Text List

On this page

Caput 82

Prev

How to Cite

Next

Caput 82

Caput 82

De sexto praecepto

CAPVT XXXII. De sexto Praecepto.

GRaue crimen est homicidium, sed non minus gra ue, quod sexto loco prohibet Deus: Non mechaberis. Quamobrem non Romanorum modo, ve rum & Hebraeorum & Barbarorum legibus, in adulteros capitis poena fuit constituta. Furti manifesti reum, quadrupli: nec manifesti, dupli poena absoluebat: scelus adulteri securis expiabat. Apud Hebraeos autem populi manibus lapidabatur, quod is violasset, sine quo populus non esset. Nec hoc contenta legum seueritas, illud etiam permisit, deprehensum adulterum sine iudicio, sine legibus confodere: nimirum id maritali donans dolori, quod grauatim concedit vim a capite propellenti: quasi laedaatrocius, qui coniugem adimat, quam qui vitam. Nunc proh dolor, apud Christianos ludus ac iocus est adulterium. Qui semel furtum admisit, non audet faciem attollere: qui multis adulteriis nobilitatus est, principem inter alios saepe locum obtinet: atque adeo non pudet facti plorosque, vt glorientur etiam in malitia sua, laetentur cum male fecerint, & exultent in rebus pessimis. Si quis vestem sub legerit, in crucem agitur: si pudicitiam vxoris alienae fura tus, omni eam honestate spoliauerit, non modo nulla pe na, ciuilibus quidem legibus, dignus existimatur, verum, etiam idoneus dicitur, cui honores mandentur. In vxore tantum crimen habetur adulterii, maritus etiam commen datiorem inde se fore persuasum habet: Quem tamen, sicuab Augustino scriptum legimus, tanto puniri grauius opor seuit, quanto magis ad eum pertinet, & virtute vincere foeminam, & exemplo moderari. Caput mulieris est vir: itaque ducem illum, vxorem comitem esse decet. Quo diligentius illi cauendum est, ne illac eat viuendo, qua timet, ne sequatur vxor imitando. Virum, sunt qui putent a veritate dictum, quod plus in eo quam in foemina virtutis insit. Quod si ita est, aequum est, vt virtutis exemplo praecavxori, neque quod illi nolit, sibi licere velit: prior ipse praestet, quam ab illa coniugii fidem exigit.

Caeterum adulterii siue mechiae nomen latius patet. Quamobrem omnis illicitus concubitus, hoc praecepto prohibetur. Licitus autem censetur solus ille, qui est inter matrimonio iunctos Ex quo manifestum est eos errare, qui fornicationem eius generis peccatum esse negant, quod aeternae mortis reum hominem faciat. Quamuis enim leuius sit simplex fornicatio, quam adulterium, vtroque tamen coniunxit Apostolus, dicens: Fornicatores & adulteros iudicabit Deus. Et alio loco: Omnis fornicator, aut immundus, aut auarus, quod est idolorum seruitus, non habet haereditatem in regno Christi & Dei. Nemo vos seducat inanibus verbis, propter hoc enim venit ira Dei, in filios diffidentiae. Et rursus in alia Epistola, Fornicationem inter alia carnis opera recensens: Praedico vobis, inquit, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur. Certe quod peccatum excludit a regno Dei, mortis aeternae reum facit. Ridiculum autem est, quod hoc praecepto nonnulli sanciri putant, & confirmari legitimum coniugium: qui si hoc dicerent, sancire Deum, vt a lege matrimonii coniuges non discedant, neue quid indignum committant honestate temperantiaque coniugali ne illi recte sentirent. Vult enim Deus, vt coniuges alter alteri coniugii fidem seruent inuiolatam.

