On this page
Caput 80
Caput 80
De quarto praecepto
EDocti sumus in prima tabula, quemadmodum diligere, pieque colere Deum & ea fugere, quae a vero ipsius cultu auocare possent, oporteat: In poste riore, quomodo sit proximus diligendus, docemur Proximum autem existimare debemus omnem hominem sicut praeter alios a Basilio quoque legimus annotatum: Si quidem omnes inuicem proximi sumus, omnes cognatis fratres omnes ex eodem patre prognati sumus omnes. S. spiritualem quaeris, pater noster ille est, quem vno ore in uocantes dicimus omnes: Pater noster qui es in coelis. Siautem terrenam quaeris originem, Pater noster Addam, mater nostra terra est, ex eodem luto fabricati sumus omnes Itaque natura fratres sumus secundum carnem: sed & secundum spiritum fratres nati, vel potius regenerati sumus, rundem a primo homine sanguinem ducimus, eandem li Domino gratiam accipimus. Quae cum ita sint, non ea quae nostra sunt singuli, sed ea quae sunt aliorum consyde rare, non quod nobis ipsis, verum quod multis est vtile quaefere debemus. Reputet homo secum nomen suum vnde traxerit, ab humo vtique, quae nihil cuique accipit, sed omnia largitur omnibus, non hominibus modo, verum & brutis, dum in vsum omnium animantium diuersos fructus ministrat. Inde appellata humanitas, specialis & domestica virtus, quam vel ipsa nos docere debet nostri corporis forma, membrorumque vsus. Nam & nos omnes vnum con pus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. Sicut igitur ipsa pro se inuicem solicita sunt membra, ad non modo non laedit vnum alterum, verumetiam pro virili sua succurrere laeso conatur. Sic & nos alterum pro altero solicitos esse, ac quoties necessitas postulat, inuicem subuenire oportet. Omnes itaque diligendi sunt, sed quoniam copiae singulorum paruae sunt, eorum autem qui iis egent, infinita est multitudo, delectus habendus est eorum, quibus benigne facias. Nam vt quisque nobis fuerit coniunctissimus, ita plurimum est in eum benignitatis conferendum. Quapropter hanc probandam esse putat liberalitatem Ambrosius, vt proximos seminis tui ne despicias, si egere cognoscas. Melius est enim, inquit, vt ipse subuenias tis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitati. Paulus quoque: Si quis, inquit, suorum & maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, & est infideli deterior. Inter suos autem & domesticos iure suo primum locum, sibi parentes vendicant, per quos factum est, vt lucem hanc aspiceremus. In hos ergo cumprimis nos esse beneficos oportet, vt gra tos nos, quae ab illis accepimus, beneficiorum esse declaremus. Et hoc est quod praecipit Dominus, dicens: Honora patrem tuum & matrem tuam, vt sis longaeuus super terram, quam Dominus Deus dabit tibi. Quo quidem praecepto, non solum vt parentes debita veneratione prosequamur, & eis dicto simus audientes, admonemur: verumetiam si quibus rebus opus habuerint, vt illis benigne suppeditemus, & eos vicissim alamus, quorum cura singu lari nutriti sumus & educati, iubemur. Honos enim in scripturis, quod annotauit etiam Hieronymus, non ille solum intelligitur, qui in salutationibus & officiis deferendis, verum & ille, qui consistit in elecmosynis ac munerum oblationibus: vt honorare sit idem, quod liberalitate prosequi. Sic in Prouerbiis legimus. Honora Dominum de tua substantia. Et apud Tobiam. Cum ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta. Et apud Paulum: Viduas honora, quae vere viduae sunt. Ac paulo post: Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, hoc est, non solum illis debita veneratio praestari, verum etiam vitae necessaria debent suppeditari. Parentum autem nomine, non ii solum accipiendi sunt, ex quibus prognati secundum carnem sumus, verumetiam omnes qui praesunt, siue sint pastores & Episcopi, siue Reges & Principes, aut quicunque tandem alii magistratus Omnis enim potestas a Deo est, & qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit.
