Text List

On this page

Caput 74

Prev

How to Cite

Next

Caput 74

Caput 74

Quod praeceptum caritatis, quae est iustitia nostra, in hac vita expleri potest

CAPVT XXIIII. Quod praeceptum charitatis, quae est iustitia nostra, in hac vita expleri potest.

HActenus veterum Orthodoxorum testimoniis demonstratum a nobis est, quod dei quidem iustitia, sed non ea qua ipse iustus est, verum qua nos iustos facit, quodque non sola iustitiae Christi imputatione, sed vere, & realiter inhaerente nobis iustia iusti sumus, quae quidem iustitia nostra charitas est & dilectio, quam solam praecepisse nobis Christus videtur, ita vt omnia mandata sint vnum charitatis mandatum: hinc pendet vniuersa lex & Prophetae. Ac hoc vno praecepto dilectionis impleto, vniuersam omnino iustitiam impleri, scribit Augustinus, qui praeceptum etiam dilectionis, vocat praeceptum iustinae:

Caeterum sunt qui negant, in hac vita mandatum hoc expleri posse, quod qui non dubitant affirmare, quid aliud quam impossibilia deum praecepisse blasphemant? Nos vero Christo potius credamus dicenti: Omnia possibilia sunt credenti. Et cum Paulo quisque nostrum glorietur, dicens: Omnia possum in eo qui me confortat Christo. Incredulis dubium non est, quin ea quae Christus praecepit, factu sint impossibilia:

Caeterum qui fidem habemus in Christum, qui regenerati spiritum sanctum accepimus, qui adiuuet infirmitatem nostram, dicere quod nihilominus explere Christi praecepta non possumus, quid fuerit aliud quam spiritum sanctum imbe cillitatis arguere? quam virtuti passionis & mortis Christi detrahere? quasi parum efficax ea fuerit ad promerendum nobis vt possimus? Si quidem hoc nobis praestat redemptio ex captiuitatis iugo erutis: quemadmodum a Leone Magno scriptum esse iam ante commemorauimus, vti eam sequi possit imitatio. Testatur hoc Augustinus quoque iustitiae perfectionem etiam in hac vita esse possibilem, quia omnia possibilia sunt Deo, siue quae facit, sola sua vo luntate, siue quae cooperantibus creaturae suae voluntati, bus, a se fieri posse constituit. Quanquam illud interea fateri necesse est, quoddam esse dilectionis genus, quod in hac vita non potest expleri:

Verum non est ita crudelis Deus, vt exigat a nobis quod praestare nequimus, facile in eo acquiescit, si quod facultas nostra fert faciamus. Est quae dam perfectio viae, est alia perfectio patriae: cuius duplicis perfectionis Ambrosius quoque meminit, in his libris quos de officiis inscripsit: & eum sequutus Augustinus in libris de doctrina Christana. Non requirit a nobis Deus in his diebus peregrinationis vitae nostrae paruis & malis, eam iustitiae siue charitatis perfectionem, quam habent spiritus beatorum in coelesti patria degentium, vbi est Ecclesia illa gloriosa, de qua Paulus meminit, sine macula & ruga, Nos quoad corpus hoc quod corrumpitur aggrauat animam, & terrena habitatio deprimit sensus nostros multa cogitantes, non possumus ab officii religione quandoque non declinare, quin saepe potius in multis offendimus om nes, atque ideo necesse habemus quotidie dicere, sicut nomagister noster docuit, Dimitte nobis debita nostra. Nam si dixerimus quoniam peccatum non habemus ipsi nos seducimus, & veritas in nobis non est.