Caeterum hoc isti persuadere velle videntur, praeceptum hic esse cunctis, vt vxores ducant: quae scripturae mens nunquam fuit. Nam quod ait Deus, non mechaberis, non tam ad eos qui coelibem vitam agunt, quam ad eos qui matrimonio sunt irretiti, proprie dictum esse videtur. His praecipitur, vt inuicem sibi fidem seruent, vt thorum immaculatum custodiant, neue maritus alicui praeterquam vxori, neue vxor alicui praeterquam marito sui corporis potestatem faciat. Ad vxorem autem ducendam nemo per hoc praeceptum adigitur. Est quidem ita, quod inter alias instituti matrimonii causas, & haec recensetur, quod hac ratione facilius, & fornicationem & quemuis alium illicitum concubitum effugere liceat: sed si quis putat, vnicum hoc esse vitandae fornicationis remedium, is a vero longe aberrat. Multa millia virginum, multae myriades continentium fuerunt in Ecclesia, qui aliis, quam contrahendi matrimonii remediis vsi, pudice & caste vitae suae tempus omne transegerunt. Scilicet quod potuerunt tot saecu lis tot myriades hominum, hoc nunc vix quenquam posse dicemus? Non est abbreuiata manus domini, idem nunc Deus est qui fuit semper, neque caepit vnquam, nec idem esse desinet, aeque nunc potens, aeque nunc benignus est & misericors: non exaruit fons ille bonitatis, aeque nunc etiam copiosus est, & redundans.

Quamobrem qui negat recte dici hodie nos dei auxilio adiutos, omnia posse, negat Euan gelii vocem. Omnia possibilia sunt credenti. Omnia possum in eo, qui me confortat. Quamobrem sicut nemo prohibetur, ita nemo iubetur hoc praecepto, matrimonium contrahere: neque se subducit vocatione sua contra Dei voluntatem, si quis vitam caelibem agere firmiter deliberatum habuerit. Quamuis enim qui matrimonio iungit virginem suam, benefacit: tamen qui non iungit, melius facit. Ad id ergo quod melius est vocati sumus omnes, cum per ipsum Christum dicentem: Qui potest, hoc est, qui vult, capere, capiat: tum per Apostolum eius ad Corinthios scribentem: Volo autem omnes esse sicut meipsum; hoc praecipue tem pore, quod cum breue sit, etiam qui habent vxores, vult Apostolus eos esse, tanquam non habentes: hoc est, vt neglectim eas habeant, & in Deo pie colendo potius occurati, quam rei sint vxoriae mancipati, Quare vocati sumus ad ea quae sunt optima. Nam si Ethnicus ille dixit. Optimam vite rationem elige, eam tibi iucundam reddet consuecudo: non est verisimile, non multo magis id voluisse Deum, qui nos ad perpetuum quendam sabbatisinum vocasse videtur: Sed non ita tamen, vt non fecerit cuique potestatem, si dura illi videtur & difficilis perpetua continentia (sicut natura sua virtus omnis est difficilis) quin quod proximum est seque retur. Prima sequentem, sicut antea quoque diximus, hones est in secundis & tertiis consistere. Quin optima sit virginalis castitas, proxima caelibum continentia, nemo est tam proterue improbus, qui negare audeat. Sed si cui vitae genus hoc arduum videtur, bonum est & matrimonium inire, & secundas & tertias & quartas nuptias contrahere, malum non est, verum ei qui nulla se voti religione obstrinit. Neque propterea deum tentat, qui dei fretus auxilio coelibatum vouet, vt maxime verum sit, contra naturam eum niti. Siquidem si quis naturam spectet corruptam, & vitio primi parentis deprauatam, non modo carnis, verum & ocu lorum, & honoris concupiscentia, maxime secundum naturam est. Omnes enim natura & voluptate frui, & diuitiis affluere, & honoribus potiri cupiunt. Nunquid igitur non erit nitendum, contra corruptam naturam hanc? nunquid deum tentare putandus est, si quis fortiter ei fuerit reluctatus?

