Text List

On this page

Caput 79

Prev

How to Cite

Next

Caput 79

Caput 79

De tertio praecepto

CAPVT XXIX De tertio praecepto.

DIligere Deum & colere corde, ore, & opere iubemur. Quemadmodum id corde fiat & ore, quemad modum etiam vtroque contra praeceptum peccetur, paucis iam a nobis demonstratum est. Restat nunc vt quemadmodum opere Deus diligendus & colendus sit, breuibus de eo disseramus: Hac enim de re, terris hoc est mandatum, cuius haec verba sunt: Memento vt diem sabbathi sanctifices. Sex dies operaberis & facies omnia opera tua, septimo vero die sabbatha domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu & filius tuus, & filia tua, senuus tuus, & ancilla tua, iumentum tuum & aduena, qui est intra portas tuas. Est in eo praecepto quiddam quod ad caeremoniam, est quod ad mores quoque pertinet. Quod septimus dies vacationi fuit assignatus, erat ceremoniae: sic enim loquitur Dominus: Videte vt sabbathum meum custo diatis, quia signum est inter me & vos, in generationibus vestris. Quod autem in contemplandis dei beneficiis, in hymnis, precationibus, & sacrificiis dies ille consummabatur, morale fuit: sublata ceremonia remansit quod ad mores pertinet. Nos enim ne offendamus in id quod vetat Apostolus, ne videamur obseruare cum Iudaeis dies, annos, & tempora, non iam ipsa tempora, sed res quarum illa signa sunt obseruamus: repudiamus cum illo temporum obseruationem, interea tamen temporalium signorum intelligentiam, cum eodem Aposiolo, sicut Augustinus quoque scribit, retinemus. Triplicem autem habebat sabbathum Iudaeorum significationem: nam quae ad mores pertinet, cessationem a peccatis, & ab iis omnibus, quae sunt impedimen to, quominus aliquis ex toto corde diligere Deum, & colere possit: Aliam quae ad Allegoriam, quietem Christi corporis in sepulchro. Tertiam quae ad Anagogen, aeternam requiem in coelo. Ac primum quidem, illud praeceptum nobis modis omnibus obseruandum est, vt quiescamus peruerse agere. Secundum & pletum iam est in Christo. Tertium expectatur & speratur a nobis, vt liberati de corpore mortis huius, ac soluti graui peccatorum onere, quo premimur in hoc mundo, post multas tribulationes & angustias, post varios exantlatos labores, quo caput nostrum Christus praecessit, ingrediamur & nos in requiem illam, in qua sabbathum est ex sabbatho, Sabbathum delicatum & sanctum Domino. Cum igitur figurae successerit veritas, quodque fuerat terrena sabbathi obseruatione significatum, Iesum Christum dominum nostrum, & siti & inedia, & multis molestiis grauissimisque corporis cruciatibus, quos vltro nostra causa pertulit, vehementer fatigatum, ad extremum acerbissima, turpissimaque morte confectum, die septimo tandem in sepulchro quieturum, id reipsa sit expletum: nihil fuit necesse, figuram deinceps amplius obseruari. Sicut enim adueniente sole cessat vmbra, sic adueniente veritate, cessare debet figura.

Itaque septimus dies in octauum est mutatus: nam pro sabbatho diem feriatum agimus eum, qui proxime sabbathum sequitur. Mutatus est autem Apostolorum authoritate, ne quid habere commune cum Iudaeis videremur. Quemadmodum eorundem authoritate constitutum est, si quis ante aequinoctium vernale, sancte Paschae diem, cum Iudaeis celebra ret, Episcopus aut presbyter, vt abiiceretur. Quin & illud cautum esse videtur, quandiu durabat sacerdotium Iudaeo rum, vt qui ministerio reconciliationis, Apostolorum tem poribus fungebantur, non sacerdotes, verum presbyteri tantum vocarentur. Quod etiam deinceps diligenter sancti Patres cauerum sumper, ne quid Christiani Catholici, non modo cum Iudaeis, sed ne cum haereticis quidem, haberent commune. Sic Ioannes Chrysostomus, grauiter eos reprehendit, qui ieiunarent iisdem diebus, quibus a Iu daeis solenniter ieiunabatur. Sic in Ephesino concilio, cum Nestorius Christotocon, non autem Theotocon esse Mariam virginem asseueraret, sub anathematis poena fuisse legimus interdictum ne quis eam Christotocon auderet appellare: Non quod hoc nomine recte vocari non potue rit aut possit, sed quod obuiandum errori putauerunt, quo Nestorius purum hominem Christum, non autem deum & hominem peperisse Mariam virginem contendebat. Sic in Toletano quoque quarto, propter vitandum schismatis scandalum, vel haeretici dogmatis vsum, decretum est, vt simpla teneretur baptismi mersio ne viderentur qui ter tio mergunt, haereticorum approbare assertionem, dum sequuntur & morem.

