On this page
Caput 81
Caput 81
De quinto praecepto
QVemadmodum nihil est magis secundum naturam, quam vt homo homini, quicunque sit, ob eam ipsam tamen causam, quod homo sit, consultum velit: Sic e contrario detrahere aliquid alteri, vio lare alterum, & hominem hominis incommodo suum au gere commodum, magis est contra naturam, quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam caetera quae possint, aut corpori accidere, aut rebus externis. Inter omnia autem incommoda, quae per hominem homini possunt importari, multo grauissimum habetur, & longe facinus atrocissimum existimatur, si quis alicui lucis huius vsuram enpiat, si quem vita priuet.
Quamobrem recte primo loco Deus id prohibet dicens: Non occides. Quod tamen in terdictum non ita late patet, vt minime nobis per id licere putemus animalia terrae, volucres coeli, pisces maris, ad quaecunque tandem bruta animantia, quae in vsum hominis creata sunt, occidere. Nam si quicquid viuit occidendum non est, viuunt & herbae, viuunt & plantae. Non ergo fafuerit virgultum vellere, aut herbis etiam vesci: Cum tamen disertis verbis scriptum sit: Omne quod mouetur & viuit, erit vobis in cibum, quasi olera virentia, tradidi vobis omnia, vt feras, & quascunque tandem bestias, & pecora, non alio loco habere debeamus, quam quo vel herbas vel fructus alios. Cum praesertim a Paulo quoque scriptum sit: Omne quod in macello venit, manducat. Tantum autem abest, vt bestias & pecora Deus occidi prohibuerit, ipsum, etiam vt hominem occidi iussent, idque in eiusdem libri capite mox sequenti? Qui percusserit, inquit hominem volens occidere, morte moriatur. Et proxime insequenti: Maleficos non patieris viuere. Et rursus in diuitico: Qui percusserit & occiderit hominem, morte moriatur. Et in Deuteronomio: Qui superbierit nolens obe dire Sacerdoti, ex decreto iudicis moriatur homo ille. Quod ergo dicit hoc loco, Non occides, ad priuatos homines pertinere voluit. Nam si qui magistratu funguntur, supplicium capitis de nocente sumpserint, non ipsi hoc sed ille facere videtur, qui dixit: Ego occidam & viuere faciam. Ipse enim est per quem reges regnant, & legum conditores iusta decernunt. Quid enim aliud est rex, aut iudex quicunque, quam Dei minister, bonis in bonum? si autem ma lum feceris, inquit Paulus, time: non enim sine causa glalium portat. Dei enim minister est, & vindex in iram, ei qui male agit. Ipsius ministerio Deus plectit fontes, quos propterea vult occidi, vt vel metu adactus quisque, quod le non occidendo praeceptum est, tanto diligentius obser tet.
Quamobrem non modo non peccat iudex, cum de onte ponas sumit: verumetiam si id facere intermittat, non minus in vitio est, quam ille ipse qui facinus patrauit, luius causa mortis reus erat pronuntiatus. Homicida est, jusquis iurisdictionem sibi datam habens, homicidam impunitum relinquit: de quo eum debitas paenas exegerit, non lam homicida, verum Dei minister est, vindex in iram ei, jus male agit. Praeclare quidam dixit, quamuis Ethnicus, Saeuit in bonos, qui arcit malis. Impuni a is enim spes maxima est peccandi illecebra, qua furor hominum alitur effrenatus. Non igitur violai praecepti huius reus est iufex, si hominem occidi faciat, sed qui priuata sua & propria buthoritate occiderit hominem, is demum violasse manda tum hoc existimandus est: non solum si manu id faciat, verum etiam si sit ex eorum numero de quibus dicit scriptura: Filii hominum, dentes eorum arma & sagittae, & lingua eorum gladius acutus. Quare siue quis consilium det plicui, vt occidat, siue prouocet alique ad interficiendum vel accusando proximum, vel detrahendo, siue quodcunque praestet auxilium, aut assensum saltem suum praebeat, teus erit huius praecepti violati. Siquidem digni sunt morte, non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus. Consentire autem videtur & is, qui non obsistit si potest, cum scriptum sit: Erue eos qui ducuntur ad mortem, & qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. Qui videt igitur fame monentem, neque pascit, ipse occidisse iudicatur. Pasce fame morientem, dicit Ambrosius, si non paueris, occidisti. Ac peccant quidem grauiter, qui corpus ho minis occidunt, sed grauius etiam illi, qui animas in gehennam mittunt. De Diabolo dicit Christus, quod homi cida erat ab initio.
Atqui ille non gladio armatus, non fero accinctus ad hominem venit. Verbum malum seminauit, inquit Augustinus, & occidit. Noli ergo putare te non esse homicidam, quando fratri tuo male persuades, Graue genus id est homicidii, si quis oratione sua hominem ad peccandum inuitat, atque ita gehennae reum facit, si doctrinis variis & peregrinis mentem alicuius abducere, & in aliud Euangelium transferre conatur, ab eo, qui vocauit nos in gratiam Christi. Graue est & illud homicidigenus, si quis vita sua contaminata corrumpit alios, dum sua in eos vitia infundit, ac plus etiam exemplo quam pecato nocet: si praesertim sit ex eorum numero, quibus dictum est: Vos estis sal terrae, quod si sal euanuerit, in quo salietur? Vos estis lux mundi. Sic luceat lux vestra coram hominibus, vt videant opera vestra bona, & glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Qui si praeierint aliis flagitiose viuendo, tot eos mortibus dignos esse, scribit Gregorius, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt. Quamobrem tanto diligentius cauere eos oportet, vt non modo crimine, verumetiam suspitione criminis vacare queant, quanto pluribus aeternae mortis au thores fiunt, cum sua in illos vitia infundunt.