Quamobrem sicut ab Augustino scriptum legimus, etiam perfecta nostra iustitia imperfecta est: praecipue, si vel cum dei, vel cum hominis Christi, vel cum spirituum beatorum in coelesti patria commorantium iustitia comparetur: Neque tamen propterea iusti non sumus, quod peccato non caremus. Nullus sanctus & iustus caret peccato dicit Augustinus, nec tamen ex hoc definit esse iustus & sanctus, quum affectu teneat sanctitatem: siquidem diligentibus Deum, omnia co operantur in bonum: vsque adeo prorsus omnia, quemamodum idem scribit Augustinus, vt etiam si qui horum deuient & exorbitent, hoc ipsum eis faciat proficere in bo num, qui humiliores redeunt atque doctiores: discunt enim quod in ipsa vita iusti cum tremore debeant exultare, non sibi arrogando tanquam de sua virtute fiduciam permanendi, nec dicendo in abundantia sua non mouebor in aeternum, propter quod eis dicitur: Seruite domino in timore, & exultate ei cum tremore, ne quando irascatur do minus, & pereis de via iusta. Neque enim ait, Et ne veniatis ad viam iusti, sed ne pereatis, inquit, de via iusta: quid ostendens, nisi eos esse commonitos qui iam ambulant in via iusta, vt in timore deo seruiant? id est, non altum sapiant, sed timeant Non ergo statim iustus esse definit, si quis paululum de recto curriculo deflexerit. Sicut de Ezechia scribit Hieronymus. Non ex eo quod parua peccauit iusti tiae nomen amiit, sed ex eo quod multa bona fecit iusti vocabulum possidet. Septies in die cadit iustus dicit scriptura. Iustum vocat etiam, cum ceciderit: Cum ceciderit, inquit, iusius, non collidetur, quia dominus supponit manum suam. Praeclare Hieronymus: Si cadit, quomodo iustus? si iustus, quomodo cadit? sed iusti vocabulum, inquit, non amittit, qui per poenitentiam semper resurgit. Ad eundem modum Theonas quoque referente Cassiano Quid enim aliud est, inquit, cadere quam peccare? & tamen cum dicatur septies cadere, nihilominus pronuntiatur iustus, nec iustitiae eius praeiudicat lapsus fragilitatis humanae. Vbi posteaquam quaedam interposuit, de eo quantum intersit inter sancti & hominis peccatoris lapsum, subiungit ad extremum. Nec enim sanctus esse definit post ruinam, qui cum se fiducia operum suorum iustificari non posse cognoscat, & a tantis peccatorum nexibus credat sola domini gratia liberandum, cum Apostolo proclamare non definit, Infelix ego homo quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Gregorius quoque: Iustorum casus, quodammodo status eorum est: quia aliquando permittuntur cadere, vt semper valeant fortius stare: permittuntur vt in malis corruant, ne summa virtutum dona per elationem per dant: hi profecto, & si verba domini quandoque non implent, a domino non recedunt, quia ad tempus relinquum tur, vt aeternaliter teneantur, & in modico desipiunt, sed post modicum resipiscunt. Non igitur omni prorsus iustitia vacui statim sumus, etiam cum in leuiora peccata prolapsi sumus modo ne capitalis alicuius criminis affines simus.

Quod si nec illud fortassis effugerimus, modo lapsi per poenitentiam resurgamus, non ideo statim iusti nomen amittimus: & erit iustitia nostra, si praesertim nullius fueri mus rei criminis capitalis in suo nihilominus genere perfecta, etiamsi collata cum iustitia spirituum beatorum, val de futura sit imperfecta: cum dei vero iustitia comparata, mera erit iniustitia. Quod ab Hieronymo quoque contra Pelagianos scribente videre licet annotatum. Vidit hoc ille Propheta qui dixit: Iudica me domine secundum iu stitiam meam. Cum enim intelligeret esse iustitiam dei, quae mentem omnem excedit quam tantum abest, vt vlla creatura possit exequare, vt non modo non imitando, verum ne cogitando quidem, vim eius, comprehendere queat. Esse deinde iustitiam spirituum beatorum, siue ii sint angeli, siue ex hominum piorum coetu, in sedes beatorum recepti, ad quam & ipsam nulli mortalium ita accedere likeret, vt eam assecutus iudicari possit: noluit neque secum dum priorem illam, neque secundum posteriorem hanc iudicari: sed iudica, inquit, me secundum iustitiam meam, hoc est, secundum eam iustitiam, quam humana natura per dei gratiam adiuta, potest apprehendere. Addit deinde, & secundum innocentiam meam super me. Innocentiam interpretatur Basilius, palmum hunc enarrans, simplicitatem, inexperientiam & ignorationem eorum quae necessaria sunt cognitum, sicut in Prouerbiis dicitur, Innoscens omni verbo credit. Quoniam itaque nos mortales, per ignorantiam & inexperientiam nostram, in multis offendimus, rogat Propheta Deum super innocentia veniam. Iudica me, inquit, secundum iustitiam meam, & secum dum innocentiam meam in me existentem, id est, secundum iustitiam humanae fragilitatis, & secundum morum meorum simplicitatem. Quasi diceret: Scio me parum esse consyderatum, neque satis in mundi negotio circunspectum.