Atqui haec est militia nostra Militia enim est vita hominis super terram. Quid aliud in baptismo factum est, quam quod Christo nomen dedimus, quam quod illi stipendia nos facturos, & contra omnem & carnis & oculorum, & honoris concupiscentiam fortiter esse pugnaturos nos obstrinximus? Ne propterea despondere nos animum statim oportet, si victi quandoque fuerimus. Vir fugilens, dixit ille, iterum pugnabit. Praeclare Basilius, Non an geli sumus, inquit, sed homines, & cadimus & resurgilinus, idque saepe eadem hora. Ambrosius vero contra eos, qui propter infirmitatem non esse putabant vouendam continentiam, ne quis forte non praestet quod vouisset. Et go nemo militet, inquit, ne aliquando vincatur: nec pedis vtatur obsequio, qui gradiendi periculum reformidat: nec oculi intendat officio, qui concupiscentiae timet lapsum. Quid, ipsi coniuges, nunquid omnes castitatem obseruant coniugalem? Etiam in ipso coniugio adulterium commit ri posse, vel illa Xisti sententia ab Hieronymo & Augustis no producta, nos docet: Adulter est in suam vxorem ama tor ardentior. Quam multos autem reperire licet, quibus quod esse debebat fornicationis remedium, peccan graui oris fit occasio, apud quos adulterium ludus & incus est Nunquid ideo malae sunt nuptiae nunquid ab illis abstinendum est propterea, quod alteruter, aut vterque con iugum non raro illicito concubitu miscetur? Et certe quum non dispar sit admissum, non par tamen culpa fuerit adulteri coelibis, & coniugati. Nam quo sanctior est res coniugium, eo grauioris piaculi reus tenetur, qui rem tam sanctam adulterio temerauerit. Non propterea tamen non est honorabile coniugium, & thorus immaculatus: non propterea peccat, si quis fidem suam coniugi obstringit, si corporis sui potestatem, penes coniugem tantum fore promittit, etiamsi non paucos reperire liceat, qui quod promiserint non praestent, Quod si difficilius contineat, qui coniugis vti commertio consueuit, si quo casu longius absit a coniuge, aut si non modico temporis interuallo nullus illius propter diuturnam infirmitatem sit vsus: nunquid credendus erit deum tentare, qui contra concupiscentiam a natura sibi insitam niti, ac ne quid contra fidem coniugi datam committat, sui corporis potestatem alteri facere noluerit? Scilicet si istos audiemus, superstite coniuge, quandoquidem illius esse non potest, ad secundas ac tertias aut quartas etiam nuptias transibit, ne si continere voluerit, deum tentare videatur, contra naturam, quae ab eo nobis indita est, nitendo. Quis non videt quanta sit in iis absurditas? Et tamen cauti sibi videntur, qui haec magno cum supercilio pronuntiant, seque prudentiores esse deierauerint, quam vel Apostolos ipsos, qui tam fuerunt rerum omnium imperiti, vt simul atque Christum sequi coeperant, vxores relinquerent, neque sui corporis potestatem deinceps illis vnquam facerent, vel eos qui per mille quingentos annos, illos sequuti sunt omnes.

Verum huc istos caecitatis & dementiae perduxit moechia spiritualis, quae multo grauior est quam illa carnalis. Despon di vos vni viro virginem castam exhibere Christo, dicit, Paulus, per quem qui loquutus est, idem etiam per Prophetam multo ante dixerat. Et sponsabo te mihi in sempiter num, & sponsabo te mihi in iustitia & in iudicio & in misericordia & in miserationibus. Summus ergo sponsae Christi, quodquod maxime stipendium est, & omnes vna sponsa, & singulae sponsae summus. Hactenus autem singuli Chisti sponsae summus, quatenus illius vnius sponsae sanctae Catholicae & Apostolicae Ecclesiae membra sumus. Sponsunoster ille est de quo scriptum est, Rex omnis terrae Deus ipse sponsus noster totam tenet, quia totam enit. Vide autem quanti emerit, vt intelligas quid emerit. Quod pretium dedit? Empti estis, dicit Paulus, pretio magno. Sed quodnam est illud pretium magnum edisserit hoc alius Apostolus, dicens: Non corruptibilibus, auro & argento redempti estis, sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi. Sanguinem ergo suum fudit, sanguinis sui pretio nos emit. Vbi fudit sanguinem suum? in passione cruci affixus, quam praedixit Propheta dicens, Foderunt mabus meas & pedes meos, dinumerauerint omnia ossa mea Quiserunt sibi vestimenta mea, & super vestem meam mierunt sortem. Habet ergo vestem sponsus noster. Qualis ta fuerit, docet Ioannes dicens, quod erat desuper conteta per totum. Quid ea res nisi charitatem? quid signifitat nisi vnitatem? Hanc tunicam non diuiserunt impii milites, Christi persequutores: interea diuidunt Ecclesiam, qui volunt haberi Christiani.

