Text List

On this page

Caput 83

Prev

How to Cite

Next

Caput 83

Caput 83

De septimo praecepto

CAPVT LXXXIII. De septimo praecepto.

QVod septimo loco ponitur, Non furtum facies, vel hoc nomine non debet aliis leuius videri, quod cum absque satisfactione & poenitentia peccatum non remittatur, de furto difficilior est, quam de aliis quibuscunque satisfactio. Nam si quis caedem patrauerit, si thorum alienum inuaserit, modo iustum ani mo dolorem accipiat, ieiunio, oratione, eleemosyna placarum sibi deum reddere, peccarique sui veniam impetrare potest.

Caeterum si rem alienam contrectauerit, nihil ei ieiunium, nihil orationes, & lachrymae, nihil profuerint elecmosynae: si non vult quadruplum cum Zachaeo restituere, saltem id quod furatus est restituat oportet, ei cui fuiatus est, ac posteaquam restituerit, tum demum de suo det pauperibus. Neque enim gratae deo sunt eleemosynae, quae fiunt de alieno. Si vero fiant ex iis, quae pauperibus erepta sunt, nihil est quod magis abominetur Deus. Nam qui offert sacrificium ex substantia pauperis, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. Hinc est quod propheta qui dam, ea, quae furto siue rapina congregata sunt, vocat den sum lutum, dicens: Vae ei, qui multiplicat non sua, vsque quo aggrauat contra se densum lutum? Nam & grauant & polluunt vt lutum, & haud aliter morantur ac retandant hominem, quominus euadere possit, quam ad pro fundum lutum eum, qui in ipso haesit. Non est autem existi mandum solum illud furti genus hic prohiberi, quod occulte sit, quin illud multo grauius est, si quis alicui per vim aliquid eripiat.

Quamobrem furti nomine, quamuis alienae rei illicitam vsurpationem intelligi vult Augustinus. Neque putandus est, inquit, rapinam permisisse, qui fui tum prohibuit, quin a patre potius totum id significare voluisse videtur, quod illicite de proximi rebus aufertur. Sed etsi quid inuenisti, inquit, & non reddidisti, rapuisti quantum potuisti, fecisti: quia plus non potuisti, ideo non plus fecisti. Qui alienum negat, si posset & tolleret: deus con non manum interrogat. Vsuram etiam si quis accipiat; fu ti vel rapinae potius reus est: quod etiam apud Ethnico tam graue facinus existimatum est, quam hominem occidere. Nec is a furto immunis est, qui rerum imperitum ali quem in negoriis & contractibus circumscribit, aut pluris vendendo, aut iusto vilius emendo, ab iis qui pretia rerum ignorant. Quacunque quis arte fuerit vsus in fallendis hominibus contrahendo, furtum commisit. Qui nouis & insuetis vectigalibus praeter necessitatem vllam suos grauant, in eadem causa esse videntur, de quibus dicit Propheta. Principes tui inobedientes, socii furum: qui cum per rapinas, miserorumque lachrymas diuitias congregent. si minus fures, certe socii furum recte vocantur. Sunt enim ex eorum numero, de quibus scribitur: Videbas furem & currebas cum eo, & cum adulteris portionem tuam pone bas.

Neque vero si ipsi non rapiant, crimine vaccant, sed sinon prohibent eiusmodi facinora, eiusdem criminis affines iudicantur. Qui enim prohiberi potest eum, qui iniuriam facit, & non prohibet, is non minore, scribit Chrsostomus, luet poenam, quam qui iniuriam fecit. Contra vero qui dominos suos debitis fraudant vectigalibus, & ipsi fures merito dicuntur. Vix vllum autem crimen est, quod latius quam hoc pateat. Nam & qui mercedem non soluit operario, non est alienus ab hoc crimine. Deinde vero qui non intrant per ostium in ouile ouium, hoc est magistratus & honores. Ecclesiasticos praesertim, pecunia conparant, eos fures & latrones ipse dominus appellat. Nume rant quidam & haec inter furti genera, Si quis Ecclesiae prae sertim bonis per luxum abutatur, si maiores quam pro censu sumptus faciat: consequitur enim necessario, vt omnes corradendae pecuniae rationes excogitet, non sine magno eorum quibus praeest, grauamine.

Caeterum inter omnia furti genera, multo perniciosissimum illud est, cuius Prophetas quosdam arguit dominus, qui furabantur verba sua, Quem locum enarrans Hieronymus. Semper, inquit, imitatur mendacium veritatem, & nisi habuerit aliquam simi litudinem recti, decipere non potest innocentem. Quomodo igitur in priori populo mentiebantur Prophetae atque dicebant, Haec dicit Dominus. Et, Vidi dominum. Et, Verbum domini, quod factum est ad illum, siue illum: sic haeretici assumunt testimonia scripturarum, de vetere & nouo Testamento, & furantur verba Saluatoris, vnusquisque a proximo suo, Prophetis & Apostolis & Euangelistis, & assumunt linguas suas vt cordis venena ore pronuntient, Neque enim competit haereticis scripturarum possessio, quam quoties inuadunt, syluam alienam caedunt, fontes alienos transuertunt, limites alienos commouent, in alieno seminant, & pascunt: quemadmodum pluribus ea de re verbis, Tertullianus disserit. Et propterea recte dicuntur furari verba dei, quorum possessio non pertinet nisi ad Catholicos. Hinc etiam est, quod scriptura doctrinam haeretico rum aquas furtiuas vocat, & panem absconditum.

PrevBack to TopNext