Quod autem in octauum & non in alium, dies hic mutatus est, propterea factum est, quod is rae caeteris multis est dei beneficiis insignis, cuius praeconia Leo pontifex iis verbis recenset: Tantis est, inquit, haec dies diuinarum dispensationum mysterus consecrata, vt quicquid a domino est insignius institutum, in huius diei dignitate sit gestum. In hac mundus sumpsit exordium, in hac per Christi resurrectionem & mors interitum, & vita sumpsit initium: in hac Apostoli a Domino praedican di omnibus gentibus euangelii tubam sumunt, & inferen dum vniuerso mundo sacramentum regenerationis accipiunt. In hac sicut Beatus Ioannes euangelista testatur, cum congregatis in vnum discipulis, clausis ianuis ad eos Dominus introiisset, insufflauit & dixit: Accipite spiritum sanctum. In hac denique promissus Domino spiritus sanctus aduenit. Tot igitur beneficia cum hoc die acceperinus, quem vocant Euangelistae vnam siue primam Sabbathi, merito recolendis illis diligentius, cum assignauit Ecclesia. Magnum fuit beneficium, quod creati sumus qui non eramus: sed multo majus illud, quod restituti sumus, qui perieramus, per eum ipsum per quem creati sumus. Dominum nostrum Iesum Christum. Quapropter merito diem hunc celebramus, merito Dominicum appellamus, in quo vere se Dominum Christum declarauit: non solum quando per eum totus hic orbis ex nihilo creatus est, verum etiam, quando resurgens ex mortuis, manifestum fecit omnibus, quod potestatem haberet ponendi animam suam & sumendi eam: Merito cantat in eo chorus Ecclesiasticus: haec est dies quam fecit Dominus. Est quidem ita quod nullo non die, quin potius nulla non hora, nullo non temporis momento vacandum nobis esset tantorum Dei beneficiorum contemplationi, ad quam ipse nos inuitat, dicens: Vacate & videre, quoniam ego sum Deus: vacate a curis & seculi negotiis, & in sancto otio & quiete videte, quod ego sum qui creaui vos: Ego sum, qui, cum vitio vestro, quod eratis per me creatiperdidissetis, dato pro vobis in mortem filio meo, denuo per eum vos quasi creaui, vt iam in filio meo, sitis noua creatura, & siccat portastis quondam imaginem terreni, ita nunc portets imaginem coelestis hominis: neque sitis iam deinceps Adae filis, sed sitis mei silii, sitis & vocemini filii Dei, fraties autem & cohaeredes Christi. Haec tanta beneficia, per ne vobis multis quidem offensionibus, nullis autem vestris meritis praecedentibus praestita, vobiscum recogitate, & aquo tantopere vos esse dilectos videtis, me vicissim ex toto corde vestro diligite. Quod igitur a nobis exigit ipse Dominus, qui nos etiam laborantes, & one ratos ad se venre iubet, quod in eo simus animabus nostris requiem inuenturi: hoc nobis nunquam non faciendum, ac ne respirandam quidem toties, quoties illius esset remi niscendum. Nihilaliud mentem nostram cogitare, nihil aliud linguam sonam, non alio cunctas animi nostri vires, & sen sus nostros omnes oportuit referri, quam ad videndum & contemplardum Deum tam beneficum, tam liberalem, tam nosti amantem: qui proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum.

