddit quod debet pro magnitudine peccatorum. Videmus igitur, quod non fiduciam omnem operum prorsus excludendam, sed arrogantiam repellendam, quae sequi solet in recte factis, veteres existimauerunt, qui meritis operum plurimum tribuisse videntur. Quam obrem immerito reprehenditur a quibusdam Petrus Lom bardus, qui dixerit alicubi, Spes certa est expectatio futurae beatitudinis, veniens ex gratia & meritis praecedentibus, sine meritis enim sperare, non spes, sed praesumptio dici potest. Quae tamen spei definitio, non Petri Lombarbi, sed Haymonis est, qui Petrum quadringentis & amplius annis praecessit, vir minime vulgari doctrina praeditus. Ante quem etiam iis verbis ab Augustino scriptum legimus. Ille sperat qui bonam conscientiam gerit, quem vero pungit mala conscientia, retrahit se a spe, & non sibi sperat, nisi damnationem: vt ergo speret regnum habeat bonam conscientiam: & vt habeat bonam conscientiam, credat & operetur: quia quod credit fidei est, quod operatur charitatis est. Sed ante Augustinum Hilarius, enarrans illud ex palmo. Feci iudicium & iustitiam, non tradas me nocentibus me. Fecit, inquit, placentia deo opera, & quia fecit, ne nocentibus se tradatur, orat: opus meren di antefertur, & dehinc meriti praemium postulatur: fit enim primum quod placeat, & tum dignatio eius, cui per opera placetur orat. Idem in Matthaeum scribens, Diuinae bonitatis praemium atque honos, praesentis, inquit, vite operibus est merendus, atque ita per hanc spiritus humilitatem, qua a deo nobis meminerimus & indulta omnia, & deinceps pouora speranda, regnum coelorum erit nostrum. Et in eo qui proxime sequitur Canone, Regnum, inquit, dei vite nostrae stipendiis quaeramus. Et iterum, De nostro est beata illa aeternitas promerenda. Et iterum enarrans parabolam de thesauro absconso. Per similitudinem, inquit, thesauri in agro, spei nostrae opes intra se positas ostendit, quia Deus in homine sit repertus, in cuius pretium omnes seculi vendendae sunt facultates, vt vestitu, cibo potuque indigentium aeternas coelestis thesauri diuitias comparemus. Ad eundem modum Ioannes Chrysostomus, aut quisquis fuit author operis imperfecti. Sicut oleum, inquit, accendit lumen lucernae, ita & bona opera excitant fidem cordis, & dant confidentiam anime apud deum orandi. Sed & Ambr. opus est, inquit, vt crescat in nobis fidu cia bonis actibus parata.