On this page
Caput 78
Caput 78
De secundo praecepto
Dominus: Non assumes nomen domini Dei tui inuanum: nec enim habebit insontem Deus eum, qui assumpserit nomen domini Dei sui frustra. Qui diligi& colit aliquem, non meminit illius nisi reuerenter, & cum quadam etiam honoris praefatione. Cum itaque prae cunctis aliis diligere nos, & colere Deum oporteat: committere non debemus, quin & ipsi summa cum reuerentia nomen eius vsurpemus, neque id in alios, quam tantam decet maiestatem vsus, conferamus. Quod faciunt ii qui nigromatiis, incantationibus, sortilegiis, diris deuotionibus, & id genus aliis rebus impiis dei nomen, & sanctae scripturae ver ba seruire faciunt, qui per iocum deum aliquando nominant, qui scripturis ioculariter vtuntur, qui mendacii sui testem deum nonnunquam citant. Is autem cum sit veritas, nulla potest ei fieri maior contumelia, quam si quis eum sui mendacii testem inuocet. Quare prohibetur hic omne iusiurandum, quod non vel dei gloria, vel fructum vsus necessario postulet. Peccat igitur contra praeceptum hoc, quisquis voluntarie iurat. Nam si quis iuret exigente magistratu, sibique iuramentum deferente, modo id faciat in veritate & in iudicio, & in iustitia, non peccat. Nam quod prohibuit Deus ne iuretur, illud Augustinus prohibuisse vult intelligi, ne quisquam, sicut bonum appetat iusiurandum, & assiduitate iurandi ad periurium per consuetudinem delabatur.
Quamobrem non est appetenda sicut bo na, iuratio, nec tamen fugienda tanquam mala, cum est necessaria. Cum igitur non in bonis, sed in necessariis, iuratio sit habenda: refrenet se quisque quantum potest, vt ea non vtatur, nisi cum necessitas postulauerit: si quando videt difficiles homines ad credendum, quod eis expedit credere, nisi quod dicitur, iurando firmetur. Quoties autem vel ad dei gloriam, vel ad proximi vtilitatem in veritate, iudicio & iustitia iusiurandum praestatur, non modo contra praeceptum hoc nihil fieri, verum illud magis impleri credendum est, quod in Deuteronomio scribitur. Deum tuum timebis & illi soli seruies, ac per nomen illius iurabis.