Text List

On this page

Caput 77

Prev

How to Cite

Next

Caput 77

Caput 77

De primo praecepto

CAPVT LXXVII. De primo praecepto.

PRioris tabulae tria tantum vt essent praecepta, propterea visum est Augustino congruentius, quod tri

nitatem diligenter intuentibus, insinuare videntur. Primum enim quod Deum vnum colere iubemur, ad patrem: Secundum de iuramenti veritate, ad filium: Tertium de spirituali vacatione ad spirituum sanctum per tinere videtur, ita vt tribus iis praeceptis tres personas vnum Deum colere iubeamur.

Quoniam vero sicut principes non sunt in terrorem bene operantium, sed malemittuntur enim ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum: ita lex iusto non est posita, sed iniustis & non subditis, impiis & peccatoribus, sceleratis & non contaminatis: est enim posita, propter transgressionem. Deus nutem quoniam, cum iustum in terris reperiret neminem, & iniustos & omni vitiorum genere contaminatos curandos susceperat, Quod facere solet diligens agricola, si malis radicibus terram videt occupatam, primum vt eas euel lat, ad meliorem deinde plantationem terram praeparet Hoc sibi quoque faciendum esse putauit, vt non prius charitatem praecipiendo in mentibus hominum insereret, quam radicitus extirpasset omnia, quaecunque videntur impedire, quominus ea radices agere queat. Cum itaque de diligendo Deo praeceptum, tribus modis transgredi nos contingat, corde, ore, & opere: tribus etiam praeceptis transgressionem hanc prohibet: Primo eam quae fit corde se cundo quae fit ore, tertio quae fit opere. Corde de colendo vno Deo legem transgredimur, si deos habeamus alienos, si faciamus nobis sculptile, aut similitudinem aliquam Haec tria primo praecepto Deus fieri vetat dicens: Non habebis deos alienos coram me, non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem, quae est in coelo desuper, & quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra, non adorabis ea neque coles. Cultus quem sibi praestari Deus vult, est illa, de qua iam ita multa dicta sunt a nobis, dilectio, sine qua nullus Deo gratus cultus exhibetur. In hac totum sibi cor hominis vendicat, nullam vt eius partem alicuius alterius amor occupet. Est enim dominus Deus noster Zelotes: non modo non praese, sed nec exequari sibi, quicquam in amore patitur: Quod ab Esaia dictum est: Coangustatum est stratum: ita vt alter decidat, & pallium breue vtrunque operire non potest: de cordis humani strato recte dici potest, quod tam angustum & arctum est, vt ipsum etiam Deum solum, pro eo vt debet, capere non possit.

Quamobrem excidit is euestigio de strato cordis nostri, simul vt alius admissus fuerit: Hoc est, quod Apostolus dicit: Non potestis calicem domini bibere, & calicem daemoniorum: non potestis mensae domini esse participes, & mensae idolorum: Quod a Christo quoque dictum est: Non potestis Deo seruire & mammonae. Atque hac de causa dicit hoc loco Deus: Non habebis deos alienos, non facies tibi sculptile, aut aliquam similitudinem. Sunt qui inter deos alienos & inter sculptile discrimen hoc faciunt, vt spiritualem per illos & internam, per hoc vero crassam & externam idololatriam significari velint. Est enim duplex idololatria, lapidum vna, cordis altera.