Caeterum tale Sabbathum celebrare, sic totos Dei & beneficiorum eius contemplationi vacare, non est huius seculi, non est huius corporis, quod corrumpitur, quod aggrauat animam, quod deprimit sensum, ea quae sursum sunt cogitare volentem: haud aliter, quam si quis passerculum pede alligatum, in sublime se tollere cupientem in terram funiculo detrahat. Sabbatismus hic siue vacatio haec, & requies, non huius peregrinationis, sed coelestis erit illius patriae. Nam in hac quidem peregrinatione, non est quisquam tanta firmitate animi praeditus, tanto virtutis robore munitus, tamque sibi admirabiliter & inuicte constans, qui non aliquo lapsu aliquando, aliquoque deflexu ad carnem, & carnis desideria protrahatur, quem nulla vnquam animi affectio, nullus cupiditatum motus perturbet, vt in vna illa Dei consyderatione perpetuo consistere humanae menti datum non sit: quam saepe cum Deo rationem omnem habere meditantem, terrenae istae induuiae de coelo ipso deducunt, atque eiiciunt, ac fidei complexu in Christo Iesu haerere cupientem, proturbant inde tamen, diuelluntque a beata cura, & ad inquinatas & sordidas cogitationes detrahunt. Cum nec Scyniphes Aegyptiis perinde molestae fuerint, subito in oculos eo rum incursantes, & quoties abactae fuerant, iterum atque iterum recurrentes, quam sunt saepe nobis molestae seculi curae carnisque nostrae desideria, quibus non possumus quandoque non a Dei contemplatione auocari. Non ignorauit hoc, qui vt misericors fieret, ac fidelis pro nobis Pontifex ad Deum, ad impetrandam delictorum nostrorum veniam, per omnia similis nobis fieri dignatus est, ac omnes infirmitates nostras (quae modo peccatum non im portarent) assumpsit.

Quamobrem quasi digito commonstrare contentus, quo nobis contendendum est, non tam exacte Sabbathum hoc sempiternum, hoc est perpetuam animi tranquillitatem, ac in se quisque beneficiis contemplandis vacationem a nobis exegit, vt non auocari nos quandoque ab eo, vel corporis nostri, vel eorum qui nobis aut genere coniuncti, aut quocunque tandem alio necessitudinis genere sunt deuincti, cura & solicitudine sine aliqua sui grauiore offensione patiatur.

Quamobrem non imperauit, quod a nobis minime praestanposse videbat: sed optandum, inquit, foret, vt ab omni aliarum rerum cura, solicitudineque remoti, soli numinis mei contemplationi vacaretis, in eaque perpetuo mentem vestram omnem defixam haberetis:

Quoniam vero carnem vestram, peccati tamen expertem indutus, quae sit illius fragilitas didici, non exigo, quod praestare non potestis: Est aliquo prodire tenus, si non datur vltra Prima sequentem, etiam in secundis & terriis consistere honestum est. Non semper vobis est otium, animum ad ea quae sunt pietatis, colligendi, non potestis hymnis, precationibus, sacrae doctrinae, sacrificiis, elcemosynis, & id genus aliis exercitamentis, quae fidem & charitatem excitant, to ti perpetuo vacare, vt sic vos me ex toto corde, ex tota fanima, ex omnibus viribus vestris diligere declaretis, saltem quotidie sepositum tempus aliquod ad ista habeatis, sin & hoc difficile est, saltem septimum quemque diem iis rebus proprie dicetis. Scio quod non omnino est sui iuris maritus, aliquam sui partem debet vxori: non est sui iuris & vxor, aliquam sui partem debet marito, neuter vt vascare mihi semper totus queat, dum in diuersas vterque curas distrahitur, quomodo socero, socrui, quomodo caeteris affinibus, quomodo coniugi ac liberis satisfaciat: vnde victum indies crescenti familiae suppeditet, vnde dore euincat. Non prohibeo matrimonii legitimum vsum, non piam minimeque anxiam de seipso cuique, deque liberis ac domesticis sustentandis sollicitudinem. Licet nobis qui matrimonio iuncti estis, liberis procreandis operam dare, licet agros, licet vincas colere, licet manibus operari, licet artificio victum quaerere: nihil ea me res offenderit, non propterea violatum esse praeceptum meum existimabo, de diligendo me ex toto corde, ex tota mente, ex omnibus viribus vestris: modo ne sic in harum rerum sollicitudine toti sitis occupati, vt vos mei cui debetis omnia, capiat obliuio. Potestis etiam in mediis laboribus vestris mei meminisse: potest meum non manuum vestrarum beneficium agnoscere, siquid recte processerit, potestis mihi sem per gratias agere.