Quamobrem noli me iudicare secundum iustitiam tuam, hoc est, qua tu iustus es: nam si secundum illam iudicaueris, actum est de me, siquidem omnis humana iustitia, cum tua comparata, mera iniustitia. Sed neque iudica me secundum iustiam spirituum beatorum, nam & hanc, quoad corpus hoc mortis circunfert, humana fragilitas assequi non potes, sed iudica me secundum iustitiam imbecillitatis & ignorantiae humanae, quae non potest ab om ni prolapsione prorsus esse libera, ita vt saepe cadere, saepe etiam resurgere recesse habeamus. Sic fere locum hunc Psalmi Basilius interpretatur. Dicitur itaque iustus in hac peregrinatiore, non qui comprehendit illam patriae iustitiam, quae vere perfecta est, sed qui quo maxime potest studio contendit & elaborat, vt eam quam proxime accedat. Quemadmodum in libro de perfectione iustitiae pluribus vertis docet Augustinus. Qui negat etiam alio loco, iustum impedire peccata quaedam venialia, si ne quibus haec uta non ducitur, quominus ad vitam aeternam peruenire queat. Est igitur perfecta iustitia, hoc est perfecta charitas etiam in hac vita, sed eo perfectionis gerere, quod in hac via requiritur. Quam vero pefectionem in coelesti patria nos consequuturos esse peramus, eam in hac peregrinatione nostra, Deus a nobis exigere non videtur. Est quidem eadem numero via charitas quae patriae: sicut idem numero est homo, qui cum puer fuerit, factus est postea vir, neque alius est factus vir, quam fuit puer: sic & nos in hac vita degentes paruuli sumus, loquimur vt paruuli, sapimus vt paruuli, cogitamus vt paruuli, diligimus vt paruum li: quando autem facti fuerimus viri, tunc euacuabimus ea, quae erant paruulorum, & perficietur in nobis quae fuit in hac vita degentibus inchoata charitas.

Quamobrem nihil impossibile praecipitur, cum ex toto corde nostro diligere jubemur: quandoquidem & Propheta dicit: In toto corde exquisiui te, ne repellas me a mandatis tuis. Et Ezechias rex: Memento, inquit, quomodo ambulauerim coram te in corde perfecto. Sic Salomonem quoque dixisse legimus: Domine Deus, qui custodis pactum & misericor diam seruis tuis, qui ambulant coram te, in toto corde suo Si tales nulli sunt, pro quibus orat Salomon? aut nunquid mentitos esse dicimus Dauidem & Ezechiam reges, qui se exquisiuisse dominum in toto corde, & ambulasse in corde perfecto gloriantur?

Quamobrem in hoc praecepto, quo iubemur diligere Deum, ex toto corde nostro, & ex tota anima nostra, est quiddam quod a nobis recte perfici potest, etiam in hac via: est aliud quod non potest nisi cum ad patriam nostram, celestem illam lerusalem peruenerimus. Nam si quis ita verba haec accipiat, vt illis praecipi putet, sic deum vt diligamus & colamus, sic in eo spem & fiduciam nostram om nem collocatam habeamus, vt ne partem vllam cultus & amoris illi soli debiti, in alienos & factitios deos impendamus, quis est, qui non videat hoc nullo negotio ab homine Christiano praestari posse? Atque hunc esse verborum horum sensum, praeter alia multa scripturae loca, vel ex hoc vno satis colligi potest, vbi Samuel populum Israeliticum hortatus fuisse legitur his verbis: Si in toto corde vestro reuertimini ad dominum, auferte deos alienos de mediovestri. Tunc igitur ex toto corde deum diligimus, quum nullam cultus illi debiti partem idolis tribuimus, neque nobis praeter vnum deum alium constituimus vllum, nec in alio quoquam spem nostram defixam habemus. Et hoc esse quod a nobis hoc praecepto Deus exigit, vel ex eo Deuteronomii capite, quod proxime praecessit liquere potest, vbi prohibet Deus, ne faciamus nos deos alienos, ne adoremus neue colamus sculptilia, sed solum illum adoremus, soli illi seruiamus: quod credenti praestare, non modo non impossibile, verum ne difficile quidem esse, quis est qui non intelligat?