Quamobrem vtrique potestati duplex hic honos debetur, & venerationis & subsidii. Cui tributum, tributum, dicit Paulus, cui vectigal, vectigalcui timorem, timorem, cui honorem, honorem: nemini quicquam debeatis, nisi vt inuicem diligatis. Peccant igitur contra praeceptum hoc, qui vel decimas negant Episco pis & Pastoribus, vel tributis & vectigalibus Principes suos fraudant, vel vtrisque dicto audientes non sunt, quum etiam illis discolis obedire Petrus iubeat. Magis etiam peccant, qui non ipsi modo non honorant, verum & alios ab honorandis illis auocant, dum illos iudicant, a quibus ipsos iudicatos oportuit, dum eorum existimationi detrahunt, dum falsis etiam plerunque criminationibus famam eorum proscindunt & lacerant, dum quicquid ab illis statuitur, id secus interpretantur, & quae non intelligunt, ea saepe reprehendunt, neque ferre possunt si qui cum potestate versantur, fuerint in aliquo delicto prae occupati, cum si ipsi eodem loco essent, multo fortasse grauiora patrarent. Ferenda sunt a subditis, eorum qui praesunt errata: Non est ab oue iudicandus pastor diuino pleraque iudicio sunt reseruanda: Dominus enim est, cui stat aut cadit, Multo gra uissime vero peccant contra praeceptum hoc, qui eos, ex quibus interrogare sunt iussi de semiris antiquis, cum ipsi con temnunt, tum in aliorum contemptum adducere conantur: quicquid sancitum ab illis, & tot seculorum vsu in Ec cles a Dei receptum est, & approbatum id vno traditionum humanarum nomine reiiciendum esse docent. Sanctos pa tres omnes pro nihilo ducunt, sibiipsis nihil non tribuunt, illis contra nihil non detrahunt. Rident ieiunia, rident ve ra, rident sacrificia, quin & ipsa ludibrio sunt Sacramenta. Denique quaecunque mille quingentis annis & deinceps, per Apostolos, & eorum successores, & per oecumenica Concilia pie sunt instituta, cachinnis omnia prosequuntur.
Atqui non ita nos docet scriptura. Interroga, inquit, pa trem tuum, & annuntiabit tibi, maiores tuos & dicent tibi: Ne transgrediaris terminos, quos posuerunt patres tui, Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber. Quam grauiter autem istos momordit coluber, qui dissipare spem, hoc est omnia Ecclesiae dogmata, omnes institutiones ab Apostolis & Apostolicis viris fundatas, conuellere sunt & labefa ctare conati, qui pleraque non aliam ob causam contemnunt & reiiciunt, quam quod ita sunt a sanctis patribus quamuis summa ratione constituta? verbi gratia: visum est patribus & ab ipsis etiam Apostolis institutum, vt sextis feriis a car nibus abstineretur, quo grata fieret eius rei recordatio, quomodo verbum caro pro nobis factum, sexta feria gra uae crucis pertulit supplicium, & mortem acerbissimam opperiuit. Illi in contemptum patrum, nulla prorsus necessitate cogente, eo die carnibus vescuntur. Denique quicquid a sanctis patribus, quacunque tandem de re, quamlibet pie constitutum est, contra id omne pedibus & manibus obnixe venire conantur. Quid est, si hoc non est grauissimo contra praeceptum istud peccare, quo patrem & matrem honorare iubemur? Audi fili mi, dicit Spiritus Dei, disciplinam patris tui, & ne dimittas legem matris tuae, Pater noster Deus est, huius disciplinam vt audiamus praecipit.
Sed nunquid hoc satis fuerit, si nos diligere Deum, si praeceptis eius obtemperare, si disciplinam eius audire dicamus? Minime gentium, Mater nostra Ecclesia est: huius legem si dimiserimus, si morem illi non gesserimus, si nos ab illius vnitate segregauerimus, frustra nos audiuisse patris disciplinam gloriabimur. Erimus enim ii, quos vocat Propheta filios desertores, de quibus etiam alio loco scriptum est: Filii alieni mentiti sunt mihi: Nam talia omnia, sic hoc quoque praeclare Cyprianus: Ecclesia, inquit est, quae nos Deo seruat, quae filios regnoquos generauit, assignat: quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae iungitur, a promissis Ecclesiae separatur nec pertinet ad Christi praemia qui relinquit Ecclesiam Christi. Alienus est, prophanus est, hostis est, habere iam non potest Deum patrem, qui Ecclesiam non habet matrem. Sic igitur patrem nostrum Deum honoremus, vt suo matrem Ecclesiam honore non fraudemus. Sic patris nos disciplinam audiamus, vt matris quoque legem ne dimittamus: Quam qui non audit, cum Deus haberi vult tanquam Ethnicum & Publicanum, non agnoscit cum pro filio, qui quam