Caeterum quisquis hanc diuidit, milites qui Christum, in crucem egerunt, impietate sua superat. Quisquis a toto, quisquis a sponsa Christi sancta Catholica Ecclesia semeripsum segregat, is a sponsoquoque Christo, a quo tanto emptus fuit pretio, segregatur est, atque illius esse sponsa definit, tantoque grauius mochatur, quam qui coniugio irretitus: alienum thorum inuadit, quanto maior est Christus, Deus & homo, quam quiuis alius purus homo. De hoc genere mochiae scribit Clemenpresbyter Alexandrinus. Est autem adulterium, si quis relicta Ecclesiastica & vera cognitione, & de deo persuasione accedat ad falsam quae non conuenit opinionem. Et eum sequutus Hieronymus Ezechielem enarrans: Est & alia, in quit, fornicatio spiritualis, quando deferentes ecclesiam ha reticis iungimur, & aedificamus lupanar nostrum in capise omnis viae: quibus praecipit sermo diuinus, State in viis & quaerite semitas domini sempiternas, & videre quae sit via bona & ambulate in ea, Mosi videlicet, Iesu, Iudicum Regum libris, Esaiaque & Hicremia & aliis Prophetis. In omnibus viarum principiis fabricatur lupanar suum, qui ad peruersitatem doctrinae testimoniis male abutitur scripturarum, & dicit: haec ait Esaias, haec dicit Ozes; hoc loquutus est Moses, haec Daniel. Et pulchre, non in mediis viis, nec in viarum terminis, ponit lupanar suum, sed in principio. Si enim ad scientiam & profunda diuinorum veerit librorum, errare non potest. Et paucis interiectis, Quicquid de Hierusalem diximus, refer ad Ecclesiam, animasque credentium, quae munera maritalia, aurum videlicet in sensu, argentum in eloquio, & vestimenta quibus foeditas nostra, ac turpitudo velatur, dant amatoribus suis vel contrariis fortitudinibus vel magistris dogmatum peruersorum: quando asserunt nihil nocere luxuriam, cibis om nibus indifferenter vtendum, quia ad hoc facti sunt vt sumantur, &c. Hanc fornicationem ita grauem esse dicit Hieronymus, vt exponens illum locum, Et post te non erit fornicatio, collocatione illius omnem deinceps fornicationem leuiorem existimari debere dicat. Vocant eiusmodi, Prophetae, mulieres adulteras, vocant & meretrices, sicut apud Hieremiam legimus: In omni colle sublimi & sub om ni ligno frondoso, tu prosternabaris meretrix. Hoc enim ingenio sunt, qui semel a Christo sponso nostro se diuiserunt & sponsae ipsius Ecclesiae membra esse desierunt, vt quanto semel ei fidem datam fefellerunt, eam subinde mu tent, ac simul ac viderint collem aliquem sublimam, aut lignum frondosum, hoc est, qui scientiae habet opinionem, quae inflat, quique verbis ornatis & amplis, ea quae praua sentit, edisserere queat, statim illi adhaereant.

