Text List

On this page

Caput 76

Prev

How to Cite

Next

Caput 76

Caput 76

De praeceptis Decalogi

CAPVT LXXVI De praeceptis Decalogi

NVnc videamus quomodo lex in duobus iis man datis pendet vniuersa. Duas legis tabulas, digite Dei scriptas Mosi datas esse legimus. Ac Iosephus quidem, quinque praecepta in vna tabula, quinque in altera conscripta refert. Origenes autem, cuius hanc sectionem sequutus esse videtur Rupertus Abbas Tuciensis, quatuor in priore (nam primum praeceptum in duo diuidit) sex in posteriore: (nam vltima duo vno comprehendit.) Augustinus vero, quem vt in aliis fere omnibus, ita in hoc quoque sequitur schola Theologorum, tria vult prioris, septem autem posterioris esse tabulae praecepta: quae tamen omnia ad duo, de quibus iam diximus, dilectionis mandata spectant. Nam tria quidem prioris, ad Dei, septem vero tabulae posterioris, ad proximi dilectionem pertinent: quemadmodum Augustinum sequutus Petrus quoque Lombardus annotauit, qui neque impleri, nisi per charitatem, neque ad alium finem praeterquam ad charitatem, ea recte referre docet.

Quamobrem in vtriusque tabulae praeceptis, non tam quid exterius geratur, quam quid intus fiat, & ex qua radice, quod fit, proficiscatur, attenditur. Sunt Senim in cordibus hominum radices duae: charitatis vna, quam plantat agricola Christus, cupiditatis altera, quam plantat Diabolus: Nihil ex illa mali, nihil ex hac boni nascitur. Hoc docuit, hoc docet, hoc docebit semper sancta catholica Ecclesia. Quae malum igitur intemperiae istos agitant? qui eam insimulare audent, quod tot saeculis, secundam tabulam tantum & opera polytica sic intuita, prinihil curauerit: quasi nihil pertineret ad rem, aut certe tantum externos cultus requisiuerit: illam aeternam legem, Diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, prorsus non consyderauerit? Cum non obscurae falsitatis hoc arguat Petri Lombardi, quam paulo ante commemorauimus, sententia, quem authorem sequuti videntur Doctores omnes, quos vulgo vocant Scholasticos. Etiam pueri didicimus in Ecclesia, non quid, sed propter quid faciamus aliquid, Deum attendere, adeo, vt si quid ex radice charitatis profectum non sit, nihil sit nobis vtilitatis allaturum. Hanc enim excellentiorem viam esse docet Apostolus, quae per se ambulantes ducit ad patriam. Et sicut sine via nullus peruenit eo quo tendit, ita sine charitate. non ambulare possunt homines, sed errare. Haec enim est sumina bonarum actionum, salus morum, finis coelestium praeceptorum, mors criminum, vita virtutum, virtus pugnantium, palma victorum, causa meritorum bonorum, praemium perfectorum. Sine hac nemo Deo placuit, cum hac nec potuit aliquis peccare, nec poterit: quemadmodum diligens Augustini sectator, Prosper Aquitanicus vbi de laude charitatis tractat, scriptum reliquit: Ad hanc ergo Dei charitatem siue dilectionem, referimus caetera praecepta omnia, adeo persuasum habeamus, proximos quoque diligendo, nisi propter Deum, & in Deo, charos eos habeamus, non modo nos officio nostro functos non esse: verumetiam peccati grauis reos factos. Hoc est quod a Thoma quoque scriptum Aquinate legimus: Quod omnium actuum humanorum regula, lex est charitatis diuinae. Sicut enim videmus in artificialibus, quod vnumquodque opus, tunc bonum & rectum dicitur, quando regulae coaequatur. Sic etiam quodlibet opus humanum, tunc rectum est & virtuosum, quando regulae diuinae dilectionis concordat, quando vero discordat ab hac regula, non est bonum nec rectum

PrevBack to TopNext