Caeterum de vtraque recte vtraque verba accipi possunt. Nam etiam vitia, siue peccata nostra, nunc deos alienos, nunc idola vocari, vel ea Pauli loca planum faciunt, vbi de iis quorum Deus venter est, vbi de Deo huius saeculi, vbi de diis, & dominis multis, mentionem facit. Denique vbi auaritiam semel & iterum ido lorum seruitutem vocat. Hinc est quod ab Hieronymo quoque scriptum legimus: vnusquisque adorans vitia sua atque peccata, Deum habere coepit a quo victus est, dicente Petro Apostolo: Aquo enim quis superatur huius & seruus est. Auarus aurum, gulosus ventrem, libidinosus penem & Beelphegor colit, lasciua mulier, quae cum sit in deliriis viuens, mortua est, adorat Venereas voluptates Qui etiam alio loco non ea tantum, quae manu fiunt artificis, de quibus scriptum est: Simulachra gentium argentum & aurum, opera manuum hominum, recte vocanidola: verumetiam haereticorum peruersam doctrinam, quae quodcunque simulauerit, vertit in idolum, & pro Christo facit adorari Antichristum. Illum quoque locum enarrans Esaiae: Repleta est terra idolis, opera manuum suarum adorauerunt, quod fecerunt digiti eorum, & incuruauit se homo, & humiliatus est vir: Idola interpretatur, dogmata veritati contraria. Neque secus intelligivult quod ab Ozea scriptum est: Argentum suum & aurum suum fecerunt sibi idola, vt interirent. Augustinus quoque, posteaquam de simulachris manu factis plera que dixerat: Est, inquit, alius deterior, & inferior cultus simulachrorum, phantasmata sua colunt, & quicquid animo errante, cum superbia & tumore errante imaginitati fuerint, religionis nomine obseruant. De cuius ge neris phantasmatibus, illum etiam Iosue locum exponit: Auferte Deos alienos de medio vestri, & inclinate corda vestra ad dominum Deum vestrum. Vincentius quoque Lirinensis, aliena ab Ecclesia dogmata, vetus Testamentum Deos alienos appellare scribit, quod ab haereticis ipsorum opiniones haud aliter obseruentur, quam a gentilibus disui. Quod itaque legitur in Deuteronomio: si surrexerit in medio tui Prophetes, & praedixerint signum, atque portentum & euenerit quod locutus est & dixerit tibi: Eamus & sequamur deos alienos, quos ignoras, non audies verba Prophetae illius, quia tentat vos dominus Deus vester, vt palam fiat, vtrum diligatis eum an non, in toto corde, & in tota anima vestra, Per deos alienos, extraneos errores, dicit significari, nouos quosdam & inauditos, quos propterea spargi nonnunquam patitur Deus. vt probet constantiam nostram in diligendo se, & in ad haerendo sanae doctrinae. Quemadmodum etiam a Paulo scriptum est: Oportet & haereses esse, vt qui probati sunt, manifesti fiant, Ob hoc (ait Vincentius) haeresconnon statur eradicantur authores, vt probati manifestifiant, id est, vt vnusquisque quam tenax & fidelis & fixus Catholicae fidei sit amator, appareat. Et revera cum quaeque nouitas ebullit, statim cernitur frumentorum grauitas, & leuitas palearum, tunc sine magno molimine excutitur ab aere, quod nullo pondere intra aream tenebatur. Namque alii prorsus euolant, alii vero tantummodo excussi, & perire metuunt, & redire erubescunt, saucii, semineces & semiuiui: quippe qui tantam hauserint veneni quantitatem, quae nec occidat, nec digeratur, nec mori cogat, nec viuere sinat. Ex iis perspicuum esse potest: quod non tunc solum peccatur contra praeceptum hoc, quando vel planetae, vel astra, vel reliqua gentium daemonia coluntur, aut cum adorantur idola manu factaverumetiam cum adorantur idola vinorum, multoque deteriorem esse simulachrorum cultum, quo sua quis phantasmata colit, & quo suas impostura pro verbo Dei populo venditat, quam sit is, quem sui gentes pra stant simulachris.

Nam quod primo hoc praecepto prohiberi qui dam putant sanctorum inuocationem, & imaginum venerationem: Quandoquidem non alia ratione sancti, qui cum Deo viuunt, quam qua ii qui constituti sunt ad huc in corpore mortis huius in uocantur, hoc est, non tanquam largitores, sed tanquam intercessores; quemadmodum vbi de spe disseruimus, pluribus verbis planum fecimus: deinde vero qui tribuitur honos imagini, non alique quam ad prototypum refertur, sicut etiam a Basilio legimus annotatum. cum nemo non tam sit, lapis, vt lapidibus & lignis inesse putet sensum: nihil contra praeceptum hoc peccatur, si sanctis & eorum imaginibus, debita veneratiopraestatur, modo ne in homine, neue in statua, aut depicta tabula aliqua, sed in solo Deo spes omnis & fiducia collocetur. Vnde sanctam Synodum septimam exclamas, se legimus. Quicunque sententias sacrae scripturae de idolis contra venerandas imagines adducunt, anathema. Quixenerandas imagines idola appellant, anathema. Qui dicunt, quod imagines Christiani vt deos adorent, anathema. Quod similiter in octaua factum reperitur.

Caeterum hominis alicuius verbum, contra receptum Ecclesiae totius doctrinam pleraque omnia docentis, tanquam dei verbum amplecti, & adorare illud quod ab eo scriptum est, seque coram eo incuruare, quae est, si haec non est ipsissima idololatria? Quid enim aliud faciunt hoc genus homines, quam quod scribit Hieronymus, pro Christo adorant Antichristum? Dicit Lutherus: Quod ego doceo, dei verbum est, & purum euangelium: statim adorant, & incuruantur coram idolo. Dicunt idem Zuinglius & Caluinus, dicunt Anabaptistae, dicunt alii quoque haeretici, mox hominis, vel diaboli potius per hominem loquentis verbum, pro dei verbo, proque Christi euangelio, misere amplectuntur, & adorant. Horrenda haec est idololatria, ac velis, quod aiunt, remisque fugienda. Quid enim ex eo consequitur aliud, qua cum vnaquaeque secta suum verbum, verbum esse dei ia ctet, vt isti tot deos habeant, quot sunt haeresiarchae? quos videre licet, neglectis veterum Orthodoxorum scriptis, in quibus cum doctrina certabat vitae sanctimonia, non aliunde iam fere, quam ex impurissimi alicuius haeretici libris opinionem suam confirmare, nec minore authoritate, quae ab illo dicta, quam quae in Canonicis libris scripta sunt proferre. Huc idololatriae caecas hominum mentes, praestigiis daemonum, adductas esse videmus. Peccant igitur contra praeceptum hoc, qui & colunt ipsi sua fantasmata, & coli volunt ab iis, tanquam idola, & quod ipsi sentiunt, Dei verbum vocant, & Euangelium: vt sic eueniat, quod a Propheta scriptum est: Vocauerunt in terris nomina sua. Haud aliter enim isti diuinitatis opinionem affectant, quam fecisse scribit olim in Lybia Plaphonem quendam, Tyrius ille maximus, qui quamplurimas aues coepisse dicitur, vocales & humani sermonis dociles, casque sonare docuit haec verba Magnus Deus Psaphon, atque ita doctas emisit in montes nullae vero quae didicerant, canebant, ac reliquas item aues eadem sonare docebant.