Caeterum si quid amplius etiam exigatur hoc praecepto, nimirum summus amor dei comparatione rerum caeterarum, vt is diligat deum ex toto corde, anima, & viribus, qui illum anteponat omnibus rebus conditis, etiam vitae & morti si casus inciderit, vt aut sit offendendus Deus, aut mors oppetenda, ne sic quidem adhuc impossibile praecipitur aliquid, cum quod tot myriadibus martyrum factum esse legimus, fieri adhuc a credentibus & amantibus deum possit. Quod si vero quis hunc esse verborum horum sensum velit, vt praecipi nobis existimet, quo sic amore diuino inebriemur, vt obliti nostri, factique nobis ipsis tanquam vas perditum, toti pergamus in deum, & inhaerentes deo, vnus cum eo spiritus efficiamur, vt cum Propheta dicere nobis liceat: Deficit caro mea & cor meum, Deus cordis mei, & pars mea Deus in aeternum: hoc vero quin arduum sit & difficile negare non potest. Te enim quodammodo perdere, tanquam qui non sis, & omnino non sentire teipsum, & a temetipso exinaniri, & pene annullari, coelestis, inquit, Benardus, conuersationis, non humanae res est affectionis videtur enim id esse hominem exuere & Deum induere. Nam quemadmodum exigua aquae gutta, multo vino infusa, deficere in se tota videtur, dum vini & saporem induit & colorem: quemadmodum ferrum ignitum & candens, igni simillimum sit, pristina propriaque forma exuta: quemadmodum solis luce perfusus aer, in eandem transformatur luminis claritatem, adeo vt non tam illuminatus, quam ipsum lumen esse videatur. Sic in eiusmodi hominibus humanam affectionem, quodam ineffabili modo, necesse est a semet ipsa liquescere, atque in dei penitus transfundi voluntatem: alioqui quomodo omnia in omnibus erit Deus, si in homine de homine quicquam supererit?

Quamobrem fateri necesse est, cumprimis id esse magni negotii. Neque tamen propterea vel semel in vita prae stari non potest: Nisi forte non fuit ab illo praestitum, qui posteaquam se Christo confixum esse cruci dixerat, exclamauit: Viuo autem iam non ego, viuit autem in me Christus: qui propter Christum omnia detrimentum fecit, & arbitratus est vt stercora, vt eum lucrifaceret, qui tanto in eum amore ferebatur, vt desiderium haberet dissolui, & es se cum Christo. Mihi enim, inquit, viuere Christus est, & mori lucrum: qui denique quasi numine correptus, & totus Igne diuini flagrans amoris, in has tandem voces prorupit: Quis ergo nos separabit a charitate Christi? tribulatio, an angusa? an fames? an nudiras? an periculum? certus sum quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu domino nostro: Nunquid aliquid huic defuit ad iustitiae charitatisque perfectionem, quae a mortalibus in hac lachrymarum valle peregrinantibus, vel maxima requiripotest? Certe Clemens Alexandrinus cum dixisset Paulus, Viuo autem iam non ego, viuit autem in me Christus, hoc eum dicere voluisse scribit: quod cum esset in cane, sic viueret, vt in coelo versari videretur, coelestemque vitam in terris adhuc degens repraesentaret. Qua in re ne ca teri quidem Apostoli multo videntur interiores fuisse, quorum etiam sectatoribus, hoc testimonium tribuit Philo Iudaeus, quod vsque eo fuerunt diuinarum rerum contemplationi dediti, vt abiecisse curam carnis omnem, ac reficiendi etiam corpusculi, per continuos dies aliquot obliti prorsus esse viderentur, vix vt quandoque sexto aut septimo die cibum caperent. Et quidem ita eos decebat, quos Christus lumina mundi constituerat, quique vniuersum orbem diuinae sapientiae sale condire debebant. Neque vero ipsi soli fuere diuinitatis contemplatores, sed quos in fide Christi instituerant, eos quoque spiritualium donorum speculatores esse cupiebant. Tales etiam suo tempore fuisse Monachos narrat Chrysostomus, qui carnis illecebras respuentes, ab omni studio mundanarum rerum auersi, suos amores in coelestibus optandis, ac in illa cum Deo gratia coniunctioneque ponentes, nullis vel carnis desideriis, vel quarumcunque aliarum affectionum motibus perturbarentur, quae ex mundanis curis excitari solent, sed coelestium vitam in terra & in fragili adhuc corpore repraesentantes, ad iustitiae diuinae similitudinem, quamproxime accederent. Tales nullo vnquam seculo defuisse, ac ne nunc quidem deesse credendum est.