Caeterum ad recolenda diligentius beneficia mea, ad cutum qui mihi debetur, praestandum, si vacare semper non potestis, tempus tamen aliquod ad can rem sepositum habetote. Sex dies consummatis licet, iniis quae ad liberoum procreationem, quae ad eorum sustentationem, quae ad tem vestram samiliarem tuendam pertinere videbuntur; saltem septimum diem, vel si qui sunt alii non ita multi festi dies, mihi totos dicetis: vt in iis a mutuo congressu, & ab aliis quibuscunque curis vobis temperetis, quo magis defecatis animis sacris precibus, ac coelestium rerum meditationi vacare queatis: Hoc si feceritis, erit mihi satisfactum.

Quamobrem vel ex hoc praecepto satis liquet, quod antea quoque dictum est, nihil nobis impossibile Deum praecepisse, nec exigere, vt mandatum de se ex toto corde diligendo, ita iugiter impleamus, vt curis omnibus aliis reiectis, in illo contemplando, ac omni pietatis genere colendo, perpetuo mentes cogitationesque nostras occupatas habeamus: saltem praesiemus aliquando, quod praestari iugiter a fragilitate nostra non potest: saltem dies huic rei, propter imbecillitatem nostram peculiariter dicatos obseruemus: Denique vel semel in vita: saltem conuertamur ad dominum Deum nostrum in toto corde nostro, neque Deum aliquem alienum occupare deinceps cor nostrum patiamur, siue is Deus venter sit, siue Mammona, siue quocunque tandem alio nomine vocetur. Si sic conuersi, nec a Deo nostro post eiusmodi conuersionem auersi postea, migrauerimus ex hac vita, etiamsi per omne vitae praeteritae tempus, Deos alienos coluissemus: si ventri atque iis quae sub ventre sunt, si auaritiae, si quibuscunque vitiis aliis mancipati fuissemus, nihil nos ea res impediet, quominus aeterna gaudia consequamur. illius gratia & misericordia, qui dixit Quacunque hora ingemueris saluus eris. vel eo ipso tempore, ille nos unpleuis, se interpretabitur, quod a se de diligendo se mandatum nobis datum est. Vt vel ex hoc perspicuum cuiuis esse queat, sal sum esse quod a Blasphemis istis dicitur, praeceptum hoc ab homine Christiano expleri non posse. Perpetuum Salbathum fatendum est a nobis obseruari non posse: verum vt semel in hebdomada, vel semel in anno, vel semel in vita tantum obseruemus, adiuuante spiritu infirmitatem nostram, non est nobis impossibile.

