Text List

On this page

Caput 75

Prev

How to Cite

Next

Caput 75

Caput 75

Explicatio praecepti de diligendo Deo et proximo

CAPVT XXV. Explicatio praecepti de diligendo Deo & proximo.

HAbemus ergo iam quae sit iustitia nostra: est enim fides, spes & charitas, aut si quis compendio vti, & vno verbo rem expedire malit, iustitia nostra est charitas, quae vbi est, quid est quod possit deesse, vbi non est, quid est quod possit prodesse? Nam fides haberi potest absque charitate, cum daemon credat nec diligat: venia quoque, quamuis frustra sperari tamen potest ab eo qui non diligit.

Caeterum qui ex animo diligit, facere non potest, quin & credat, & spem atque fiduciam suam in eo collocatam habeat quem diligit. Cum autem iustitiam nostram, charitatem esse dicimus, quemadmodum antea quoque semel & iterum dicere nos meminimus, non eam intelligi volumus, qua Deus diligit nos, sed qua nos amati a Deo, vicissim amamus eum, & amantes amplius amari meremur. Illorum quoque iam est refutata per nos opinio, qui iustitiam hanc in hac vita expleri a nobis posse negant: Siquidem propterea Deus misit filium suum, in similitudinem carnis peccati, vt quod legi praestare fuit impossibile, posteaquam de peccato damnauit peccatum in carne, iustitia legis impleretur in nobis: Quomodo au tem impleretur? impleretur, inquit, in nobis, non secundum carnem, sed secundum spintum ambulantibus. Hoc est quod dicit Clemens presbyter Alexandrinus de Christo scribens. Non id quod erat visus est iis, qui non potuerant capere propter imbecillitatem carnis: Cum ergo canem accepisset sensilem, venit ostensurus hominibus sufficientes esse eorum vires, vt possint obedire mandatis. Lex praecipere poterat: caeterum infirmior fuit caro nostra quam vt quod ab illa praeceptum fuit, praestare posset: indutus carnem nostram Dei filius, quod in ea corruptum fuit, reparauit, ac abolito per mortem peccato, nobisque Deo patri reconciliatis, tulit ea cuncta de medio, quae impedimento esse possent, quo minus iustitia legis in nobis impleretur, quae iam in nobis ex aqua & spiritu renatis impletur, Christo non modo & verbis docente, & exemplo nobis praeeuntem, verumetiam ipso in nobis operante, ipso faciente, vt iustitiam faciamus, ipso diligente nos, vt vicissim cum ipsius amore prouocati diligamus. Etenim omnis iustitia legis est vna dilectio, & hoc vno praecepto con tinetur, quo diligere Deum iubemur, ex toto corde nostro, & proximum sicut nosipsos: quod praeceptum vnum quidem est, sed duo tamen in se complecti videtur: iubemur enim Deum, iubemur & proximum diligere. Deum diligere iubemur, ex toto corde, ex tota anima, ex omni mente, ex omnibus viribus, ex omni virtute & fortitudine nostra, ita vt prae illius amore postputemus omnia, neque sit in hoc mundo res vlla, in quam pari nostrae voluntatis inclinatione propendeamus, non honores, non aurum aut argentum, non possessiones, aut vineas, non pecora aut mancipia, non vlla vestium ornamenta, non amicos, non parentes, non liberos, denique ne vitam quidem nostram tanti faciamus, vt non & hanc & reliqua omnia simus alacrianimo deserturi propter Christum, si forte vsus veniat, quin & potius vt stercora reputemus, modo lucrifacere Deum liceat:

Deinde vero non alia vlla in re, praesidium nobis constitutum, sed in illo spem & fiduciam nostram omnem positam habeamus: Non speremus in incerto diuitiarum: non in curribus & in equis, non in filiis hominum, in quibus non est salus, Verum ex Dei solius benignitate toti pendeamus, inde salutem, inde rebus nostris afflictis praesens auxilium expectemus: Postremo contemplando illi toti vacemus, omnes vt sensus nostri, cogitationesque nostrae, non alio referantur, quam ad illius bonitatem, sapientiam, maiestatem perpetuo contemplandam, Hoc est ex toto corde, ex tota anima, ex omni mente, ex omnibus viribus, ex omni virtute & fortitudine Deum diligere. Sunt qui tunc ex toto corde diligi Deum interpretantur, quando rationem siue intellectum nostrum omnem captiuamus in obsequium Dei, ita vt non quod ratio nostra dictat, non quod intellectus noster assequitur, sed quod in scriptura diuinitus inspirata continetur, id solum verum, id solum rectum esse persuasum habeamus, quam, libet etiam pugnare cum ratione siue intellectu nostro videatur: Ex tota vero mente tum Deum diligi, cum in memoria nostra non alia res versatur magis, quam vel Deus ipse, vel quod ad honorem Dei pertinet, ita vt in eius solius meditatione omnis nostra cogitatio consummatur: Ex tota vero anima quando sic voluntas nostra omnis, citra contradictionem vllam, Deo addicta est, vt summa cum alacritate, iussis eius omnibus obtemperet, vt nec vel prosperis rebus elata, nec aduersis fracta committat vnquam aliquid, quo voluntas eius offendi possit, quin potius in eo tota sit, vt eius mandata pro virili sua expleat, Meminimus in superioribus nos de eo disserere, quemadmodum ad imaginem & similitudinem Dei facti simus, quae quidem imago, cum peccato primi Adae deformata fuisset, virtute secundi Adae rursus est in nobis reparata vt sicut portaueramus antea imaginem terreni, sic portare deinceps possimus imaginem coelestis hominis. Hanc autem imaginem in anima nostra esse docuimus, ac sicut in Deo, sic in illa quoque trinitatem quandam. Deus vnus est, tres personae, pater, filius & spiritus sanctus: sic anima cuiusque nostrum vna est, tres autem vires, siue potentiae: intellectus, memoria, voluntas. Ex patre nascitur filius, ex patre & filio procedit spiritus sanctus: Ita suo modo ex intellectu nascitur voluntas, & ex his ambobus procedit memoria. Haec trinitas in homine, valde fuit, vt diximus, primi parentis nostri vitio deformata: nam intellectus & memoria & voluntas, a Deo creatore suo vehementer auersa fuerunt, ad quam vicissim conuertuntur, quando quod nobis praecipit Deus, ex toto corde, ex tota mente, ex tota anima Deum diligimus, ita vt & ratio illi nostra tota subiecta, & memoria in eius contemplatione perpetuo defixa, & voluntas ad omnem illius nutum semper sit conuersa, mihi vt magis ex animo cupiat homo, quam omnia dei mandata pro virili sua explere. Hac ratione recuperamus imaginem dei, quae fuit in nobis obsoleta & deiformes efficimur. Est enim animae ratione praeditae forma, Deus, cui haud aliter eam imprimi oportet, quam sigillo quod signatum est imprimitur. Haec autem impressio non sit, nisi per charitatem, per quam solam deo similes efficimur. Chantatem autem perfectam erga Deum habere non possumus, nisi collectis in vnum tribus his anime viribus, & a creatura auersis, in solum au tem deum conuersis. Haec si videntur apud homines impos sibilia, certe apud deum nihil est impossibile, modo prom praxoluntas adsit, spem nostram omnem in Deo positam habuerimus, ac deinde ipsi quoque manum admouerimus, & quod in nobis est, fecerimus: cito sentiemus per gratiam esse facile, quod per naturam non modo difficile, verumetiam impossibile fore videbatur. Est aliquo prodire tenus, si non datur vltra: nec ille tantum perfectus homo dicitur, qui tanta est mole corporis, quanta in homine esse maxima potest, quales aliquando Gigantes fuisse feruntur. Perfectus & ille iudicatur, qui quamuis magnitudine Gigantem aequare non possit, nihil tamen ei deest eorum quae hominis natura requirit. Eadem est & dilectionis ratio, si non possumus ad eam aspirare, qua Gigantes ardent in caelo. (Nam & caro nostra, cum spiritu nostro bellum gerit implacabile, vt non quae volumus, ea faciamus, nec toti Deo dediti esse queamus. Et in multis offendimus omnes & saeculi domesticarum rerum curis impediti, cor in solum Deum intentum habere, & actu semper in eum ferri, & quod maxime proprium dilectionis est, vnus cum eo spiritus effici non possumus.) Si non possumus quod Gigantes in coelo: faciamus quod vel pumiliones saltem in terris: quantominus nobis satisfecerimus, tanto sibi magis ille satisfactum esse iudicabit, etiam si sit minime satisfactum.