Verum hic dixerit aliquis: Si autem iustitiae perfectionem Paulo tribuis, cur ergo quaeritur ille, quod videat aliam legi in membris suis repugnantem legi mentis suae, & captiuantem se in lege peccati, quae est in membris suis? Cur se vocat infoelicem & liberari cupit, de corpore mortis huius? Cur alio loco negat se iam accepisse, aut se iam perfectum esse, sed se sequi tantum dicit, si quo modo comprehendat? Quod ad priorem Pauli locum attinet, quid si veteres Orthodoxi complures negent illic eum loquide se, sed sub sua persona de quouis homine, qui victus a concupiscentia, iam seruiat peccatis? Nec enim Apostolus quum haec loqueretur, per legem erat mortuus, nec illi mandatum inuentum est ad mortem, qui legis fuit obseruantissimus: neque carnalis erat, neque venundatus sub peccato, neque malum quod non volebat, faciebat, neque erat infoelix, vt optaret a corpore mortis liberari, per quod cogebatur facere quod nollet: verum docendi gratia peccatoris in se personam recipit, vt ostenderet a peccatis neminem posse fieri liberum nisi per gratiam Euangelij. Quid si iidem veteres, non de peccato originis, quod om nes contraximus, sed de consuetudine peccandi, qua deprauatur hominis & ratio, & voluntas, verba haec Pauli interpretantur? aut si quem locum tribuunt peccato naturae, maximam certe portionem adscribunt assuetudine vitiorum, quam in Paulo fuisse dici vere non potest.