Caeterum sempiterni iugisque Sabbati obseruatio, non exigitur a nobis in hac peregrinatione nostra: cum ventum erit ad coelestem patriam, ad manentem illam ciuitatem, quam futuram inquirimus, ibi Sabbatum erit ex Sabbatho, ibi requies erit sempiterna, ibi vacabimus, & videbimus, & amabimus, amabimus & laudabimus, absque vllo fastidio, absque vlla fatigatione, eum qui & legis & desideriorum nostrorum finis est, dominum Deum nostrum: vt sit Deus omnia in omnibus, quemadmodum ab Apostolo scriptum est, & inter eos numerabimur, de quibus in Psalmo dicitur: Beati qui habitant in domo tua Domine, in secula seculorum laudabunt te. Videmus igitur iam, quid sibi velit praeceptum hoc de sanctificando Sabbatho: quod expeliret quidem iuge vt essent, verum infirmitati nostrae largitur hoc Deus, vt qui cunctos non posse videmur, certos tamen dies obseruemus, quos sanctificemus, hoc est, in sanctis operibus transigamus, nec vllis Deo parum lignis actionibus prophanemus. Quae autem sint santa ista opera, in quibus dies festos transigere nos oponet, ex Agatensi Concilio discimus: in quo cunctis praetipitur, vt populus Missas die Dominico totas audiat, nec ante benedictionem Sacerdotis egredi praesumat. Apostolorum quoque Canonibus cautum est, vt communione priuentur, qui solennibus sacris non perscurauerint In oratione, vsque dum missa peragitur: quo tempore conuenire etiam ad Ecclesiam, & scripturas Apostolorum ac Euangelium audire iubentur. Hoc est igitur sanctifitare Sabbatum, sacrificiis, concionibus, & aliis diuinis of ficiis, non corpore magis quam animo interesse. Nam simens peregrinata fuerit, nihil profuerit, si quis corpore praesens adsit: illam itaque tunc Deo maxime vacare, beneficia illius recolere, & pro illis gratias aliis agere oportet. Atque haec est causa, quamobrem aliis operibus omnibus tum interdicitur, non quod per se malum sit arare, seminare, rem familiarem cutare: sed quod quae potiora unt, iis vt rectius vacari queat, ab aliis operibus abstinen dum est, ne quid contemplationi nostrae impedimenti adferant. Maxime vero abstinendum tum est ab omni pere sculi. Nulla autem grauior est seruitus, quam sit peccatum. Quare si quid per dies reliquos peccatum est, recogitare debemus in amaritudine, quum dies festus aduenerit, & omnia facere, vt reconciliari Deo possimus, atque ab omni deinceps peccato cauere, ita vt neque ventriseruiamus, neque mammonae, neque cuiquam alii vitio Nam qualia nunc a multis sabbata celebrantur, non sanctificari, sed prophanari videntur: neque enim ad potationes, ad choreas, ad luxus instituta sunt sabbata, cum pecte scriptum sit ab Augustino: Melius est arare quam saltare: nulla sunt opera magis seruilia, quam sint haec sed vt tanto tranquilliori mente contemplando Deo, & beneficiis rius recolendis vacare queamus.

Quamobrem ab iis quae vero scruilia sunt opera, semper abstinere oportet. Caeterum labores manuum fieri quandoque possunt, etiam die festo, si vel necessitas euidens postulet: sicut dominum excusas se legimus discipulos cuellentes spicas in sabbatho, vel Ecclesiae commodum: sicut in Euangelio Sacerdotes fecisse dicuntur omnia, quae erant necessaria in templo, in die sabbati: vel proximi vtilitas, sicut Dominus curauit in die sabbati habentem manum aridam, & Iudaeos qui factum id reprehenderant, confutauit exemplo adducto de ouevel superioris authoritas: sicut idem praecepit Iudaeis, vt circunciderent in die sabbati. Extra hos casus si quis manibus laborauerit, transgressi praecepti de sanctificande sabbato reus erit. Prosper Aquitanicus: Qui votum, inquit, vouentes sese offerunt Deo, eiusque verbo vacantes, spiritale sabbatum obseruant, vt Maria quae meliorem partem elegit: a quo declinantes in strangulatione, dum mundanis curis innodantur, morsu pestifero tertiae plagae Aegyptiorum leduntur in anima. Ex quibus verbis etiam illos venire contra praeceptum hoc de sabbato sanctificando manifestum est, qui cum semel Deo se deuouerint, primam fidem irritam facientes, matrimonium contrahunt, cuius generis sunt Sacerdotes & monachi, quibus non propterea nuptiis interdictum est, quod malae sint nuptiae, sed quod cum perpetuum illis sabbatum obseruandum & iu ge sacrificium sit offerendum, ac in lege Domini die noctaeque meditandum, abstinendum est eis ab iis omnibus, per quo ossint a continua sabbati obseruatione uocari.

PrevBack to TopNext