sibi sanguine suo mundatam copulauit, sponsae suae Ecclesiae non obtemperat, cuius contemptus, ad patris contemptum redundat. Sic enim loquitur Deus Qui vos audit, ine audit: qui vos spernit, me spernit. Et ad Samuelem: Non te spreuerunt, sed me, ne regem super illos. Nunquam a disciplina patris, lex matris, nunquam a lege matris disciplina patris dissidet. Non est Euangelium vbi non est Ecclesia: Non est Ecclesia, vbi non est Euangelium. Non quod scriptura non haberi possit extra Ecclesiam, de qua ludos gloriatos, cuius testimonio Diabolum & membra eius haereticos & schismaticos, ita frequenter vsos legimus, vt eam eiusque sanum intellectum sibi solis proprie vendicare conati fuerint:
Sed quod viuum Euangelium ipsa est Ecclesia, extra quam pelles haberi, siue chartae possunt, atramentum haberi potest, litere siue characteres quibus conscriptum est Euangelium, haberi possunt: caeterum ipsum Euangelium extra Ecclesiam non habetur, nec haberi potest. Quae causa est, quod Apostoli Spiritu sancto pleni, cum symbolum tradidissent, nusquam proposuerunt: credo sancta Biblia, aut sanctum Euan gelium, sed credo dixerunt sanctam Ecclesiam. In ea sunt Biblia, in ea est Euangelium, in ea sanus est Euangelii intellectus, quin ipsa potius est Euangelium scriptum non atramento. sed Spiritu Dei viui: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis canalibus: Hoc est illud verbum Domini, quod Propheta manere dixit in aeternum, de quo Christus loquitur: Coelum & terra transibunt, verba autem mea non transibunt: Nam quae calamo sunt in charta scripta, transire possunt, possunt aliquo casu perire: quemadmodum libros legis Dei combustos legimus, quos tamen Esdras postea, qui eodem spiritu quo ante scripti fuerant, plenus fuit, resutuit, sicut a Eusebius b Chrysostomus, c. Augustinus, d. Peda, & alii memoria prodiderunt. Quae vero scripta sunt Spiritu Dei viuinon in tabulis lapideis, vel in chartis papyraceis, aut peconis, verum in tabulis cordis canalibus, ea nulla ratione possunt interire.
Quamobrem honoremus patrem nostrum Deum, honoremus & matrem nostram Ecclesiam, vtrique morem geramus, vtrique dicto simus audientes, Etenim cum Dei filio, carnem nostram induto, corpus vnum Ecclesia mater nostra facta est. Quare qui non audit hanc, Deum non audit, Deo detrahit, quisquis illi de trahit: si quidem duo sunt in carne vna, Christus & Ecclesia. Mentitur quisquis audire se patris disciplinam iactat, si matris legem dimittit: nam nisi doctus a matre fue rit Ecclesia, quae patris disciplina sit, ignorabit. Teneamus igitur illam, quae firmamentum est, & columna veritatis, neque cuiusquam authoritate nos ab ea auelli patiamur. quamlibet is sibi cautus & prudens videatur, quamlibet etiam multa scripturarum proferat oracula, quae non in legendo, sed in intelligendo consistunt. Sahanae sunt illae voces: Deponite quicquid armaturae suppeditant. Orthodoxi veteres, Theologorum scholae, authoritas conciliorum & pontificum, consensus tot seculorum, ac totius populi Christiani nihil recipimus, nisi scripturas sed sic, vt penes nos solos sit certa authoritas interpretandi: quod nos interpretamur, hoc sensit Spiritus sanctus, quod adferunt alii, quamuis magni, quamuis multi, a spiritu Sathanae & alienata mente profectum est? Quod Orthodoxi docuerunt, quod authoritas Ecclesiae tradidit, quod populus Christianus ampletus est, quod scholae defendunt, exitiabile venenum est Sathanae, quod ego doceo spiritus est vitae: Credite in scripturis nihil prorsus esse obscuritas, vel quod egeat iudice: aut vt omnes caecutiant, ego non caecutio, nam conscius mihi sum me habere Spiritum Christi, quo possum de omnibus iudicare, nemo de me? Nolo indicium, sed requiro obsequium: Neque quenquam vel tantillum moueat multitudo, magnitudo, latitudo, profunditas, miracula sanctitas, Ecclesiae sanctorum, omnes perierunt, si senserunt vt scripserunt, nisi qui forte resipuerunt ante supremum vite diem: Qui meis probationibus diffidunt, aut caret sensu communi, aut blasphemiam committunt in Spiritum sanctum. Et tamen per quod idolum hec Sathanas loquutus est, non continua quidem oratione, sed sparsim in multis locis, in illo omni impiae doctrinae genere referto libello, De seruo arbitrio, illud nunc pro Deo colit magna pars Germanis: quod ille sentit, Dei verbum & purum Euangelium vocatur.