Verum demus hoc istis, vt a qua sententia non abhorruit Augustinus, sub sua persona Paulus dixisse credatur: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae: non ideo tamen ab ea perfectione iustitiae siue charitatis, remotus fuisse putandus est, quae a nobis in hoc fra gili corpore nostro exigitur, quae certe tanta non exigitur, vt perpetuo simus in solius Dei contemplatione defixi, nihil vt praeterea cogitemus, vnquam, nullam vt carnis nostrae, nullam amicorum nostrorum, nullam rerum ad vitam hanc sustentandam pertinentium curam habeamus, nulla rei cuiusquam cupiditate seu desiderio tangamur. Nam etsi dictum est: non concupisces: quemadmodum tamen intelligi dictum hoc oporteat, docet nos Paulus dicens: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore, vt obediatis concupiscentias eius. Docet & Sapiens, cum ait, post concupiscentias tuas non eas. Non concupiscere, non est nostrae fragilitatis, qui, dum sumus in isto corpore, pere grinamur a domino, sed eorum est, qui coelesti iam patria potiti, praesentis eius aspectu fruuntur, in quem angeliprospicere desiderant. Ceterum non ire post concupiscentias, non obedire concupiscentiis, nostrum est, & a nobis praestari potest, spiritu nostram infirmitatem adiuuante, Vt non concupiscat aliquis, ad coelestis patriae perfectionem pertinet: in hac vero lubrica via, quam insistere aut ingredi, sine casu aliquo & prolapsione non possumus, non alia perfectio requiritur a nobis, quam vt non eamus post concupiscentias nostras, vt non obediamus illis. Quam etiam ob causam Paulus, cum nondum se perfectum esse, paulo ante dixisset, subiunxit euestigio. Quicunque ergo perfecti sumus: duplicem nobis perfectionem insinuans, vnam patriae, quam se nondum accepisse confessus est, alteram vitae, quam sibi cum aliis optimo iure vendicat: Ostendit, inquit Augustinus, secundum istius vitae modum esse quandam perfectionem, eique perfectioni hoc deputari, si se quisque nouerit, nondum perfectum esse. Et in eodem libro. Licet non immerito in aliquibus iustis pro huius vitae capacitate iustitia perfecta dicitur: parua tamen est ad illam magnam, quam capit aequalitas Angelorum. Quam quia nondum habebat Paulus, & propter illam quae iam inerat perfectum: & propter istam quae adhuc deerat imperfectum se esse dicebat. Ac aliquando superius, in eodem capite, Tunc est secundum hanc infirmi tatem pro suo modulo perfecta ista parua iustitia, quando etiam quid sibi desit, intelligit. Ideoque Apostolus & imper fectum & perfectum se dicit. Imperfectum scilicet cogitando, quantum illi ad iustitiam desit, cuius plenitudinem adhuc esurit & sitit: Perfectum autem quod & suam imper fectionem confiteri erubescit, & vt perueniat, bene procedit: Et in alio libro. Paulum dicit fuisse perfectum viatorem, & si nondum fuerit ipsius itineris perfectione peruentor, Sic in Euangelio perfectus dicitur discipulus, si fuerit sicut magister eius: non quod quisquam par sit Christo, sed quod in eodem virtutis genere, quamuis longe impari successu, versetur. Ibidem iubemur esse perfecti, sicut pater coelestis perfectus est: non quod vllus hominum aut etiam Angelorum ad perfectionem Dei possit accedere, sed quod in aliquo virtutis genere, nihil impedit quominus aliqua ex parte referre patrem caelestem queat, nimirum in benigne faciendo non amicis modo, verumetiam inimicis. Clemenquoque presbyter Alexandrinus in pedagogo suo Pauli locum hunc explicans. Ego me nondum existimo comprehendisse, &c. Seipsum, inquit, perfectum existimat quod a priore vita liberatus sit, meliorem autem persequitur: non tanquam in cognitione perfectus, sed tanquam id quod est perfectum desiderans, & ideo subiungit. Quicunque ergo perfecti hoc sentimus: perfectionem dicens renuntiasse peccatis, & in fidem eius qui est perfectus, esse regeneratos, posteriorum peccatorum oblitos. Atque haec quidem libro primo capite sexto in fine: Non procul autem ab initio eiusdem capitis. Solum, inquit, credidisse & regeneratum esse, est in vita perfectio. Libet autem Gregorii verba adscribere ex quibus planum fieri possit, quis sit verborum Pauli sensus: explanans enim illa: velle adiacet mihi, posse autem bonum non inuenio, non enim quod volo bonum hoc ago, sed quod odi malum id facio: quasi dicat, inquit, vellem esse in carne, non ea perfectione, qua perfectus in carne perfectus est, sed sicut Angeli Dei in coelo: sed hoc posse non inuenio, quia quandiu mors quoque peccati absorpta in futura resurrectione non fuerit, illud quod in me peccatum inhabitat, mouet me contra me. Videtur autem Gregorius Augustini sententiam sequutus quam his verbis recitat Prosper. Iustitia secundum quam iustus ex fide viuit: quoniam per spiritum gratiae homini ex Deo est, vera iustitia est, quae licet non im merito in aliquibus iustis pro huius vitae capacitate perfecta dicatur, parua tamen est ad illam magnam quam capit aequalitas angelorum. Quam qui nondum habebat, & propter illam quae iam inerat, perfectum, & propter istam quae adhuc deerat, imperfectum se esse dicebat.

Sed plane minor ista iustitia, facit meritum, minor illa, facit praemium. Vnde qui istam non sequitur, illam non assequitur. Ex his facile cuiuis liquere potest, fuisse Paulum perfectum ea perfectione, qua perfectus in carne perfectus est, non autem ea quam desiderabat, qua angeli in coelo perfecti sunt. Ac vt senserit aliquando Paulus legem in membris suis repugnantem legi mentis suae: dubium tamen non est quin adeo fuerit ab omni sensu eiusmodi persaepe remotus vt iam non ipse viueret, sed viueret in ipso Christus, in quem tota mente cunctisque animi sui viribus ferebatur: Quod si vel semel ab homine Christiano fieri contingat, iam ad summam praecepti, de diligendo Deo perfectionem peruenisse videtur. Cuius quidem praecepti non continuo transgressor existimandus est, qui non ad plenum forte praestitit: cum semper augendae dilectioni superesse locus videatur: quod si nos quod in nobis est praestamus, amplius a nobis Deus non exigit.