Porro Lybes, cum ignorarent commentum, credentes id diuinitus accidere, Psaphoni rem diuina facere decreuerunt, & eum in deorum numerum retulerunt. Sic isti, cupientes & ipsi in deorum numerum referri, verbo suo verbi dei titulum praetenderunt, atque vt verbum devocaretur a rudibus, perfecerit: a quibus iam pro diis qui busdam eos coli videmus.

Neque vero ipsi tantum haeretici, sed & qui dogmata eorum recipiunt, atque ea tanquam dei verbum amplectuntur, violati praecepti huius rei sunt. Nobis vero propositum non est, omnes modos, quibus con tra praeceptum hoc venitur, enumerando recensere: quandoquidem non paucorum extant de ea re commentariis ab illis haec peti possunt.

Verum hoc tamen silentio praetereundum non esse duximus, grauissime contra praeceptum hoc peccare, qui missae sacrificium, proprie diuinita ti debitam seruitutem, sicut ex Augustino docuimus, abrogare conantur. Quid enim isti aliud quam Deum in or dinem cogere volunt? Siquidem omnes alii cultus, siue ii constent imitatione, siue adoratione, siue inuocatione, non ita deo proprie debentur, vt non etiam ad homines, quanquam diuerso modo, sicut alibi docuimus, recte transferri possint: solus hic est, quo diuina seruitus ab humanis obsequiis discernitur, neque potest alius ullus Deo praestari gratior. Nam quod de Deo ex toto corde, ex tota anima, ex omnibus viribus diligendo praecipitur, id aut hic, aut nusquam alibi, quatenus in hac peregrinatione fieri potest, perfecte praestatur. Hic enim sacerdos mentem ab omnibus aliis cognitionibus abstractam, & in diuinorum beneficiorum contemplatione defixam habens: eorum recordatione prouocatus, tanto erga Deum amore inflammatur, vt sui prorsus oblitus, in illum totus rapiatur. Ex quo fit, vt cum agendis deo gratiis, pro hac immensa illius beneficentia, mentem ad cum cogitationemque tollit, ilico mentis hanc Deum sublationem, vultus, oculi, manusque sequantur, vt quod mens cogitat, idem vultus, oculi, manus, totum denique corpus actione reprae sentet. Quibus rebus ad idem faciendum, qui praesentes adsunt, omnes inuitantur, quo & ipsi cum sacerdote in eorundem beneficiorum cogitatione Deo gratias pro illis agentes versentur, simul patrem illum misericordiarum supplices deprecentur: vt quod filius eius dilectus pro mun di totius dilectione, sacrosancti corporis & sanguinis sui sacrificium in cruce pendens obtulit, cuius rei fit in altari repraesentatio, eius in se fructum faciat redundare. Neque minus grauiter contra praeceptum hoc peccant, qui bonis operibus Deum colendum esse negant: quum & hic sit cul tus Deo longe gratissimus. Non enim qui dicit mihi domine domine, introibit, inquit, in regnum coelorum, Sed qui facit voluntatem patris mei, qui in coelis est, ipse intra bit in regnum caelorum. Opera Deus a nobis exigit, non verba: Si filii Abrahae, inquit, estis, opera Abrahae facite. Ac dilectus illi discipulus: Filioli mei, non diligamus verbo, neque lingua, sed opere, & veritate.

Quamobrem vocem euangelii negant, qui Deum operibus colendum esse negant. cum a Paulo quoque scriptum legamus. Beneficentiae & communicationis nolite obliuisci: talibus enim hostiis promeretur Deus. Etiam ab Ethnico quodam pio dictum est. Vis deos propitiari? bonus esto. Clamat aliquis ad rauim vsque: Credo in Deum, ac non modo iactet habere se, verumetiam habeat re ipsa fidem, qua vel montes transferre queat: quin & tantam in Deo fiduciam sibi collocatam esse dicat, quanta maxima haberi potest: nisi dilexerit Deum in proximo suo, nisi dilectionem hanc suam non verbo magis, quam opere declarauerit, inanis erit cultus omnis, quo se Deum prosequi gloriatur.

PrevBack to TopNext