Ex quo fit, vt nunc huic, nunc illi sectae se tradunt, dum nihil apud eos stabile est & diuturnum. Sed neque apud magistros eorum, sectarumque principes, constans est aliquid & perpetuum, cum quotannis, & ritus & dogmata sua variant. Plerosque videre licuit, qui cum nativel renati potius fuissent Christiani, facti Lutherani, deinde Sacramentarii, po stea temporis causa finxerunt se Lutheri de Eucharistia dogma, quamuis falsum, amplecti, vt ne prorsus veritatem Christi corporis ex eucharistia tollere viderentur, ad extremum tamen, mortui sunt Sacramentarii. Alii vero Ico nomachi, alii Anabaptistae facti sunt, & subinde nouum aliquod dogma sequuti: nullus vt apud eos legitimus thorus, sed vagi sint concubitus. Ab hoc moechiae genere cum primis cauendum est homini Christiano, cui persuasum esse debet, spem salutis in diuisione nullam esse. Quamobri prius omnia & facere & pati paratus ese debet, quam vt ab ecclesia, quam sibi sponsam Christus elegit, in cuius communione Christi sponsa & ipse efficitur, se diuelli quacunque tandem raone patiatur: quin illud potius contendat & elaboret modis omnibus, ne vnquam se a sponso Christo separet, & fidem semel illi datam inuiolatam seruet, quo possit ad praemia, quae sponsis suis Christus pollicitus est, peruenire. Ne vero durius alicui videatur, quod a robis dictum est: Qui potest, hoc est qui vult capere capiae: veterum Orthodoxorum interpretationem hanc essesciat. Nam & Grego rius Nazianzenus, Ioannes Chrysostomus saepe scriptu, ram posse pro velle vsurpare docet. Libet autem Chryso stomi verba adscribere, qui enarras illum Euangelii locum: Propterea non potuerunt credere: quia dixit Esaias, Non potuerunt, inquit, hoc est, nouerunt. Neque te admiratio capiat: alibi enim inquit: Qui potest capere, capisat: ita nonnunquam potestate pro voluntate vtitur. Et ita rum, Non potest mundus vos odio habere, me autem odio habet. Hoc & communi sermone vsurpatum videmus, cum quis dicit, Non possum asperum hominem diligere: vehementiam voluntatis, potestatem appellans. Et iterum, Non potest ille fieri bonus. Et Propheta, Si enutabit Aethiope pellem suam & pardus varietatem suam, & populus hic poterit benefacere, qui didicit male. Non dicit, quod impossibile eis sit bene operari, sed quia noluere, ideo non possunt. Et in Matthaeum, Non omnes capiunt, sed quibus datum est, vt singulare iam esse certamen perdiscas, non vt sorte datam necessitatem suspiceris: his enim datum est, qui sponte id eligunt. Quod ita dixit, vt ostenderet superiore nobis auxilio opus esse, quod quidem omnibus paratum est, si volumus in hac luctatione superiores euadere. Et in opere imperfecto, Non dixit non omnes possunt, sed non omnes capiunt, id est, omnes quidem capere possunt, sed non tamen omnes capere volunt. Palma proposi a est, qui concupiscit gloriam, non cogitat de labore. Nemo vinceret si omnes periculum pugnae timerent. Hieronymus quoque sententiam sequutus Origenis, Matthaei locum eundem explicans, Non omnes capiunt verbum istud. Nemo putet sub hoc verbo vel fatum vel fortunam introduci, quod hi sunt virgines quibus a Deo datum est: sed his datum est qui petierunt, qui voluerunt, qui vt acciperent laborauerunt. Omni enim petenti dabitur, & quaerens inueniet, & pulsanti aperietur. Ad eundem modum interpretatur & Euthimius explicans illa verba: qui potest capere. scapiat. Relinquit rem, inquit, in hominum voluntate, discens: qui potest capere hoc, aut peruenire ad hoc, capiat. Neque diuersa esse videtur interpretatio Theodoriti, qui priusquam hunc ex Euangelio locum adferret iis verbis vritur. Dominus Dius, non tulit quidem leges de virginitate, intellexit enim esse rem supra naturam, eam tamen laudibus prosequerdo eos qui vellent ad certamen adhor tatus est. Augustius quoque eundem, quem Chrysostomus, Ioannis locum explicans. Sic dictum est, non poterant, vbi intelligensum est, quod nolebant: quemadmodum dictum est, de domino Deo nostro, Negare seipsum non potest: de omnipotente dictum est non potest. Sicut ergo quod Dominus seipsum negare non potest, laus est voluntatis diuinae, ita quod illi non poterant crede culpa est voluntatis humanae.

PrevBack to TopNext