Quamobrem audiendi non sunt, qui mandatum hoc dilectionis, in hac vita negant expleri posse: nam quatenus praeceptum est, expleri potest: quatenus autem expleri non potest, nobis adhuc a domino peregrinantibus, minime praeceptum, verum quo contendere, quoue currere non oporteat, via tantum est commonstrata: quemadmodum in libro quoque de perfectione iu stitiae docet Augustinus: Certe grauis author Basilius. adeo non impossibile putat, vt ne difficile quidem esse dicat, his qui volunt suscipere dilectionem erga iustitiam, & odium aduersus impietate: Omnem, inquit, potentiam Deus animae rationis participi, sicut amandi, sic odio habendi vtiliter dedit, vt ratione directi, virtutem quidem amemus, odio autem habeamus iniquitatem. Et alio loco, vbi proprie de hoc ipso diligendi Deo praecepto tractat: Qui mandatum, inquit, diligendi Deum accepimus, iidem statim in prima nostri constitutione, & diligendi facultatem vna nobis insitam adepti sumus. Vsque eo Basilius non esse difficile vult praeceptum hoc, vt naturae maxime consenta neum & animis ab illa nostris insitum esse dicat: Quod pluribus verbis in eo loco probare nititur. A cuius sententia nec Hieronymus abhorrere videtur, qui natura omnibus inesse dicit Dei notitiam, nec quenquam sine Christo nasci & non habere semina in se sapientiae & iustitiae reliquarumque virtutum. Vnde multi absque fide & Euangelio Christi vel sapienter faciunt aliqua, vel sancte, vt parentibus obsequantur, vt inopi manum porrigant, non opprimant vicinos, non aliena diripiant, magisque iudicio Dei obnoxii fiant, quod habentes in se principia virtutum & Dei semina, non credunt sine eo sine quo esse non possunt.

Quamobrem etiam in hac via praeceptum hoc dilectionis perfici posse, persuasum habeamus, quamuis non ita plene sicut in patria: siquidem visio, sicut a Philosopho quoque traditum legimus, amoris est causa. Porro nunc in terris degentes, non videmus nisi per speculum & in aenigma, Cum ventum erit ad coelestem patriam, videbimus facie ad faciem: Quanto tunc eum plenius cognouerimus, tan to plenius & perfectius amabimus.

Quamobrem quandiu peregrinamur a domino, imperfecta est dilectionis nostrae perfectio, vt recte cum Propheta dicere queamus: Imperfectum meum viderunt oculi tui domine. Hoc est quod a venerabili quoque Beda scriptum legimus. Haec est in hominibus sola fidei perfectio, si omnibus quae praecepta sunt, impletis, imperfectos esse se nouerint, & quamdiu peregrinantur a domino, semper inesse sibi mala quae defleant, semper meminerint deesse bona, ad quae gratia eius iuuante proficiant. Est igitur quaedam etiam imperfecta mandatorum expletio: verbi gratia: Si dux militibus, vt pugnent, imperet: quisquis hostem pugnando vicerit, perfecte ducis imperium expleuit: huc enim spectabat dux dum inire praelium iuberet, vt pugnando miles vinceret.

Itaque plene per militum eius est imperio satisfactum. Si vero strenue quidem pugnauit miles, neque quicquam eorum quae sunt artis & disciplinae militariis praetermisit, non est nihilominus quod cupiebat assecutus, vt hostem praelio superaret, nunquid is non explesse Ducis mandatum existimandus est? etiamsi per aduersam fortunam, non per aliquam inertiam suam ad optatum illum finem quem non modo dux, verum ipse miles etiam sibi propositum habebat, non peruenit? Ad eundem modum recte dici poterit de dilectionis praecepto, quo videtur a nobis exigi, vt vnus cum deo spiritus efficiamur, quod quoad corpus istud mortis circunferimus, a nobis plene praestari nequaquam potest. Nam vt omnibus curis aliis vacui, solius dei contemplationi perpetuo vacemus, & in eum hac ratione quodammodotransformati vnus cum eo spiritus efficiamur, humana fragilitas nostra non permittit.

Caeterum si omnia fecerimus, vt quam proxime ad istam cum Deo coniunctionem accedamus, iam de diligendo Deo mandatum expleuimus, quatenus expleri potuit in isto corpore. Nam vt vere cum Deo coniugamur, & vnus vere cum eo spiritus efficiamur, non in hoc, verum in illo saeculo futurum speramus, quando Deus erit omnia in omnibus: qui tamen interea tolerat infirmos, donec proficiant, & adiuuat proficientes, ac prout quisque profecerit, sic eum posteaquam ex hac vita migrauit, coronat in misericordia & mi serationibus suis multis.

PrevBack to TopNext