Porro proximum iubemur diligere, tanquam nosipsos, ita vt Dei dilectio supe ret, proximi autem exeque nostram ipsorum dilectionem. Proximus autem est omnis homo, fidelis praesertim, qui cum sit imago Dei, quisquis eum diligit, Deum diligit. Sicut enim rex in imagine sua vel hortatur, vel contemnitur: sic Deus in homine vel diligitur, vel odio habetur. Non potest hominem odisse qui Deum amat, non potest Deum amare, qui hominem odiit: scriptum est enun, si quis dixerit, quoniam diligo Deum & fratrem suum odit. mendax est: qui erum non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere. Quis honorat regem & eius contemnit imaginem? aut quis honorat imaginem, & authorem contemnit imaginis, Sic igitur alterum dilectionis praeceptum pendet ex altero, primum vt seruare nemo queat, nisi seruet simul & secundum.

Quamobrem proximi dilectioni tantum tribuit Paulus, vt non dubitauerit dicere: Qui diligit proximum legem impleuit. Et in alia Epistola. Omnis lex in vno sermone impletur: Dilige proximum tuum sicut teipsum: Dixit autem hoc a magistro suo doctus, qui cum alibi duobus in mandatis de diligendo Deo & proximo, pendere legem vniuersam & Prophetas affirmasset: alio loco quasi explicans quid sit proximum diligere, iis verbis vsus est: Omnia quaecunque uultis, ut faciant uobis homines, ita & vos facite illis. Ac mox addit: haec est enim lex & Pro phetae. Vbi tantum tribuere videtur vni huic, quantum alibi vtrique dilectionis mandato: siquidem vnum absque saltero constare non potest, atque in dilectione proximi, haud aliter includitur Dei dilectio, atque causa in suo effectu. Hinc enim apparet, quod Deum diligas, si propter Deum proximo bene velis, & in eum suauiter sis effusus. Iubetur autem quisque diligere proximum tanquam se ipsum. Porro qui diligit iniquitatem, odit animam suam.

Quemadmodum itaque non diligit seipsum, qui diligit iniquitatem, ita non diligit proximum, qui diligit iniquitatem in proximo. Duo igitur cum sint in proximo, homo & peccator: diligendus est homo, odio habendus est peccator. Si honus est homo, diligendus est in eo Christus, cuius bonitate bonus est. Si malus est, corripiendus est malus, sed nihilominus diligendus est homo, verum in hoc tantum, vt conuertatur ad Christum. Quisquis aliud spectat in proximo, non diligit proximum, qui tum recte diligitur, cum propter Deum diligitur, vt in proximo non nisi Deus diligatur, & ad Deum omnis dilectio nostra re feratur. Sicut medicus cum diligit aegrum, non morbum diligit, quem venit propulsare, sed salutem, quam cupit reuocare, sic enim diligere proximum iubemur, non peccatum diligere iubemur, qui morbus est animi, qui modis omnibus propulsandus nobis est pro virili nostra sed salutem proximi, quam ille tunc adipiscitur, quando Deo, qui salus nostra est, coniungitur.

PrevBack to TopNext